原典講読『啓示された黙示録』 753

EXPLICATIO

説明

 

(1) 原文

753.. [Vers. 1.] ” Et post haec vidi,” significat manifestationem de interitu et damnatione illorum, qui in Religioso Catholico Romano erant, et exercuerunt potestatem super sancta Ecclesiae et Caelum, animo dominandi super omnes, et possidendi omnia aliorum.-Haec significantur hic per “Post haec vidi,” quia de his in hoc capite agitur. Praemissa sunt ante hoc Opus dogmata Religiosi istius, ut illi qui in illustratione a Domino sunt, videre possint quod non aliud spectent quam dominium super animas hominum, ob finem ut colantur sicut Dii, ac soli possideant bona totius mundi; et quia ille finis fuit, et prorsus non salus animarum, dogmata sua non potuerunt aliunde desumere quam ex Inferno; non enim potuerunt e Caelo, hoc est, a Domino, sed a semet, quia in se transtulerunt omnia Domini. Quid detestabilius quam dividere Corpus et Sanguinem Domini, seu Panem et Vinum, in Sacra Caena; manifeste contra institutionem, et hoc per figmenta, et unice propter Sacrificia Missae diurna et nocturna, per quae lucrantur mundum. Quid detestabilius quam colere mortuos homines invocatione Divina, ac super genubus procumbere ad simulacra eorum, et sancte osculari illa, imo ossa et reliquias cadaveris eorum, et sic abducere populos a cultu Divino, ac inducere in cultum prophanum, et hoc quoque propter lucrationes. Quid detestabilius quam ponere cultum Divinum diebus Dominicis et festis in Missis non intellectis, ita in externis quae corporis et ejus affectuum sunt absque internis quae animae et ejus affectionum sunt, ac illis omnem sanctitatem addicere, et sic tenere omnes in ignorantia et caeca fide, ut dominentur et lucrentur. Quid detestabilius quam in se transferre omnia Divinae potestatis Domini, quod non aliud est quam detrahere Dominum de Throno, et se superimponere. Quid detestabilius, quam Verbum, quod est ipsum Divinum Verum, auferre Laicis et Vulgo, et loco ejus dare edicta et dogmata, in quibus vix unum genuinum verum Verbi est. Haec sunt, de quibus in hoc capite Apocalypseos agitur.

 

(2) 直訳

753.. [Vers. 1.] ” Et post haec vidi,” significat manifestationem de interitu et damnatione illorum, qui in Religioso Catholico Romano erant, et exercuerunt potestatem super sancta Ecclesiae et Caelum, animo dominandi super omnes, et possidendi omnia aliorum.- 753(1節)「また、これらの後、私は見た」は、彼らの滅亡と断罪についての明示を意味する、その者はローマカトリックの宗教的信念の中にいた、また教会と天界の聖なるものの上に権限を行使した、すべての者の上に支配するつもりで、また他の者のすべてのものを所有する。

Haec significantur hic per “Post haec vidi,” quia de his in hoc capite agitur. これらがここに「これらの後、私は見た」によって意味される、これらについて、この章の中で扱われるからである。

Praemissa sunt ante hoc Opus dogmata Religiosi istius, ut illi qui in illustratione a Domino sunt, videre possint quod non aliud spectent quam dominium super animas hominum, ob finem ut colantur sicut Dii, ac soli possideant bona totius mundi; この著作の前に(=冒頭に)、その宗教的信念の教義を前に置いた(あらかじめ言った)、彼らが、その者は主からの照らしの中にいる、見ることができるように、神のように礼拝されるようにとの目的のために、人間の霊魂の上の支配以外に何らかのもの眺め(目指さ)ないこと、そして全世界のすべてのものを所有する。

et quia ille finis fuit, et prorsus non salus amarum, dogmata sua non potuerunt aliunde desumere quam ex Inferno; また、それらが目的であったからである、またまったく霊魂の救いではない、自分の教義を地獄から以外の別の源泉から引き出すことができなかった。

non enim potuerunt e Caelo, hoc est, a Domino, sed a semet, quia in se transtulerunt omnia Domini. というのは、彼らは天界から、すなわち、主からできなかったから、しかし、自分自身から〔引き出すことができた〕、自分自身の中に(本質的に)主のすべてのものを移したからである。

