原典講読『啓示された黙示録』 774

(1) 原文

774. ” Et omne lignum thyinum et omne vas eburneum,”significat quod haec illis non amplius sint, quia non illis sunt naturalia bona et vera, quibus talia correspondent.-Haec similia sunt cum illis, quae supra (n. 772, 773) explicata sunt, cum sola differentia, quod per primum nominata intelligantur bona et vera spiritualia, de quibus supra (n. 772); et quod per secundo nominata intelligantur bona et vera caelestia, de quibus mox supra (n. 773); et quod per haec nunc nominata, quae sunt “lignum thyinum et vas eburneum” intelligantur bona et vera naturalia. [2] Sunt enim tres gradus sapientiae et amoris, et inde tres gradus veri et boni; primus gradus vocatur caelestis, secundus spiritualis, et tertius naturalis. Hi tres gradus sunt ex nativitate apud unumquemvis hominem, et quoque sunt in communi in Caelo et in Ecclesia; quae causa est quod Caeli tres sint, supremum, medium et ultimum, inter se prorsus distincti secundum illos gradus; similiter Ecclesia Domini in terris; sed qualis est apud illos qui in gradu caelesti sunt, et qualis apud illos qui in gradu spirituali sunt, et qualis apud illos qui in gradu naturali sunt, non hujus loci est exponere, sed videatur de illis in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia, in Classe Tertia, ubi de Gradibus actum est; hic solum, quod apud illos qui e Babylone sunt, non sint bona et vera spiritualia, nec bona et vera caelestia, et ne quidem bona et vera naturalia. Quod spiritualia primo loco nominentur, est quia multi ex illis possunt spirituales esse, modo sanctum habeant Verbum corde, sicut ore dicunt; at non possunt caelestes fieri, quia non adeunt Dominum, sed adeunt homines vivos et mortuos, et colunt; haec causa est, quod caelestia secundo loco nominentur. [3] Quod per “lignum thyinum” significetur bonum naturale, est quia “lignum” in Verbo significat bonum, et “lapis” verum, ac “lignum thyinum” ducit suam denominationem ex duo, ac “duo” etiam significant bonum: quod sit bonum naturale, est quia lignum non est materia pretii, sicut est aurum, argentum, lapis pretiosus, margarita, byssus, purpura, sericum et coccinum; similiter lapis. Simile est cum ebore, per quod significatur verum naturale; quod “ebur” significet verum naturale, est quia est album, et poliri potest, et quia protenditur ex ore elephantis et quoque facit robur ejus. Ut “ebur” sit verum naturale illius boni quod significatur per “lignum thyinum,” dicitur “vas eburneum;” per “vas” enim significatur continens, hic verum continens boni. [4] Quod “lignum” significet bonum aliquatenus constare potest [ex] his:

 

Quod aquae amarae in Marah dulces factae sint per Lignum injectum (Exod. xv. 25{1});

Quod Tabulae lapideae, quibus Lex fuit inscripta, in Arca ex lignis schittim facta, fuerint repositae (Exod. xxv. 10-16);

Quod Templum Hierosolymitanum Ligno fuerit tectum ac intus vestitum (1 Reg. vi. 10, 15);

Quod Altare in deserto ex Ligno factum fuerit (Exod. xxvii. 1,6).

 

Praeter ex his: 

 

“Lapis e pariete clamat, et trabs ex Ligno respondet” (Hab. ii. 11);

“Diripient opes tuas, et depraedabuntur merces tuas, et lapides tuos et Ligna tua in medium maris dabunt” (Ezech. xxvi. 12{2});

Dictum ad Prophetam, ut sumeret unum Lignum, ut scriberet super illo nomen Judae et filiorum Israelis, et quoque nomen Josephi et Ephraimi; “et faciam illos in Lignum unum” (Ezech. xxxvii. 16, 19{3});

“Aquas nostras pro argento bibimus, et Ligna nostra pro pretio veniunt” (Thren. v. 4);

“Si quis cum socio venit in sylvam, et cadit securis e Ligno in socium ut moriatur, fugiet in urbem azyli” (Deutr. xix. 5);

 

hoc ideo, quia “lignum” significat bonum, et sic quod non morti dederit socium ex malo seu mala intentione, sed ex errore, quia in bono fuit; praeter alibi. [5] Per “lignum” autem in opposito sensu significatur malum et maledictum, ut quod

 

Fecerint sculptilia ex ligno et adoraverint illa (Deutr. iv. 23-28; Esaj. xxxvii. 19; cap. xl. 20; Jerem. x. 3,8; Ezech. xx. 32);

 

tum quod

 

Suspensio super Ligno esset maledictio (Deutr. xxi. 22,23).

