原典講読『啓示された黙示録』 第18章(各節の内容)(直訳の残り)

8. ” Propter hoc{1} in una die{2} venient plagae ejus, mors et luctus et fames,” significat quod propterea tempore Ultimi Judicii, poenae malorum quae fecerunt, super illos rediturae sint, quae sunt mors quae est vita infernalis ac intestinus dolor ex dejectione a dominio, luctus qui est internus dolor ex egestate et miseria loco opulentiae, et fames quae est deprivatio intellectus omnis veri [n. 765]; 8. 「このことのために、一日の中で、その災害、死と嘆きと飢えがやって来る」は、このために(この理由で)、最後の審判の時、悪の罰が、それを行なった、彼らの上に戻されることを意味する、それは死である、それは地獄の生活そして内部の苦痛(悲しみ)、支配(権)から投げ落とされることから、嘆き、それは内なる苦痛(悲しみ)である、富裕に代わって貧困(欠乏)と悲惨からの、また飢え、それはすべての真理の理解(力)の剥奪である(765番)。

” et in igne comburetur, quia fortis Dominus Deus judicans illam,”significat quod futuri sint odia contra Dominum, et contra Ipsius Caelum et Ecclesiam, quia tunc vident quod Solus Dominus super omnia in Caelis et in Terris dominetur et regnet, et ne hilum aliquis homo ex se [n. 766]. 「また火の中で焼き尽くされる、彼女を裁いている主・神は強いからである」は、主に対する、またその方の天界と教会に対する憎しみになるであろうことを意味する、その時、見るからである、主おひとりが天界の中の、また地の中のすべてのものの上に統治する、また王である(君臨する・支配する)、また決してある人間は〔そうで〕ない、それ自身から(766番)。

@1 hoc pro “haec” 注1「haec」の代わりに hoc

@2 die pro “hora” 注2「hora」の代わりに die

9. ” Et deflebunt illam, et plangent super illa reges terrae, qui cum illa scortati sunt et deliciati, quando viderint fumum combustionis ejus,”significat interiores dolores illorum qui in superiori dominio et ejus jucundis fuerunt, per falsificata et adulterata vera Verbi, quae fecerunt sancta Ecclesiae, cum vident ea versa in prophana [n. 767]. 9. 「また、彼らは彼女を嘆き悲しむ、また地の王たちは彼女の上に嘆き叫ぶ、その者は彼女と淫行した、また楽しんだ、その燃焼の煙を見る時」は、彼らの内的な苦痛(悲しみ)を意味する、その者は高い支配とその快さの中にいた、虚偽化されたまた不純化されたみことばの真理によって、それらが教会の聖なるものをつくった、冒涜された(汚された)ものの中に変えられたそれらを見るとき(767番)。

10. ” Et e longinquo stantes propter timorem cruciatus ejus, dicentes, Vae, vae, urbs illa magna Babylon, urbs illa valida, quia in una hora venit judicium tuum,” significat timorem illorum pro poenis, et tunc gravem lamentationem quod Religiosum id ita munitum tam subito et plane possit everti, et illi possint perire [n. 769]. 10. 「遠方から立って、その責め苦の恐れのために、言って、わざわいた、わざわいだ、その大きな都バビロンよ、その強い都よ、一つの時間の中に、あなたの審判がやって来るからである」は、罪のための彼らの恐れを意味する、またその時のきびしい(重苦しい)悲嘆を、その宗教的信念がそのように急に、またすっかり(まったく)ひっくり変えさえることができる、また彼らが滅ぼされることができること(769番)。

11. ” Et mercatores terrae flebunt et lugebunt super illa, quod merces eorum nemo emat amplius,” significat minores in ordine qui ministrant et per sancta lucrantur, hic illorum dolores quod post destructionem Babylonis non possint quaestus sicut prius per illa facere [n. 771]. 11. 「また、地の商人たちは彼女の上に(ついて)泣くであろう、また悲しむであろう、彼らの商品をだれももやは買わないこと」は、階級(教団)の中の低い者を意味する、その者は仕える、また聖なるものによってもうける、ここに彼らの苦痛(悲しみ)が、バビロンの鈀会によって前のような利得が〔得られることが〕できない、それらによって行なうこと〔できない〕(711番)。

12. ” Merces auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritae,” significat quod haec illis non amplius sint, quia illis non sunt spiritualia bona et vera, quibus talia correspondent [n. 772]; 12. 「商品は、金と銀と宝石と真珠」は、これらがもはや彼らにないことを意味する、彼らに霊的な善と真理がないからである、それらにこのようなものが対応する(772番)。

