CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.
個々の(各個の)節の内容
(1) 原文
1. ” Post haec vidi” significat continuationem de Religioso Catholico Romano [n. 753]; ” vidi [alium] Angelum descendentem e Caelo, habentem potestatem magnam, et terra illustrata est a gloria Ejus,”significat influxum Domini e Caelo fortem per Divinum Verum, ex quo Ecclesia Ipsius in luce caelesti fuit [n. 754].
2. ” Et exclamavit in virtute voce magna, dicens, Cecidit, cecidit Babylon magna,” significat quod notum fecerit quod per Divinam potentiam Domini omnes qui in Religioso illo et simul in amore dominandi ex illo fuerunt, in mundo spirituali destructi sint, et in plura inferna conjecti [n. 755]; ” et facta est habitaculum daemoniorum,”significat quod inferna eorum sint inferna concupiscentiarum dominandi ex oestro amoris sui, et concupiscentiarum prophanandi vera Caeli ex zelo spurio illius amoris [n. 756]; ” et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis avis immundae et exosae,” significat quod mala voluntatis et inde facti, et falsa cogitationis et inde consilii, illorum qui in infernis illis sunt, diabolica sint, quia aversi a Domino ad semet ipsos sunt[n. 757].
3. ” Quia ex vino irae scortationis ejus biberunt omnes gentes, et reges terrae cum illa scortati sunt,” significat quod nefaria dogmata, quae sunt adulterationes et prophanationes boni et veri Verbi, protulerint, et illis omnes in regnis sub dominatione eorum natos et educatos imbuerint [n. 758]; ” et mercatores terrae ex facultatibus deliciarum ejus ditati sunt,” significat majores et minores ordinis in Hierarchia illa, qui per dominium super sancta aucupant Divinam Majestatem et superregiam gloriam, et continue affectant constabilire illam per multiplicationem monasteriorum et possessionum sub illis, et per thesauros, quos absque fine e mundo congregant et cumulant, et sic sibi comparant jucunditates corporeas et naturales ex attributo sibi dominio caelesti et spirituali [n. 759].
4. ” Et audivi aliam vocem e Caelo, dicentem, Exite ex illa, populi Mei, ne participes fiatis peccatorum ejus, et ne recipiatis ex plagis ejus,” significat a Domino exhortationem ad omnes, tam qui in illo Religioso sunt, quam qui in illo non sunt, ut caveant sibi a conjunctione cum illo per agnitionem et affectionem, ne quoad animas conjungantur abominationibus ejus, et pereant [n. 760].
5.” Quoniam pertigerunt ejus peccata usque ad Caelum, et recordatus est Deus injustitiarum ejus,” significat quod mala et falsa ejus infestent Caelos, et quod hos Dominus a violentia inde tutaturus sit [n. 761].
6. ” Reddite illi quemadmodum illa reddidit vobis, duplicate ei dupla secundum opera ejus, in poculo quo miscuit miscete ei duplum,”significat justam retributionem et poenam post mortem, quod tunc mala et falsa, quibus seduxerunt et perdiderunt alios, super illos, secundum quantum et quale eorum, reditura sint [n. 762].
7. ” Quantum glorificavit se ipsam et deliciata est, tantum date illi cruciatum et luctum,” significat quod in gradu secundum elationem cordis ex dominio, et secundum exultationem animae et corporis ex divitiis, post mortem sit illis internus dolor ex dejectione et subsannatione, et ex egestate et miseria [n. 763]; ” quia in corde suo dicit, Sedeo regina et vidua non sum, et luctum non videbo,” significat quod haec illis sint, quia ex cordis elatione super dominio, et animi exultatione super divitiis, in fiducia et confidentia sunt, quod perpetuo dominaturi sint, et semet ipsos tutaturi, et quod non possint illis usquam orbari [n. 764].
