原典講読『啓示された黙示録』 723

(1) 原文

723. ” Et vidi Mulierem sedentem super Bestia coccinea, plena nominibus blasphemiae,” significat Religiosum illud super Verbo ab illis prophanato.-Per “Mulierem” significatur Religiosum Catholico Romanum seu Babylonicum, nam sequitur, “super fronte ejus nomen scriptum, Mysterium, Babylon magna, mater scortationum et abominationum terrae.” Quod “mulier” significet Ecclesiam ex affectione veri, videatur n. 434, hic Religiosum Romano Catholicum, quod est in affectione opposita; per “Bestiam coccineam” significatur Verbum, de quo sequitur; et per “plenam nominibus blasphemiae” significatur prorsus prophanatum; per “blasphemiam” enim significatur negatio Divini Domini in Humano Ipsius, et adulteratio Verbi (n. 571, 582, 692, 715{1}), ita prophanatio; nam qui non agnoscit Divinum Domini in Humano Ipsius, et falsificat Verbum, sed non ex proposito, quidem prophanat, at leviter; sed qui addicant sibi omnem potentiam Divini Humani Domini, et propterea negant illud, et qui applicant omnia Verbi ad acquirendum sibi dominium super Sancta Ecclesiae et Caeli, et propterea adulterant Verbum, illi prophanant graviter. Ex his constare potest, quod per “vidi Mulierem sedentem super Bestia coccinea, plena nominibus blasphemiae,” significetur Religiosum illud super Verbo ab illis prophanato; per “coccineum” significatur Verum Verbi ex origine caelesti. [2] Quod per “Bestiam coccineam” significetur Verbum quoad Divinum Verum Caeleste, ex prima cogitatione apparet sicut remotum et alienum, imo absonum, quia vocatur “Bestia;” sed quod per “bestiam” in Sensu spirituali significetur affectio naturalis, et quod dicatur de Verbo, de Ecclesia et de Homine, videatur supra, n. 239,{2} 405, 567. Quod “quatuor Animalia,” quorum unum erat Leo, alterum Vitulus, et quartum Aquila, significent Verbum, et quoque apud Ezechielem vocantur “Bestiae,” n. 239, 275, 286, 672. Quod “Equus,” qui etiam est bestia, significet intellectum Verbi, n. 298: quod “Agnus” significet Dominum, quod “Ovis” hominem Ecclesiae, et quod “Grex” ipsam Ecclesiam, notum est. Haec allata sunt, ne quis miretur quod per “Bestiam coccineam” significetur Verbum. Et quia Religiosum Catholico Romanum super Verbo fundat suum robur et suam dignitatem, ideo visa est Mulier illa sedens “super Bestia coccinea,” ut prius “super aquis multis” (vers. 1), per quas significantur veritates Verbi adulteratae et prophanatae (supra, n. 719{3}). Quod per “Bestiam” illam significetur Verbum, patet manifeste ex illis quae de ea in sequentibus hujus capitis dicuntur, ut in versu 8: “Bestia, quam vidisti, erat et non est; et mirabantur habitantes super terra, videntes Bestiam, quae erat et non est, attamen est.” In versu 11: “Bestia, quae erat et non est, ipsa Rex octavus est, et de septem est, et in interitum abit.” In vers. 12, 13: quod “decem Cornua decem Reges sint, qui potentiam et potestatem suam Bestiae tradent.” In versu 17: “Deus dedit in corda eorum dare Regnum suum Bestiae.” Talia non possunt dici nisi de Verbo.

@1 715 pro “716” @2 239 pro “139” @3 719 pro “729”

 

(2) 直訳

723. ” Et vidi Mulierem sedentem super Bestia coccinea, plena nominibus blasphemiae,” significat Religiosum illud super Verbo ab illis prophanato.- 723「また、私は緋色の獣の上に座っている女を見た、冒涜の名前で満ちた」は、彼らにより冒涜されたみことばの上のその宗教的信念の体系を意味する。

Per “Mulierem” significatur Religiosum Catholico Romanum seu Babylonicum, nam sequitur, “super fronte ejus nomen scriptum, Mysterium, Babylon magna, mater scortationum et abominationum terrae.” 「女」によって、ローマカトリックの、すなわち、バビロンの宗教的信念が意味される、なぜなら、「また、その額の上に名前が書かれ〔てい〕た、秘義(秘密)、大いなるバビロン、淫行と地の忌まわしいものの母」が続くからである。