” et byssi et purpurae et serici et coccini,” significat quod haec illis non amplius sint, quia illis non sint caelestia bona et vera, quibus talia correspondent [n. 773]; 「また亜麻布と紫色と絹と緋色」は、これらがもはや彼らにないことを意味する、彼らに天的な善と真理がないからである、それらにこのようなものが対応する(773番)。

” et omne lignum thyinum et omne vas eburneum,” significat quod haec illis non amplius sint, quia illis non sunt naturalia bona et vera, quibus talia correspondent [n. 774]; 「またシトロン材の木とすべての象牙のすべての器」は、これらがもはや彼らにないことを意味する、彼らに自然的な善と真理がないからである、それらにこのようなものが対応する(774番)。

“et omne vas ex ligno pretioso et aere et ferro et marmore,” significat quod haec illis non amplius sint, quia non sunt illis scientifica bona et vera in rebus Ecclesiae, quibus talia correspondent [n. 775]. 「また貴重な木と青銅と鉄と大理石の器」は、これらがもはや彼らにないことを意味する、彼らに教会の事柄の中の記憶知の善と真理がないからである、それらにこのようなものが対応する(775番)。

13. ” Et cinnamomum et suffimenta et pigmentum et thus,” significat quod non illis sit amplius cultus ex bonis et veris spiritualibus, quia non aliquid intus in cultu habent quod supra nominatis correspondet [n. 777]; 13. 「また。シナモンと香と香料と乳香」は、彼らにもはや霊的な善と真理からの礼拝がないことを意味する、礼拝の中に内面的に何らかのものを持っていないからである、それは上に名前を挙げられたものに対応する(777番)。

” et vinum et oleum et similam et triticum,” significat quod non illis amplius sit cultus ex veris et bonis caelestibus, quia non intus in cultu habent quae supra nominatis correspondent [n. 778]; 「またぶどう酒とオリーブ油と小麦粉と小麦」は、彼らにもはや天的な善と真理からの礼拝がないことを意味する、礼拝の中に内面的に持っていないからである、それらは上に名前を挙げられたものに対応する(778番)。

” et jumenta et oves,” significat quod non illis amplius sit cultus ex bonis et veris Ecclesiae externis seu naturalibus, quia non aliquid intus in cultu habent quod supra nominatis correspondet [n. 780]; 「また家畜と羊、」は、彼らにもはや教会の外なるまたは自然的な善と真理からの礼拝がないことを意味する、礼拝の中に内面的に何らかのものを持っていないからである、それは上に名前を挙げられたものに対応する(780番)。

” et equorum et rhedarum et corporum, et animas{1} hominum,”significat illa omnia secundum intellectum Verbi et doctrinam inde, et secundum bona et vera Sensus literae ejus, quae illis non sunt, quia illa falsificaverunt et adulteraverunt [n.781]. 「また馬と荷馬車と身体、また人間の霊魂」は、みことばの理解とまたここからの教えにしたがったそれらすべてのものが、またその文字どおりの意味の善と真理にしたがった、それらが彼らにないこと、を意味する、それらを虚偽化した、また不純化したので(781番)。

@1 animas pro “animae” 注1「animae」の代わりに animas

14. ” Et fructus desiderii animae tuae abiverunt a te, et omnia pinguia et splendida abiverunt a te, et amplius non invenies illa,” significat quod omnes beatitudines et felicitates Caeli, etiam externae quales ab illis cupiuntur, prorsus fugiturae sint, et non amplius appariturae, quia non aliquae affectiones boni et veri caelestes et spirituales apud illos [n. 782]. 14. 「また、あなたの霊魂の望む果実はあなたから去る、またすべての肥えたものとみごとなものはあなたから去る、またもはやそれらを見つけないであろう」は、天界のすべての至福と幸福が、さらにまた外なるものが、彼らにより望まれるような、まったく逃げ去るであろうことを意味する、また、もはや見られないであろう、彼らのものと天的なまた霊的な善と真理の何らかの情愛がないからである(782番)。

15. ” Et mercatores horum qui divites facti ab illa, e longinquo stabunt propter timorem cruciatus ejus, flentes et lugentes,” significat statum ante damnationem, ac tunc timorem et lamentationem illorum, qui per varias dispensationes et promissiones gaudiorum caelestium, lucrati sunt[n.783]. 15. 「また、これらの〔物の〕商人たちは、その者は彼女により富んだ、その責め苦の恐れのために遠方から立った、泣いてまた悲しんで」は、断罪前の、そしてその時の彼らの恐れと悲嘆の状態を意味する、その者は天界の楽しさのいろいろな分配と約束によって、もうけた(783番)。

