(1) 原文
777. [Vers. 13.] ” Et cinnamomum et suffimenta et pigmentum et thus,” significat quod non illis sit amplius cultus ex bonis et veris spiritualibus, quia non aliquid intus in cultu habent quod supra nominatis correspondet.-In versu praecedente actum est de omnibus quae sunt doctrinae Ecclesiae; in hoc versu autem agitur de omnibus quae sunt cultus Ecclesiae. Praemissa sunt illa quae sunt doctrinae, et sequuntur illa quae sunt cultus, quoniam ex bonis et veris doctrinae est quale cultus; cultus enim non est nisi quam actus externus, in quo interna, quae sunt doctrinae, erunt absque his est cultus absque sua essentia, vita et anima. Nunc quia omnia quae doctrinae sunt, se referunt ad bona quae amoris et charitatis sunt et ad vera quae sapientiae et fidei sunt, et illa bona et vera secundum gradus ordinis illorum sunt caelestia, spiritualia et naturalia, ita quoque omnia cultus. Et quia primo loco in versu praecedente nominantur spiritualia doctrinae, ita hic quoque spiritualia cultus, quae sunt “cinnamomum, suffimenta, pigmentum et thus;” et secundo loco nominantur caelestia cultus, quae sunt “vinum, oleum, simila et triticum;” et tertio nominantur naturalia cultus, quae sunt “jumenta et oves.” Quod omnia illa bona et vera cultus erunt ex Verbo, significatur per quod sint “equorum, rhedarum, corporum, et animae hominum;” haec est series rerum in Sensu spirituali in hoc versu. Sed per omnia illa quae in hoc versu enumerata sunt, intelligitur similiter ut per illa quae in praecedente versu enumerata sunt, hoc est, quod illa bona et vera apud illos non sint, quia non habent talia apud se quae illis correspondent; quod patet ab illis quae praecedunt, ubi haec, quod urbs Babylon igne comburetur, et nemo merces ejus emet amplius (vers. 8-11); et ex illis quae sequuntur, ubi haec, quod omnia pinguia et splendida abiverint ab illa, et non invenientur amplius (vers. 14); et quod devastata sint (vers. 16, 19). Sed nunc dicetur aliquid de illis quae nominata sunt, quae sunt cinnamomum, suffimenta, pigmentum et thus. Haec nominantur, quia sunt talia per quae suffitus fiebant. Quod per “suffitus” significetur cultus Domini ex bonis et veris spiritualibus, videatur supra (n. 277, 392); et quod suffitus placerent quia erant ex fragrantibus quae correspondebant (n. 394). [2] Omnia fragrantia per quae parabatur, intelliguntur per cinnamomum, suffimenta et pigmentum, et essentiale eorum per thus; hoc patet a recensione aromatum ex quibus conficiebatur, apud Mosen:
“Dixit Jehovah ad Mosen, Sume tibi aromata, stacten, onychen et galbanum, et thus purum; et facies illa suffimentum, pigmentum, opus pigmentarii, salitum, purum, sanctum” (Exod. xxx. 34-37);
ex illis fiebant suffitus, per quos significabatur cultus ex bonis et veris spiritualibus, ut dictum est. Nominatur hic cinnamomum loco omnium aromatum ibi. Quid autem singula illa aromata in Sensu spirituali significant, videri potest in Arcanis Caelestibus super Exodo, ubi illa singillatim explicata sunt.