Quod “mulier” significet Ecclesiam ex affectione veri, videatur n. 434, hic Religiosum Romano Catholicum, quod est in affectione opposita; 「女」が真理への情愛からの教会を意味することは、434番に見られる、ここにローマカトリックの宗教的信念、それは対立する情愛の中にある。

per “Bestiam coccineam” significatur Verbum, de quo sequitur; 「緋色の獣」によって、みことばが意味される、それについて続く。

et per “plenam nominibus blasphemiae” significatur prorsus prophanatum; また「冒涜の名前で満ちたもの」によって、完全に冒涜されたものが意味される。

per “blasphemiam” enim significatur negatio Divini Domini in Humano Ipsius, et adulteratio Verbi (n. 571, 582, 692, 715{1}), ita prophanatio; というのは、「冒涜」によって、主の神性の否定が意味されるからである、その方の人間性の中の、またみことばの不純化が(571, 582, 692, 715番)。

nam qui non agnoscit Divinum Domini in Humano Ipsius, et falsificat Verbum, sed non ex proposito, quidem prophanat, at leviter; なぜなら、主の神性を認めない者は、その方の人間性の中に、またみことばを虚偽化するからである、しかし、はっきりとした目的で(故意にで)なく、確かに冒涜する、しかし、軽く。

sed qui addicant sibi omnem potentiam Divini Humani Domini, et propterea negant illud, et qui applicant omnia Verbi ad acquirendum sibi dominium super Sancta Ecclesiae et Caeli, et propterea adulterant Verbum, illi prophanant graviter. しかし、主の神的人間性のすべての力(権能)を自分自身に帰する(割り当てる)者は、またこのためにそれを否定する、また、みことばのすべてのものを、教会と天界の聖なるものの上の支配を自分自身に得るために適用する者は、またそのためにみことばを不純化する、彼らは重く冒涜する。

Ex his constare potest, quod per “vidi Mulierem sedentem super Bestia coccinea, plena nominibus blasphemiae,” significetur Religiosum illud super Verbo ab illis prophanato; これらから明らかにすることができる、「私は緋色の獣の上に座っている女を見た、冒涜の名前で満ちた」によって、彼らにより冒涜されたみことばの上のその宗教的信念の体系が意味されること。

per “coccineum” significatur Verum Verbi ex origine caelesti. 「緋色」によって、天的起源からのみことばの真理が意味される。

[2] Quod per “Bestiam coccineam” significetur Verbum quoad Divinum Verum Caeleste, ex prima cogitatione apparet sicut remotum et alienum, imo absonum, quia vocatur “Bestia;” [2] 「緋色の獣」によって、天的な神的真理に関するみことばが意味されることは、最初の思考からは遠く離れたものまた異質なもの(他のもの)にように見える、それどころか、ばかばかしいもの、「獣」と呼ばれるので。

sed quod per “bestiam” in Sensu spirituali significetur affectio naturalis, et quod dicatur de Verbo, de Ecclesia et de Homine, videatur supra, n. 239,{2} 405, 567. しかし、「獣」によって、霊的な意味の中で、自然的な情愛が意味されること、またみことばについて、教会について、また人間について言われることが、上に見られる239, 405, 567番。

Quod “quatuor Animalia,” quorum unum erat Leo, alterum Vitulus, et quartum Aquila, significent Verbum, et quoque apud Ezechielem vocantur “Bestiae,” n. 239, 275, 286, 672. 「四つの獣」が、それらの一つはライオン、もう一つは子牛、また第四はワシ、みことばを意味すること、そしてまた「エゼキエル書」のもとで「獣」と呼ばれた、239, 275, 286, 672番。

Quod “Equus,” qui etiam est bestia, significet intellectum Verbi, n. 298: 「馬」は、それもまた獣である、みことばの理解力を意味すること、298番。

quod “Agnus” significet Dominum, quod “Ovis” hominem Ecclesiae, et quod “Grex” ipsam Ecclesiam, notum est. 「小羊」が主を意味すること、「羊」が教会の人間を、また「群れ」が教会そのものを、よく知られている。

Haec allata sunt, ne quis miretur quod per “Bestiam coccineam” significetur Verbum. これらが例証(引用)された(affero)、だれかが怪しまないように、「緋色の獣」によってみことばが意味されることを。

Et quia Religiosum Catholico Romanum super Verbo fundat suum robur et suam dignitatem, ideo visa est Mulier illa sedens “super Bestia coccinea,” ut prius “super aquis multis” (vers. 1), per quas significantur veritates Verbi adulteratae et prophanatae (supra, n. 719{3}). また、ローマカトリックの宗教的信念はみことばの上に、その力とその威厳を基礎を据えているので、それゆえ、「緋色の獣の上に」座っているその女は、前に「多くの水の上に」〔座っている〕ように(1節)見られた、それ〔水〕によって、不純化されたまた冒涜されたみことばの〝真理〟が意味される(719番)。

Quod per “Bestiam” illam significetur Verbum, patet manifeste ex illis quae de ea in sequentibus hujus capitis dicuntur, ut in versu 8: その「獣」によって、みことばが意味されることは、それらからはっきりと明らかである、それらはそれについてこの章の続くものの中で言われている、例えば8節に――

