原典講読『啓示された黙示録』 784

(1) 原文

784. Quod attinet dispensationes per quas lucrantur, sunt illae variae. Sunt dispensationes circa matrimonia intra gradus in legibus prohibitos contrahenda: circa divortia: circa mala, etiam enormia, et tunc liberationem a poenis temporalibus: tum etiam per indulgentias: dispensationes circa ministeria absque ulla potestate aut auctoritate saecularium; inter quae etiam sunt confirmationes ducatuum et principatuum: praeterea per promissiones gaudiorum caelestium factas illis qui ditant monasteria, et thesauraria illorum augent, vocando dona illorum bona opera, in se sancta, ut et merita; ad quae adducuntur per impressam fidem de potestate et ope Sanctorum suorum, et de miraculis ab illis factis: imprimis insidiantur divitibus cum aegrotant, et quoque tunc infundunt terrorem pro Inferno, et sic extorquent; promittendo sacrificia Missae pro animabus eorum secundum valorem testati, et per illa successivam exemptionem e loco cruciatus quem vocant Purgatorium, et sic intromissionem in Caelum. [2] Quod Purgatorium attinet, asseverare possum quod sit pure figmentum Babylonicum propter lucrationes, et quod non detur nec dari possit. Omnis homo post mortem primum venit in Mundum spirituum, qui est medius inter Caelum et Infernum, et ibi praeparatur vel ad Caelum vel ad Infernum, quisque secundum vitam suam in mundo; et in illo mundo non est alicui cruciatus, sed malus tunc primum in cruciatum venit, quando post praeparationem in Infernum. Sunt in illo mundo innumerae societates, in illis gaudia similia quae in terris; ex causa quia illi, qui ibi, conjuncti sunt hominibus in terris, qui etiam in medio inter Caelum et Infernum sunt. Externa illorum ibi successive exuuntur, ac sic interna aperiuntur, et hoc usque dum amor regnans, qui quia amor vitae est, ac intimus et dominans super externa, revelatur; quo revelato patet qualis homo est; et secundum quale illius amoris emittitur e Mundo spirituum ad locum suum, si bonus in Caelo, et si malus in Inferno. Quod ita sit, datum est pro certo scire, quia a Domino datum est mihi una cum illis esse qui in illo mundo sunt, ac videre omnia, et sic ab ipsa experientia id referre, et hoc nunc per viginti annos; quare asseverare possum quod Purgatorium sit figmentum, quod vocari potest diabolicum, quia propter lucrationes, et propter potestatem super animas, etiam defunctorum, post mortem.

 

(2) 直訳

784. Quod attinet dispensationes per quas lucrantur, sunt illae variae. 784 特免(状)について、それによって彼らがもうける、それらはいろいろである。

Sunt dispensationes circa matrimonia intra gradus in legibus prohibitos contrahenda: 段階☆内の結婚に関しての特免がある、結ぶことが法律で禁じられたものの中の。

☆ この段階(等級)は場合の訳として「親等」ですね。

circa divortia: 離婚に関して。

circa mala, etiam enormia, et tunc liberationem a poenis temporalibus: 悪に関して、極悪なものもまた、またその時、その時だけの☆罪からの解放もまた。

☆ 「一時的な罪」は「現世の罪」とも訳せます。

tum etiam per indulgentias: なおまた、免償(大目に見ること)によってもまた。

dispensationes circa ministeria absque ulla potestate aut auctoritate saecularium; 聖職(大臣)☆に関しての特免〔がある〕、だれも世俗の権力または権威なしの。

