(1) 原文
759. ” Et mercatores terrae ex facultatibus deliciaruin ejus ditati sunt,” significat majores et minores ordinis in Hierarchia illa, qui per dominium super sancta aucupant Divinam majestatem et superregiam gloriam, et continue affectant constabilire illas per multiplicationem monasteriorum et possessionum sub illis, et per thesauros, quos absque fine e mundo congregant et cumulant, et sic sibi comparant jucunditates et amoenitates corporeas et naturales ex attributo sibi Dominio caelesti et spirituali.-Per “mercatores Babylonis” non alii possunt intelligi quam majores et minores ordinis in Hierarchia eorum ecclesiastica, quia in vers. 23 hujus capitis dicitur quod sint “magnates terrae;” et per “facultates deliciarum quibus ditati sunt,” non alia possunt intelligi, quam dogmata, per quae ut media sibi comparant dominium super animas hominum, et sic etiam super possessiones et opes eorum; quod has congregent absque fine, et illis distendant thesauraria sua, notum est; tum etiam quod negotientur cum sanctis Ecclesiae, ut quod per oblationes et dona data monasteriis et eorum sanctis et simulacris, et per missas, indulgentias et dispensationes varias, vendant salutem, hoc est, Caelum. [2] Quis non videre potest, quod si dominium papale non fractum fuisset tempore Reformationis, corrasissent possessiones et opes omnium regnorum in universa Europa, et tunc quod illi soli domini facti fuissent, et omnes reliqui servi; annon ex saeculis quae praecedunt, quando illis fuit potestas super imperatores et reges, quos, si non obedirent, potuerunt excommunicare et abdicare, praecipua illis opulentia est, et adhuc annui reditus qui immensi, ac thesauraria plena auro, argento et lapidibus pretiosis. Simile dominium barbarum insidet adhuc animis plurium eorum, et unice per timorem jacturae ejus, si ultra limites extenditur, coercetur. Sed cui usui sunt tanti reditus, thesauri et possessiones, nisi ut ex illis delicientur et superbiant, ac ut dominatum suum in aeternum firment. Ex his constare potest, quid hic per “mercatores terrae, qui ex facultatibus deliciarum Babylonis ditati sunt,” significatur. Vocantur etiam “mercatores” apud Esajam:
Facti sunt habitatatores Babelis “Sicut stipula, ignis adussit eos, non eripiunt animam suam e manu flammae: tales sunt Mercatores tui a juventute” (xlvii. 14, 15).
[3] Per “mercari” et “negotiari” in Verbo significatur comparare sibi opes spirituales, quae sunt cognitiones veri et boni, et in opposito sensu cognitiones falsi et mali, et per has lucrari mundum, et per illas lucrari Caelum; quare Dominus comparavit
Regnum caelorum Negotiatori quaerenti pulchras margaritas (Matth. xiii. 45,46);
Et homines Ecclesiae servis, quibus data sunt talenta, cum quibus negotiarentur et lucrarentur (Matth. xxv. 14-20);
Et quibus datae sunt decem Minae, cum quibus similiter negotiarentur et lucrarentur (Luc. xix. 12-26).
Et quia per “Tyrum” significatur Ecclesia quoad cognitiones veri et boni, ideo agitur de negotiatione et lucratione ejus in toto capite xxvii., apud Ezechielem; et dicitur de illa,
“In sapientia tua et in intelligentia tua feceras tibi aurum et argentum in thesauris tuis, et per multitudinem sapientiae in negotiatione tua multiplicasti tibi opes (Ezech. xxviii. [4,] 5) ;
et alibi:
“Devastata est Tyrus, cujus Mercatores principes, et Negotiatores honorati terrae” (Esaj xxiii. 1,8).
Et Ecclesia perversa apud Judaeos in terra Canaane vocatur
“Terra Negotiationis” (Ezech. xvi. 3, 29; cap. xxi. 35 [B. A. 30]; cap. xxix. 14{1};[tum quoque cap. xvii. 4; cap. xxviii. 18]).
@1 Vid. Bibl. Hebr. Seb. Schmidii.