(2) 直訳
777. [Vers. 13.] ” Et cinnamomum et suffimenta et pigmentum et thus,” significat quod non illis sit amplius cultus ex bonis et veris spiritualibus, quia non aliquid intus in cultu habent quod supra nominatis correspondet.- 777(13節)「また、シナモンと香と香料と乳香」は、彼らにもはや霊的な善と真理からの礼拝がないことを意味する、礼拝の中に内面的に何らかのものを持っていないからである、それは上に名前を挙げられたものに対応する。
In versu praecedente actum est de omnibus quae sunt doctrinae Ecclesiae; 先行する節の中で、すべてのものについて扱われた(ago)、それらは教会の教えのものである。
in hoc versu autem agitur de omnibus quae sunt cultus Ecclesiae. けれども、この節の中ですべてのものについて扱われる、それらは教会の礼拝のものである。
Praemissa sunt illa quae sunt doctrinae, et sequuntur illa quae sunt cultus, quoniam ex bonis et veris doctrinae est quale cultus; それらが前に置かれた、それらは教えのものである、またそれらが続く、それらは礼拝のものである、教えの善と真理から、礼拝の性質(どんなものか)があるからである。
cultus enim non est nisi quam actus externus, in quo interna, quae sunt doctrinae, erunt absque his est cultus absque sua essentia, vita et anima. というのは、礼拝は、外なる活動以外でないならないからである、その中に内なるものが〔ある〕、それは教えのものである、これらなしである礼拝はその本質、いのちと霊魂、なしの〔ものに〕なるであろう。
Nunc quia omnia quae doctrinae sunt, se referunt ad bona quae amoris et charitatis sunt et ad vera quae sapientiae et fidei sunt, et illa bona et vera secundum gradus ordinis illorum sunt caelestia, spiritualia et naturalia, ita quoque omnia cultus. さて、すべてのものは、それらは教えのものである、善に関係する、それらは愛と仁愛のものである、また真理に〔関係する〕それらは知恵と信仰のものである、またそれらの善と真理はそれらの秩序の段階にしたがった、天的なもの、霊的なもの、また自然的なものである、そのようにまた、礼拝のすべてのもの。
Et quia primo loco in versu praecedente nominantur spiritualia doctrinae, ita hic quoque spiritualia cultus, quae sunt “cinnamomum, suffimenta, pigmentum et thus;” また、先行する節の中の最初の場所に、教えの霊的なものが名前を挙げられているので、そのようにここにもまた礼拝の霊的なものが、名前を挙げられている、それらは「シナモン、香、香料と乳香」である。
et secundo loco nominantur caelestia cultus, quae sunt “vinum, oleum, simila et triticum;” また、第二の場所に、礼拝の天的なものが名前を挙げられている、それらは「ぶどう酒、オリーブ油、小麦粉と小麦」」である。
et tertio nominantur naturalia cultus, quae sunt “jumenta et oves.” また第三〔の場所〕に礼拝の自然的なものが名前を挙げられている、それらは「家畜と羊」である。
Quod omnia illa bona et vera cultus erunt ex Verbo, significatur per quod sint “equorum, rhedarum, corporum, et animae hominum;” すべてのものが、それらは礼拝の善と真理、みことばからである(未来)ことは「馬の、荷馬車の、身体の、また人間の霊魂の」であることによって意味される。
haec est series rerum in Sensu spirituali in hoc versu. これがこの節の中の霊的な意味の中の事柄の連続である。
Sed per omnia illa quae in hoc versu enumerata sunt, intelligitur similiter ut per illa quae in praecedente versu enumerata sunt, hoc est, quod illa bona et vera apud illos non sint, quia non habent talia apud se quae illis correspondent; しかし、それらすべてのものによって、それらはこの節の中に列挙された、それらによってのようにと同様に意味される、それらは先行する節の中に列挙された、すなわち、それらの善と真理が彼らのものとにないこと、自分自身のもとにこのようなものを持っていないので、それらはそれらに対応する。
quod patet ab illis quae praecedunt, ubi haec, quod urbs Babylon igne comburetur, et nemo merces ejus emet amplius (vers. 8-11); これらから、それらは先行する、明らかである、そこにこれらが、バビロンの都は火で焼かれた、まただれもその商品をもはや買わないこと(8-11節)。
et ex illis quae sequuntur, ubi haec, quod omnia pinguia et splendida abiverint ab illa, et non invenientur amplius (vers. 14); また、それらから、それらは続く、そこにこれらが、すべての肥えたものとみごとなものはあなたから去る、またもはや見つけないであろうこと(14節)。
et quod devastata sint (vers. 16, 19). また、荒らされたこと(16, 19節)。
Sed nunc dicetur aliquid de illis quae nominata sunt, quae sunt cinnamomum, suffimenta, pigmentum et thus. しかし、今やそれらについて何らかのものが言われる、それらは名前を挙げられた、それらはシナモン、香、香料と乳香である。
