原典講読『啓示された黙示録』 782

(1) 原文

782. [Vere. 14.] ” Et fructus desiderii animae tuae abiverunt a te, et omnia pinguia et splendida abiverunt a te, et amplius non invenies illa,” significat quod omnes beatitudines et felicitates Caeli, etiam externae quales ab illis cupiuntur, prorsus fugiturae sint, et non amplius appariturae, quia non aliquae affectiones boni et veri caelestes et spirituales apud illos.-Per “fructus desiderii animae” non aliud significatur quam beatitudines et felicitates Caeli, quia hae sunt fructus omnium doctrinae et cultus, de quibus actum est, et quia sunt desideria hominum quando moriuntur, et quoque desideria cum recentes in mundum spiritualem veniunt: per “pinguia, et splendida” significantur affectiones boni et veri caelestes et spirituales; per “pinguia” affectiones boni, de quibus sequitur, et per “splendida” affectiones veri, quae splendida dicuntur quia existunt ex luce Caeli et ejus splendore in mentibus, unde intelligentia boni et veri ac sapientia: per “abire et non invenire illa amplius” significatur quod fugiturae sint et non magis appariturae, quia illi non in aliquo bono et vero caelesti et spirituali sunt; quod etiam externae, quales ab illis cupiuntur, dicitur, quia non aliae beatitudines et felicitates et affectiones ab illis cupiuntur quam corporeae et mundanae, et inde non scire possunt quid et quales illae sunt quae vocantur caelestes et spirituales.

[2] Sed haec illustrentur per detectionem sortis illorum post mortem. Omnes illi ex illo Religioso, qui in amore dominii ex amore sui et inde in amore mundi fuerunt, dum in mundum spiritualem veniunt, quod fit statim post mortem, non spirant aliud quam dominium ac voluptates animi ex illo, et voluptates corporis ex opulentia; amor enim regnans cum ejus affectionibus seu concupiscentiis et desideriis, manet unumquemvis post mortem. Sed quia amor dominandi ex amore sui super sancta Ecclesiae et Caeli, quae omnia sunt Divina Domini, est diabolicus, ideo post exactum tempus separantur a sociis, et dejiciuntur in Inferna. At usque, quia ex Religioso suo in externo cultu Divino fuerunt, primum instruuntur quid et quale Caelum est, ac quid et qualis felicitas vitae aeternae, quod sint merae beatitudines influentes a Domino apud unumquemvis in Caelo secundum quale affectionis boni et veri caelestis apud illos. Sed quia illi non adiverunt Dominum, et inde non conjuncti sunt cum Ipso, et quoque non in aliqua tali affectione boni et veri fuerunt, aversantur illa, et avertunt se, et tunc cupiunt voluptates amoris sui et mundi, quae sunt mere naturales et corporeae. Sed quia illis voluptatibus insitum est malefacere, imprimis illis qui colunt Dominum, ita angelis Caeli, ideo etiam illis voluptatibus deprivantur, et tunc rejiciuntur inter socios qui in ergastulis infernalibus in contemptu et miseria sunt: sed haec fiunt illis secundum gradum amoris dominii super Divina Domini, secundum quem gradum est illis rejectio Domini.

[3] Ex his nunc constare potest, quod per “fructus desiderii animae tuae abiverunt, et omnia pinguia et splendida abiverunt a te, et amplius non invenies illa,” significetur quod omnes beatitudines et felicitates Caeli, etiam externae, quales ab illis cupiuntur, prorsus fugiturae sint et non amplius appariturae, quia non aliquae affectiones boni et veri sunt apud illos. Quod “pinguia” significent bona caelestia ac eorum affectiones et affectionum jucunditates, constare potest ex sequentibus locis:

 

“Attendite ad Me, comedite bonum, ut delicietur in Pinguedine anima vestra” (Esaj. lv. 2);

“Implebo animam sacerdotum Pinguedine, et populus Meus Bono saturabitur” (Jerem. xxxi. 14);

“Adipe et Pinguedine saturabitur anima mea, et labiis canticorum laudabit os meum” (Psalm. lxiii. 6 [B. A. 5]);

