(1) 原文
765. [Vers. 8.] ” Propter hoc in una die venient plagas ejus, mors et luctus et fames,” significat quod propterea tempore Ultimi Judicii poenae malorum, quae fecerunt, super illos rediturae sint, quae sunt mors quae est vita infernalis ac intestinus dolor ex dejectione a dominio, luctus qui est internus dolor ex egestate et miseria loco opulentiae, et fames quae est deprivatio intellectus omnis veri.-Per “propter hoc” intelligitur, quia in corde suo dixit, “Sedeo regina et vidua non sum, et luctum non videbo,” de quibus mox supra (n.764); per “una die” significatur tempore Ultimi Judicii, quod etiam Dies Judicii vocatur; per “plagas” significantur poenae malorum quae fecerunt in mundo, quae tunc super illos rediturae sunt; per “mortem” significatur vita infernalis, ac intestinus dolor ex dejectione a dominio, qui supra (n. 763{1}) vocatur “cruciatus,” de qua morte aliquid sequitur; per “luctum” significatur internus dolor ex egestate et miseria loco opulentiae, ut quoque supra (n. 764); per “famem” significatur deprivatio intellectus omnis veri; in has tres plagas seu poenas, veniunt illi ex isto Religioso qui ex amore sui et nullo amore usuum nisi propter se, dominati sunt; hi quoque corde athei sunt, quoniam propriae prudentiae ac naturae omnia attribuunt; reliqui ex illa gente, qui tales sunt, sed non interius in se cogitant, idololatrae sunt; quod per plagam seu poenam quae vocatur “fames,” intelligatur deprivatio intellectus omnis veri, videatur supra (n. 323). Est quidem cuivis homini, quamdiu in mundo vivit, rationalitas, hoc est, facultas intelligendi verum. Haec facultas manet apud omnem hominem post mortem; usque illi qui ex amore sui et fastu propriae intelligentiae imbuerunt falsa religionis in mundo, post mortem non volunt intelligere verum, et non velle est sicut non posse; hoc non posse ex non velle est apud omnes tales, et augetur ex eo, quod ex jucundo concupiscentiae falsi propter dominium continue imbuant nova falsa confirmantia, et sic fiunt quoad intellectum mera falsa, ac ita manent in aeternum. Similia intelliguntur per haec de Babele apud Jeremiam :
“Pudefacta est Mater vestra valde, pudore suffusa est Genetrix vestra; ecce postremitas desertum, siccitas et solitudo: ab ira Jehovae non habitabitur, sed erit devastatio tota; omnis transiens praeter Babelem obstupescet, et sibilabit super omnibus plagis ejus” (l. 12, 13).
@1 763 pro “764”
(2) 直訳