8. ” Propter hoc{1} in una die{2} venient plagae ejus, mors et luctus et fames,” significat quod propterea tempore Ultimi Judicii, poenae malorum quae fecerunt, super illos rediturae sint, quae sunt mors quae est vita infernalis ac intestinus dolor ex dejectione a dominio, luctus qui est internus dolor ex egestate et miseria loco opulentiae, et fames quae est deprivatio intellectus omnis veri [n. 765]; ” et in igne comburetur, quia fortis Dominus Deus judicans illam,” significat quod futuri sint odia contra Dominum, et contra Ipsius Caelum et Ecclesiam, Quia tunc vident quod Solus Dominus super omnia in Caelis et in Terris dominetur et regnet, et ne hilum aliquis homo ex se [n. 766].
@1 hoc pro “haec” @2 die pro “hora”
9. ” Et deflebunt illam, et plangent super illa reges terrae, qui cum illa scortati sunt et deliciati, quando viderint fumum combustionis ejus,”significat interiores dolores illorum qui in superiori dominio et ejus jucundis fuerunt, per falsificata et adulterata vera Verbi, quae fecerunt sancta Ecclesiae, cum vident ea versa in prophana [n. 767].
10. ” Et e longinquo stantes propter timorem cruciatus ejus, dicentes, Vae, vae, urbs illa magna Babylon, urbs illa valida, quia in una hora venit judicium tuum,” significat timorem illorum pro poenis, et tunc gravem lamentationem quod Religiosum id ita munitum tam subito et plane possit everti, et illi possint perire [n. 769].
11. ” Et mercatores terrae flebunt et lugebunt super illa, quod merces eorum nemo emat amplius,” significat minores in ordine qui ministrant et per sancta lucrantur, hic illorum dolores quod post destructionem Babylonis non possint quaestus sicut prius per illa facere [n. 771].
12. ” Merces auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritae,” significat quod haec illis non amplius sint, quia illis non sunt spiritualia bona et vera, quibus talia correspondent [n. 772]; ” et byssi et purpurae et serici et coccini,” significat quod haec illis non amplius sint, quia illis non sint caelestia bona et vera, quibus talia correspondent [n. 773]; ” et omne lignum thyinum et omne vas eburneum,” significat quod haec illis non amplius sint, quia illis non sunt naturalia bona et vera, quibus talia correspondent [n. 774]; “et omne vas ex ligno pretioso et aere et ferro et marmore,” significat quod haec illis non amplius sint, quia non sunt illis scientifica bona et vera in rebus Ecclesiae, quibus talia correspondent[n. 775].
13. ” Et cinnamomum et suffimenta et pigmentum et thus,” significat quod non illis sit amplius cultus ex bonis et veris spiritualibus, quia non aliquid intus in cultu habent quod supra nominatis correspondet [n. 777]; ” et vinum et oleum et similam et triticum,” significat quod non illis amplius sit cultus ex veris et bonis caelestibus, quia non intus in cultu habent quae supra nominatis correspondent [n. 778]; ” et jumenta et oves,” significat quod non illis amplius sit cultus ex bonis et veris Ecclesiae externis seu naturalibus, quia non aliquid intus in cultu habent quod supra nominatis correspondet [n. 780]; ” et equorum et rhedarum et corporum, et animas{1} hominum,” significat illa omnia secundum intellectum Verbi et doctrinam inde, et secundum bona et vera Sensus literae ejus, quae illis non sunt, quia illa falsificaverunt et adulteraverunt[n.781].
@1 animas pro “animae”
14. ” Et fructus desiderii animae tuae abiverunt a te, et omnia pinguia et splendida abiverunt a te, et amplius non invenies illa,” significat quod omnes beatitudines et felicitates Caeli, etiam externae quales ab illis cupiuntur, prorsus fugiturae sint, et non amplius appariturae, quia non aliquae affectiones boni et veri caelestes et spirituales apud illos [n. 782].
15. ” Et mercatores horum qui divites facti ab illa, e longinquo stabunt propter timorem cruciatus ejus, flentes et lugentes,” significat statum ante damnationem, ac tunc timorem et lamentationem illorum, qui per varias dispensationes et promissiones gaudiorum caelestium, lucrati sunt[n.783].
[16. ” Et dicentes, Vae, vae, urbs illa magna, circumamicta bysso et purpura et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, quia una hora devastatae sunt tantae divitiae,” significat gravem lamentationem quod magnifica et lucra eorum, tam subito et plane destructa sint] [n. 785.]