“Implentur Pinguedine domus Tuae, et flumine deliciarum Tuarum potas eos” (Psalm. xxxvi. 9 [B. A. 8]);

“Faciet Jehovah omnibus populis in Monte hoc convivium Pinguedinum, Pinguedinum medullatarum” (Esaj. xxv. 6);

“Adhuc proventum habebunt in senio, Pingues et virides erunt, ad annuntiandum quod rectus Jehovah” (Psalm. xcii. 15, 16 [B. A. 14, 15]);

Quod in convivio quod Jehovah faciet, comedent Pinguedinem ad satietatem, et bibent Sanguinem ad ebrietatem (Ezech. xxxix. 19);

“Jehovah holocaustum tuum Pingue faciet” (Psalm. xx. 4 [B. A. 3]).

 

Quia “pinguedo” significat bonum caeleste, ideo statutum fuit

 

Ut omnis Pinguedo ex sacrificatis super Altari adoleretur (Exod. xxix. 13, 22; Levit. i. 8; cap. iii. 3-16; cap. iv. 8-35; cap. vii. 3, 4, 30, 31; cap. xvii. 6{1}; Num. xviii. 17, 18).

 

In opposito sensu per “pingues” significantur illi qui ad bonum nauseant, et quia nimium est id contemnunt et rejiciunt

 

(Deutr. xxxii. 15; Jerem. v. 28{2}; cap. 1. 11; Psalm. xvii. 10; Psalm.xx. 4 [B. A. 3]; Psalm. lxxviii. 31{3}; Psalm. cxix. 70; et alibi).

 

@1 6 pro “16” @2 28 pro “27” @3 lxxviii. 31 pro “lxviii. 32”

 

(2) 直訳

782. [Vere. 14.] ” Et fructus desiderii animae tuae abiverunt a te, et omnia pinguia et splendida abiverunt a te, et amplius non invenies illa,” significat quod omnes beatitudines et felicitates Caeli, etiam externae quales ab illis cupiuntur, prorsus fugiturae sint, et non amplius appariturae, quia non aliquae affectiones boni et veri caelestes et spirituales apud illos.- 782(14節)「また、あなたの霊魂の望む果実はあなたから去る、またすべての肥えたものとみごとなものはあなたから去る、またもはやそれらを見つけないであろう」は、天界のすべての至福と幸福が、さらにまた外なるものが、彼らにより望まれるような、まったく逃げ去るであろうことを意味する、また、もはや見られないであろう、彼らのものと天的なまた霊的な善と真理の何らかの情愛がないからである。

Per “fructus desiderii animae” non aliud significatur quam beatitudines et felicitates Caeli, quia hae sunt fructus omnium doctrinae et cultus, de quibus actum est, et quia sunt desideria hominum quando moriuntur, et quoque desideria cum recentes in mundum spiritualem veniunt: 「霊魂の望む果実」によって、天界の至福と幸福以外に何らかのものが意味されない、それらは教えと礼拝のすべてのものの果実であるからである、それらについて扱われている、また人間が死ぬ時の願望(望むもの)であるからである、そしてまた願望(望むもの)、新しくやって来たとき、霊界の中にやって来る。

per “pinguia, et splendida” significantur affectiones boni et veri caelestes et spirituales; 「肥えたものとみごとなもの」によって、天的なまた霊的な善と真理の情愛が意味される。

per “pinguia” affectiones boni, de quibus sequitur, et per “splendida” affectiones veri, quae splendida dicuntur quia existunt ex luce Caeli et ejus splendore in mentibus, unde intelligentia boni et veri ac sapientia: 「肥えたもの」によって、善の情愛が、それらについて続けられる、また「みごとなもの」によって、真理の情愛が、それはみごとなもの(光り輝くもの)と言われる、天界の光から、また心の中でその輝くこと〔から〕存在するからである、ここから善と真理の知性が、そして知恵が〔ある〕。

per “abire et non invenire illa amplius” significatur quod fugiturae sint et non magis appariturae, quia illi non in aliquo bono et vero caelesti et spirituali sunt; 「去ることとそれらをもはや見つけないこと」によって、逃げ去るまたもはや見られないであろうことが意味される、彼らは天的なまた霊的な何らかの善と真理の中にいないからである。