☆ このままですと、聖職者か政治上の「大臣」かわかりませんが、次の文から大臣とわかります。

inter quae etiam sunt confirmationes ducatuum et principatuum: それらの間に、公爵領(公国)や公国(君主)の確証もある。

praeterea per promissiones gaudiorum caelestium factas illis qui ditant monasteria, et thesauraria illorum augent, vocando dona illorum bona opera, in se sancta, ut et merita; ほかに(さらに)、彼らに行なった天界の楽しさの約束によって、その者は修道院を富ませた、また彼らの宝物を増やした、彼らの贈り物を善の働き、本質的に聖なるもの、そのようにまた功績と呼んで。

ad quae adducuntur per impressam fidem de potestate et ope Sanctorum suorum, et de miraculis ab illis factis: 彼らはそれらへ引き寄せられる、自分たちの聖徒の力と助けについて、刻みつけられた信仰(信念)によって、また彼らにより行なわれた奇跡ついて。

imprimis insidiantur divitibus cum aegrotant, et quoque tunc infundunt terrorem pro Inferno, et sic extorquent; 特に、富んでいる者に、病気であるとき、たくらむ(待ち伏せする)、そしてまた、その時、地獄に対する恐れを注ぎ込む、また、このようにしぼり取る。

promittendo sacrificia Missae pro animabus eorum secundum valorem testati, et per illa successivam exemptionem e loco cruciatus quem vocant Purgatorium, et sic intromissionem in Caelum. ミサのいけにえ☆を彼らの霊魂のために約束して、証言(遺言)☆の価値にしたがって、またそれらによって、責め苦の場所から連続的な除去を、それを煉獄と呼ぶ、またこのように天界の中へ入ることを。

☆「ミサ」と呼ばれる「いけにえ」という意味でしょう。

ここの証言は遺言でしょう、そしてそこには遺贈財産について触れているのでしょう。

[2] Quod Purgatorium attinet, asseverare possum quod sit pure figmentum Babylonicum propter lucrationes, et quod non detur nec dari possit. [2] 煉獄については、私は断言することができる、利得のために、バビロンのまったくの作り事であること、また存在しない、存在することもできないこと。

Omnis homo post mortem primum venit in Mundum spirituum, qui est medius inter Caelum et Infernum, et ibi praeparatur vel ad Caelum vel ad Infernum, quisque secundum vitam suam in mundo; すべての人間は、死後、最初に(初めて)、霊たちの世界の中にやって来る、それは天界と地獄の間の中間にある、またそこで、あるいは天界へ、あるいは地獄へ準備される、それぞれの者が世の中での自分の生活にしたがって。

et in illo mundo non est alicui cruciatus, sed malus tunc primum in cruciatum venit, quando post praeparationem in Infernum. また、その世界の中で、ある者に責め苦はない、しかし、悪い者は、その時、初めて、責め苦の中にやって来る、準備の後の時、地獄の中で。

Sunt in illo mundo innumerae societates, in illis gaudia similia quae in terris; その世界の中に無数の社会がある、同様の楽しさの中に〔いる〕それは地の中に。

ex causa quia illi, qui ibi, conjuncti sunt hominibus in terris, qui etiam in medio inter Caelum et Infernum sunt. 理由から、彼らが、その者はそこに、地の中の人間に結合されているからである、その者〔人間〕もまた天界と地獄の間の中間にいる。

Externa illorum ibi successive exuuntur, ac sic interna aperiuntur, et hoc usque dum amor regnans, qui quia amor vitae est, ac intimus et dominans super externa, revelatur; 彼らの外なるものは、そこに、連続的に(だんだんと)取り去られる、そして、このように内なるものが見られる、またこのことが支配愛が、それはいのちの愛である、そして最内部と外なるものの上に支配する、現わされる(あばかれる) 時まで。

quo revelato patet qualis homo est; その啓示で、人間がどのようなものであるか、明らかになる。

et secundum quale illius amoris emittitur e Mundo spirituum ad locum suum, si bonus in Caelo, et si malus in Inferno. また、彼らの愛の性質にしたがって、霊たちの世界から自分の場所へ送り出される、もし善い者なら天界の中へ、またもし悪い者なら地獄の中へ。

