原典講読『啓示された黙示録』 775

(1) 原文

775. ” Et omne vas ex ligno pretioso et aere et ferro et marmore,” significat quod haec illis non amplius sint, quia non sunt illis scientifica bona et vera in rebus Ecclesiae, quibus talia correspondent.-Haec similia sunt cum illis, quae supra (n. 772, 773, 774) explicata sunt; cum differentia, quod per haec significentur scientifica, quae ultima naturalis mentis hominis sunt; quae, quia differunt qualitate ex essentia quae in illis, dicuntur “vasa ex ligno pretioso, ex aere, ex ferro et ex marmore,” per “vasa” enim significantur scientifica, hic in rebus Ecclesiae; quia scientifica sunt continentia boni et veri, sicut sunt vasa continentia olei et vini. Scientifica etiam sunt in multa varietate, et receptaculum eorum est memoria. Quod sint ex multa varietate, est quia interiora hominis sunt in illis; immittuntur etiam in memoriam vel ex intellectuali cogitatione, vel ex auditione, vel ex lectione, et tunc secundum variam perceptionem ex rationali; haec omnia intus in scientificis sunt, quod apparet quando reproducuntur, quod fit cum homo loquitur aut cogitat. [2] Quid autem per “vasa ex ligno pretioso, ex aere, ex ferro et ex marmore” significatur, paucis dicetur: per “vas ex ligno pretioso” significatur scientificum ex bono et vero rationali; per “vas ex aere” significatur scientificum ex bono naturali; per “vas ex ferro” significatur scientificum ex vero naturali; et per “vas ex marmore” significatur scientificum ex apparentia boni et veri. Quod “lignum” significet bonum, videatur mox supra (n. 774{1}); quod hic per “lignum pretiosum” significetur bonum et simul verum rationale, est quia “lignum” significat bonum, et “pretiosum” praedicatur de vero; nam aliud bonum significatur per lignum ex arbore oleae, aliud ex arbore cedri, ficus, abietis, populi et quercus. Quod “vas ex aere et ferro” significet scientificum ex bono et vero naturali, est quia omnia metalla, ut aurum, argentum, aes, ferrum, stannum, plumbum, in Verbo significant bona et vera; significant quia correspondent, et quia correspondent etiam in Caelo sunt; sunt enim omnia ibi correspondentiae. [3] Quid autem singula metalla ex correspondentia significant, non est hujus loci ex Verbo confirmare, solum aliquibus quod “aes” significet bonum naturale, et inde “ferrum” verum naturale, ut videri potest ex his:

 

Quod Pedes Filii Hominis visi sint similes Aeri, tanquam in camino igniti (Apoc. i. 15);

Quod Danieli visus sit Vir cujus pedes erant sicut splendor Aeris laevigati (Dan. x. 5, 6);

Quod etiam Cheruborum pedes visi sint micantes sicut splendor Aeris laevigati (Ezech. i. 7) ;

 

quod “pedes” significent naturale, videatur n. 49, 468, 470, 510;

 

Quod Angelus visus sit sicut aspectus Aeris (Ezech. xl. 3);

Quod Statua Nebuchadnezari visa quoad caput esset aurum, quoad pectus et brachia argentum, quoad ventrem et latus Aes, quoad crura Ferrum (Dan. ii. 32,33);

 

per quam statuam repraesentati sunt successivi status Ecclesiae, qui ab antiquis dicti fuerunt saecula, aureum, argenteum, aeneum, et ferreum. Quoniam “aes” significabat naturale, et populus Israeliticus fuit mere naturalis, ideo Naturale Domini repraesentatum est per

 

Serpentem Aeneum, quem morsi a serpentibus aspicerent, et sanarentur (Num. xxi. 6, 8, 9; Joh. iii. 14,15).

 

Quod “aes” significet bonum naturale, etiam videri potest

 

Apud Esaj. lx. 17; Jerem. xv. 20, 21; Ezech. xxvii. 13; Deutr. viii. 7, 9; cap. xxxiii. 24, 25.

