原典講読『啓示された黙示録』 768(直訳)

(2) 直訳

768. Aliquid dicetur hic de illo Vero quod Dominus dixit ad Petrum de Clavibus Regni Caelorum, et de potestate ligandi et solvendi (Matth. xvi. 15-20). 768 何らかのものがここにその真理について言われる、主がぺトロへ天界の王国のかぎについて言ったこと、また結ぶ、また解く力(権限)について(マタイ16:15-20)。

Dicunt quod illa potestas data sit Petro, et quod translata in illos ut successores ejus; 彼らは言っている、その力(権限)がペテロに与えられたこと、また彼らの中に移された(transfero)こと、彼の後継者として。

et quod sic Dominus reliquerit Petro et post illum illis omnem Suam potestatem, et quod [Petrus] ageret Vicarium Ipsius in terra. また、このように主は、ペテロにまた彼の後に、彼らにご自分のすべての力(権限)を残した、また(ペテロはまたは教皇は)地でのその方の代理人を遂行すること。

Sed usque ex ipsismet Domini verbis patet manifeste quod ne hilum potestatis dederit Petro, dicit enim Dominus, “Super hac Petra aedificabo Ecclesiam Meam;” しかしそれでも、主のことばそのものから、はっきりと明らかである、何も力(権限)をペテロに与えなかったこと、というのは、主は言っているから、「この岩の上に、わたしはわたしの教会を建てる」。

per “Petram” significatur Dominus quoad Divinum Ipsius Verum; 「岩」によって、その方の神的真理に関する主が意味される。

et Divinum Verum, quod est Petra, ibi est quod Petrus confessus est antequam Dominus illa dixit, quod est hoc: また、神的真理は、それは岩である、そこに~である、ペテロは主がそれらを言った前に、告白した、それはこれである――

“Dixit Jesus discipulis, Vos vero quem Me dicitis esse; 「イエスは弟子たちに言った、しかし、あなたがたは、わたしをだれであることを言う(か)。

respondens Simon Petrus dixit, Tu es Christus Filius Dei viventis “([Matth. xvi.] 15, 16{1}); シモン・ペテロは答えて、言った、あなたは生きている神の子キリストである」(マタイ16:16, 16)。

hoc Verum est super quo Dominus aedificat Ecclesiam Suam, et Petrus tunc repraesentabat illud Verum; これが、真理である、その上に主がご自分の教会を建設する、またペテロは、その時、その真理を表象した。

ex quo patet, quod confessio Domini, quod sit Filius Dei Viventis, Cui potestas est super Caelum et Terram (Matth. xxviii. 18), sit super qua Dominus aedificat Ecclesiam Suam, ita super Se et non super Petro. そのことから明らかである、主の告白(=主であることの告白)、生きている神の子であること、その方に天地の上の力(権限)がある(マタイ28:18)、〔これが〕その上に主がご自分の教会を建設する、そのように自分自身の上に、またペトロの上でなく。

Quod Dominus intelligatur per “Petram” in Ecclesia notum est. 「岩」によって主が意味されることは、教会の中でよく知られている。

[2] Quondam locutus sum cum Gente Babylonica in mundo spirituali de Clavibus Petro datis, num credant in illum Potestatem a Domino super Caelum et Infernum translatam esse; [2] かつて、私はバビロンの国民と霊界の中で、ペテロに与えられたかぎについて話した、天界と地獄の上の主の力(権限)が彼に移されたどうか。

quod quia erat caput Religionis eorum, vehementer instabant, dicentes quod de eo nihil dubii sit, qua manifeste dicitur. それは彼らの宗教の頭(主要部分)であったので、猛烈に主張した、そのことについて何も疑いがないことを言って、はっきりと言われているので。

Sed ad interrogationem num sciant, quod singulis Verbi insit Sensus spiritualis, qui est sensus Verbi in Caelo; しかし、質問に向けて(=質問を向けた)、知っているかどうか、みことばの個々のものに霊的な意味が内在すること、それは天界の中のみことばの意味である。

dicebant primum quod non sciant, sed postea dicebant quod inquisituri sint. 彼らは最初に言った、知らないこと、しかしその後、言った、調べられなければならないこと。

Et cum inquirebant, instructi sunt quod Sensus spiritualis sit in singulis Verbi, qui a Sensu literae differt ut spirituale a naturali; また彼らが調べたとき教えられた、霊的な意味がみことばの個々のものの中にあること、それは文字どおりの意味から異なること、霊的なものが自然的なものから〔異なる〕ように。

et insuper instructi sunt, quod non aliqua Persona nominata in Verbo nominetur in Caelo, sed quod loco ejus aliquod spirituale ibi intelligatur. また、他に(加えて)、教えられた、みことばの中に名前を挙げられたある人物は天界の中で名前を挙げられないこと、しかし、その代わりに、何らかの霊的なものがそこに理解(意味)されること。

Informati denique sunt quod pro “Petro” in Verbo intelligatur Ecclesiae Verum ex Bono, similiter per “Petram,” quae tunc nominatur una cum Petro; 最後に教えられた、みことばの中の「ペテロ」の代わりに善からの教会の真理が意味されること、同様に、「岩」によって、それはその時、ペテロとともに名前を挙げられている。

et quod per id sciri possit quod non Petro data sit aliqua potestas, sed quod Vero ex Bono; またそれによって知られることができること、ペテロに何らかの力が与えられたこと、しかし、善からの真理〔である〕こと。

nam omnis potestas in Caelis est Vero ex Bono, seu Boni per Verum; なぜなら、天界の中のすべての力は善からの真理にあるから、すなわち、真理を通して善に。

et quia omne Bonum et omne Verum sunt ex Domino, et nihil ex homine, quod-a omnis potestas sit Domino. また、すべての善とすべての真理は主からであるので、また何も人間からでない、すべての力は主にあること。

His auditis indignati dixerunt quod velint scire num is Sensus spiritualis sit in illis verbis. これらを聞いて、憤慨に〔満ちて〕言った、知ることを欲すること、それらの言葉の中に霊的な意味があるかどうか。

Quapropter datum est illis Verbum quod in Caelo, in quo Verbo non est Sensus naturalis sed spiritualis, quia pro Angelis qui sunt spirituales; そのために彼らにみことばが与えられた、それは天界の中の、そのみことばの中に、自然的な意味はない、しかし霊的な〔意味〕、天使たちのための〔ものである〕ので、その者たちは霊的な者たち。

et cum id legebant, manifeste videbant non ibi Petrum nominari, sed loco ejus, “Verum ex bono quod a Domino.” また彼らがそれを読んだとき、はっきりと見た、そこにペトロの名前が挙げられていない、しかしそれに代わって、「善からの真理、それは主からの〔ものである〕」。

Hoc viso ex ira rejecerunt illud; これを見て、怒りから、それを投げ返した(はねつけた)。

paene dilaniassent dentibus, nisi eo momento ablatum fuisset. (ほとんど)歯で引き裂いた、その程度まですぐに取り去られなかったなら。

Inde convicti sunt, tametsi non voluerunt convinci, quod Soli Domino illa potestas sit, et eo minus alicui homini, quia est potestas Divina. ここから納得させられた、たとえ納得させられることを欲しなくても、主おひとりにその力があること、またその程度までまして人間のだれかに、神的な力であるので。

@1 16 pro “18” 注1「18」の代わりに 16

コメントを残す