原典講読『啓示された黙示録』 717(原文と直訳の一部)

EXPLICATIO.

説明

 

(1) 原文

717. Actum est in antecedentibus, a capite vii. ad caput xvi. inclusive, de Reformatis; agitur nunc in hoc capite et in sequente de Pontificiis, inter quos illi qui sibi potestatem aperiendi et claudendi Caelum vindicaverunt, intelliguntur per “Babyloniam.” Hic itaque primum dicetur quid in specie per “Babyloniam” intelligitur. Per “Babyloniam” seu “Babelem” intelligitur Amor dominandi super sancta Ecclesiae ex amore sui; et quia ille amor scandit quousque laxatur ei frenum, et sancta Ecclesiae etiam sunt sancta Caeli, ideo per “Babyloniam” seu “Babelem’ etiam significatur Dominium super Caelum. Et quia illi amor sic agit Diabolum, qui similia affectat, ille non potest aliter quam prophanare sancta, adulterando bona et vera Verbi; ideo per “Babyloniam” seu “Babelem” etiam significatur Prophanatio sancti, ac Adulteratio boni et veri Verbi. Haec sunt quae significantur per “Babyloniam” hic in Apocalypsi, et per “Babelem” in Verbo Prophetico et Historico, in his locis:

 

De Babele: “Ecce dies Jehovae venit crudelis: stellae caelorum et sidera illorum non lucent luce sua; obtenebratus est Sol in ortu suo, et Luna non splendere facit lumen suum. Cessare faciam elationem superborum, et fastum violentorum humiliabo. Babel, ornamentum regnorum, erit sicut eversio Dei Sodoma et Gomorrha; cubabunt ibi tziim,{1} implebuntur domus eorum ochim, et habitabunt ibi filiae noctuae, et satyri saltabunt ibi, respondebunt ijim in palatiis ejus, et dracones in palatiis deliciarum ejus” (Esaj. xiii. 1, 9-11, 19, 21, 22{2}; praeter plura alia in toto illo capite).

 

“Enunties hanc parabolam de Rege Babelis: Demissa est in Infernum magnificentia tua: cecidisti de Caelo Lucifer; tu dixisti in corde tuo, Caelos ascendam, super stellas Dei exaltabo thronum meum, ascendam super excelsa nubis, similis fiam Altissimo; veruntamen in Infernum demissus es: surgam contra eos,{3} et exscindam Babeli nomen et residuum” (Esaj. xiv. 4, 11-15, 22{4}; praeter plura in toto illo capite).

 

“Locutus est Jehovah contra Babelem: Pudefacta est Mater vestra valde, pudore suffusa est Genetrix vestra; ecce postremitas desertum, siccitas et solitudo. Disponite vos contra Babelem circum circa, jaculamini contra eam, nec parcite telis: quomodo facta est in desolationem Babel inter gentes: contra Jehovam insolenter egit, contra Sanctum Israelis: siccitas super aquas ejus ut exarescant, quia terra sculptilium illa, et de horrendis gloriatur; ideo habitabunt ibi tziim cum ijim, et habitabunt in ea noctuae, juxta eversionem Dei Sodomam et Gomorrham” (Jerem. I. 1, 12, 14, 23, 29, 31, 38-40{5}; praeter plura alia de “Babele” in toto illo capite.)

 

“Calix auri Babel in manu Jehovae, inebrians universam terram; de vino ejus biberunt gentes, ideo insaniunt: deserite eam, quia pertigit ad Caelos judicium ejus, et extulit se usque ad nubes: ecce Ego contra te, Mons perdens, perdens universum terram: devolvam te de petris, et dabo te in montem combustionis. Visitabo super Belem in Babele; extraham bolum ejus ex ore ejus, ut non amplius confluant ad eum gentes; etiam murus Babelis concidet. Ecce dies venientes, quibus visitabo super sculptilia Babelis, ut omnis terra ejus pudefiat. Si ascenderit Babel in Caelos, et si muniverit excelsum roboris sui, a Mecum venient vastatores. Imo inebriabo principes ejus, et sapientes ejus, et duces ejus, et antistites ejus, ut dormiant somnum saeculi, nec evigilent” (Jerem. li. 7, 9, 24, 44, 47, 53, 57{6}; praeter plura alia in toto illo capite de “Babele”);

 

“Descende et sede super pulvere, virgo filia Babelis, sede in terra; non thronus: sume molam et mole farinam; revela femur, transi flumina; reveletur nuditas tua, videatur opprobrium tuum. Dixisti, In aeternum ero domina; non recordata es finis: confisa es in malitia tua: dixisti, Non videns me; sapientia tua et scientia tua seduxit te, dum dixisti in corde tuo, Ego, et non sicut ego praeterea: veniet subito devastation, non scias: persta in incantationibus tuis,in multitudine praestigiarum tuarum, in quibus laborasti a juventute tua, forte poterunt prodesse, forte terribilis fies” (Esaj. xlvii. 1-3, 7, 10-12; praeter plura de “Babele” in illo capite).