765. [Vers. 8.] ” Propter hoc in una die venient plagas ejus, mors et luctus et fames,” significat quod propterea tempore Ultimi Judicii poenae malorum, quae fecerunt, super illos rediturae sint, quae sunt mors quae est vita infernalis ac intestinus dolor ex dejectione a dominio, luctus qui est internus dolor ex egestate et miseria loco opulentiae, et fames quae est deprivatio intellectus omnis veri.- 765(8節)「このことのために、一日の中で、その災害、死と嘆きと飢えがやって来る」は、このために(この理由で)、最後の審判の時、悪の罰が、それを行なった、彼らの上に戻されることを意味する、それは死である、それは地獄の生活そして内部の苦痛(悲しみ)、支配(権)から投げ落とされることから、嘆き、それは内なる苦痛(悲しみ)である、富裕に代わって貧困(欠乏)と悲惨からの、また飢え、それはすべての真理の理解(力)の剥奪である。
Per “propter hoc” intelligitur, quia in corde suo dixit, “Sedeo regina et vidua non sum, et luctum non videbo,” de quibus mox supra (n.764); 「このことのために」によって、自分の心の中で言ったからである、が意味される、「私は女王の座に座り、やもめではない、嘆きを見ない」、それらについて直ぐ上に見られる(764番)。
per “una die” significatur tempore Ultimi Judicii, quod etiam Dies Judicii vocatur; 「一日」によって、最後の審判の時が意味される、それは審判の日とも呼ばれる。
per “plagas” significantur poenae malorum quae fecerunt in mundo, quae tunc super illos rediturae sunt; 「災害」によって、悪の罰が意味される、それを世の中で行なった、それはその時、彼らの上に戻ることになる。
per “mortem” significatur vita infernalis, ac intestinus dolor ex dejectione a dominio, qui supra (n. 763{1}) vocatur “cruciatus,” de qua morte aliquid sequitur; 「死」によって、地獄の生活が意味される、そして支配(権)から投げ落とされることから内部の苦痛(悲しみ)が、それは上に〔見られる〕(763番)。
per “luctum” significatur internus dolor ex egestate et miseria loco opulentiae, ut quoque supra (n. 764): 「嘆き」によって、富裕に代わって貧困(欠乏)と悲惨からの内なる苦痛(悲しみ)が意味される、〔このこと〕もまた上に〔見られる〕ように(764番)。
per “famem” significatur deprivatio intellectus omnis veri; 「飢え」によって、すべての真理の理解(力)の剥奪が意味される。
in has tres plagas seu poenas, veniunt illi ex isto Religioso qui ex amore sui et nullo amore usuum nisi propter se, dominati sunt; これら三つの災害、すなわち、罰の中に、その宗教的信念からの彼らがやって来る、その者は自己愛からまた自己のためにでないなら、何も役立ちの愛〔からで〕ない、支配していた。
hi quoque corde athei sunt, quoniam propriae prudentiae ac naturae omnia attribuunt; これらの者もまた心で無神論者である、すべてのものを自己の思慮分別にそして自然に帰しているので。
reliqui ex illa gente, qui tales sunt, sed non interius in se cogitant, idololatrae sunt; その国民☆からの残りの者は、その者はそのような者である、しかし、内的に本質的に考えない、偶像崇拝者である。
☆ このgente(国民、人々 gems)を「種類・型 genus」と訳している英訳書(F. Coulson)があります。genere と読み変えたのだと思います。このほうが意味が通りやすいでしょう。
quod per plagam seu poenam quae vocatur “fames,” intelligatur deprivatio intellectus omnis veri, videatur supra (n. 323). 災害、すなわち、罰によって、それらは「飢え」と呼ばれる、すべての真理の理解(力)の剥奪が意味されることは、上に見られる(323番)。
Est quidem cuivis homini, quamdiu in mundo vivit, rationalitas, hoc est, facultas intelligendi verum. 確かに、それぞれの人間にある、世の中で生きているかぎり(間)、推理力が、すなわち、真理を理解する(しようとする)能力が。
Haec facultas manet apud omnem hominem post mortem; この能力はすべての人間のもとに残る、死後。