17, 18. ” Et omnis gubernator, et omnis super navibus versans, et nautae, et quotquot mare operantur,” significat illos qui vocantur Laici, tam qui in majore dignitate quam qui in minore constituti sunt, usque ad plebem, qui Religioso isti addicti sunt, ac illud amant et osculantur, aut corde agnoscunt et venerantur [n. 786]; ” e longinquo steterunt et clamaverunt videntes fumum combustionis ejus, dicentes, Quae similis urbi isti [magnae],” significat in statu remoto luctum eorum super damnatione istius Religiosi, quod crediderunt supereminens prae omni religione in mundo [n. 787].
19. ” Et miserunt pulverem super capita sua, et clamaverunt flentes et lugentes, dicentes, Vae, vae, urbs illa magna,” significat dolorem et luctum eorum interiorem, et exteriorem, qui est lamentatio, quod tam eminens Religiosum prorsus destructum et damnatum sit [n. 788]; ” in qua ditati sunt omnes habentes naves in mari ex pretiositate ejus, quia una hora devastati sunt,” significat propter id, quod per sancta Religiosi istius omnes, quotquot emere vellent, propitiati sint, et pro divitiis mundanis et temporariis receperint divitias caelestes et aeternas[n. 789].
20. ” Exulta super ea Caelum, et sancti Apostoli et Prophetae, quia judicavit Deus judicium vestrum de illa,” significat ut gaudeant corde nunc angeli Caeli et homines Ecclesiae qui in bonis et veris ex Verbo sunt, quod remoti et rejecti sint qui in Religiosi istius malis et falsis sunt[n. 790].
21. ” Et sustulit unus Angelus robustus lapidem quasi molarem magnum, et projecit in mare, dicens, Sic impetu dejicietur Babylon, illa magna urbs, et non invenietur amplius,” significat quod per fortem influxum Domini e Caelo Religiosum illud cum omnibus ejus adulteratis veris Verbi praeceps conjicietur in Infernum, et quod amplius nusquam angelis appariturum sit [n. 791].
22. ” Et vox citharaedorum et musicorum, et tibicinum et buccinatorum, non audietur in te amplius,” significat quod apud illos non erit aliqua affectio veri et boni spiritualis, nec affectio boni et veri caelestis [n. 792]; ” et omnis artifex omnis artis in te non invenietur amplius,” significat quod illis qui in Religioso illo ex doctrina et ex vita secundum illam sunt, non sit aliquis intellectus veri spiritualis, et inde nec aliqua cogitatio veri spiritualis, quantum a se [n. 793]; ” et vox molae non audietur in te amplius,” significat quod illis qui in Religioso isto ex doctrina ejus et ex vita secundum illam sunt, non sit aliqua inquisitio, scrutatio et confirmatio veri spiritualis, quia obstat falsum receptum et confirmatum et sic implantatum [n. 794].
23. ” Et lux lucernae non lucebit in te amplius,” significat quod illis qui in Religioso isto ex doctrina et ex vita secundum illam sunt, non sit aliqua illustratio a Domino, et inde perceptio veri spiritualis [n. 796]; ” et vox sponsi et sponsae non audietur in te amplius,” significat quod illis qui in Religioso isto ex doctrina et ex vita secundum illam sunt, sit nulla conjunctio boni et veri, quae facit Ecclesiam [n. 797]; ” quia mercatores{1} tui erant magnates{2} terrae,” significat quod superiores in Hierarchia Ecclesiastica illorum tales sint, quia per varia jura etiam arbitraria illis in statutis ordinis relicta, mercantur et quaestus faciunt [n. 799]; ” quia veneficio tuo seductae sunt omnes gentes,” significat illorum nefarias artes et astutias, per quas omnium animos a sancto cultu Domini ad prophanum cultum hominum vivorum et mortuorum atque idolorum abduxerunt [n. 800].