 

Quod “ebur” significet verum naturale, constare etiam potest ex locis ubi ebur nominatur

 

(Ut Ezech. xxvii. 6, 15; Amos iii. 15; cap. vi.{4} 4; Psalm. xlv.{5} 9 [B. A. 8]).

 

@1 25 pro “35” @2 12 pro “11” @3 19 pro “17” @4 vi. pro “v.” @5 xlv. pro “xl.”

 

(2) 直訳

774. ” Et omne lignum thyinum et omne vas eburneum,”significat quod haec illis non amplius sint, quia non illis sunt naturalia bona et vera, quibus talia correspondent.- 774「またすべてのシトロン材の木(木材)とすべての象牙の器」は、これらがもはや彼らにないことを意味する、彼らに自然的な善と真理がないからである、それらにこのようなものが対応する。

Haec similia sunt cum illis, quae supra (n. 772, 773) explicata sunt, cum sola differentia, quod per primum nominata intelligantur bona et vera spiritualia, de quibus supra (n. 772); これらはそれらと同様のものである、それらは上に説明された(772, 773番)、単なる相違とともに、最初に名前を挙げられたものによって霊的な善と真理が意味されること、それらについて上に(772番)。

et quod per secundo nominata intelligantur bona et vera caelestia, de quibus mox supra (n. 773); また第二に名前を挙げられたものによって天的な善と真理が意味されること、それらについて上に(773番)。

et quod per haec nunc nominata, quae sunt “lignum thyinum et vas eburneum” intelligantur bona et vera naturalia. また、今や名前を挙げられたこれらによって、それらは「シトロン材の木(木材)と象牙の器」である、自然的な善と真理が意味されること。

[2] Sunt enim tres gradus sapientiae et amoris, et inde tres gradus veri et boni; [2] というのは、知恵と愛の三つの段階があるから、またここから真理と善の三つの段階。

primus gradus vocatur caelestis, secundus spiritualis, et tertius naturalis. 最初の段階は天的と呼ばれる、第二は霊的、また第三は自然的。

Hi tres gradus sunt ex nativitate apud unumquemvis hominem, et quoque sunt in communi in Caelo et in Ecclesia; これらの三つの段階は出生からそれどれの人間のもとにある、そしてまた、全般的に天界の中にまた教会の中に〔ある〕。

quae causa est quod Caeli tres sint, supremum, medium et ultimum, inter se prorsus distincti secundum illos gradus; それが原因である、三つの天界があること、最高の、中間の、また最も低い、それら自体の間は、それら段階にしたがって完全に分離されている。

similiter Ecclesia Domini in terris; 同様に、主の教会は三つの段階の中に〔分離されている〕。

sed qualis est apud illos qui in gradu caelesti sunt, et qualis apud illos qui in gradu spirituali sunt, et qualis apud illos qui in gradu naturali sunt, non hujus loci est exponere, sed videatur de illis in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia, in Classe Tertia, ubi de Gradibus actum est; しかし、どんなものであるか、彼らのもとで、その者は天的な段階の中にいる、またどんなものか、彼らのもとで、その者は霊的な段階の中にいる、またどんなものか、彼らのもとで、その者は自然的な段階の中にいる、この場所でではない、説明すること、しかし、それらについて『神的愛と神的知恵について天使の知恵』の中に、第三部類の中に見られる、そこに「段階」について扱われている。

hic solum, quod apud illos qui e Babylone sunt, non sint bona et vera spiritualia, nec bona et vera caelestia, et ne quidem bona et vera naturalia. ここに単に(~だけ)、彼らのもとに、その者はバビロンからである、霊的な善と真理がない、天的な善と真理もない、また自然的な善と真理でさえない。

Quod spiritualia primo loco nominentur, est quia multi ex illis possunt spirituales esse, modo sanctum habeant Verbum corde, sicut ore dicunt; 霊的なものが最初の場所に名前を挙げられている、彼らからの多くの者は霊的な者であることができるからである、彼らは心で、そのように口で言う、みことばを聖なるもの〔として〕持ちさえすれば。

at non possunt caelestes fieri, quia non adeunt Dominum, sed adeunt homines vivos et mortuos, et colunt; しかし、天的な者になることはできない、主に近づかないので、しかし、生きているまた死んでいる人間に近づく、また礼拝する。

haec causa est, quod caelestia secundo loco nominentur. これが理由である、天的なものが第二の場所に名前を挙げられていること。