Quod ita sit, datum est pro certo scire, quia a Domino datum est mihi una cum illis esse qui in illo mundo sunt, ac videre omnia, et sic ab ipsa experientia id referre, et hoc nunc per viginti annos; そのようであることが、確かな事実として(確かに)、知ることが与えられた、主により私に彼らと一緒にいることが与えられたからである、その者はその世界の中にいる、そしてすべてのものを見ること、またこのように経験そのものからそのことを物語ること、また、このことが今や20年にわたって。

quare asseverare possum quod Purgatorium sit figmentum, quod vocari potest diabolicum, quia propter lucrationes, et propter potestatem super animas, etiam defunctorum, post mortem. それゆえ、私は断言することができる、煉獄が作り事であること、悪魔のものと呼ばれることができること、利得のために、また霊魂の上に力(権限)のために、さらにまた死んだ〔者の〕、死後。

 

(3) 訳文

 784 特免について、それによって彼らがもうけるものは、いろいろある。

  結ぶことが法律で禁じられた 親等内の結婚に関して、離婚に関しての特免がある。悪に関して、極悪なもの、またその時、現世の罪からの解放もまた。なおまた、免償によってもまた。だれにも世俗の権力または権威のない大臣に関しての特免〔がある〕。それら〔特免〕の間に、公国や君主の確証もある。ほかに、修道院を富ませ、それらの宝物を増やし、贈り物を善の働き、本質的に聖なるもの、そのようにまた功績と呼んで、それらの者に行なった天界の楽しさの約束によって。彼らは、自分たちの聖徒の力と助けについて、また彼らにより行なわれた奇跡ついて、刻みつけられた信念によって、それらへ引き寄せられている。特に、富んでいる者に、病気であるとき、たくらむ、そしてまた、その時、地獄に対する恐れを注ぎ込む、また、このようにしてしぼり取る。彼らの霊魂のために、遺言の価値にしたがって、ミサのいけにえを〔ささげ〕、またそれらによって、煉獄と呼ぶ責め苦の場所から連続的に除去し、またこのように天界の中への入ることを約束して。

[2] 煉獄については、私は、利得のために、バビロンによるまったくの作り事であり、存在しない、存在することもできないことを断言することができる。

 すべての人間は、死後、最初に、霊たちの世界の中にやって来る、それは天界と地獄の間の中間にあり、そこで、それぞれの者が世の中での自分の生活にしたがって、あるいは天界へ、あるいは地獄へと準備される。また、その世界の中で、ある者に責め苦はない、しかし、悪い者は、準備の後の時、地獄の中で、その時、初めて、責め苦の中にやって来る。

 その世界の中に無数の社会があり、地上と同様の楽しさの中にいる。その理由は、そこにいる者が、地上の人間に結合されているからである、その者〔人間〕もまた天界と地獄の間の中間にいる。

 彼らの外なるものは、そこで連続的に取り去られ、そして、このように内なるものが見られ、またこのことが、いのちの愛であり、最内部と外なるものの上に支配する支配愛が、現わされる(あばかれる)時まで〔続く〕。その啓示(あばかれること)で、人間がどのようなものであるか、明らかになる。また、彼らの愛の性質にしたがって、霊たちの世界から自分の場所へ、もし善い者なら天界の中へ、またもし悪い者なら地獄の中へ送り出される。

 そのようであることが、確かに、知ることが与えられた、主により私にその世界の中にいる者と一緒にいること、そしてすべてのものを見ること、またこのように経験そのものからそのことを物語ることが与えられたからである、また、このことが今や20年にわたっている。それゆえ、私は、煉獄が作り事であること、利得のために、また霊魂の上に、さらにまた死後に、死んだ者の霊魂の上にある力(権限)のために悪魔のものと呼ばれることができることを断言することができる。