@1 mercatores pro “magnates” @2 magnates pro “mercatores”
24. ” Et in ea sanguis Prophetarum et Sanctorum inventus est, et omnium occisorum super terra,” significat quod ex Religioso, quod per “urbem Babylonem” intelligitur, sit adulteratio et prophanatio omnis veri Verbi et inde Ecclesiae, et quod inde emanaverit falsum in totum Christianum orbem [n. 801].
(2) 直訳
1. ” Post haec vidi” significat continuationem de Religioso Catholico Romano [n. 753]; 1. 「これらの後、私は持た」は、ローマカトリックの宗教的信念についての続きを意味する(753番)。
” vidi [alium] Angelum descendentem e Caelo, habentem potestatem magnam, et terra illustrata est a gloria Ejus,”significat influxum Domini e Caelo fortem per Divinum Verum, ex quo Ecclesia Ipsius in luce caelesti fuit [n. 754]. 「私は〔もうひとりの〕天から降っている天使を見た、大きな力(権限)を持っている、また、地は彼の栄光から照らされた」は、神的真理によって天界からの主の強い流入を意味する、それ〔流入〕からその方の教会は天界的な光の中にあった(754番)。
2. ” Et exclamavit in virtute voce magna, dicens, Cecidit, cecidit Babylon magna,” significat quod notum fecerit quod per Divinam potentiam Domini omnes qui in Religioso illo et simul in amore dominandi ex illo fuerunt, in mundo spirituali destructi sint, et in plura inferna conjecti [n. 755]; 2. 「また、強さの中で大きな声で叫んだ、言って。倒れた、倒れた、大きなるバビロンが」は、彼がよく知られるものにしたことを意味する、主の神的力によってその宗教的信念の中に、また同時に、それからの支配している愛の中にいたすべての者が、霊界の中で滅ぼされた、また多くの地獄の中に投げ込まれたこと(755番)。
” et facta est habitaculum daemoniorum,” significat quod inferna eorum sint inferna concupiscentiarum dominandi ex oestro amoris sui, et concupiscentiarum prophanandi vera Caeli ex zelo spurio illius amoris [n. 756]; 「また悪鬼(ダイモーン)の住まいとなった」は、彼らの地獄が自己愛の興奮から支配している欲望であることを意味する、またその愛のにせ(疑似)の熱意から天界の真理を冒涜している欲望(756番)。
” et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis avis immundae et exosae,” significat quod mala voluntatis et inde facti, et falsa cogitationis et inde consilii, illorum qui in infernis illis sunt, diabolica sint, quia aversi a Domino ad semet ipsos sunt [n. 757]. 「またすべての不潔な霊の牢獄に、また不潔なまた憎まれる鳥の牢獄に」は、意志のまたここから行為の悪を意味する、また思考のまたここから計画(行動の意図)の虚偽を、彼らの、その者はそれらの地獄にいる、悪魔のようである、主から背を向け、自分自身そのものへ〔向けて〕いる(757番)。
3. ” Quia ex vino irae scortationis ejus biberunt omnes gentes, et reges terrae cum illa scortati sunt,” significat quod nefaria dogmata, quae sunt adulterationes et prophanationes boni et veri Verbi, protulerint, et illis omnes in regnis sub dominatione eorum natos et educatos imbuerint [n. 758] 3. 「その淫行の怒りのぶどう酒からすべての国民が飲んだからである、また地の王たちは彼女と淫行した」は、邪悪な教義を、それらはみことばの善と真理の不純化と冒涜である、産んだ(profero)ことを意味する、また彼らに、その支配権の下の王国の中で生まれたまたまた育てられたすべての者、教え込んだ(758番)。