 

Similia significantur per “Urbem” et “Turrim,”

 

Cujus caput in Caelo, quam venientes ex Oriente in valle Schinear aedificare aggressi sunt, quorum labia Jehovah e Caelo descendens confudit; unde nomen loci “Babel” (confusio) (Gen.xi. 1-9).

 

Similia significantur per haec sequentia apud Danielem:

 

Per statuam visam Nebuchadnezari Regi Babelis, cujus pedes erant ex parte ferrum et ex parte argilla, quam Lapis excisus non per manum percussit et contrivit, et facta sunt omnia statuae sicut palea in areis, et Lapis factus est in Petram magnam (Dan. ii. 31-47);

Per statuam magnam, quam Nebuchadnezar Rex Babelis fecit, et mandavit ut coram illa prociderent et adorarent; et quod qui non facerent, projicerentur in fornacem ignis (Dan. iii. 1-7, seq.);

Per arborem crescentem usque dum altitudo ejus pertingeret Caelum, et prospectus ejus ad finem terrae, quam Vigil et Sanctus e Caelo descendens jussit ut excideretur, amputeretur, discuteretur et dispergeretur; et quia Rex Babelis per illam repraesentabatur, factum est quod depelleretur ab homine, cum bestiis habitaret, herbam sicut bos comederet (Dan. iv. 1 ad fin.);

Per quod Belshazar Rex Babelis cum magnatibus, uxoribus et pellicibus suis, biberet vinum ex vasis auri et argenti Templi Hierosolymitani, et laudaret deos auri, argenti, aeris, ferri et lapidis; propter quae scriptum est in pariete, et ipse Rex in eodem die occisus est (Dan v. (1) ad fin);

Per edictum Darii Medi Regis Babelis, quod nemo intra triginta dies peteret aliquid a Deo nec ab homine, sed a Rege solo; si secus, conjiceretur in foveam leonum (Dan. vi. 8 ad fin);

Perque quatuor bestias ascendentes ex mari visas Danieli, quarum quarta terribilis, robusta, habens dentes ferri magnos comedit et contrivit, et reliquum pedibus conculcavit; et quod tunc judicium consederit, et libri aperti sunt, et occisa sit bestia, et data in combustionem ignis: et quod tunc visus sit cum nubibus Caelorum veniens sicut Filius Hominis, Cui datum est dominium et gloria et regnum, et omnes populi et gentes et linguae Ipsum colent; “dominium Ipsius dominium saeculi quod non transibit, et regnum Ipsius quod non peribit” (Dan. vii. 1-14, seq.).


 

@1 tziim pro “jiim” @2 1, 9-11, 19, 21, 22 pro “1, 9, 10, 11, 14, 19, 21, 22″ @3 eos pro “te” @4 22 pro “21” @5 1, 12, 14, 23, 29, 31, 38-40 pro“1, 13, 14, 23, 29, 31, 34, 39, 40″ @6 7, 9, 25, 44, 47, 53, 57 pro “1, 7, 9, 20, 44, 47, 53, 57”

 

(2) 直訳

717. Actum est in antecedentibus, a capite vii. ad caput xvi. inclusive, de Reformatis; 717 前に述べたことの中で扱われている、第7章から第16章まで包括的に、改革派教会の者について。

agitur nunc in hoc capite et in sequente de Pontificiis, inter quos illi qui sibi potestatem aperiendi et claudendi Caelum vindicaverunt, intelliguntur per “Babyloniam.” 今や、この章の中にまた続く〔章の〕中にローマカトリック教徒たちについて扱われる、それらの間の彼らが、その者は自分自身に、天界を開ける、また閉ざす力(権限)を要求した、「バビロニア(バビロン)☆」によって。

☆「バビロン」は都市の名前です、そして(おそらくは)旧約税書の「バベル」と同一の都市です。「バビロニア」はバビロンを中心とする国または地域の名前です。でも(通常は)バビロニアをバビロンと訳しています、ここでもそうします。