(2) 直訳
759. ” Et mercatores terrae ex facultatibus deliciaruin ejus ditati sunt,” significat majores et minores ordinis in Hierarchia illa, qui per dominium super sancta aucupant Divinam majestatem et superregiam gloriam, et continue affectant constabilire illas per multiplicationem monasteriorum et possessionum sub illis, et per thesauros, quos absque fine e mundo congregant et cumulant, et sic sibi comparant jucunditates et amoenitates corporeas et naturales ex attributo sibi Dominio caelesti et spirituali.- 759「また、地の商人たちは、その豪奢な財産から富んだ」は、その位階制の中の高位のまた低い階級の者を意味する、その者は聖なるものの上の支配(権)によって神的威厳と王にまさる栄光を得た、また絶えず追い求める、それらを確実にすることを、修道院とそれらの下の財産の増加によって、また宝物によって、それらを目的なしに世から集める、また積み上げる、またこのように、肉体的な(物質的な)また自然的な快さを得ている、自分自身に帰せられた天的なまた霊的なものの支配(権)から。
Per “mercatores Babylonis” non alii possunt intelligi quam majores et minores ordinis in Hierarchia eorum ecclesiastica, quia in vers. 23 hujus capitis dicitur quod sint “magnates terrae;” 「バビロンの商人たち」によって、他の者が意味されることができない、彼らの聖職者の位階制の中の高い位のまた低い〔位の〕階級の者以外に、この章の23節の中に「地の大いなる者」であることが言われているからである。
et per “facultates deliciarum quibus ditati sunt,” non alia possunt intelligi, quam dogmata, per quae ut media sibi comparant dominium super animas hominum, et sic etiam super possessiones et opes eorum; また、「豪奢な財産、それらで富んだ」によって、他のものが意味されることができない、教義以外の、それらによって手段として、自分自身に人間の霊魂の上の支配を得る、またこのように彼らの所有物(財産)と財産(富)の上の。
quod has congregent absque fine, et illis distendant thesauraria sua, notum est; 彼らがこれらを目的なしに集めること、またそれらで自分の宝物を膨張させている、よく知られている。
tum etiam quod negotientur cum sanctis Ecclesiae, ut quod per oblationes et dona data monasteriis et eorum sanctis et simulacris, et per missas, indulgentias et dispensationes varias, vendant salutem, hoc est, Caelum. なおまたさらにまた、教会の聖なるものについて商売すること、例えば、修道院や、彼らの聖徒や彫像に与えられた奉納物や贈り物によって、またいろいろなミサ、免償(状)また特免(状)によって、救いを売っている、すなわち、天界を。
[2] Quis non videre potest, quod si dominium papale non fractum fuisset tempore Reformationis, corrasissent possessiones et opes omnium regnorum in universa Europa, et tunc quod illi soli domini facti fuissent, et omnes reliqui servi; [2] だれが見ることができないか、もし、教皇の支配が宗教改革の時に破壊されなかったなら、彼らは全ヨーロッパのすべての王国の所有物(財産)と財産(富)をかき集めた、またその時、彼らだけが主人になった、また残りのすべての者は奴隷(しもべ)に。
annon ex saeculis quae praecedunt, quando illis fuit potestas super imperatores et reges, quos, si non obedirent, potuerunt excommunicare et abdicare, praecipua illis opulentia est, et adhuc annui reditus qui immensi, ac thesauraria plena auro, argento et lapidibus pretiosis. ~ではないのか、時代から、それは先行する、その時、彼らに皇帝や王の上に力があった、それらの者を、もし服従しないなら、破門することまた〔王位を〕退ける(奪う)ことができた、著しい特徴(主要点)は、彼らに富がある、またさらに(依然として)年の収入〔がある〕、それは莫大なもの、そして金、銀また宝石で満ちた宝庫〔がある〕。