Quid detestabilius quam dividere Corpus et Sanguinem Domini, seu Panem et Vinum, in Sacra Caena; 何が嫌悪すべきものか、主の身体と血を分離すること☆以外に、すなわち、パンとぶどう酒を、聖餐式の中の。

☆ カトリックでは聖職者だけが「ぶどう酒(血)」を飲み、平信徒には「パン(身体)」だけを与えています。

manifeste contra institutionem, et hoc per figmenta, et unice propter Sacrificia Missae diurna et nocturna, per quae lucrantur mundum. 明らかに〔その〕制定(制度)に反して〔いる〕、またこのことを作り事につによって、またもっぱら昼間のまた夜のミサのいけにえ☆のために、それらによって世を得ている(もうける)。

☆ 「ミサのいけにえ」とは何か、私にはわかりません。「世を得る」ことからは、世俗の富または栄誉を得るための何かでしょうか。

Quid detestabilius quam colere mortuos homines invocatione Divina, ac super genubus procumbere ad simulacra eorum, et sancte osculari illa, imo ossa et reliquias cadaveris eorum, et sic abducere populos a cultu Divino, ac inducere in cultum prophanum, et hoc quoque propter lucrationes. 何が嫌悪すべきものか、神的な祈願(呼ぶこと)で死んだ人間を礼拝すること以外に、そして彼らの肖像(彫像)にひざの上でかがめること、またうやうやしくそれらにキスすること、それどころか彼らの屍の骨や残りのものに、またこのように人々を神的な礼拝から連れ去ること、そして汚れた礼拝の中へ導き入れること、またこのこともまた利益のために〔行なっている〕。

Quid detestabilius quam ponere cultum Divinum diebus Dominicis et festis in Missis non intellectis, ita in externis quae corporis et ejus affectuum sunt absque internis quae animae et ejus affectionum sunt, ac illis omnem sanctitatem addicere, et sic tenere omnes in ignorantia et caeca fide, ut dominentur et lucrentur. 何が嫌悪すべきものか、主の日(=日曜日)と祝祭の神的な礼拝を理解されないミサの中に置くこと以外に、そのように外なるものの中に、それらは内なるものなしの身体とその情愛のものである、それらは霊魂とその情愛のものである、そしてそれらにすべての神聖なものを割り当てること、またこのようにすべての者を無知と盲目の信仰の中に保つこと。

Quid detestabilius quam in se transferre omnia Divinae potestatis Domini, quod non aliud est quam detrahere Dominum de Throno, et se superimponere. 何が嫌悪すべきものか、自分自身の中に主の神的権限を移すこと以外に、それは他のものではない、主を王座からひきずり落すこと、また自分自身を上に置くこと。

Quid detestabilius, quam Verbum, quod est ipsum Divinum Verum, auferre Laicis et Vulgo, et loco ejus dare edicta et dogmata, in quibus vix unum genuinum verum Verbi est. 何が嫌悪すべきものか、みことばを、それは神的真理そのものである、平信徒や大衆から取り去ること、またそれに代わって勅令や教義を与えること以外に、それらの中にみことばの本物の真理はほとんど一つもない。

Haec sunt, de quibus in hoc capite Apocalypseos agitur. これらである、それらについて「黙示録」のこの章の中に扱われている。

 

(3) 訳文

 753(1節)「また、これらの後、私は見た」は、ローマカトリックの宗教的信念の中にいて、すべての者の上に支配し、また他の者のすべてのものを所有するつもりで、教会と天界の聖なるものの上に権限を行使した者の滅亡と断罪についての明示を意味する。

これらについて、この章の中で扱われるので、これらがここに「これらの後、私は見た」によって意味される。

 この著作の前に(=冒頭に)、その宗教的信念の教義をあらかじめ言った、〔彼らが〕神のように礼拝されるようにとの目的のために、人間の霊魂の上に支配し、そして全世界のすべてのものを所有する以外に何らかのもの目指さしていないことを、主からの照らしの中にいる者が見ることができためである。また、それらが目的であり、霊魂の救いではまったくなかったので、その教義を地獄から以外の別の源泉から引き出すことができなかった。というのは、彼らは天界から、すなわち、主からできなかったから、しかし、自分自身から、自分自身の中に主のすべてのものを移したからである。