 

@1 774 pro “764”

 

(2) 直訳

775. ” Et omne vas ex ligno pretioso et aere et ferro et marmore,” significat quod haec illis non amplius sint, quia non sunt illis scientifica bona et vera in rebus Ecclesiae, quibus talia correspondent.- 775「また貴重な木と青銅と鉄と大理石の器」は、これらがもはや彼らにないことを意味する、彼らに教会の事柄の中の記憶知の善と真理がないからである、それらにこのようなものが対応する。

Haec similia sunt cum illis, quae supra (n. 772, 773, 774) explicata sunt; これらはそれらと同様のものである、それらは上に説明された(772, 773, 774番)。

cum differentia, quod per haec significentur scientifica, quae ultima naturalis mentis hominis sunt; 相違とともに、これらによって記憶知が意味されること、それは人間の自然的心の最外部(最も低いもの)である。

quae, quia differunt qualitate ex essentia quae in illis, dicuntur “vasa ex ligno pretioso, ex aere, ex ferro et ex marmore,” per “vasa” enim significantur scientifica, hic in rebus Ecclesiae; それは、本質から性質で異なっているので、それはそれらの中にある、「貴重な木からまた青銅からまた鉄からまた大理石からの器」と言われる、というのは、「器」によって記憶知が意味されるから、ここに教会の事柄の中の。

quia scientifica sunt continentia boni et veri, sicut sunt vasa continentia olei et vini. 記憶知は善と真理の容器である、器がオリーブ油とぶどう酒の容器であるように。

Scientifica etiam sunt in multa varietate, et receptaculum eorum est memoria. 記憶知にもまたいろいろな多くのものがある、またそれらの容器は記憶である。

Quod sint ex multa varietate, est quia interiora hominis sunt in illis; いろいろな多くのものからであることは、人間の内的なものがそれらの中にあるからである。

immittuntur etiam in memoriam vel ex intellectuali cogitatione, vel ex auditione, vel ex lectione, et tunc secundum variam perceptionem ex rationali; 記憶の中にもまた入れられる(持ち込まれる)、あるいは知的な思考から、あるいは聞くことから、あるいは読むことから、またその時、理性からのいろいろな知覚にしたがって。

haec omnia intus in scientificis sunt, quod apparet quando reproducuntur, quod fit cum homo loquitur aut cogitat. これらすべてのものが内部に記憶知の中にあり、それが見られる、再現される時、それは生じる、人間が話すかまたは考えるとき。

[2] Quid autem per “vasa ex ligno pretioso, ex aere, ex ferro et ex marmore” significatur, paucis dicetur: [2] けれども、「貴重な木からまた青銅からまた鉄からまた大理石からの器」によって何が意味されるか、簡単に言われる。

per “vas ex ligno pretioso” significatur scientificum ex bono et vero rationali; 「貴重な木からの器」によって、理性的な善と真理からの記憶知が意味される。

per “vas ex aere” significatur scientificum ex bono naturali; 「青銅からの器」によって、自然的な善からの記憶知が意味される。

per “vas ex ferro” significatur scientificum ex vero naturali; 「鉄からの器」によって、自然的な真理からの記憶知が意味される。

et per “vas ex marmore” significatur scientificum ex apparentia boni et veri. また「大理石からの器」によって、善と真理の外観からの記憶知が意味される。

Quod “lignum” significet bonum, videatur mox supra (n. 774{1}); 「木(木材)」が善を意味することが、直ぐ上に見られる(774番)。

quod hic per “lignum pretiosum” significetur bonum et simul verum rationale, est quia “lignum” significat bonum, et “pretiosum” praedicatur de vero; ここに「貴重な木」によって、理性的な善と同時に真理が意味される、「木(木材)」が善を意味する、また「貴重なもの」が真理について述べられる(属性づけられる)からである。

nam aliud bonum significatur per lignum ex arbore oleae, aliud ex arbore cedri, ficus, abietis, populi et quercus. なぜなら、他の☆善がオリーブの木からの木材によって意味されるからである、他のもの☆〔善〕がヒマラヤスギの木から、イチジクの、モミの、ポプラの、またオーク〔ナラやカシ〕の。