原典講読『啓示された黙示録』 785

(1) 原文

785. [Vers. 16.] ” Et dicentes, Vae, vae, urbs illa magna, circumamicta bysso et purpura et coccino, et inaurata auro, lapide pretioso et margaritis, quia una hora devastatae sunt tantae divitiae,” significat gravem lamentationem quod magnifica et lucra eorum, tam subito et plane destructa sint.―Per “Vae, vae” significatur gravis lamentatio, ut supra (n. 769); per “urbem illam magnam” significatur Religiosum Catholico Romanum, quia dicitur “circumamicta bysso et purpura [et coccino,] ac inaurata auro,” quod non dici potest de urbe, sed de Religioso; per “circumamictam bysso, purpura et coccino, et inauratam auro, lapide pretioso, et margaritis” significantur similia quae supra (n. 725-727), ubi eadem verba, in genere magnifica in externa forma; per “quia una hora devastatae sunt tantae divitiae” significatur quod lucra eorum tam subito et plane destructa sint; per “unam horam” significatur subito et plane, ut supra (n. 769), quia per tempus et omnia temporis significantur status (n. 476). Ex his patet, quod per illa verba significentur illa quae supra allata. De devastatione Babelis consimilia dicuntur apud Jeremiam:

 

“Terra” Babelis “plena est reatu a Sancto Israelis; stant cogitationes Jehovae contra illam, ad ponendum illam in desolationem: non sument de te lapidem pro angulo aut lapidem fundamentorum, quia vastitas saeculi eris. Erit Babel in acervos, habitaculum draconum, stuporem et sibilum. Redacta{1} est Babel in desolationem, ascendit super illam mare, multitudine fluctuum obtecta est, redactae sunt urbes ejus in desolationem, terram siccitatis et solitudinis” (li. 5, 29, 26,{2} 37, 41-43).

 

@1 Redacta pro “Reducta” @2 29, 26 pro “26, 29”

 

(2) 直訳

785. [Vers. 16.] ” Et dicentes, Vae, vae, urbs illa magna, circumamicta bysso et purpura et coccino, et inaurata auro, lapide pretioso et margaritis, quia una hora devastatae sunt tantae divitiae,” significat gravem lamentationem quod magnifica et lucra eorum, tam subito et plane destructa sint.― 785(16節)「また、言って、わざわいだ、わざわいだ、その大いなる都に、亜麻布と紫糸と緋色を着た、また金、また宝石、また真珠を金メッキした、一つの時間でそれほどの富が荒らされたからである」は、重苦しい(きびしい)悲嘆を意味する、彼らのりっぱな(壮麗)なものと利益が、このように急に、またまったく破壊されたこと。

Per “Vae, vae” significatur gravis lamentatio, ut supra (n. 769); 「わざわいだ、わざわいだ」によって、重苦しい悲嘆が意味される、上のように(769番)。

per “urbem illam magnam” significatur Religiosum Catholico Romanum, quia dicitur “circumamicta bysso et purpura [et coccino,] ac inaurata auro,” quod non dici potest de urbe, sed de Religioso; 「その大いなる都」によって、ローマカトリックの宗教的信念が意味される、「亜麻布と紫糸と緋色を着た、そして金を金メッキした」と言われるからである、それは都について言われることができない、しかし、宗教的信念について。

per “circumamictam bysso, purpura et coccino, et inauratam auro, lapide pretioso, et margaritis” significantur similia quae supra (n. 725-727), ubi eadem verba, in genere magnifica in externa forma; 「亜麻布と紫糸と緋色を着た、また金、また宝石、また真珠を金メッキした」によって、同様のものが意味される、それらは上に(725-727番)、そこに同じことばが〔ある〕、一般的に外なる形の中のりっぱなものを〔意味する〕。

per “quia una hora devastatae sunt tantae divitiae” significatur quod lucra eorum tam subito et plane destructa sint; 「一つの時間でそれほどの富が荒らされたからである」によって、彼らの利益が意味される、これほどに急にまた完全に破壊されたこと。

per “unam horam” significatur subito et plane, ut supra (n. 769), quia per tempus et omnia temporis significantur status (n. 476). 「一つの時間」によって、急にまた完全に、が意味される、上のように(769番)、時間と時間のすべてのものによって、状態が意味されるからである(476番)。