[3] Quod per “lignum thyinum” significetur bonum naturale, est quia “lignum” in Verbo significat bonum, et “lapis” verum, ac “lignum thyinum” ducit suam denominationem ex duo, ac “duo” etiam significant bonum: [3] 「シトロン材の木(木材)」によって、自然的な善が意味されることは、みことばの中の「木(木材)」は善を意味するからである、また「石」は真理を、そして「シトロン材の木(木材)」は、その名称を「二」から導いている☆、そして「二」もまた善を意味する。

☆ このこと(名称を「二」から導いている)について、私にはまったく確認できません。(なおギリシア語の「シトロン材の木(木材)」と「二」はまったく別の言葉です)

quod sit bonum naturale, est quia lignum non est materia pretii, sicut est aurum, argentum, lapis pretiosus, margarita, byssus, purpura, sericum et coccinum; 自然的な善であることは、木材は価値ある物質ではないからである、金、銀、宝石、真珠、亜麻布、紫色、絹また緋色のように。

similiter lapis. 同様、石に。

Simile est cum ebore, per quod significatur verum naturale; 象牙に同様である、それによって自然的な真理が意味される。

quod “ebur” significet verum naturale, est quia est album, et poliri potest, et quia protenditur ex ore elephantis et quoque facit robur ejus. 「象牙」が自然的な真理を意味することは、白いからである、また、磨かれる☆ことができる、また象の口からのばされている、そしてまたその力をつくる。

☆ polio(磨く)のことばが『レキシコン』にありませんでした。

Ut “ebur” sit verum naturale illius boni quod significatur per “lignum thyinum,” dicitur “vas eburneum;” 「象牙」が善のその自然的真理であるように、それは「シトロン材の木(木材)」によって意味される、「象牙の器」が言われる。

per “vas” enim significatur continens, hic verum continens boni. というのは、「器」によって、容器(として役立つもの)が意味される、ここに善の容器(として役立つ)真理〔である〕から。

[4] Quod “lignum” significet bonum aliquatenus constare potest [ex] his: [4] 「木(木材)」が善を意味することは、ある程度、これらから明らかにすることができる――

Quod aquae amarae in Marah dulces factae sint per Lignum injectum (Exod. xv. 25{1}); マラの中の苦い水は、投げ入れられた木(木材)によって甘いものにされたこと(出エジプト記15:25)。

Quod Tabulae lapideae, quibus Lex fuit inscripta, in Arca ex lignis schittim facta, fuerint repositae (Exod. xxv. 10-16); 石の板は、それらに律法が刻まれた、シッテムの木材から作られた箱の中に、しまわれたこと(出エジプト記25:10-14)。

Quod Templum Hierosolymitanum Ligno fuerit tectum ac intus vestitum (1 Reg. vi. 10, 15); エルサレムの神殿は木(木材)であったこと、屋根はそして内部で着せられたものは(列王記Ⅰ6:10, 15)。

Quod Altare in deserto ex Ligno factum fuerit (Exod. xxvii. 1,6). 荒野の中の祭壇は木(木材)からつくられたこと(出エジプト記27:1, 6)。

Praeter ex his: さらにこれらから――

“Lapis e pariete clamat, et trabs ex Ligno respondet” (Hab. ii. 11); 「石は壁から叫ぶ、また梁は木材から答える」(ハバクク2:11)。

“Diripient opes tuas, et depraedabuntur merces tuas, et lapides tuos et Ligna tua in medium maris dabunt” (Ezech. xxvi. 12{2}); 「彼らはあなたの富を略奪する、またあなたの商品を奪う、またあなたの石とあなたの木材を海の真ん中の中に与えるであろう」(エゼキエル26:12)。

Dictum ad Prophetam, ut sumeret unum Lignum, ut scriberet super illo nomen Judae et filiorum Israelis, et quoque nomen Josephi et Ephraimi; 預言者に言われた、一つの木材を取るように、その上にユダとイスラエルの子たちの名前を、そしてまた、ヨセフとエフライムの名前を書くように。

“et faciam illos in Lignum unum” (Ezech. xxxvii. 16, 19{3}); 「また、わたしはそれらを一つの木材の中にする」(エゼキエル37:16, 19)。

“Aquas nostras pro argento bibimus, et Ligna nostra pro pretio veniunt” (Thren. v. 4); 「私たちの水を銀のために私たちは飲む、また私たちの木材は代価のためにやって来る☆」(哀歌5:4)。