☆ 「別のもの」~「別のもの」は「別ものである」とも訳せます。

Quod “vas ex aere et ferro” significet scientificum ex bono et vero naturali, est quia omnia metalla, ut aurum, argentum, aes, ferrum, stannum, plumbum, in Verbo significant bona et vera; 「青銅と鉄からの器」が自然的な善と真理からの記憶知を意味することは、すべての金属は、金、銀、青銅、鉄、錫、鉛のような、みことばの中で、善と真理を意味するからである。

significant quia correspondent, et quia correspondent etiam in Caelo sunt; 意味する、対応するので、また対応するので天界の中にもある。

sunt enim omnia ibi correspondentiae. というのは、そこにすべてのものは対応するものであるから。

[3] Quid autem singula metalla ex correspondentia significant, non est hujus loci ex Verbo confirmare, solum aliquibus quod “aes” significet bonum naturale, et inde “ferrum” verum naturale, ut videri potest ex his: [3] けれども、個々の金属が対応から何を意味するか、みことばから確認(確証)することは、この場所にではない、単に何らかのもので、「青銅」が自然的な善を意味すること、またここから「鉄」が自然的な真理を、これらから〔そのことが〕見られることができるように〔しておく〕――

Quod Pedes Filii Hominis visi sint similes Aeri, tanquam in camino igniti (Apoc. i. 15); 人の子の足が青銅のように見えたこと、あたかも炉の中で燃えているように(黙示録1:15)。

Quod Danieli visus sit Vir cujus pedes erant sicut splendor Aeris laevigati (Dan. x. 5, 6); ダニエルに男が見られたこと、その足は磨かれた青銅の輝きのようであった(ダニエル10:5, 6)。

Quod etiam Cheruborum pedes visi sint micantes sicut splendor Aeris laevigati (Ezech. i. 7) ; ケルビムの足もまた磨かれた青銅の輝きのようにきらめいて見えたこと(エゼキエル1:7)。

quod “pedes” significent naturale, videatur n. 49, 468, 470, 510; 「足」が自然的なものを意味することが、49, 468, 470, 510番に見られる。

Quod Angelus visus sit sicut aspectus Aeris (Ezech. xl. 3); 天使が青銅の外観のように見られたこと(エゼキエル40:3)。

Quod Statua Nebuchadnezari visa quoad caput esset aurum, quoad pectus et brachia argentum, quoad ventrem et latus Aes, quoad crura Ferrum (Dan. ii. 32,33); ネブカドネザルに見られた像は、頭に関して金であったこと、胸と腕に関して銀、腹と脇腹に関して青銅、脚に関して鉄(ダニエル2:32, 33)。

per quam statuam repraesentati sunt successivi status Ecclesiae, qui ab antiquis dicti fuerunt saecula, aureum, argenteum, aeneum, et ferreum. その像によって教会の継続的な状態が表象された、それは古代人により、金、銀、青銅また鉄の時代と言われた。

Quoniam “aes” significabat naturale, et populus Israeliticus fuit mere naturalis, ideo Naturale Domini repraesentatum est per 「青銅」が自然的なものを意味したので、またイスラエル民がまったく自然的なものであった、それゆえ、主の自然的なものが~によって表象された

Serpentem Aeneum, quem morsi a serpentibus aspicerent, et sanarentur (Num. xxi. 6, 8, 9; Joh. iii. 14,15). 青銅のヘビ、それをヘビによりかまれた者は眺めた(接続)、また癒やされた(民数記21:6, 8, 9、ヨハネ3:14, 15)。

Quod “aes” significet bonum naturale, etiam videri potest 「青銅」が自然的な善を意味することは、~にもまた見られることができる

Apud Esaj. lx. 17; Jerem. xv. 20, 21; Ezech. xxvii. 13; Deutr. viii. 7, 9; cap. xxxiii. 24, 25. イザヤ60:17、エレミヤ15:20, 21、エゼキエル27:13、申命記8:7, 9、第33章24, 25のもとに。