“Bestia, quam vidisti, erat et non est; 「獣は、それをあなたは見た、いた、また〔今は〕いない。

et mirabantur habitantes super terra, videntes Bestiam, quae erat et non est, attamen est.” また、地の上に住む者は驚くであろう、獣を見ている者は、それはいた、また〔今は〕いない、しかしそれでもいる」

In versu 11: 11節に――

“Bestia, quae erat et non est, ipsa Rex octavus est, et de septem est, et in interitum abit.” 「獣は、それはいた、また〔今は〕いない、そのものは第八の王である、また七つからである、また滅亡の中へ行く」。

In vers. 12, 13: 12, 13節に――

quod “decem Cornua decem Reges sint, qui potentiam et potestatem suam Bestiae tradent.” 「十の角は十の王たちである、その者は自分の力と権威を獣に引き渡す」。

In versu 17: 17節に――

“Deus dedit in corda eorum dare Regnum suum Bestiae.” 「神は彼らの心の中に与えた、自分の(=彼らの)王国を獣に与えること☆」。

☆ この箇所を誤訳していました。訂正いたします。

Talia non possunt dici nisi de Verbo. このようなことは、みことばからでないなら、言われることができない。

@1 715 pro “716” 注1「716」の代わりに 715

@2 239 pro “139” 注2「139」の代わりに 239

@3 719 pro “729”  注3「729」の代わりに 719

 

(3) 訳文

 723「すると、私は、冒涜の名前で満ちた緋色の獣の上に座っている女を見た」は、彼らにより冒涜されたみことばについてその宗教的信念を意味する。

 「女」によって、ローマカトリックの、すなわち、バビロンの宗教的信念が意味される、なぜなら、「その額の上に名前が書かれていた、『秘義、大バビロン、淫行と地の忌まわしいものの母』」が続くからである。

 「女」が真理への情愛からの教会を意味することは、434番に見られる、ここに対立する情愛の中にあるローマカトリックの宗教的信念が意味される。「緋色の獣」によって、みことばが意味される、それについて続けられる。また「冒涜の名前で満ちたもの」によって、完全に冒涜されたものが意味される。というのは、「冒涜」によって、主の人間性の中のその方の神性の否定が、またみことばの不純化が意味されるから(571, 582, 692, 715番)。なぜなら、主の人間性の中にその方の神性を認めない、またみことばを虚偽化する者は、しかし、故意にでなく〔そうする者は〕、確かに冒涜するからである、しかし、軽く。しかし、主の神的人間性のすべての力(権能)を自分自身に帰し、このためにそれを否定する者は、また、みことばのすべてのものを、教会と天界の聖なるものの支配を自分自身に得るために適用する、またそのためにみことばを不純化する者は、彼らは重く冒涜する。

 これらから、「私は冒涜の名前で満ちた緋色の獣の上に座っている女を見た」によって、彼らにより冒涜されたみことばのについてその宗教的信念の体系が意味されることを明らかにすることができる。「緋色」によって、天的起源からのみことばの真理が意味される。

 [2] 「緋色の獣」によって、天的な神的真理に関するみことばが意味されることは、「獣」と呼ばれるので、最初の思考からは(=ちょっと考えると)、遠く離れたものまた異質なもの、それどころか、ばかばかしいもののように見える。しかし、「獣」によって、霊的な意味で、自然的な情愛が意味されること、またみことばについて、教会について、また人間について言われることが、前の239, 405, 567番に見られる。

 「四つの獣」が、それらの一つはライオン、もう一つは子牛、また第四はワシが、みことばを意味すること、そしてまた「エゼキエル書」のもとで「獣」と呼ばれた〔ことは〕239, 275, 286, 672番。獣でもある「馬」は、みことばの理解力を意味すること、298番。「小羊」が主を、「羊」が教会の人間を、また「群れ」が教会そのものを意味することは、よく知られている。

「緋色の獣」によってみことばが意味されることを、だれかが怪しまないように、これらが例証された。

 また、ローマカトリックの宗教的信念は、その力とその威厳が、みことばに基づくので、それゆえ、「緋色の獣の上に」座っているその女は、前に「多くの水の上に」〔座っている〕ように(1節)見られ、それ〔水〕によって、不純化されたまた冒涜されたみことばの〝真理〟が意味されている(719番)。