Simile dominium barbarum insidet adhuc animis plurium eorum, et unice per timorem jacturae ejus, si ultra limites extenditur, coercetur. 同様の野蛮な支配が依然として彼らの多くの心(アニムス)に居座っている、またもっぱら、その奪われることの恐れによって、もし限度を超えて伸ばされるなら、制止(抑制)される。
Sed cui usui sunt tanti reditus, thesauri et possessiones, nisi ut ex illis delicientur et superbiant, ac ut dominatum suum in aeternum firment. しかし、何に役立ちにであるのか、それほどの収入、宝物、また所有物(財産)が、それらから楽しむ、また誇るためにでないなら、そして自分の支配を永遠に確かにするために。
Ex his constare potest, quid hic per “mercatores terrae, qui ex facultatibus deliciarum Babylonis ditati sunt,” significatur. これらから明らかにすることができる、何がここに「地の商人たち、その者はバビロンの豪奢な財産から富んだ」によって意味されるか。
Vocantur etiam “mercatores” apud Esajam: 「イザヤ書」にもまた、「商人たち」と呼ばれている――
Facti sunt habitatatores Babelis “Sicut stipula, ignis adussit eos, non eripiunt animam suam e manu flammae: バベルの住民はなる「丸太のように、火が彼らを焼く、炎の手から自分の霊魂を救い出さない。
tales sunt Mercatores tui a juventute” (xlvii. 14, 15). あなたの商人たちは青年時代からこのような者である」(47:14, 15)。
[3] Per “mercari” et “negotiari” in Verbo significatur comparare sibi opes spirituales, quae sunt cognitiones veri et boni, et in opposito sensu cognitiones falsi et mali, et per has lucrari mundum, et per illas lucrari Caelum; [3] みことばの中の「売買すること」と「商売すること」によって、自分自身に霊的な富を得ることが意味される、それらは真理と善の認識(知識)である、また正反対の意味の中で虚偽と悪の認識、またこれら(後者)によって世をもうける(得る)こと、またそれら(前者)によって天界をもうける(得る)こと。
quare Dominus comparavit それゆえ、主は例えた
Regnum caelorum Negotiatori quaerenti pulchras margaritas (Matth. xiii. 45, 46); 天界の王国を、美しい真珠を捜している商人に(マタイ13:45, 46)。
Et homines Ecclesiae servis, quibus data sunt talenta, cum quibus negotiarentur et lucrarentur (Matth. xxv. 14-20); また教会の人間をしもべたちに、その者たちにタレントを与えた、それらとともに商売をする、またもうける(未来)(マタイ25:14-20)。
Et quibus datae sunt decem Minae, cum quibus similiter negotiarentur et lucrarentur (Luc. xix. 12-26). また、その者たちに十ミナを与えた、それらとともに同様に商売をする、またもうける(未来)(ルカ19:12-26)。
Et quia per “Tyrum” significatur Ecclesia quoad cognitiones veri et boni, ideo agitur de negotiatione et lucratione ejus in toto capite xxvii., apud Ezechielem; また、「ツロ」によって、真理と善の認識に関する教会が意味されるので、それゆえ、その商売と利益を得ることについて扱われている、第27章全体の中に、「エゼキエル書」のもとの。
et dicitur de illa, また、それ(彼女)について言われている、
“In sapientia tua et in intelligentia tua feceras tibi aurum et argentum in thesauris tuis, et per multitudinem sapientiae in negotiatione tua multiplicasti tibi opes (Ezech. xxviii. [4,] 5) ; 「あなたの知恵の中でまたあなたの知性の中で、あなたはあなたに金と銀をあなたの宝庫の中に行なった(つくった)、また商売の中で知恵の大きいことによって、あなたに財産(富)を増やした(エゼキエル28:4, 5)。