[16. ” Et dicentes, Vae, vae, urbs illa magna, circumamicta bysso et purpura et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, quia una hora devastatae sunt tantae divitiae,” significat gravem lamentationem quod magnifica et lucra eorum, tam subito et plane destructa sint] [n. 785.] 16. 「また、言って、わざわいだ、わざわいだ、その大いなる都に、亜麻布と紫糸と緋色を着た、また金、また宝石、また真珠を金メッキした、一つの時間でそれほどの富が荒らされたからである」は、重苦しい(きびしい)悲嘆を意味する、彼らのりっぱな(壮麗)なものと利益が、このように急に、またまったく破壊されたこと(785番)。

17, 18. ” Et omnis gubernator, et omnis super navibus versans, et nautae, et quotquot mare operantur,” significat illos qui vocantur Laici, tam qui in majore dignitate quam qui in minore constituti sunt, usque ad plebem, qui Religioso isti addicti sunt, ac illud amant et osculantur, aut corde agnoscunt et venerantur [n. 786]; 17, 18. 「また、すべての舵手、また船の上で向きを変えているすべての者、また水夫、また海で働く同数の〔者は〕」は、彼らを意味する、その者は平信徒と呼ばれる、大いなる(高位の)地位の中の者も、小さい(低い)ののの中で構成されている(定められている)者も、庶民までも、その者はその宗教的信念に捧げた(専心した)、そしてそれを愛した、またキスをした、または心で認めたまた崇めた(786番)。

” e longinquo steterunt et clamaverunt videntes fumum combustionis ejus, dicentes, Quae similis urbi isti [magnae],” significat in statu remoto luctum eorum super damnatione istius Religiosi, quod crediderunt supereminens prae omni religione in mundo [n. 787]. 「また、遠方から立った、また、その燃焼の煙を見ている者は叫んだ、言って、何がその大きな都に似ているか」は、その宗教的信念の断罪(有罪)の上の(のために)遠く離れた状態の中の彼らの嘆きを意味する(787番)。

19. ” Et miserunt pulverem super capita sua, et clamaverunt flentes et lugentes, dicentes, Vae, vae, urbs illa magna,” significat dolorem et luctum eorum interiorem, et exteriorem, qui est lamentatio, quod tam eminens Religiosum prorsus destructum et damnatum sit [n. 788]; 19. 「また、彼らは自分の頭の上にちりを送った、また泣いてまた悲しんで叫んだ、言って、わざわいだ、わざわいだ、その大いなる都よ」は、彼らの内的なまた外的な苦痛(悲しみ)と嘆きを意味する、それは悲嘆である、このようにすぐれた(卓越した)宗教的信念が完全にはないされたまた断罪されたこと(788番)。

” in qua ditati sunt omnes habentes naves in mari ex pretiositate ejus, quia una hora devastati sunt,” significat propter id, quod per sancta Religiosi istius omnes, quotquot emere vellent, propitiati sint, et pro divitiis mundanis et temporariis receperint divitias caelestes et aeternas [n. 789]. 「海の中で船を持っているすべての者はその貴重な物から富んだ、一つの時間で荒されたからである」は、そのことのためにを意味する、そのすべての宗教的信念の聖なるものによって、彼らは同数のものを買うことを欲する、なだめられた(受け入れられた)、また世俗のまた一時の富のために天界のまた永遠の時を受けた(789番)。

20. ” Exulta super ea Caelum, et sancti Apostoli et Prophetae, quia judicavit Deus judicium vestrum de illa,” significat ut gaudeant corde nunc angeli Caeli et homines Ecclesiae qui in bonis et veris ex Verbo sunt, quod remoti et rejecti sint qui in Religiosi istius malis et falsis sunt[n. 790]. 20. 「小躍りして喜べ、彼女の上に、天よ、また聖なる使徒また預言者よ、神はあなたがたの審判を彼女について裁いたからである」は、今や、天界の天使と教会の人間が心からうれしがるために、を意味する、その者はみことばからの善と真理の中にいる、遠ざけられ、退けられたこと、その宗教的信念の中の悪と虚偽の中にいる者が(790番)。

21. ” Et sustulit unus Angelus robustus lapidem quasi molarem magnum, et projecit in mare, dicens, Sic impetu dejicietur Babylon, illa magna urbs, et non invenietur amplius,” significat quod per fortem influxum Domini e Caelo Religiosum illud cum omnibus ejus adulteratis veris Verbi praeceps conjicietur in Infernum, et quod amplius nusquam angelis appariturum sit [n. 791]. 21. 「また、ひとりの強い天使が、大きなひき臼のような石を取り上げた、また海の中へ投げ込んだ、言って、このように攻撃(強打)でバビロンは投げ込まれる、またもはや見つけられない」は、天界からの主の強い流入によって、その宗教的信念が、みことばのその不純化されたすべてのものとともに、真っ逆さまに自国の中に投げ込まれたことを意味する、またもはや決して(どこにも)天使に見られらないであろうこと(791番)。