Hic itaque primum dicetur quid in specie per “Babyloniam” intelligitur. そこで、ここに、最初に、特に「バビロニア(バビロン)」によって何が意味されるか言われる。

Per “Babyloniam” seu “Babelem” intelligitur Amor dominandi super sancta Ecclesiae ex amore sui; 「バビロニア(バビロン)」または「バベル」によって、自己愛から教会の聖なるものの上に支配する愛が意味される。

et quia ille amor scandit quousque laxatur ei frenum, et sancta Ecclesiae etiam sunt sancta Caeli, ideo per “Babyloniam” seu “Babelem’ etiam significatur Dominium super Caelum. また、その愛はそれに馬勒(抑制)がゆるめられる間に上がるので、また教会の聖なるものは天界の聖なるものである、それゆえ、「バビロニア(バビロン)」または「バベル」によって、天界の上の支配もまた意味される。

Et quia illi amor sic agit Diabolum, qui similia affectat, ille non potest aliter quam prophanare sancta, adulterando bona et vera Verbi; またその愛はこのように悪魔を働く(演じる)ので、それは同様のものを得ようと求める、それは異なってできない、みことばの善と真理を不純化して、聖なるものを冒涜すること以外に。

ideo per “Babyloniam” seu “Babelem” etiam significatur Prophanatio sancti, ac Adulteratio boni et veri Verbi. それゆえ、「バビロニア(バビロン)」または「バベル」によって、聖なるものの冒涜、そしてみことばの善と真理の不純化もまた意味される。

Haec sunt quae significantur per “Babyloniam” hic in Apocalypsi, et per “Babelem” in Verbo Prophetico et Historico, in his locis: これらである、それらはここに「黙示録」の中に「ビロニア(バビロン)」によって、また預言のまた歴史のにことばの中の「バベル」によって意味される、これらの箇所の中に――

 

De Babele: バベルについて――

“Ecce dies Jehovae venit crudelis: 「見よ、エホバの日が来る、残酷な〔日〕。

stellae caelorum et sidera illorum non lucent luce sua; 「天の星とそれらの聖座はその光を光を放たない。

obtenebratus est Sol in ortu suo, et Luna non splendere facit lumen suum. 太陽はそのその上昇(出現)の中で暗くされる、また月はその光を輝くことをしない。

Cessare faciam elationem superborum, et fastum violentorum humiliabo. わたしは高ぶる者の高まることを終わりになることをする、また暴力的な者の高慢を低くする。

Babel, ornamentum regnorum, erit sicut eversio Dei Sodoma et Gomorrha; バベル、王国の装飾(品)、神のひっくり返すこと(転覆)のようになる、ソドムとゴモラを。

cubabunt ibi tziim,{1} implebuntur domus eorum ochim, et habitabunt ibi filiae noctuae, et satyri saltabunt ibi, respondebunt ijim in palatiis ejus, et dracones in palatiis deliciarum ejus” (Esaj. xiii. 1, 9-11, 19, 21, 22{2}; そこにイィームが横たわる、それらの家にイーヒームが満ちるであろう、またそこにフクロウの娘が住むであろう、またそこにサテュロスが踊るであろう、その宮殿の中でイッィームが答えるであろう、またその歓喜の宮殿の中で竜が」(イザヤ13:1, 9-11, 19, 21, 22)。

praeter plura alia in toto illo capite). さらに多くのものがその章全体の中に。

 

“Enunties hanc parabolam de Rege Babelis: 「あなたは、バベルの王についてこのたとえ話を口に出す。

Demissa est in Infernum magnificentia tua: あなたの荘厳さは地獄の中に降ろされた。

cecidisti de Caelo Lucifer; 明けの明星(魔王)、あなたは天から落ちた(cado)。

tu dixisti in corde tuo, Caelos ascendam, super stellas Dei exaltabo thronum meum, ascendam super excelsa nubis, similis fiam Altissimo; あなたはあなたの心の中で言った、私は天に上る、神の聖座の上に、私の王座を上げる、私は雲の高みの上に上る、私は至高者に似た者になる。

veruntamen in Infernum demissus es: それでも(=verm tamen)、あなたは地獄の中に降ろされる。

surgam contra eos,{3} et exscindam Babeli nomen et residuum” (Esaj. xiv. 4, 11-15, 22{4}; わたしは彼に対して立ち上がる、また、わたしはバベルの名前と残りの者を切り倒す」(イザヤ14:4, 11-15, 22)。

praeter plura in toto illo capite). さらに多くのものがその章全体の中に。

コメントを残す