 聖餐式での、主の身体と血、すなわち、パンとぶどう酒を分離すること☆1以上に、何が嫌悪すべきものなのか。明らかに〔その〕制定(制度)に反して〔いる〕、またこのことを作り事につによって、またもっぱら昼また夜のミサのいけにえ☆2のために〔定め〕、それらによって世を得ている。

 神的な祈願で死んだ人間を礼拝し、そして彼らの彫像にひざまづいて身をでかがめ、またうやうやしくそれらに、それどころか彼らの屍の骨や残りのものにキスすること、またこのように人々を神的な礼拝から連れ去ること、そして汚れた礼拝の中へ導き入れること以上に何が嫌悪すべきものなのか、このこともまた利益のために〔行なっている〕。

主の日と祝祭の神的な礼拝を理解されないミサの中に、そのように霊魂とその情愛のものである内なるものなしの身体とその情愛のものである外なるものの中に置き、そしてそれらにすべての神聖なものを割り当てること、またこのようにすべての者を無知と盲目の信仰の中に保つこと以上に何が嫌悪すべきものなのか。

 自分自身の中に主の神的権限を移すこと、それは主を王座からひきずり落し、自分自身を上に置くことでしかない、そのこと以上に何が嫌悪すべきものなのか。

 神的真理そのものであるみことばを平信徒や大衆から取り去え、またそれに代わって、みことばの本物の真理はほとんど一つもない勅令や教義を与えること以上に、何が嫌悪すべきものなのか。

 これらについて「黙示録」のこの章の中に扱われている。

 

☆1 カトリックでは聖職者だけが「ぶどう酒(血)」を飲み、平信徒には「パン(身体)」だけを与えています。

☆2 「ミサのためのいけにえ」が何か、(私には)よくわかりませんが、「世を得る」ためにであることからは、世俗の富または栄誉を得るためのものでしょう。

原典講読『啓示された黙示録』 754

(1) 原文

754. ” Vidi [alium] Angelum descendentem e Caelo, habentem potestatem magnam, et terra illustrata est a gloria Ejus,”significat influxum Domini e Caelo, fortem per Divinum Verum, ex quo Ecclesia Ipsius in luce caelesti fuit.-Per “Angelum” significatur Dominus; per “Angelum descendentem e Caelo” significatur influxus Domini e Caelo; per “habentem potestatem magnam” significatur influxus fortis; per “terram illustratam a gloria Ejus” significatur Ecclesia a Domino per Divinum Verum in luce caelesti: quod per “Angelum” et per “Angelos” in Verbo intelligatur Dominus, videatur n. 258, 344, 465, 649, 657, 718; per “descendere” significatur influere, quia de Domino; quod per “terram” significetur Ecclesia, n. 285, 721; quod “gloria” dicatur de Divino Vero, et significet illud, n. 249, 629. Dicitur Divinum Verum in luce caelesti, quia Divinum Verum procedens a Domino est Lux Caeli, quae illustrat angelos, et sapientiam eorum facit. Quod nunc dicatur de influxu Domini per Divinum Verum, et de illustratione Ecclesiae per id, est quia per illum influxum separantur illi qui in falsis sunt ab illis qui in veris, et quoque falsa ex luce veri apparent qualia sunt.

 

(2) 直訳

754. ” Vidi [alium] Angelum descendentem e Caelo, habentem potestatem magnam, et terra illustrata est a gloria Ejus,”significat influxum Domini e Caelo, fortem per Divinum Verum, ex quo Ecclesia Ipsius in luce caelesti fuit.- 754「私は〔もうひとりの〕天から降っている天使を見た、大きな力(権限)を持っている、また、地は彼の栄光から照らされた」は、神的真理によって天界からの主の強い流入を意味する、それ〔流入〕からその方の教会は天界的な光の中にあった。

Per “Angelum” significatur Dominus; 「天使」によって、主が意味される。

per “Angelum descendentem e Caelo” significatur influxus Domini e Caelo; 「天から降っている天使」によって、天界からの主の流入が意味される。

per “habentem potestatem magnam” significatur influxus fortis; 「大きな力(権限)を持っている」によって、強い流入が意味される。

per “terram illustratam a gloria Ejus” significatur Ecclesia a Domino per Divinum Verum in luce caelesti: 「地は彼の栄光から照らされた」によって、主からの神的真理を通して天界的なの中の教会が意味される。

quod per “Angelum” et per “Angelos” in Verbo intelligatur Dominus, videatur n. 258, 344, 465, 649, 657, 718; 

per “descendere” significatur influere, quia de Domino;  みことばの中の「天使」によって、また、「天使たち」によって、主が意味されることが、258, 344, 465, 649, 657, 718番に見られる。

quod per “terram” significetur Ecclesia, n. 285, 721; 「地」によって、教会が意味されること、285, 721番。

quod “gloria” dicatur de Divino Vero, et significet illud, n. 249, 629. 「栄光」は神的真理について言われること、またそれを意味する、249, 629番。