quod etiam externae, quales ab illis cupiuntur, dicitur, quia non aliae beatitudines et felicitates et affectiones ab illis cupiuntur quam corporeae et mundanae, et inde non scire possunt quid et quales illae sunt quae vocantur caelestes et spirituales. 外なるものもまた、彼らにより望まれるような、言われること、他の至福と幸福と情愛は彼らにより望まれないからである、形体的なまた世俗的なもの以外の、またここから知ることができない、それらが何でどんなものであるか、それらは天的なものや霊的なものと呼ばれる。

[2] Sed haec illustrentur per detectionem sortis illorum post mortem. [2] しかし、これらは、死後の彼らの運命の明らかにすることによって説明される(照らされる)。

Omnes illi ex illo Religioso, qui in amore dominii ex amore sui et inde in amore mundi fuerunt, dum in mundum spiritualem veniunt, quod fit statim post mortem, non spirant aliud quam dominium ac voluptates animi ex illo, et voluptates corporis ex opulentia; すべての者は、彼らはその宗教的信念から〔である〕、その者は自己愛からの支配する愛またここから世俗愛の中にいた、霊界の中にやって来る時、それは死後、直ちに、生じる、何らかのものをしたがらない、支配そしてそれからのアニムス(心)の快楽、また富からの身体の快楽以外の。

amor enim regnans cum ejus affectionibus seu concupiscentiis et desideriis, manet unumquemvis post mortem. というのは、支配愛はその情愛または欲望と願いとともに、それぞれの者に、死後、残るからである。

Sed quia amor dominandi ex amore sui super sancta Ecclesiae et Caeli, quae omnia sunt Divina Domini, est diabolicus, ideo post exactum tempus separantur a sociis, et dejiciuntur in Inferna. しかし、教会と天界の聖なるものの上の、自己愛からの支配する愛は、それらすべてのものは主の神的なものである、悪魔のようなものであるので、それゆえ、時の過ぎ去った後、彼らは仲間から分離される、また地獄の中へ投げ込まれる。

At usque, quia ex Religioso suo in externo cultu Divino fuerunt, primum instruuntur quid et quale Caelum est, ac quid et qualis felicitas vitae aeternae, quod sint merae beatitudines influentes a Domino apud unumquemvis in Caelo secundum quale affectionis boni et veri caelestis apud illos. しかしそれでも、自分の宗教的信念から外なる神的な礼拝の中にいたので、最初に、教えられる、天界が何またどんなものか、そして永遠のいのちの幸福が何またどんなものか、天界の中のそれぞれの者もとに主から流入するまったくの至福であること、彼らのもとの天的な善と真理の情愛がどんなものかにしたがって。

Sed quia illi non adiverunt Dominum, et inde non conjuncti sunt cum Ipso, et quoque non in aliqua tali affectione boni et veri fuerunt, aversantur illa, et avertunt se, et tunc cupiunt voluptates amoris sui et mundi, quae sunt mere naturales et corporeae. しかし、彼らは主へ近づかないので、またここから(それゆえ)その方と結合しない、そしてまた、そのような善と真理の情愛の何らかのものの中にいなかった、それらを退ける、また自分自身を背ける、またその時、自己愛と世俗愛の快楽を望む(欲する)、それらはまったくの自然的なものと形体的(身体的)なものである。

Sed quia illis voluptatibus insitum est malefacere, imprimis illis qui colunt Dominum, ita angelis Caeli, ideo etiam illis voluptatibus deprivantur, et tunc rejiciuntur inter socios qui in ergastulis infernalibus in contemptu et miseria sunt: しかし、その欲望に悪を行なうことが植え付けられているので、特に彼らに〔行なう〕、その者は主を礼拝する、そのように天界の天使に〔行なう〕、それゆえ、それらの快楽でもまた奪われる、またその時、仲間の間に追い払われる、その者は地獄の強制収容所〔激しい労働が伴う〕の中に、軽蔑と惨めさの中にいる。

sed haec fiunt illis secundum gradum amoris dominii super Divina Domini, secundum quem gradum est illis rejectio Domini. しかし、これらは、彼らに主の神的なものの上への支配する愛の段階にしたがって生じる(行なわれる)、その段階にしたがって彼らに主の拒絶がある。