usque illi qui ex amore sui et fastu propriae intelligentiae imbuerunt falsa religionis in mundo, post mortem non volunt intelligere verum, et non velle est sicut non posse; それでも彼らは、その者は自己愛と自己知性の高慢から世の中で宗教の虚偽を吸収した、死後、真理を理解することを欲しない、また欲しないことはあたかもできないことのようなものである。
hoc non posse ex non velle est apud omnes tales, et augetur ex eo, quod ex jucundo concupiscentiae falsi propter dominium continue imbuant nova falsa confirmantia, et sic fiunt quoad intellectum mera falsa, ac ita manent in aeternum. 欲しないことからこのできないことがこのようなすべての者のもとにある、またそのことから増される、支配のための虚偽の欲望の快さから、確信するものの新しい虚偽を絶えず吸収すること、またこのように理解力に関してまったくの虚偽になる、そしてそのように永遠にとどまる。
Similia intelliguntur per haec de Babele apud Jeremiam : 同様の者が意味される、「エレミヤ(書)」のもとのバベルについてこれらによって――
“Pudefacta est Mater vestra valde, pudore suffusa est Genetrix vestra; 「あなたがたの母は大いに恥じる、あなたがたの母(産んだ者)は恥で被る。
ecce postremitas desertum, siccitas et solitudo: 見よ、最終場面を、荒野、干ばつ、また寂しい場所(荒れ地)。
ab ira Jehovae non habitabitur, sed erit devastatio tota; エホバの怒りにより、住まれない、しかし、全面的な荒廃になる。
omnis transiens praeter Babelem obstupescet, et sibilabit super omnibus plagis ejus” (l. 12, 13). バビロンのそばを通り過ぎるすべての者は驚く、またそのすべての災害の上に(あざけりの)口笛で合図する」(50:12, 13)。
@1 763 pro “764” 注1「764」の代わりに 763
(3) 訳文
765(8節)「このことのために、一日で、その災害が、死と嘆きと飢えがやって来る」は、このために、最後の審判の時、行なった悪の罰が、彼らの上に戻されることを意味する、それは死であり、それは地獄の生活そして内部の苦痛(悲しみ)、支配(権)から投げ落とされることから、嘆きであり、それは内なる苦痛(悲しみ)であり、富裕に代わって貧困と悲惨からの、また飢えであり、それはすべての真理の理解力の剥奪である。
「このことのために」によって、自分の心の中で、「私は女王の座に座り、やもめではない、嘆きを見ない」と言ったからである、が意味される、それらについて直前に見られる(764番)。「一日」によって、審判の日とも呼ばれる最後の審判の時が意味される。「災害」によって、世の中で行なった悪の罰が意味され、それはその時、彼らの上に戻ることになる。「死」によって、地獄の生活、そして支配(権)から投げ落とされることから内部の苦痛(悲しみ)が意味される、それは前に〔見られる〕(763番)。「嘆き」によって、富裕に代わって貧困と悲惨からの内なる苦痛(悲しみ)が意味される、〔このこと〕もまた前のように〔見られる〕 (764番)。「飢え」によって、すべての真理の理解力の剥奪が意味される。これら三つの災害、すなわち、罰の中に、その宗教的信念から自己愛からまた自己のためにでないなら、役立ちの愛が何もなく、支配していた者がやって来る。これらの者もまたすべてのものを自己の思慮分別そして自然に帰しているので、心では無神論者である。そのような者であるその国民☆からの残りの者は、自分自身の中で内的に考えない〔ので〕、偶像崇拝者である。「飢え」と呼ばれる災害、すなわち、罰によって、すべての真理の理解力の剥奪が意味されることが、前に見られる(323番)。
確かに、世で生きている間、それぞれの人間に推理力が、すなわち、真理を理解する能力がある。
この能力は、死後、すべての人間のもとに残る。それでも、自己愛と自己知性の高慢から世の中で宗教の虚偽を吸収した者は、死後、真理を理解することを欲しない、また欲しないことはできないことのようなものである。このできないことが欲しないことからこのようなすべての者のもとにあり、また、支配のための虚偽の欲望の快さから、新しく確信する虚偽を絶えず吸収することから増され、またこのように理解力に関してまったくの虚偽になり、そしてそのように永遠にとどまる。
同様の者が、「エレミヤ書」のバベルについてのこれらによって意味される――
「あなたがたの母は大いに恥じ、あなたがたを産んだ者は恥を被る。見よ、最終場面を、荒野、干ばつ、荒れ地。エホバの怒りにより、住まれない、しかし、まったくの荒廃となる。バビロンのそばを通り過ぎるすべての者は驚く、またそのすべての災害についてあざける」(50:12, 13)。
☆ このgente(国民、人々 gems)を「種類・型 genus」と訳している英訳書(F. Coulson)があります。genere と読み変えたのだと思います。このほうが意味が通りやすいでしょう。