☆ 異様な文ですが、ヘブル原文もこの通りの意味です。

“Si quis cum socio venit in sylvam, et cadit securis e Ligno in socium ut moriatur, fugiet in urbem azyli” (Deutr. xix. 5); 「もし、だれかが仲間ともに森の中に行く、また木材から斧が仲間の中に落るなら、死ぬように、彼は避難所の都の中に逃げる(未来)」(申命記19:5)。

hoc ideo, quia “lignum” significat bonum, et sic quod non morti dederit socium ex malo seu mala intentione, sed ex errore, quia in bono fuit; それゆえ、このことは、「木(木材)」が善を意味する、またこのように、仲間を、死で与えなかったこと、悪、すなわち、悪の意図から、しかし、間違いから、善の中にいたからである。

praeter alibi. ほかに他の箇所に。

[5] Per “lignum” autem in opposito sensu significatur malum et maledictum, ut quod [5] けれども、「木(木材)」によって正反対の意味の中で悪と呪いが意味される、例えば、~こと

Fecerint sculptilia ex ligno et adoraverint illa (Deutr. iv. 23-28; Esaj. xxxvii. 19; cap. xl. 20; Jerem. x. 3,8; Ezech. xx. 32); 木(木材)から彫像を作る、またそれらを崇拝する(申命記4:23-28、イザヤ37:17、第40章20、エレミヤ10:3, 8、エゼキエル20:32)。

tum quod なおまた~こと

Suspensio super Ligno esset maledictio (Deutr. xxi. 22,23). 木(木材)の上につるすことは呪いであった(申命記21:22, 23)。

Quod “ebur” significet verum naturale, constare etiam potest ex locis ubi ebur nominator 「象牙」が自然的真理を意味することは、そこに象牙が名前を挙げられている箇所からもまた明らかにすることができる

(Ut Ezech. xxvii. 6, 15; Amos iii. 15; cap. vi.{4} 4; Psalm. xlv.{5} 9 [B. A. 8]). (例えば、エゼキエル27:6, 15、アモス3:15、第6章4、詩篇45:8)。

@1 25 pro “35” 注1「35」の代わりに 25

@2 12 pro “11” 注2「11」の代わりに 12

@3 19 pro “17” 注3「17」の代わりに 19

@4 vi. pro “v.”  注4「v.」の代わりに vi.

@5 xlv. pro “xl.”  注5「xl.」の代わりに xlv.

 

(3) 訳文

 774「またすべてのシトロン材の木とすべての象牙の器」は、これらがもはや彼らにないことを意味する、このようなものに対応する自然的な善と真理が彼らにないからである。

 これらは前に説明された(772, 773番)それらと同様のものであり、単に、最初に名前を挙げられたものによって霊的な善と真理が意味されることが相違している、それらについて前に〔説明された〕(772番)。また二番目に名前を挙げられたものによって天的な善と真理が意味されること、それらについて前に〔説明された〕 (773番)。また、今、名前を挙げられた「シトロン材の木と象牙の器」によって、自然的な善と真理が意味される。

 [2] というのは、知恵と愛の三つの段階が、またここから真理と善の三つの段階があるからである。最初の段階は天的、第二は霊的、また第三は自然的と呼ばれる。

 これらの三つの段階は出生からそれどれの人間のもとにあり、そしてまた、全般的に天界の中にまた教会の中にある。それが、最高の、中間の、また最も低い三つの天界があり、、それら自体の間は、それら段階にしたがって完全に分離されていることの原因である。同様に、主の教会は三つの段階に〔分離されている〕。しかし、天的な段階の中にいる者のもとでどんなものであるか、また霊的な段階の中にいる者のもとでどんなものか、また自然的な段階の中にいる者のもとでどんなものか説明することは、ここでではない、しかし、それらについて『神の愛と知恵』の第三部の中に見られ、そこに「段階」について扱われている。ここで、霊的な善と真理がなく、天的な善と真理もなく、自然的な善と真理さえもない、バビロンからの者だけが〔扱われる〕。

最初の場所に霊的なものが名前を挙げられている、みことばは聖なるものを持っていると心で、そのように口で言いさえすれば、彼らからの多くの者は霊的な者であることができるからである。しかし、主に近づかず、生きているまた死んでいる人間に近づき、礼拝するので、天的な者になることはできない。これが天的なものが第二の位置に名前を挙げられている理由である。

 [3] 「シトロン材の木(木材)」によって、自然的な善が意味されるのは、みことばの中の「木(木材)」は善を、また「石」は真理を意味し、そして「シトロン材の木(木材)」は、その名称を「二」から導いている☆1、そして「二」もまた善を意味するからである。自然的な善であることは、木材は、金、銀、宝石、真珠、亜麻布、紫色、絹また緋色のように、価値ある物質ではないからである。石も同様。

 象牙も同様であり、それによって自然的な真理が意味される。「象牙」が自然的な真理を意味するのは、白い、また、磨かれることができ、象の口からのばされており、そしてまたその力をつくるからである。