Dicitur Divinum Verum in luce caelesti, quia Divinum Verum procedens a Domino est Lux Caeli, quae illustrat angelos, et sapientiam eorum facit. 天界の中の神的真理が言われた、主から発出している神的真理は天界の光であるからである、それは天使たちを照らす、また、彼らの知恵をつくる。

Quod nunc dicatur de influxu Domini per Divinum Verum, et de illustratione Ecclesiae per id, est quia per illum influxum separantur illi qui in falsis sunt ab illis qui in veris, et quoque falsa ex luce veri apparent qualia sunt. 今、神的真理によっての主の流入について言われることは、またそれによっての教会の照らしについて、その流入によって彼らが分離されるからである、その者は虚偽の中にいる、彼らから、その者は真理の中に〔いる〕、そしてまた、虚偽は、真理の光からどんなものであるか見られる。

 

(3) 訳文

 754「私は〔もうひとりの〕天から降っている天使を見た、大きな力(権限)を持っている、また、地は彼の栄光から照らされた」は、神的真理によって天界からの主の強い流入を意味する、それ〔流入〕からその方の教会は天界的な光の中にあった。

 「天使」によって、主が意味される。「天から降っている天使」によって、天界からの主の流入が意味される。「大きな力(権限)を持っている」によって、強い流入が意味される。「地は彼の栄光から照らされた」によって、主から神的真理によって天界的な光の中の教会が意味される。みことばの中の「天使」と「天使たち」によって、主が意味されることが、258, 344, 465, 649, 657, 718番に、「地」によって、教会が意味されることが、285, 721番に見られる。「栄光」が神的真理について言われ、またそれを意味することは、249, 629番。

 天界の中の神的真理が言われた、主から発出している神的真理は天界の光であるからであり、それが天使たちを照らし、彼らの知恵をつくる。

 今、神的真理によっての主の流入について、またそれによっての教会の照らしについて言われるのは、その流入によって、虚偽の中にいる者が真理の中にいる者から分離され、そしてまた、虚偽は、真理の光からどんなものであるか見られるからである。

原典講読『啓示された黙示録』 755

(1) 原文

755. [Vers. 2.] ” Et exclamavit in virtute voce magna, dicens, Cecidit, cecidit Babylon magna,” significat quod notum fecerit quod per Divinam potentiam Domini, omnes qui in Religioso illo et simul in amore dominandi ex illo fuerunt, in mundo spirituali destructi sint, et in plura inferna conjecti.-Quod haec per illa verba significentur, constare potest ex Opusculo de Ultimo Judicio et de Babylonia destructa, anno 1758 Londini edito, ubi describitur destructio ejus a n. 53 ad 64, ex quo videri potest, quod illi ex eo Religioso destructi fuerint et conjecti in Infernum, qui ex oestro amoris sui dominati sunt super Sancta Divina Domini, quae Caeli et Ecclesiae sunt, et qui mere idololatrae fuerunt; quod autem illi ex eodem Religioso, qui vixerunt secundum praecepta Decalogi fugiendo mala ut peccata, et simul spectaverunt ad Dominum, salvati sint, videatur in Continuatione de Ultimo Judicio et de Mundo Spirituali (n. 58); quibus plura adjicere non opus est. Simile de Babele dicitur apud Esajam:

 

“Clamavit Leo super specula: et dixit, Cecidit, cecidit Babel, et omnia sculptilia deorum ejus confregit in terram” (xxi. 8, 9).

 

Similes ex illo Religioso post Ultimum Judicium colliguntur, et per vices ad suos mittuntur.