[3] Ex his nunc constare potest, quod per “fructus desiderii animae tuae abiverunt, et omnia pinguia et splendida abiverunt a te, et amplius non invenies illa,” significetur quod omnes beatitudines et felicitates Caeli, etiam externae, quales ab illis cupiuntur, prorsus fugiturae sint et non amplius appariturae, quia non aliquae affectiones boni et veri sunt apud illos. [3] これらから、今や、明らかにすることができる、「あなたの霊魂の望む果実はあなたから去る、またすべての肥えたものとみごとなものはあなたから去る、またもはやそれらを見つけないであろう」によって、天界のすべての至福と幸福が、さらにまた外なるものが、彼らにより望まれるような、まったく逃げ去るであろうことが意味される、また、もはや見られないであろう、彼らのものと善と真理の何らかの情愛がないからである。

Quod “pinguia” significent bona caelestia ac eorum affectiones et affectionum jucunditates, constare potest ex sequentibus locis: 「肥えたもの」が天的な善を意味することは、そしてそれら〔から〕の情愛と情愛の快感、続く箇所から明らかにすることができる――

“Attendite ad Me, comedite bonum, ut delicietur in Pinguedine anima vestra” (Esaj. lv. 2); 「(あなたがたは)わたしに留意せよ、善いものを食べよ、脂肪の多いものの中であなたがたの霊魂が楽しむように」(イザヤ55:2)。

“Implebo animam sacerdotum Pinguedine, et populus Meus Bono saturabitur” (Jerem. xxxi. 14); 「わたしは祭司の霊魂を脂肪の多いもので満たす、またわたしの民は善いもので満ち足りるであろう」(エレミヤ31:14)。

“Adipe et Pinguedine saturabitur anima mea, et labiis canticorum laudabit os meum” (Psalm. lxiii. 6 [B. A. 5]); 「脂肪と脂肪の多いもので、私の霊魂が満ち足るであろう、また歌の唇で私の口は称賛するであろう」(詩篇63:5)。

“Implentur Pinguedine domus Tuae, et flumine deliciarum Tuarum potas eos” (Psalm. xxxvi. 9 [B. A. 8]); 「彼らはあなたの家の脂肪の多いもので満たされる、またあなたの歓喜の川で(あなたは)彼らを飲ませる」(詩篇36:8)。

“Faciet Jehovah omnibus populis in Monte hoc convivium Pinguedinum, Pinguedinum medullatarum” (Esaj. xxv. 6); 「エホバはすべての民に行なう、この山の中で、脂肪の多いものの宴会を、髄の脂肪の多いものの」(イザヤ25:6)。

“Adhuc proventum habebunt in senio, Pingues et virides erunt, ad annuntiandum quod rectus Jehovah” (Psalm. xcii. 15, 16 [B. A. 14, 15]); 「依然として、彼らは産物を老年の中で持つであろう、肥えたものと緑があるであろう、エホバが正しいことを知らせるために」(詩篇92:14, 15)。

Quod in convivio quod Jehovah faciet, comedent Pinguedinem ad satietatem, et bibent Sanguinem ad ebrietatem (Ezech. xxxix. 19); ~こと、宴会の中で、エホバは行なうこと、彼らが脂肪の多いものを飽きるまでも食べる、また血を酩亭までも飲む(エゼキエル39:19)。

“Jehovah holocaustum tuum Pingue faciet” (Psalm. xx. 4 [B. A. 3]). 「エホバはあなたの全焼のいけにえを肥えたものでつくる」(詩篇20:3)。

Quia “pinguedo” significat bonum caeleste, ideo statutum fuit 「脂肪の多いもの」が天的な善を意味するので、それゆえ法令(規定)があった