et alibi: また、他の箇所に――
“Devastata est Tyrus, cujus Mercatores principes, et Negotiatores honorati terrae” (Esaj xxiii. 1, 8). 「ツロは荒らされた、その商人たちは君主たち、また商人(商売人)たちは地の尊ばれた者たち〔であった〕」(イザヤ23:1, 8)。
Et Ecclesia perversa apud Judaeos in terra Canaane vocatur また、カナンの地の中のユダヤ人のもとのゆがめられた教会は呼ばれている
“Terra Negotiationis” (Ezech. xvi. 3, 29; cap. xxi. 35 [B. A. 30]; cap. xxix. 14{1}; tum quoque cap. xvii. 4; cap. xxviii. 18]). 「商業(商売)の地」(エゼキエル16:3, 29、第21章30、第29章14、なおまた、第17章4も、第28章18)。
@1 Vid. Bibl. Hebr. Seb. Schmidii. 注1 セバスチャン・シュミデウスのヘブル語(対訳)聖書を見よ。
(3) 訳文
759「また、地の商人たちは、その豪奢な財産から富んだ」は、その位階制の中の高位のまた低い階級の者を意味する、その者は聖なるものの上の支配(権)によって神的威厳と王にまさる栄光を得、修道院とそれらの下の財産の増加によって、また宝物によって、それらを目的なしに世から集め、積み上げ、それらを確実にすることをまた絶えず追い求める、またこのように、自分自身に帰せられた天的なまた霊的なものの支配(権)から、肉体的なまた自然的な快さを得ている。
「バビロンの商人たち」によって、彼らの聖職者の位階制の中の高位のまた低い〔位の〕階級の者以外に他の者が意味されることができない、、この章の23節の中に「地の大いなる者」であることが言われているからである。また、「豪奢な財産、それらで富んだ」によって、教義以外の他のものが意味されることができない、、それらによって手段として、人間の霊魂の上の、またこのように彼らの財産と富の上の支配を自分自身に得る。彼らがこれらを目的なしに集め、またそれらで自分の宝物を膨張させていることは、よく知られている。なおまたさらに、教会の聖なるものについて商売すること、例えば、修道院や、彼らの聖徒や彫像に与えられた奉納物や贈り物によって、またいろいろなミサ、免償、特免によって、救いを、すなわち、天界を売っている。
[2] だれが見ることができないか、もし、教皇の支配が宗教改革の時に破壊されなかったなら、彼らは全ヨーロッパのすべての王国の財産と富をかき集め、またその時、彼らだけが主人になり、残りのすべての者がしもべになったであろうこと。先行する時代から、その時、彼らに皇帝や王の上に力があり、それらの者を、もし服従しないなら、破門することまた〔王位を〕奪うことができたのではないのか、著しい特徴は、彼らに富があり、また依然として莫大な年収があり、そして宝庫が金、銀、宝石で満ちていることである。
同様の野蛮な支配が依然として彼らの多くの心(アニムス)に居座っている。またもっぱら、もし限度を超えて伸ばされるなら、その奪われることの恐れによって抑制されている。
しかし、それほどの収入、宝物、財産が、それらから楽しみ、誇るために、そして自分の支配を永遠に確かにするためにでないなら、何に役立つのか。
これらから、何がここの「バビロンの豪奢な財産から富んだ地の商人たち」によって意味されるか、明らかにすることができる。
「イザヤ書」にもまた、「商人たち」と呼ばれている――
バベルの住民は「丸太のようになり、火が彼らを焼き、炎の手から自分の霊魂を救い出さない。あなたの商人たちは青年時代からこのような者である」(47:14, 15)。
[3] みことばの中の「売買すること」と「商売すること」によって、自分自身に霊的な富を得ることが意味される、それらは真理と善の認識、また正反対の意味で虚偽と悪の認識である、また後者によって世を得ること、また前者によって天界を得ることが意味される。
それゆえ、主は天界の王国を、美しい真珠を捜している商人に例えた(マタイ13:45, 46)。
また教会の人間を、タレントを与え、それらとともに商売をし、もうけなくてはならないしもべたちに例えた(マタイ25:14-20)。
また、十ミナを与え、それらとともに同様に商売をし、もうけなくてはならない者に例えた(ルカ19:12-26)。
また、「ツロ」によって、真理と善の認識に関する教会が意味されるので、それゆえ、その商売と利益を得ることについて、「エゼキエル書」の第27章全体の中に扱われている。また、それ(彼女)について言われている、
「あなたの知恵の中でまたあなたの知性の中で、あなたはあなたに金と銀をあなたの宝庫の中につくった、また商売の中で知恵の大きいことによって、あなたに富を増やした」(エゼキエル28:4, 5)。
また、他の箇所に――
「ツロは荒らされた、その商人たち、君主たち、商人たちは地の尊ばれた者たち〔であった〕」(イザヤ23:1, 8)。
また、カナンの地のユダヤ人のもとの歪められた教会は「商業(商売)の地」と呼ばれている(エゼキエル16:3, 29、21:30、29:14、なおまた、17:4、28:18)。