22. ” Et vox citharaedorum et musicorum, et tibicinum et buccinatorum, non audietur in te amplius,” significat quod apud illos non erit aliqua affectio veri et boni spiritualis, nec affectio boni et veri caelestis [n. 792]; 22. 「また、竪琴のまた音楽の、また笛を吹く者のまたらっぱ吹きの声は、あなたの中でもはや聞かれない」は、彼らのもとに霊的な真理と善の何らかの情愛はなくなるであろうことを意味する、天的な善と真理の情愛もない(792番)。

” et omnis artifex omnis artis in te non invenietur amplius,” significat quod illis qui in Religioso illo ex doctrina et ex vita secundum illam sunt, non sit aliquis intellectus veri spiritualis, et inde nec aliqua cogitatio veri spiritualis, quantum a se [n. 793]; 「またすべての技術のすべての職人はあなたの中でもはや見つからない」は、彼らに、その者は教えからまたそれにしたがった生活からその宗教的信念の中にいる、霊的な真理の何らかの理解が、またここから霊的な真理の何らかの思考がないことを意味する、自分自身から〔のものの中にいる〕かぎり(793番)。

” et vox molae non audietur in te amplius,” significat quod illis qui in Religioso isto ex doctrina ejus et ex vita secundum illam sunt, non sit aliqua inquisitio, scrutatio et confirmatio veri spiritualis, quia obstat falsum receptum et confirmatum et sic implantatum [n. 794]. 「またひき臼の声(音)はあなたの中でもはや聞かれない」は、彼らに、その者は教えからまたそれにしたがった生活からその宗教的信念の中にいる、霊的な真理の何らかの調査、注意深い研究また確信がないことを意味する、虚偽が受け入れたものや確信されたものまたこのように植え付けられたものを妨げる(妨害する)からである(794番)。

23. ” Et lux lucernae non lucebit in te amplius,” significat quod illis qui in Religioso isto ex doctrina et ex vita secundum illam sunt, non sit aliqua illustratio a Domino, et inde perceptio veri spiritualis [n. 796]; 23. 「また、ランプの光はあなたの中でもはや輝かない」は、彼らに、その者は教えからまたそれにしたがった生活からその宗教的信念の中にいる、主からの何らかの照らしが、またここから霊的な真理の受け入れがないことを意味する(796番)。

” et vox sponsi et sponsae non audietur in te amplius,” significat quod illis qui in Religioso isto ex doctrina et ex vita secundum illam sunt, sit nulla conjunctio boni et veri, quae facit Ecclesiam [n. 797]; 「また花婿と花嫁の声はあなたの中でもはや聞かれない」は、彼らに、その者は教えからまたそれにしたがった生活からその宗教的信念の中にいる、善と真理の結合が何もないことを意味する、それらが教会をつくる(797番)。

” quia mercatores{1} tui erant magnates{2} terrae,” significat quod superiores in Hierarchia Ecclesiastica illorum tales sint, quia per varia jura etiam arbitraria illis in statutis ordinis relicta, mercantur et quaestus faciunt [n. 799]; 「あなたの商人たちは地の大いなるものであったからである」は、彼らの教会の位階制の中の上位(高位)の者がこのようであることを意味する、いろいろな権利によって、さらにまた階級(教団)の地位の中で一任されて(自由裁量のままに)残された、彼らは商売する、また利得をつくる(799番)。

” quia veneficio tuo seductae sunt omnes gentes,” significat illorum nefarias artes et astutias, per quas omnium animos a sancto cultu Domini ad prophanum cultum hominum vivorum et mortuorum atque idolorum abduxerunt [n. 800]. 「あなたの薬物(魔術)ですべての国民は惑わされたからである」は、彼らの邪悪な技巧(技術)と欺きを意味する、それらによってすべての者の心(アニムス)を、主の聖なる礼拝から、生きているまた死んだ、そ人間の、そして偶像の、冒涜された(汚れた)礼拝へ連れ去った(800番)。

@1 mercatores pro “magnates” 注1「magnates」の代わりに mercatores

@2 magnates pro “mercatores” 注2「mercatores」の代わりに magnates

24. ” Et in ea sanguis Prophetarum et Sanctorum inventus est, et omnium occisorum super terra,” significat quod ex Religioso, quod per “urbem Babylonem” intelligitur, sit adulteratio et prophanatio omnis veri Verbi et inde Ecclesiae, et quod inde emanaverit falsum in totum Christianum orbem [n. 801]. 24. 「また、彼女の中に預言者と聖徒の血が見つけられた、また、地の上の殺された者のすべての者の」は、宗教的信念から、それは「バビロンの都」によって意味される、みことばのまたここから教会のすべての真理の不純化と冒涜があることが意味される、また虚偽が全キリスト教世界の中に広がった(流れ出た)こと(801番)。