 「象牙」が善のその自然的真理であり、それは「シトロン材の木(木材)」によって意味されるように、「象牙の器」が言われる。というのは、「器」によって、容器(として役立つもの)が意味され、ここに善の容器(として役立つ)真理であるからである。

 [4] 「木(木材)」が善を意味することは、ある程度、これらから明らかにすることができる――

 

 マラの中の苦い水は、投げ入れられた木(木材)によって甘いものにされたこと(出エジプト記15:25)。

律法が刻まれた石板は、シッテムの木材から作られた箱の中に、しまわれたこと(出エジプト記25:10-14)。

 エルサレムの神殿は、屋根と内部で着せられたものは木(木材)であったこと(列王記Ⅰ6:10, 15)。

 荒野の中の祭壇は木(木材)からつくられたこと(出エジプト記27:1, 6)。

 

 さらにこれらから――

 

 「石は壁から叫び、梁は木材から答える」(ハバクク2:11)。

 「彼らはあなたの富を略奪し、あなたの商品を奪い、あなたの石とあなたの木材を海の真ん中の中に与えるであろう」(エゼキエル26:12)。

 預言者に、一つの木材を取るように、その上にユダとイスラエルの子たちの名前を、そしてまた、ヨセフとエフライムの名前を書くように言われた。「わたしはそれらを一つの木材の中にする」(エゼキエル37:16, 19)。

 「私たちの水を銀のために私たちは飲む、私たちの木材は代価のためにやって来る☆2」(哀歌5:4)。

 「もし、だれかが仲間ともに森の中に行き、木材から斧が仲間に死ぬようにと落るなら、彼は避難の都の中に逃げてよい」(申命記19:5)。

 

 それゆえ、このことは、「木(木材)」が善を意味し、善の中にいたので、このように、仲間を、悪、すなわち、悪の意図から死を与えなかった、しかし、間違いからであった。ほかに他の箇所に。

 [5] けれども、「木(木材)」によって正反対の意味で、悪と呪いが意味される。例えば、木(木材)から彫像を作り、それらを崇拝すること(申命記4:23-28、イザヤ37:17、40:20、エレミヤ10:3, 8、エゼキエル20:32)。なおまた、木(木材)の上につるすことは呪いであったこと(申命記21:22, 23)。

 「象牙」が自然的真理を意味することは、そこに象牙が名前を挙げられている箇所からもまた明らかにすることができる(例えば、エゼキエル27:6, 15、アモス3:15、6:4、詩篇45:8)。

 

☆1 このこと(名称を「二」から導いている)について、私にはまったく確認できません。

☆2 異様な文ですが、ヘブル原文もこの通りの意味です。

原典講読『啓示された黙示録』 775

(1) 原文

775. ” Et omne vas ex ligno pretioso et aere et ferro et marmore,” significat quod haec illis non amplius sint, quia non sunt illis scientifica bona et vera in rebus Ecclesiae, quibus talia correspondent.-Haec similia sunt cum illis, quae supra (n. 772, 773, 774) explicata sunt; cum differentia, quod per haec significentur scientifica, quae ultima naturalis mentis hominis sunt; quae, quia differunt qualitate ex essentia quae in illis, dicuntur “vasa ex ligno pretioso, ex aere, ex ferro et ex marmore,” per “vasa” enim significantur scientifica, hic in rebus Ecclesiae; quia scientifica sunt continentia boni et veri, sicut sunt vasa continentia olei et vini. Scientifica etiam sunt in multa varietate, et receptaculum eorum est memoria. Quod sint ex multa varietate, est quia interiora hominis sunt in illis; immittuntur etiam in memoriam vel ex intellectuali cogitatione, vel ex auditione, vel ex lectione, et tunc secundum variam perceptionem ex rationali; haec omnia intus in scientificis sunt, quod apparet quando reproducuntur, quod fit cum homo loquitur aut cogitat. [2] Quid autem per “vasa ex ligno pretioso, ex aere, ex ferro et ex marmore” significatur, paucis dicetur: per “vas ex ligno pretioso” significatur scientificum ex bono et vero rationali; per “vas ex aere” significatur scientificum ex bono naturali; per “vas ex ferro” significatur scientificum ex vero naturali; et per “vas ex marmore” significatur scientificum ex apparentia boni et veri. Quod “lignum” significet bonum, videatur mox supra (n. 774{1}); quod hic per “lignum pretiosum” significetur bonum et simul verum rationale, est quia “lignum” significat bonum, et “pretiosum” praedicatur de vero; nam aliud bonum significatur per lignum ex arbore oleae, aliud ex arbore cedri, ficus, abietis, populi et quercus. Quod “vas ex aere et ferro” significet scientificum ex bono et vero naturali, est quia omnia metalla, ut aurum, argentum, aes, ferrum, stannum, plumbum, in Verbo significant bona et vera; significant quia correspondent, et quia correspondent etiam in Caelo sunt; sunt enim omnia ibi correspondentiae. [3] Quid autem singula metalla ex correspondentia significant, non est hujus loci ex Verbo confirmare, solum aliquibus quod “aes” significet bonum naturale, et inde “ferrum” verum naturale, ut videri potest ex his:

 

Quod Pedes Filii Hominis visi sint similes Aeri, tanquam in camino igniti (Apoc. i. 15);

Quod Danieli visus sit Vir cujus pedes erant sicut splendor Aeris laevigati (Dan. x. 5, 6);

Quod etiam Cheruborum pedes visi sint micantes sicut splendor Aeris laevigati (Ezech. i. 7) ;

 

quod “pedes” significent naturale, videatur n. 49, 468, 470, 510;

 

Quod Angelus visus sit sicut aspectus Aeris (Ezech. xl. 3);

Quod Statua Nebuchadnezari visa quoad caput esset aurum, quoad pectus et brachia argentum, quoad ventrem et latus Aes, quoad crura Ferrum (Dan. ii. 32,33);

 

per quam statuam repraesentati sunt successivi status Ecclesiae, qui ab antiquis dicti fuerunt saecula, aureum, argenteum, aeneum, et ferreum. Quoniam “aes” significabat naturale, et populus Israeliticus fuit mere naturalis, ideo Naturale Domini repraesentatum est per

 

Serpentem Aeneum, quem morsi a serpentibus aspicerent, et sanarentur (Num. xxi. 6, 8, 9; Joh. iii. 14,15).

 

Quod “aes” significet bonum naturale, etiam videri potest

 

Apud Esaj. lx. 17; Jerem. xv. 20, 21; Ezech. xxvii. 13; Deutr. viii. 7, 9; cap. xxxiii. 24, 25.

 

@1 774 pro “764”

 

(2) 直訳

775. ” Et omne vas ex ligno pretioso et aere et ferro et marmore,” significat quod haec illis non amplius sint, quia non sunt illis scientifica bona et vera in rebus Ecclesiae, quibus talia correspondent.- 775「また貴重な木と青銅と鉄と大理石の器」は、これらがもはや彼らにないことを意味する、彼らに教会の事柄の中の記憶知の善と真理がないからである、それらにこのようなものが対応する。

Haec similia sunt cum illis, quae supra (n. 772, 773, 774) explicata sunt; これらはそれらと同様のものである、それらは上に説明された(772, 773, 774番)。

cum differentia, quod per haec significentur scientifica, quae ultima naturalis mentis hominis sunt; 相違とともに、これらによって記憶知が意味されること、それは人間の自然的心の最外部(最も低いもの)である。

quae, quia differunt qualitate ex essentia quae in illis, dicuntur “vasa ex ligno pretioso, ex aere, ex ferro et ex marmore,” per “vasa” enim significantur scientifica, hic in rebus Ecclesiae; それは、本質から性質で異なっているので、それはそれらの中にある、「貴重な木からまた青銅からまた鉄からまた大理石からの器」と言われる、というのは、「器」によって記憶知が意味されるから、ここに教会の事柄の中の。

quia scientifica sunt continentia boni et veri, sicut sunt vasa continentia olei et vini. 記憶知は善と真理の容器である、器がオリーブ油とぶどう酒の容器であるように。

Scientifica etiam sunt in multa varietate, et receptaculum eorum est memoria. 記憶知にもまたいろいろな多くのものがある、またそれらの容器は記憶である。

Quod sint ex multa varietate, est quia interiora hominis sunt in illis; いろいろな多くのものからであることは、人間の内的なものがそれらの中にあるからである。

immittuntur etiam in memoriam vel ex intellectuali cogitatione, vel ex auditione, vel ex lectione, et tunc secundum variam perceptionem ex rationali; 記憶の中にもまた入れられる(持ち込まれる)、あるいは知的な思考から、あるいは聞くことから、あるいは読むことから、またその時、理性からのいろいろな知覚にしたがって。

haec omnia intus in scientificis sunt, quod apparet quando reproducuntur, quod fit cum homo loquitur aut cogitat. これらすべてのものが内部に記憶知の中にあり、それが見られる、再現される時、それは生じる、人間が話すかまたは考えるとき。