Ex his patet, quod per illa verba significentur illa quae supra allata. これらから明らかである、それらのことばによってそれらが意味されること、それらは上に提示された(引用された)。

De devastatione Babelis consimilia dicuntur apud Jeremiam: バベルの荒廃についてまったく同様のものが「エレミヤ(書)」のもとに言われている――

“Terra” Babelis “plena est reatu a Sancto Israelis; バベルの「地はイスラエルの聖なる方からの罪責感で満ちた。

stant cogitationes Jehovae contra illam, ad ponendum illam in desolationem: エホバの思いは彼女に対して変わらない、彼女を荒廃の中へ置くための。

non sument de te lapidem pro angulo aut lapidem fundamentorum, quia vastitas saeculi eris. あなたから隅〔の石〕として、または土台の石〔として〕石を取らない、あなたは時代の(=永遠の)廃墟となるからである。

Erit Babel in acervos, habitaculum draconum, stuporem et sibilum. バベルは堆積の中になる、竜の住みか、茫然自失(驚き)とあざけりの口笛。

Redacta{1} est Babel in desolationem, ascendit super illam mare, multitudine fluctuum obtecta est, redactae sunt urbes ejus in desolationem, terram siccitatis et solitudinis” (li. 5, 29, 26,{2} 37, 41-43). バベルは荒涼の中へ戻された、彼女の上へ海が上がる、多くの波でおおわれる、その都は荒涼の中へ戻された、干ばつと人の住んでいない(寂しい)場所の地に」(51: 5, 29, 26, 37, 41-43)。

@1 Redacta pro “Reducta” 注1「Reducta」の代わりに Redacta

@2 29, 26 pro “26, 29″ 注2「26, 29」の代わりに 29, 26

 

(3) 訳文

 785(16節)「また、言って、『わざわいだ、わざわいだ、亜麻布と紫糸と緋色を着て、金、宝石、真珠を金メッキしたその大いなる都に』、一つの時間でそれほどの富が荒らされたからである」は、彼らの壮麗なものと利益が、このように急に、まったく破壊されたことの重苦しい悲嘆を意味する。

 「わざわいだ、わざわいだ」によって、前のように、重苦しい悲嘆が意味される(769番)。「その大いなる都」によって、「亜麻布と紫糸と緋色を着た、そして金を金メッキした」と言われるので、ローマカトリックの宗教的信念が意味される、それは都について言われることができない、しかし、宗教的信念について〔言われる〕。「亜麻布と紫糸と緋色を着て、金、宝石、真珠を金メッキした」によって、前と同様のものが意味される(725-727番)、そこに、一般的に外なる形の中の壮麗なものを〔意味する〕同じことばが〔ある〕。「一つの時間でそれほどの富が荒らされたからである」によって、彼らの利益が、これほどに急に、完全に破壊されたことが意味される。「一つの時間」によって、前のように、急にまた完全に、が意味されるのは(769番)、時間と時間のすべてのものによって、状態が意味されるからである(476番)。

 これらから、それらのことばによって前に示されたそれらが意味されることが明らかである。

 バベルの荒廃についてまったく同様のものが「エレミヤ書」に言われている――

 

 バベルの「地はイスラエルの聖なる方からの罪で満ちた。彼女を荒廃の中へ置くためのエホバの思いは彼女に対して変わらない。あなたから隅の石、すなわと、土台の石としての石を取らない、あなたは永遠の廃墟となるからである。バベルは堆積に、竜の住みか、驚きとあざけり〔のまと〕となる。バベルは荒涼の中へ戻され、彼女の上へ海が上がり、多くの波でおおわれる。その都は、荒涼へ、干ばつと人の住んでいない地へ戻された」(51: 5, 29, 26, 37, 41-43)。