” et mercatores terrae ex facultatibus deliciarum ejus ditati sunt,”significat majores et minores ordinis in Hierarchia illa, qui per dominium super sancta aucupant Divinam Majestatem et superregiam gloriam, et continue affectant constabilire illam per multiplicationem monasteriorum et possessionum sub illis, et per thesauros, quos absque fine e mundo congregant et cumulant, et sic sibi comparant jucunditates corporeas et naturales ex attributo sibi dominio caelesti et spirituali [n. 759].「 また、地の商人たちは、その豪奢な財産から富んだ」は、その位階制の中の高位のまた低い階級の者を意味する、その者は聖なるものの上の支配(権)によって神的威厳と王にまさる栄光を得た、また絶えず追い求める、それらを確実にすることを、修道院とそれらの下の財産の増加によって、また宝物によって、それらを目的なしに世から集める、また積み上げる、またこのように、肉体的な(物質的な)また自然的な快さを得ている、自分自身に帰せられた天的なまた霊的なものの支配(権)から(759番)。
4. ” Et audivi aliam vocem e Caelo, dicentem, Exite ex illa, populi Mei, ne participes fiatis peccatorum ejus, et ne recipiatis ex plagis ejus,” significat a Domino exhortationem ad omnes, tam qui in illo Religioso sunt, quam qui in illo non sunt, ut caveant sibi a conjunctione cum illo per agnitionem et affectionem, ne quoad animas conjungantur abominationibus ejus, et pereant [n. 760]. 4. 「また、私は天からもう一つの声を聞いた、言っている、彼女から出よ、わたしの民よ、その罪のあずかる者にあなたがたがならないように、またその災害からあなたがたが受けないように」は、主からのすべての者への警告を意味する、その宗教的信念の中にいる者も、その中にいない者も、認知と情愛によってそれとの結合から自分自身に用心するように、霊魂に関してその忌まわしい者に結合されない、また滅びないように(760番)。
5.” Quoniam pertigerunt ejus peccata usque ad Caelum, et recordatus est Deus injustitiarum ejus,” significat quod mala et falsa ejus infestent Caelos, et quod hos Dominus a violentia inde tutaturus sit [n. 761]. 5. 「その罪が天にまでも達したからである、また神はその不正を憶えた」は、その悪と虚偽が天界を攻撃したこと、またこれらの者を主がここからの暴力から守るであるであろうことを意味する(761番)。
6. ” Reddite illi quemadmodum illa reddidit vobis, duplicate ei dupla secundum opera ejus, in poculo quo miscuit miscete ei duplum,”significat justam retributionem et poenam post mortem, quod tunc mala et falsa, quibus seduxerunt et perdiderunt alios, super illos, secundum quantum et quale eorum, reditura sint [n. 762]. 6. 「(あなたがたは)彼女に戻せ、彼女があなたがたに戻したように、二倍にせよ、彼女に、二倍のものを、その働きにしたがって、その杯の中に混ぜた、それに二倍のものを混ぜよ」は、正しい報い(報酬)と死後の罰を意味する、その時、悪と虚偽は、それらで他の者を惑わした、また滅ぼした、彼らの上に、その量と質にしたがって、返ってくる(戻る) (762番)。
7. ” Quantum glorificavit se ipsam et deliciata est, tantum date illi cruciatum et luctum,” significat quod in gradu secundum elationem cordis ex dominio, et secundum exultationem animae et corporis ex divitiis, post mortem sit illis internus dolor ex dejectione et subsannatione, et ex egestate et miseria [n. 763]; 7. 「どれだけ(~ほど)、自分自身を賛美したか、また楽しんだ、それだけ、彼女に責め苦(苦痛)と嘆きを与えよ」は、支配(権)からの心の高まりにしたがった段階(程度)の中で、また富からのアニムス(心)と身体の歓喜にしたがった、死後、彼らに内なる苦痛(悲しみ)があることが意味される、投げ落とされることとあざけりから、また貧困(欠乏)と悲惨から(763番)。
” quia in corde suo dicit, Sedeo regina et vidua non sum, et luctum non videbo,” significat quod haec illis sint, quia ex cordis elatione super dominio, et animi exultatione super divitiis, in fiducia et confidentia sunt, quod perpetuo dominaturi sint, et semet ipsos tutaturi, et quod non possint illis usquam orbari [n. 764]. 「自分の心の中で言ったからである、私は女王を座る、またやもめではない、また嘆きを見ない」は、これらが彼らにあることを意味する、支配(権)の上の(のために)心の高まりから、また富の上の(のために) アニムス(心)の歓喜、信頼と信任の中にいるからである、永続的に支配することになること、また自分自身に守られること、また彼らに奪われることが常にできないこと(764番)。