@1 774 pro “764”  注1「764」の代わりに 774

 

(3) 訳文

 775「また貴重な木と青銅と鉄と大理石の器」は、これらがもはや彼らにないことを意味する、このようなものに対応する教会の事柄の中の記憶知の善と真理が彼らにないからである。

 これらは前に説明されたもの(772, 773, 774番)と同様のものである。相違は、これらによって人間の自然的な心の最も低いものである記憶知が意味されることである。それは、それらの中にある本質から性質で異なっているので、「貴重な木、青銅、鉄、大理石からの器」と言われる、というのは、「器」によって、ここに教会の事柄の中の記憶知が意味されるから。器がオリーブ油とぶどう酒の容器であるように、記憶知は善と真理の容器である。

 記憶知にもまたいろいろな多くのものがあり、それらの容器は記憶である。

 いろいろな多くのものからであることは、人間の内的なものがそれらの中にあるからである。あるいは知的な思考から、あるいは聞くことから、あるいは読むことから、またその時、理性からのいろいろな知覚にしたがって記憶の中にもまた入れられる。これらすべてのものが記憶知の中の内部にあり、再現される時、それが見られる、それは人間が話すかまたは考えるとき生じる。

 [2] けれども、「貴重な木、青銅、鉄、大理石からの器」によって何が意味されるか、簡単に言われる。「貴重な木からの器」によって、理性的な善と真理からの記憶知が意味される。「青銅からの器」によって、自然的な善からの記憶知が意味される。「鉄からの器」によって、自然的な真理からの記憶知が意味される。「大理石からの器」によって、善と真理の外観からの記憶知が意味される。

 「木(木材)」が善を意味することが、直前に見られる(774番)。ここに「貴重な木」によって、理性的な善と同時に真理が意味される、「木(木材)」が善を意味し、「貴重なもの」が真理について述べられるからである。なぜなら、オリーブの木からの木材によって意味される善と、スギ、イチジク、モミ、ポプラ、オークの木によって意味される善とは別ものであるからである。

 「青銅と鉄からの器」が自然的な善と真理からの記憶知を意味するのは、金、銀、青銅、鉄、錫、鉛のようなすべての金属は、みことばの中で、善と真理を意味するからである。対応するので意味し、対応するので天界の中にも存在する。というのは、そこにすべてのものは対応するものであるから。

 [3] けれども、個々の金属が対応から何を意味するか、みことばから確認することは、このところではない、ただ単に、「青銅」が自然的な善を、またここから「鉄」が自然的な真理を意味することだけを、次のものから見られることができるように〔しておく〕――

 

 人の子の足が、あたかも炉の中で燃えているかのような青銅のように見えた(黙示録1:15)。

 ダニエルに、足が磨かれた青銅の輝きのようであった男が見られた(ダニエル10:5, 6)。

 ケルビムの足も磨かれた青銅の輝きのようにきらめいて見えた(エゼキエル1:7)。

 

 「足」が自然的なものを意味することは、49, 468, 470, 510番に見られる。

 

 天使が青銅の外観のように見られた(エゼキエル40:3)。

 ネブカドネザルに見られた像は、頭に関して金、胸と腕に関して銀、腹と脇腹に関して青銅、脚に関して鉄であった(ダニエル2:32, 33)。

 

 その像によって教会の継続的な状態が表象され、それは古代人により、金、銀、青銅、鉄の時代と言われた。

 「青銅」が自然的なものを意味し、またイスラエル民がまったく自然的なものであったので、それゆえ、主の自然的なものが青銅のヘビによって表象され、ヘビにかまれた者がそれを眺め、癒やされた〔のである〕(民数記21:6, 8, 9、ヨハネ3:14, 15)。

 

 「青銅」が自然的な善を意味することは、「イザヤ」60:17、「エレミヤ」15:20, 21、「エゼキエル」27:13、「申命記」8:7, 9、33:24, 25、にも見られることができる。

コメントを残す