Ut omnis Pinguedo ex sacrificatis super Altari adoleretur (Exod. xxix. 13, 22; Levit. i. 8; cap. iii. 3-16; cap. iv. 8-35; cap. vii. 3, 4, 30, 31; cap. xvii. 6{1}; Num. xviii. 17, 18). 例えば、祭壇の上のいけにえからのすべての脂肪の多いものは焼かれる(未来)(出エジプト記29:13, 22、レビ記1:8、第3章3-16、第4章8-35、第7章3, 4, 30, 31、第17章6、民数記18:17, 18)。

In opposito sensu per “pingues” significantur illi qui ad bonum nauseant, et quia nimium est id contemnunt et rejiciunt 対立する(正反対の)意味の中で「肥えたもの」によって、彼らが意味される、その者は善に(向けて)吐き気を催す、また過度(度を超えている)であるので、それを軽蔑する、また退ける

(Deutr. xxxii. 15; Jerem. v. 28{2}; cap. 1. 11; Psalm. xvii. 10; Psalm.xx. 4 [B. A. 3]; Psalm. lxxviii. 31{3}; Psalm. cxix. 70; et alibi). (申命記32:15、エレミヤ5:28、第50章11、詩篇17:10、詩篇20:3、詩篇78:31、詩篇119:70、また他の箇所に)。

@1 6 pro “16” 注1「16」の代わりに 6

@2 28 pro “27” 注2「27」の代わりに 28

@3 lxxviii. 31 pro “lxviii. 32″ 注3「lxviii. 32」の代わりに lxxviii. 31

 

(3) 訳文

 782(14節)「また、あなたの霊魂の望む果実はあなたから去り、すべての肥えたものとみごとなものはあなたから去り、もはやそれらを見つけないであろう」は、彼らにより望まれるような、天界のすべての至福と幸福が、さらにまた外なるものが、まったく逃げ去るであろう、また、もはや見られないであろうことを意味する、彼らのもとに天的なまた霊的な善と真理の何らかの情愛がないからである。

 「霊魂の望む果実」によって、天界の至福と幸福以外の何らかのものは意味されない、それらが教えと礼拝のすべてのものの果実であるからである、それらについて扱われている、また人間が死ぬ時の望むもの、そしてまた、新しく霊界の中にやって来たとき、望むものであるからである。「肥えたものとみごとなもの」によって、天的なまた霊的な善と真理の情愛が意味される。「肥えたもの」によって、善の情愛が意味され、それらについて続けられる、また「みごとなもの」によって、真理の情愛が意味され、それはみごとなもの(光り輝くもの)と言われる、天界の光から、また心の中でその輝くことが、ここから善と真理の知性が、そして知恵が存在するからである。「去ることとそれらをもはや見つけないこと」によって、逃げ去り、もはや見られないであろうことが意味される、彼らは天的なまた霊的な何らかの善と真理の中にいないからである。彼らにより望まれるような外なるものにもまた言われるのは、形体的なまた世俗的なもの以外の他の至福と幸福と情愛は彼らにより望まれない、またここからそれらが何でどんなものであるか知ることができないからである、それらは天的なものや霊的なものと呼ばれる。

 [2] しかし、これらは、死後の彼らの運命の明らかにすることによって説明される。

その宗教的信念から、自己愛からの支配する愛またここから世俗愛の中にいたすべての者は、霊界の中にやって来る時、それは死後、直ちに、生じるが、支配そしてそれからのアニムス(心)の快楽、また富からの身体の快楽以外の何らかのものをしたがらない。というのは、支配愛は、その情愛または欲望と願いとともに、それぞれの者に、死後、残るからである。

 しかし、教会と天界の聖なるもの、それらすべてのものは主の神的なものである、その上への自己愛からの支配する愛は悪魔のようなものであるので、それゆえ、時の過ぎ去った後、彼らは仲間から分離され、地獄の中へ投げ込まれる。

 しかしそれでも、自分の宗教的信念から外なる神的な礼拝の中にいたので、最初に、天界が何でどんなものか、そして永遠のいのちの幸福が何でどんなものか、天界の中のそれぞれの者もとに彼らのもとの天的な善と真理の情愛がどんなものかにしたがって、主から流入するまったくの至福があることを教えられる。