 

(2) 直訳

755. [Vers. 2.] ” Et exclamavit in virtute voce magna, dicens, Cecidit, cecidit Babylon magna,” significat quod notum fecerit quod per Divinam potentiam Domini, omnes qui in Religioso illo et simul in amore dominandi ex illo fuerunt, in mundo spirituali destructi sint, et in plura inferna conjecti.- 755(2節)「また、強さの中で大きな声で叫んだ、言って。倒れた、倒れた、大きなるバビロンが」は、彼がよく知られるものにしたことを意味する、主の神的力によってその宗教的信念の中に、また同時に、それからの支配している愛の中にいたすべての者が、霊界の中で滅ぼされた、また多くの地獄の中に投げ込まれたこと。

Quod haec per illa verba significentur, constare potest ex Opusculo de Ultimo Judicio et de Babylonia destructa, anno 1758 Londini edito, ubi describitur destructio ejus a n. 53 ad 64, ex quo videri potest, quod illi ex eo Religioso destructi fuerint et conjecti in Infernum, qui ex oestro amoris sui dominati sunt super Sancta Divina Domini, quae Caeli et Ecclesiae sunt, et qui mere idololatrae fuerunt; これらがそれらのことばによって意味されることは、小著『最後の審判についてと滅ぼされたバビロニアについて』1758年、ロンドンで出版から明らかにすることができる、そこにその破壊について述べられている、53から64番まで、それらから見られることができる、その宗教的信念からの彼らが破壊され、また地獄の中へ投げ込まれたこと、その者は自己愛の興奮から支配した、主の聖なる神的なものの上に、それらは天界のまた教会のものである、またその者はまったくの偶像崇拝者であった。

quod autem illi ex eodem Religioso, qui vixerunt secundum praecepta Decalogi fugiendo mala ut peccata, et simul spectaverunt ad Dominum, salvati sint, videatur in Continuatione de Ultimo Judicio et de Mundo Spirituali (n. 58); けれども、同じ宗教的信念からの彼らは、その者は悪を罪として避けて、十戒の戒めにしたがって生きた、また同時に、主に目を向けた、救われたことが、『続き、最後の審判についてと霊界について』の中に見られる(58番)。

quibus plura adjicere non opus est. それらに多くのものが付け加えられることは必要とされない。

Simile de Babele dicitur apud Esajam: 同様のものがバベル(バビロン)について「イザヤ(書)」のもとに言われている――

“Clamavit Leo super specula: 「ライオンが見張り台の上で叫んだ。

et dixit, Cecidit, cecidit Babel, et omnia sculptilia deorum ejus confregit in terram” (xxi. 8, 9). また、言った、倒れた、バベル(バビロン)は倒れた、またその神々の彫像は地の中へ砕かれた」(21:8, 9)。

Similes ex illo Religioso post Ultimum Judicium colliguntur, et per vices ad suos mittuntur. その宗教的信念からの同様の者が、最後の審判の後、集められる、また時々、自分のもの〔仲間〕へ送られる。

 

(3) 訳文

 755(2節)「また、強い大きな声で叫んで、言った。倒れた、倒れた、大バビロンが」は、彼が、主の神的力によってその宗教的信念の中に、また同時に、それからの支配している愛の中にいたすべての者が、霊界の中で滅ぼされ、また多くの地獄の中に投げ込まれたことをよく知られるものにしたことを意味する。

 これらがそれらのことばによって意味されることは、小著『最後の審判☆』(1758年、ロンドンで出版)から明らかにすることができ、そこにその破壊について述べられており(53から64番まで)、それらから、その宗教的信念からの、自己愛の興奮から天界や教会のものである主の聖なる神的なものを支配した者が、また、まったくの偶像崇拝者であった者が、破壊され、地獄の中へ投げ込まれたことを見ることができる。けれども、同じ宗教的信念からの、悪を罪として避けて、十戒の戒めにしたがって生き、また同時に、主に目を向けた者は、救われたことが、『続 最後の審判について 霊界について』の中に見られる(58番)。それらに多くのものが付け加えられることは必要とされない。

 同様のものがバベル(バビロン)について「イザヤ書」に言われている――

 

 「ライオンが見張り台の上で叫んだ。また、言った、倒れた、バベル(バビロン)は倒れた。その神々の彫像は地の中へと砕かれた」(21:8, 9)。

 

 その宗教的信念からの同様の者が、最後の審判の後、集められ、時々、自分のもの〔仲間〕へ送られる。

 

☆ 『最後の審判』の原題名は『最後の審判についてまた滅ぼされたバビロニア』です。