Haec nominantur, quia sunt talia per quae suffitus fiebant. これらが名前を挙げられている、このようなものであるからである、それらによって香を焚くことが行なわれるからである。
Quod per “suffitus” significetur cultus Domini ex bonis et veris spiritualibus, videatur supra (n. 277, 392); 「香を焚くこと」によって、霊的な善と真理からの主の礼拝が意味されることが上に見られる(277, 392番)。
et quod suffitus placerent quia erant ex fragrantibus quae correspondebant (n. 394). また、香を焚くことがなだめること、芳ばしいものからであったからである、それらは対応する(394番)。
[2]☆ Omnia fragrantia per quae parabatur, intelliguntur per cinnamomum, suffimenta et pigmentum, et essentiale eorum per thus; [2] それらによって準備されたすべての芳ばしさ (芳香)は、シナモン、香と香料によって意味される、またその本質的なものは乳香によって。
☆ ここを[2]としていますが、英訳では少し前としています。このほうがよいでしょう。
hoc patet a recensione aromatum ex quibus conficiebatur, apud Mosen: このことはそれらから調製された香料の目録(一覧表)から明らかである、モーセ〔の書〕のもとに――
“Dixit Jehovah ad Mosen, Sume tibi aromata, stacten, onychen et galbanum, et thus purum; 「エホバはモーセに言った、あなたに香料を取れ、没薬(もつやく)(ナフタ香)、オニカ(シュヘレテ香)またガルバヌム、また純粋な乳香。
et facies illa suffimentum, pigmentum, opus pigmentarii, salitum, purum, sanctum” (Exod. xxx. 34-37); またあなたはそれら香料を、つくる(未来)、香を、香の製品、塩の、純粋な、聖なる」(出エジプト記30:34-37)。
ex illis fiebant suffitus, per quos significabatur cultus ex bonis et veris spiritualibus, ut dictum est. それらから香を焚くことが行なわれた、それらによって霊的な善と真理からの礼拝が意味される、言われたように。
Nominatur hic cinnamomum loco omnium aromatum ibi. ここにシナモンの名前が挙げられている、そこにすべての香料の代わりに。
Quid autem singula illa aromata in Sensu spirituali significant, videri potest in Arcanis Caelestibus super Exodo, ubi illa singillatim explicata sunt. けれども、それらの個々の香料が霊的な意味の中で何を意味するか、「出エジプト記」についての『天界の秘義』の中に見られることができる、そこにそれらが個々に説明されている。
(3) 訳文
777(13節)「また。シナモンと香と香料と乳香」は、彼らにもはや霊的な善と真理からの礼拝がないことを意味する。礼拝の中に、前に名前を挙げられたものに対応するものを内面的に何らかのものを持っていないからである。
前節の中で、教会の教えに属すすべてのものについて扱われた。けれども、この節の中で教会の礼拝に属すすべてのものについて扱われる。
教えに属すものが前に置かれ、また礼拝に属すものが続く、礼拝がどんなものかは教えの善と真理からであるからである。というのは、礼拝は、外なる活動でしかなく、その中に教えに属す内なるものがあるからである、これらなしに、礼拝はその本質であるいのちと霊魂にないものになるであろう。
さて、教えに属すすべてのものは、愛と仁愛のものである善に、また知恵と信仰のものである真理に関係し、それらの善と真理は、それらの秩序の段階にしたがった、天的なもの、霊的なもの、また自然的なものであり、礼拝のすべてのものもそのしたものである。
また、前節の中の最初の位置に、教えの霊的なものが名前を挙げられているので、そのようにここにもまた礼拝の霊的なものが、名前を挙げられており、それらは「シナモン、香、香料、乳香」である。
また、二番目の位置に、礼拝の天的なものが名前を挙げられており、それらは「ぶどう酒、オリーブ油、小麦粉と小麦」」である。また三番目〔の位置〕に礼拝の自然的なものが名前を挙げられており、それらは「家畜と羊」である。
礼拝の善と真理すべてのものが、みことばからであることは「馬の、荷馬車の、身体の、また人間の霊魂の」であることによって意味される。これがこの節の中の霊的な意味で、連続の事柄である。
しかし、この節の中に列挙されたそれらすべてのものによって、前節の中に列挙されたそれらによるのと同様のものが、すなわち、自分自身のもとにそれらに対応するようなものを持っていないので、それらの善と真理が彼らのものとにないことが意味される。先行するこれら「バビロンの都は火で焼かれた、まただれもその商品をもはや買わない」(8-11節)から、また、続くそれら「すべての肥えたものとみごとなものはあなたから去る、またもはや見つけないであろう」(14節)から、また「荒らされたこと」(16, 19節)から、それらが明らかである。
[2]しかし、今やそれらについて何らかのものが言われる、それらは名前を挙げられた「シナモン、香、香料、乳香」である。
それらによって香を焚くことが行なわれるようなものであるので、これらが名前を挙げられている。
「香を焚くこと」によって、霊的な善と真理からの主の礼拝が意味されることが前に見られる(277, 392番)。また、香を焚くことがなだめること、それらが対応する芳ばしいものからであったからである(394番)。
([2])それらによって準備されたすべての芳ばしさは、シナモン、香、香料によって、またその本質的なものは乳香によって意味される。このことはそれらから調製された香料の目録から明らかである、モーセの書に――
「エホバはモーセに言った、あなたに、香料、没薬(もつやく)(ナフタ香)、オニカ(シュヘレテ香)、ガルバヌム、純粋な乳香を取れ。またあなたはそれら香料を、香を、塩の、純粋な、聖なる香の製品をつくれ」(出エジプト記30:34-37)。
それらから香を焚くことが行なわれ、それらによって、言われたように、霊的な善と真理からの礼拝が意味される。
ここに、そこのすべての香料の代わりにシナモンの名前が挙げられている。
けれども、それらの個々の香料が霊的な意味で何を意味するか、『天界の秘義』の中の「出エジプト記」についてに見られることができ、そこにそれらが個々に説明されている。