(1) 原文
791. [Vers. 21.] ” Et sustulit unus Angelus robustus lapidem quasi molarem magnum, et projecit in mare, dicens, Sic impetu dejicietur Babylon, illa magna urbs, et non invenietur amplius,” significat quod per fortem influxum Domini e Caelo Religiosum illud, cum omnibus ejus adulteratis veris Verbi, praeceps conjicietur in Infernum, et quod amplius nusquam angelis appariturum sit.-Per “sustulit unus Angelus robustus” significatur fortis influxus Domini e Caelo, per “Angelum” enim significatur Dominus, et operatio Ipsius, quae fit per Caelum (n. 258, 415, 465, 649); hic quia vocatur “Angelus robustus,” “et sustulit lapidem molarem magnum,” significatur fortis operatio, quae est fortis influxus: per “lapidem quasi molarem magnum” significantur adulterata et prophanata vera Verbi; per “lapidem” enim significatur verum, et per “molam” significatur inquisitio, scrutatio et confirmatio veri ex Verbo, (de qua n. 794), hic autem adulteratio et prophanatio veri Verbi, quia de Babylone: per “projicere in mare” significatur in Infernum: per “sic impetu dejicietur Babylon, illa magna urbs” significatur quod sic Religiosum illud praeceps conjicietur in Infernum: per “non invenietur amplius” significatur quod amplius nusquam angelis appariturum sit: [2] quod hoc significetur, est quia omnes ex illo Religioso qui in malis et falsis ejus sunt, quidem post mortem in Mundum spirituum veniunt, ille enim mundus est sicut Forum in quo primum congregantur omnes, et est sicut Ventriculus in quem omnes cibi primum colliguntur; ventriculus etiam correspondet isti mundo; ast hodie, quia est post Ultimum Judicium, quod peractum est Anno 1757, non conceditur illis, sicut prius, morari in illo mundo, et sibi sicut Caelos formare; sed ut primum illuc alluunt, delegantur ad societates ibi quae in conjunctione sunt cum infernis, in quae etiam per vices conjiciuntur; et sic praecautum est a Domino, ne illi amplius usquam apparituri sint angelis. Hoc itaque est, quod significatur per quod urbs illa, hoc est, Religiosum illud, “non invenietur amplius.” [3] Quoniam per “lapidem molarem” significatur verum Verbi adulteratum, et per “mare” Infernum, ideo dicit Dominus,
“Qui scandalizaverit unum parvorum credentium in Me, expedit ei ut suspendatur Mola asinaria in collum ejus, et demergatur in profundum maris” (Matth. xviii. 6).
(Dicitur “Lapis molaris” Marc. ix. 42; Luc. xvii. 2.)
De Babele paene simile dicitur apud Jeremiam:
“Cum absolveris legere librum hunc, ligabis super eum Lapidem, et projicies eum in medium Euphratis, ac dices, Sic submergetur Babel, nec resurget” (li. 63, 64);
per “medium Euphratis” intelligitur simile quod per “mare,” quia Euphrates fluvius terminabat et separabat Assyriam, ubi erat Babel, a Terra Canaane.