[2] Quid autem per “vasa ex ligno pretioso, ex aere, ex ferro et ex marmore” significatur, paucis dicetur: [2] けれども、「貴重な木からまた青銅からまた鉄からまた大理石からの器」によって何が意味されるか、簡単に言われる。

per “vas ex ligno pretioso” significatur scientificum ex bono et vero rationali; 「貴重な木からの器」によって、理性的な善と真理からの記憶知が意味される。

per “vas ex aere” significatur scientificum ex bono naturali; 「青銅からの器」によって、自然的な善からの記憶知が意味される。

per “vas ex ferro” significatur scientificum ex vero naturali; 「鉄からの器」によって、自然的な真理からの記憶知が意味される。

et per “vas ex marmore” significatur scientificum ex apparentia boni et veri. また「大理石からの器」によって、善と真理の外観からの記憶知が意味される。

Quod “lignum” significet bonum, videatur mox supra (n. 774{1}); 「木(木材)」が善を意味することが、直ぐ上に見られる(774番)。

quod hic per “lignum pretiosum” significetur bonum et simul verum rationale, est quia “lignum” significat bonum, et “pretiosum” praedicatur de vero; ここに「貴重な木」によって、理性的な善と同時に真理が意味される、「木(木材)」が善を意味する、また「貴重なもの」が真理について述べられる(属性づけられる)からである。

nam aliud bonum significatur per lignum ex arbore oleae, aliud ex arbore cedri, ficus, abietis, populi et quercus. なぜなら、他の☆善がオリーブの木からの木材によって意味されるからである、他のもの☆〔善〕がヒマラヤスギの木から、イチジクの、モミの、ポプラの、またオーク〔ナラやカシ〕の。

☆ 「別のもの」~「別のもの」は「別ものである」とも訳せます。

Quod “vas ex aere et ferro” significet scientificum ex bono et vero naturali, est quia omnia metalla, ut aurum, argentum, aes, ferrum, stannum, plumbum, in Verbo significant bona et vera; 「青銅と鉄からの器」が自然的な善と真理からの記憶知を意味することは、すべての金属は、金、銀、青銅、鉄、錫、鉛のような、みことばの中で、善と真理を意味するからである。

significant quia correspondent, et quia correspondent etiam in Caelo sunt; 意味する、対応するので、また対応するので天界の中にもある。

sunt enim omnia ibi correspondentiae. というのは、そこにすべてのものは対応するものであるから。

[3] Quid autem singula metalla ex correspondentia significant, non est hujus loci ex Verbo confirmare, solum aliquibus quod “aes” significet bonum naturale, et inde “ferrum” verum naturale, ut videri potest ex his: [3] けれども、個々の金属が対応から何を意味するか、みことばから確認(確証)することは、この場所にではない、単に何らかのもので、「青銅」が自然的な善を意味すること、またここから「鉄」が自然的な真理を、これらから〔そのことが〕見られることができるように〔しておく〕――

Quod Pedes Filii Hominis visi sint similes Aeri, tanquam in camino igniti (Apoc. i. 15); 人の子の足が青銅のように見えたこと、あたかも炉の中で燃えているように(黙示録1:15)。

Quod Danieli visus sit Vir cujus pedes erant sicut splendor Aeris laevigati (Dan. x. 5, 6); ダニエルに男が見られたこと、その足は磨かれた青銅の輝きのようであった(ダニエル10:5, 6)。

Quod etiam Cheruborum pedes visi sint micantes sicut splendor Aeris laevigati (Ezech. i. 7) ; ケルビムの足もまた磨かれた青銅の輝きのようにきらめいて見えたこと(エゼキエル1:7)。

quod “pedes” significent naturale, videatur n. 49, 468, 470, 510; 「足」が自然的なものを意味することが、49, 468, 470, 510番に見られる。

Quod Angelus visus sit sicut aspectus Aeris (Ezech. xl. 3); 天使が青銅の外観のように見られたこと(エゼキエル40:3)。

Quod Statua Nebuchadnezari visa quoad caput esset aurum, quoad pectus et brachia argentum, quoad ventrem et latus Aes, quoad crura Ferrum (Dan. ii. 32,33); ネブカドネザルに見られた像は、頭に関して金であったこと、胸と腕に関して銀、腹と脇腹に関して青銅、脚に関して鉄(ダニエル2:32, 33)。

per quam statuam repraesentati sunt successivi status Ecclesiae, qui ab antiquis dicti fuerunt saecula, aureum, argenteum, aeneum, et ferreum. その像によって教会の継続的な状態が表象された、それは古代人により、金、銀、青銅また鉄の時代と言われた。

Quoniam “aes” significabat naturale, et populus Israeliticus fuit mere naturalis, ideo Naturale Domini repraesentatum est per 「青銅」が自然的なものを意味したので、またイスラエル民がまったく自然的なものであった、それゆえ、主の自然的なものが~によって表象された