 しかし、彼らは主へ近づかず、それゆえ、その方と結合せず、そしてまた、そのような善と真理の情愛の何らかのものの中にいなかったので、それらを退け、自分自身を背け、またその時、自己愛と世俗愛の快楽を欲する、それらはまったくの自然的なものと身体的なものである。

 しかし、その欲望に悪を行なうことが植え付けられているので、特に、主を礼拝する者に、そのように天界の天使に〔悪を行ない〕、それゆえ、それらの快楽もまた奪われ、またその時、地獄の強制収容所の仲間の間に追い払われる、その者は軽蔑と惨めさの中にいる。しかし、これらは、主の神的なものの上への支配する愛の段階にしたがって、その段階にしたがって主を拒絶する者に生じる。

 [3] さて、これらから、「あなたの霊魂の望む果実はあなたから去る、またすべての肥えたものとみごとなものはあなたから去る、またもはやそれらを見つけないであろう」によって、彼らにより望まれるような、天界のすべての至福と幸福が、さらにまた外なるものが、まったく逃げ去るであろう、また、もはや見られないであろう、が意味されることを明らかにすることができる、彼らのものと善と真理の何らかの情愛がないからである。

 「肥えたもの」が天的な善を、そしてそれらからの情愛と情愛の快感を意味することは、次の箇所から明らかにすることができる――

 

 「(あなたがたは)わたしに留意せよ、善いものを食べよ。脂肪の多いものの中であなたがたの霊魂が楽しむために」(イザヤ55:2)。

 「わたしは祭司の霊魂を脂肪の多いもので満たす、わたしの民は善いもので満ち足りるであろう」(エレミヤ31:14)。

 「脂肪と脂肪の多いもので、私の霊魂が満ち足るであろう、私の口は歌の唇で称賛するであろう」(詩篇63:5)。

 「彼らはあなたの家の脂肪の多いもので満たされる、あなたの歓喜の川で彼らを飲ませる」(詩篇36:8)。

 「エホバは、すべての民に、この山の中で、脂肪の多いものの、髄の脂肪の多いものの宴会を行なう」(イザヤ25:6)。

 「依然として、老年で、彼らは産物を持つであろう、肥えたものと緑があるであろう、エホバが正しい〔という〕ことを知らせるために」(詩篇92:14, 15)。

 エホバは、宴会の中で、彼らが脂肪の多いものを飽きるまでも食べ、また血を酩亭までも飲むことを行なわれる(エゼキエル39:19)。

 「エホバは、あなたの全焼のいけにえを肥えたものでつくる」(詩篇20:3)。

 

 「脂肪の多いもの」が天的な善を意味するので、それゆえ、祭壇の上のいけにえからのすべての脂肪の多いものは焼かれなければならないといった法令があった(出エジプト記29:13, 22、レビ記1:8、3:3-16、4:8-35、7:3, 4, 30, 31、17:6、民数記18:17, 18)。

 正反対の意味で「肥えたもの」によって、善に吐き気を催す、また〔そのことが〕過度であるので、それを軽蔑し、退ける者が意味される(申命記32:15、エレミヤ5:28、50:11、詩篇17:10、詩篇20:3、詩篇78:31、詩篇119:70、また他の箇所に)。

原典講読『啓示された黙示録』 783

(1) 原文

783. [Vers. 15.] ”  Mercatores horum qui divites facti ab illa, e longinquo stabunt propter timorem cruciatus ejus, flentes et lugentes,” significat statum ante damnationem, ac tunc timorem et lamentationem illorum, qui per varias dispensationes et promissiones gaudiorum caelestium, lucrati sunt.-Per “mercatores horum,” nempe fructuum desiderii animae, ac pinguium et splendidorum, de quibus in mox praecedente versu, significantur illi qui per varias dispensationes, et promissiones gaudiorum caelestium, divites facti sunt, hoc est, lucrati: per hos “mercatores” intelliguntur omnes tam superiores quam inferiores in ordine Ecclesiastico illorum, qui per talia lucrati sunt. Quod etiam superiores, patet a versu 23, hujus capitis, ubi dicitur, “Quia mercatores tui erant magnates terrae;” quod inferiores, a versu 11{1} (videatur supra, n. 771); per “stare e longinquo propter timorem cruciatus, flentes et lugentes” significatur dum adhuc sunt in statu remoto a damnatione, et usque in timore tunc pro poenis, et in lamentatione, ut supra (n. 769), ubi similia dicuntur.