 その「獣」によって、みことばが意味されることは、この章の続くものの中で言われているそれらからはっきりと明らかである、例えば、8節に――

 「あなたが見た獣は、いた、また〔今は〕いない。また、地上に住み、獣を見ている者は驚くであろう、それ〔獣〕はいた、また〔今は〕いない、しかしそれでもいる」。

 11節に――

 「獣は、それはいた、また〔今は〕いない、そのものは第八番目の王であり、七つからであり、滅亡の中へ行く」。

 12, 13節に――

 「十の角は十の王たちであり、その者は自分の力と権威を獣に引き渡す」。

 17節に――

 「神は、自分の(=彼らの)王国を獣に与えることを彼らの心の中に与えた」。

 このようなことは、みことばからでないなら、言われることができない。

原典講読『啓示された黙示録』 724 

(1) 原文

724. ” Habente capita septem, et cornua decem,” significat intelligentiam ex Verbo principio sanctam, postea nullam, et tandem insaniam, ac potentiam ex Verbo continue multam.-Quod “caput” significet intelligentiam et sapientiam cum de Domino et de Verbo, et in opposito sensu insaniam et stultitiam, videatur supra, n. 538, 568{1}; quod “septem” non significent septem, sed omne illud, et dicantur de re sancta, n. 10, 391; quod “cornu” significet potentiam, n. 270, et quod “cornua decem” significent potentiam multam, n. 539; quod per “capita septem” significetur intelligentia principio sancta, postea nulla, et tandem insania, patet a vers. 9, 10, hujus capitis, ubi ab Angelo dicitur quid per “capita septem” significatur, de quibus infra. Ex his patet, quod per “Bestiam habentem capita septem et cornua decem” significetur intelligentia ex Verbo principio sancta, postea nulla, et tandem insania, et potentia ex Verbo continue multa.

@1 568 pro “585”

 

(2) 直訳

724. ” Habente capita septem, et cornua decem,” significat intelligentiam ex Verbo principio sanctam, postea nullam, et tandem insaniam, ac potentiam ex Verbo continue multam.- 724「七つの頭、また十の角を持って」は、みことばからの知性を意味する、最初は聖なるもの、その後、〔聖なるものが〕何もないもの、また最後に狂気、そしてみことばからの、絶えず大きな力を。

Quod “caput” significet intelligentiam et sapientiam cum de Domino et de Verbo, et in opposito sensu insaniam et stultitiam, videatur supra, n. 538, 568{1}; 「頭」が、主についてまたみことばについてのとき、知性と知恵を意味すること、また正反対の意味の中で狂気と愚鈍を、上に見られる、538, 568番。

quod “septem” non significent septem, sed omne illud, et dicantur de re sancta, n. 10, 391; 「七」が七を意味しないこと、しかし、そのすべてのものを、また聖なる事柄について言われる、10, 391番。

quod “cornu” significet potentiam, n. 270, et quod “cornua decem” significent potentiam multam, n. 539; 「角」が力を意味すること、270番、また「十の角」が多くの力を意味すること、539番。

quod per “capita septem” significetur intelligentia principio sancta, postea nulla, et tandem insania, patet a vers. 9, 10, hujus capitis, ubi ab Angelo dicitur quid per “capita septem” significatur, de quibus infra. 「七つの頭」によって、知性が意味されること、最初は聖なるもの、その後、〔聖なるものが〕何もないもの、また最後に狂気、この章の9, 10節から明らかである、そこに天使により言われている、「七つの頭」によって何が意味されるか、それらについて下に〔見られる〕。

Ex his patet, quod per “Bestiam habentem capita septem et cornua decem” significetur intelligentia ex Verbo principio sancta, postea nulla, et tandem insania, et potentia ex Verbo continue multa. これらから明らかである、「七つの頭、また十の角を持っている獣」によって、みことばからの知性を意味すること、最初は聖なるもの、その後、〔聖なるものが〕何もないもの、また最後に狂気、またみことばからの、絶えず大きな力を。

@1 568 pro “585” 注1「585」の代わりに 568

 

(3) 訳文

 724「七つの頭と十の角を持っている」は、みことばからの、最初は聖なるもの、その後、〔聖なるものが〕何もないもの、また最後に狂気となった知性を、そしてみことばからの絶え間ない大きな力を意味する。

 「頭」が、主についてまたみことばについてのとき、知性と知恵を、また正反対の意味で狂気と愚鈍を意味することが、前に見られる、538, 568番。「七」が七を意味しない、しかし、そのすべてのものを意味し、また聖なる事柄について言われること、10, 391番。「角」が力を意味すること、270番、また「十の角」が多くの力を意味すること、539番。「七つの頭」によって、最初は聖なるもの、その後、〔聖なるものが〕何もないもの、また最後に狂気となった知性が意味されることは、本章の9, 10節から明らかであり、そこに天使により、「七つの頭」によって何が意味されるか言われいる、それらについて下に〔見られる〕。

 これらから、「七つの頭、また十の角を持っている獣」によって、みことばからの、最初は聖なるもの、その後、〔聖なるものが〕何もないもの、また最後に狂気となった知性を、またみことばからの絶え間ない大きな力を意味することが明らかである。