Serpentem Aeneum, quem morsi a serpentibus aspicerent, et sanarentur (Num. xxi. 6, 8, 9; Joh. iii. 14,15). 青銅のヘビ、それをヘビによりかまれた者は眺めた(接続)、また癒やされた(民数記21:6, 8, 9、ヨハネ3:14, 15)。

Quod “aes” significet bonum naturale, etiam videri potest 「青銅」が自然的な善を意味することは、~にもまた見られることができる

Apud Esaj. lx. 17; Jerem. xv. 20, 21; Ezech. xxvii. 13; Deutr. viii. 7, 9; cap. xxxiii. 24, 25. イザヤ60:17、エレミヤ15:20, 21、エゼキエル27:13、申命記8:7, 9、第33章24, 25のもとに。

@1 774 pro “764”  注1「764」の代わりに 774

 

(3) 訳文

 775「また貴重な木と青銅と鉄と大理石の器」は、これらがもはや彼らにないことを意味する、このようなものに対応する教会の事柄の中の記憶知の善と真理が彼らにないからである。

 これらは前に説明されたもの(772, 773, 774番)と同様のものである。相違は、これらによって人間の自然的な心の最も低いものである記憶知が意味されることである。それは、それらの中にある本質から性質で異なっているので、「貴重な木、青銅、鉄、大理石からの器」と言われる、というのは、「器」によって、ここに教会の事柄の中の記憶知が意味されるから。器がオリーブ油とぶどう酒の容器であるように、記憶知は善と真理の容器である。

 記憶知にもまたいろいろな多くのものがあり、それらの容器は記憶である。

 いろいろな多くのものからであることは、人間の内的なものがそれらの中にあるからである。あるいは知的な思考から、あるいは聞くことから、あるいは読むことから、またその時、理性からのいろいろな知覚にしたがって記憶の中にもまた入れられる。これらすべてのものが記憶知の中の内部にあり、再現される時、それが見られる、それは人間が話すかまたは考えるとき生じる。

 [2] けれども、「貴重な木、青銅、鉄、大理石からの器」によって何が意味されるか、簡単に言われる。「貴重な木からの器」によって、理性的な善と真理からの記憶知が意味される。「青銅からの器」によって、自然的な善からの記憶知が意味される。「鉄からの器」によって、自然的な真理からの記憶知が意味される。「大理石からの器」によって、善と真理の外観からの記憶知が意味される。

 「木(木材)」が善を意味することが、直前に見られる(774番)。ここに「貴重な木」によって、理性的な善と同時に真理が意味される、「木(木材)」が善を意味し、「貴重なもの」が真理について述べられるからである。なぜなら、オリーブの木からの木材によって意味される善と、スギ、イチジク、モミ、ポプラ、オークの木によって意味される善とは別ものであるからである。

 「青銅と鉄からの器」が自然的な善と真理からの記憶知を意味するのは、金、銀、青銅、鉄、錫、鉛のようなすべての金属は、みことばの中で、善と真理を意味するからである。対応するので意味し、対応するので天界の中にも存在する。というのは、そこにすべてのものは対応するものであるから。

 [3] けれども、個々の金属が対応から何を意味するか、みことばから確認することは、このところではない、ただ単に、「青銅」が自然的な善を、またここから「鉄」が自然的な真理を意味することだけを、次のものから見られることができるように〔しておく〕――

 

 人の子の足が、あたかも炉の中で燃えているかのような青銅のように見えた(黙示録1:15)。

 ダニエルに、足が磨かれた青銅の輝きのようであった男が見られた(ダニエル10:5, 6)。

 ケルビムの足も磨かれた青銅の輝きのようにきらめいて見えた(エゼキエル1:7)。

 

 「足」が自然的なものを意味することは、49, 468, 470, 510番に見られる。

 

 天使が青銅の外観のように見られた(エゼキエル40:3)。

 ネブカドネザルに見られた像は、頭に関して金、胸と腕に関して銀、腹と脇腹に関して青銅、脚に関して鉄であった(ダニエル2:32, 33)。

 

 その像によって教会の継続的な状態が表象され、それは古代人により、金、銀、青銅、鉄の時代と言われた。

 「青銅」が自然的なものを意味し、またイスラエル民がまったく自然的なものであったので、それゆえ、主の自然的なものが青銅のヘビによって表象され、ヘビにかまれた者がそれを眺め、癒やされた〔のである〕(民数記21:6, 8, 9、ヨハネ3:14, 15)。

 

 「青銅」が自然的な善を意味することは、「イザヤ」60:17、「エレミヤ」15:20, 21、「エゼキエル」27:13、「申命記」8:7, 9、33:24, 25、にも見られることができる。