@1 11 pro “10”

 

(2) 直訳

783. [Vers. 15.] ”       Mercatores horum qui divites facti ab illa, e longinquo stabunt propter timorem cruciatus ejus, flentes et lugentes,” significat statum ante damnationem, ac tunc timorem et lamentationem illorum, qui per varias dispensationes et promissiones gaudiorum caelestium, lucrati sunt.- 783(15節)「また、これらの〔物の〕商人たちは、その者は彼女により富んだ、その責め苦の恐れのために遠方から立った、泣いてまた悲しんで」は、断罪前の、そしてその時の彼らの恐れと悲嘆の状態を意味する、その者は天界の楽しさのいろいろな特免(分配)と約束によって、もうけた。

Per “mercatores horum,” nempe fructuum desiderii animae, ac pinguium et splendidorum, de quibus in mox praecedente versu, significantur illi qui per varias dispensationes, et promissiones gaudiorum caelestium, divites facti sunt, hoc est, lucrati: 「これらの〔物の〕商人たち」によって、すなわち、霊魂の望む果実、そして、肥えたものとみごとなもの、それらについてすぐ〔前に〕先行する節の中に、彼らが意味される、その者はいろいろな特免また天界の楽しさの約束によって、富んだ者になった、すなわち、もうけた者に。

per hos “mercatores” intelliguntur omnes tam superiores quam inferiores in ordine Ecclesiastico illorum, qui per talia lucrati sunt. これらの「商人たち」によって、高い(上位の)者も低い者もすべての者が意味される、彼らの聖職者(教会組織)の階級の中の、その者はそのようなものによってもうけた。

Quod etiam superiores, patet a versu 23, hujus capitis, ubi dicitur, “Quia mercatores tui erant magnates terrae;” さらにまた高い(上位の)者は、この章に、23節から明らかである、そこに言われている、「あなたの商人たちは地の大いなるものであったからである」。

quod inferiores, a versu 11{1} (videatur supra, n. 771); 低い者は11節から〔明らかである〕(上に見られる、771番)。

per “stare e longinquo propter timorem cruciatus, flentes et lugentes” significatur dum adhuc sunt in statu remoto a damnatione, et usque in timore tunc pro poenis, et in lamentatione, ut supra (n. 769), ubi similia dicuntur. 「その責め苦の恐れのために遠方から立つこと、泣いてまた悲しんで」によって、依然として断罪から遠く離れた状態の中にいる時が意味される、またそれでも恐れの中に、その時に罰のために、また悲嘆の中に、上のように(769番)、そこに同様のものが言われている。

@1 11 pro “10” 注1「10」の代わりに 11

 

(3) 訳文

 783(15節)「また、彼女によって富んだこれらの〔物の〕商人たちは、その苦痛の恐れのために、泣いてまた悲しんで、遠方から立った」は、天界の楽しさのいろいろな特免と約束によってもうけた者の、断罪前の、そしてその時の彼らの恐れと悲嘆の状態を意味する。

 「これらの〔物の〕商人たち」、すなわち、霊魂の望む果実、そして、肥えたものとみごとなもの〔の商人たち〕によって、それらについてすぐ〔前に〕先行する節の中に〔ある〕、いろいろな特免また天界の楽しさの約束によって、富んだ者に、すなわち、もうけた者になった者が意味される。これらの「商人たち」によって、そのようなものによってもうけた彼らの教会組織の階級の中の上位の者も低い者もすべての者が意味される。

 さらにまた上位の者は、本章の23節から明らかであり、そこに、「あなたの商人たちは地の大いなるものであったからである」と言われている。低い者は11節から〔明らかである〕(前に見られる、771番)。「その責め苦の恐れのために、泣いてまた悲しんで遠方から立つこと」によって、依然として断罪から遠く離れた状態の中にいる、それでも、その時の罰のために恐れの中に、また悲嘆の中にいることが意味される、前のように(769番)、そこに同様のものが言われている。