(2) 直訳
791. [Vers. 21.] ” Et sustulit unus Angelus robustus lapidem quasi molarem magnum, et projecit in mare, dicens, Sic impetu dejicietur Babylon, illa magna urbs, et non invenietur amplius,” significat quod per fortem influxum Domini e Caelo Religiosum illud, cum omnibus ejus adulteratis veris Verbi, praeceps conjicietur in Infernum, et quod amplius nusquam angelis appariturum sit.- 791(21節)「また、ひとりの強い天使が、大きなひき臼のような石を取り上げた、また海の中へ投げ込んだ、言って、このように攻撃(強打)でバビロンは投げ込まれる、その大きな都、またもはや見つけられない」は、天界からの主の強い流入によって、その宗教的信念が、みことばのその不純化されたすべてのものとともに、真っ逆さまに地獄の中に投げ込まれたことを意味する、またもはや決して(どこにも)天使に見られらないであろうこと。
Per “sustulit unus Angelus robustus” significatur fortis influxus Domini e Caelo, per “Angelum” enim significatur Dominus, et operatio Ipsius, quae fit per Caelum (n. 258, 415, 465, 649); 「ひとりの強い天使が取り上げた」によって、天界からの主の強い流入が意味される、というのは、主が、またその方の働きが意味されるから、それは天界を通して生じる(行なわれる)( 258, 415, 465, 649番)。
hic quia vocatur “Angelus robustus,” “et sustulit lapidem molarem magnum,” significatur fortis operatio, quae est fortis influxus: ここに「強い天使」と呼ばれ、「また大きなひき臼の〔ような〕石を取り上げた」ので、強い働きが意味される、それは強い流入である。
per “lapidem quasi molarem magnum” significantur adulterata et prophanata vera Verbi; 「大きなひき臼のような石」によって、みことばの不純化されたまた虚偽化された真理が意味される。
per “lapidem” enim significatur verum, et per “molam” significatur inquisitio, scrutatio et confirmatio veri ex Verbo, (de qua n. 794), hic autem adulteratio et prophanatio veri Verbi, quia de Babylone: というのは、「石」によって、真理が意味されるから、また「ひき臼」によって、みことばからの真理の調査、研究(熟読)また確信が意味され(それについて794番)、、けれども、ここにみことばの真理の不純化と冒涜が、バビロンについて〔である〕ので。
per “projicere in mare” significatur in Infernum: 「海の中へ投げ込むこと」によって、地獄の中へ、が意味される。
per “sic impetu dejicietur Babylon, illa magna urbs” significatur quod sic Religiosum illud praeceps conjicietur in Infernum: 「このように攻撃(強打)でバビロンは投げ込まれる、その大きな都」によって、このようにその宗教的信念は真っ逆さまに地獄の中へ投げ込まれることが意味される。
per “non invenietur amplius” significatur quod amplius nusquam angelis appariturum sit: 「もはや見つけられない」によって、もはや決して(どこにも)天使に見られない(未来完了)ことが意味される。
[2] quod hoc significetur, est quia omnes ex illo Religioso qui in malis et falsis ejus sunt, quidem post mortem in Mundum spirituum veniunt, ille enim mundus est sicut Forum in quo primum congregantur omnes, et est sicut Ventriculus in quem omnes cibi primum colliguntur; [2] このことが意味されることは、その宗教的信念からのすべての者は、その者はその悪と虚偽の中にいる、確かに(実際に)、死後、霊たちの世界にやって来るからである、というのは、その世界は広場のようであるから、その中に最初にすべての者が集められる、また胃のようである、その中にすべての食べ物が最初に集められる。
ventriculus etiam correspondet isti mundo; 胃もまた( そのとおり)その世界に対応する。
ast hodie, quia est post Ultimum Judicium, quod peractum est Anno 1757, non conceditur illis, sicut prius, morari in illo mundo, et sibi sicut Caelos formare; しかし、今日、最後の審判の後であるので、それは1757年になし遂げられた(起こった)、彼らに許されない、前のように、その世界の中にとどまること、また自分たちに天界のように(ようなものを)形成すること。
sed ut primum illuc alluunt, delegantur ad societates ibi quae in conjunctione sunt cum infernis, in quae etiam per vices conjiciuntur; しかし、そこへ着くとすぐに、そこに社会へ追い払われる、それは地獄と結合の中にある、それらの中へもまた時々、投げ込まれる。
et sic praecautum est a Domino, ne illi amplius usquam apparituri sint angelis. またこのように主により警戒されている、彼らがもはや決して天使たちに見られない(現われない)ように。
Hoc itaque est, quod significatur per quod urbs illa, hoc est, Religiosum illud, “non invenietur amplius.” そこで、このことである、その都が、すなわち、その宗教的信念が「もはや見つけられない」ことによって意味されること。
[3] Quoniam per “lapidem molarem” significatur verum Verbi adulteratum, et per “mare” Infernum, ideo dicit Dominus, [3] 「ひき臼の石」によって、みことばの不純化された真理が意味されるので、また「海」によって地獄が、それゆえ、主は言った、
“Qui scandalizaverit unum parvorum credentium in Me, expedit ei ut suspendatur Mola asinaria in collum ejus, et demergatur in profundum maris” (Matth. xviii. 6). 「わたしを信じている小さい者のひとりをつまずかせる者は、彼に得策である、彼の首にロバのひく石臼を掛けるように〔すること〕、また海の深みの中に押さえられる(沈められる)」(マタイ18:6)。
(Dicitur “Lapis molaris” Marc. ix. 42; Luc. xvii. 2.) (「ひき臼の石」が言われている、マルコ9:42、ルカ17:6)。
De Babele paene simile dicitur apud Jeremiam: バベルについてほとんど同様のものが「エレミヤ(書)」のものとに言われている――
“Cum absolveris legere librum hunc, ligabis super eum Lapidem, et projicies eum in medium Euphratis, ac dices, Sic submergetur Babel, nec resurget” (li. 63, 64); 「あなたがこの書物を読むことを完成した(接続)時、その上に石を縛る(未来)、またそれをユーフラテス川の真ん中の中に投げ込む(未来)、そして言う(未来)、このようにバベルは沈められる、再び起き上がりもしない」(51:63, 64)。
per “medium Euphratis” intelligitur simile quod per “mare,” quia Euphrates fluvius terminabat et separabat Assyriam, ubi erat Babel, a Terra Canaane. 「ユーフラテス川の真ん中」によって、同様のものが意味される、それは「海」によって、ユーフラテス川の川がアッシリアを境界とした、また分離したからである、そこにバベルがあった、カナンの地から。
(3) 訳文
791(21節)「また、ひとりの強い天使が、大きなひき臼のような石を取り上げ、海の中へ投げ込んで、言った、『このような強打で、その大きな都バビロンは投げ込まれ、もはや見つけられない」は、天界からの主の強い流入によって、その宗教的信念が、みことばのその不純化されたすべてのものとともに、真っ逆さまに地獄の中に投げ込まれたこと、またもはや決して天使に見られらないであろうことを意味する。
「ひとりの強い天使が取り上げた」によって、天界からの主の強い流入が意味される、というのは、主が、またその方の働きが意味され、それは天界を通して行なわれるから( 258, 415, 465, 649番)。ここに「強い天使」と呼ばれ、「また大きなひき臼の〔ような〕石を取り上げた」ので、強い働きが意味され、それは強い流入である。「大きなひき臼のような石」によって、みことばの不純化され、虚偽化された真理が意味される。というのは、「石」によって真理が、また「ひき臼」によって、みことばからの真理の調査、研究、確信が意味される(それについて794番)、けれども、ここにバビロンについて〔である〕ので、みことばの真理の不純化と冒涜が意味されるからである。
「海の中へ投げ込むこと」によって、地獄の中へ、が意味される。「このような強打で、その大きな都バビロンは投げ込まれる」によって、このようにその宗教的信念は真っ逆さまに地獄の中へ投げ込まれることが意味される。「もはや見つけられない」によって、もはや決して天使に見られないことが意味される。
[2] このことが意味されるのは、その宗教的信念からのその悪と虚偽の中にいるすべての者は、実際に、死後、霊たちの世界にやって来るからである、というのは、その世界は広場のようであり、その中に最初にすべての者が集められる、また胃のようであり、その中にすべての食べ物が最初に集められるからである。しかり(そのとおり)胃はその世界に対応する。しかし、今日、1757年に起こった最後の審判の後であるので、前のように、彼らに、その世界の中にとどまること、また自分たちに天界のようなものを形成することは許されない。しかし、そこへ着くとすぐに、地獄と結合しているそこの社会へ追い払われる、時々、地獄の中へもまた投げ込まれる。また、彼らがもはや決して天使たちに見られないように主により警戒されている。
そこで、このことが、その都が、すなわち、その宗教的信念が「もはや見つけられない」ことによって意味されることである。
[3] 「ひき臼の石」によって、みことばの不純化された真理が、また「海」によって地獄が意味されるので、それゆえ、主は言われた、
「わたしを信じている小さい者のひとりをつまずかせる者は、彼の首にロバのひく石臼を掛け、海の深みの中に沈められるようにすることが彼にとって得策である」(マタイ18:6)。 (「ひき臼の石」と言われている、マルコ9:42、ルカ17:6)。
バベルについてほとんど同様のものが「エレミヤ書」に言われている――
「あなたがこの書物を読むことを完了した時、その上に石を縛りつけ、それをユーフラテス川の真ん中の中に投げ込み、そして言わなければならない、このようにバベルは沈められ、再び起き上がらない」(51:63, 64)。
「ユーフラテス川の真ん中」によって、「海」によってと同様のものが意味される、ユーフラテス川がそこにバベルがあったアッシリアを境界とし、カナンの地から分離したからである。