原典講読『啓示された黙示録』 716(原文と直訳[1],[2])

(1) 原文

716. His adjiciam hoc MEMORABILE:―

 

In mundo spirituali locutus sum cum quibusdam Episcopis Angliae, ibi de Opusculis editis Londini Anno 1758, quae erant De Caelo et Inferno, De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti, De Ultimo Judicio, De Equo Albo, et De Telluribus in universo; quae Opuscula ad omnes Episcopos et ad plures Magnates seu Lords, dono missa sunt.

Dixerunt, quod receperint illa, viderint illa, at quod non reputaverint illa digna, tametsi scite scripta: et quoque quod persuaserint quibuscunque possent ne legerentur.

Quaesivi cur hoc, cum tamen ibi sunt Arcana de Caelo et Inferno, et de Vita post mortem, et plura dignissima, quae a Domino revelata sunt pro illis, qui{1} e Nova Ipsius Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma, erunt.

Sed dixerunt, “Quid haec ad nos:” et effuderunt vituperia contra illa, sicut prius in mundo. Audivi.

Et tunc lecta sunt coram illis, ex Apocalypsi, haec:

 

“Et sextus Angelus effudit phialam suam super fluvium magnum Euphratem, et exsiccata est aqua ejus, ut pararetur via regum ab ortu solis: et vidi ex ore Draconis, et ex ore Bestiae, et ex ore Pseudoprophetae, spiritus tres immundos, similes ranis: sunt enim spiritus daemonum facientes signa ad abeundum ad reges terrae et orbis totius, ad congregandum illos in bellum diei illius magni De Omnipotentis: et congregavit illos in locum dictum Hebraice Armageddon” (Apoc. xvi. 12-16).

 

Haec coram illis explicata sunt, et dictum est, quod illi essent, et similes alibi, qui per illa intelliguntur.

[2] Haec, quae dicta sunt ad Episcopos, Rex Avus Regis hodie regnantis e Caelo audivit; et aliquantum indignatus dixit, “Quid hoc.”

Et tunc quidam ex illis, qui non unum cum illis in mundo fecerat, convertit se ad Regem, et dixit, “Illi quos nunc vides oculis tuis, cogitaverunt in mundo, et inde etiam nunc cogitant, de Divino Humano Domini sicut de humano vulgaris hominis; et addicant omnem Salvationem et Redemptionem Deo Patri, et non Domino nisi sicut causae propter quam; credunt enim in Deum Patrem, et non in Ipsius Filium, tametsi sciunt ex Domino, quod Voluntas Patris sit ut credant in Filium, et quod qui credunt in Filium vitam aeternam habeant, et quod qui non credunt in Filium non visuri sint vitam. Praeter quod Charitatem, quae fit a Domino per hominem ut ab illo, a puncto Salvationis ejiciant.”

[3] Ulterius loquens cum Rege detexit Hierarchiam, quam plures ex illis continuo affectant et quoque exercent; quam constabiliunt per conjunctionem et colligationem, quae fit per emissarios, internuntios, epistolas et loquelas, ecclesiastica et simul politica auctoritate suffultas, cum omnibus sui Ordinis; ex quo cohaerent paene omnes sicut unus fascis; et quod per illam Hierarchium etiam effectum sit, quod supra nominata Opera pro Nova Hierosolyma, tametsi Londini edita, et ad illos dono missa, tam foede rejecta sint ut ne quidem digna habita sint inter Libros recensionis nominari.

His auditis Rex obstupuit, imprimis quod ita cogitaverint de Domino, Qui tamen est Deus Caeli et Terrae; ac de Charitate, quae tamen est ipsa Religio.

Et tunc per lucem e Caelo immissam aperta sunt interiora mentis et fidei illorum; et Rex vidit, et tunc dixit, “Abite; heu quis potest in tantum occalescere ad audiendum aliquid de Caelo, et de Vita aeterna.”

[4] Deinde a Rege inquisitum est, unde illis tam universalis obedientia a Clero; et dictum est, quod sit a concessa cuivis Episcopo in sua dioecesi potestate nominandi coram Rege modo unum ad Ecclesias, et non sicut in aliis Regnis, tres, etiam vocatos; et quod ex ea potestate illis sit auctoritas promovendi Clientes ad honores eminentiores et ad reditus largiores, quemlibet secundum obedientiam quam praestitit. Detectum etiam est quousque Hierarchia illa progredi possit, et quod progrediatur eousque ut Dominium sit essentiale, et Religio formale. Apertus etiam est horum ardor dominandi, et spectatus ab angelis; et visum quod excedat ardorem dominandi illorum qui in saeculari potestate sunt.

@1 qui pro “quae”

 

(2) 直訳

716. His adjiciam hoc MEMORABILE:― 716 これらに私はこのメモラビリアを付け加える――

In mundo spirituali locutus sum cum quibusdam Episcopis Angliae, ibi de Opusculis editis Londini Anno 1758, quae erant De Caelo et Inferno, De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti, De Ultimo Judicio, De Equo Albo, et De Telluribus in universo; 霊界の中で、私はイギリスのある司教(主教)と話した、そこにロンドンで1758年に出版された「小著」について、それらは『天界と地獄について』、『新しいエルサレムとその天界の教えについて』、『最後の審判について』、『白い馬について』、また『宇宙の中の諸地球について』であった・

quae Opuscula ad omnes Episcopos et ad plures Magnates seu Lords, dono missa sunt. それらの「小著」は、すべての司教(主教)へ、また多くの重要人物(高官)または支配者(貴族)☆へ、贈り物として贈られた。

☆ ここの load はラテン語ではなく英語です。イギリスの主教を話題としているので英語を用いたのでしょう、そして、意味としては(国王の意味もありますが、複数なので)「貴族」でしょう。

Dixerunt, quod receperint illa, viderint illa, at quod non reputaverint illa digna, tametsi scite scripta: 彼らは言った、それらを受け取ったこと、それらを見た、しかし、それらを価値のあるものと見なさなかったこと、たとえ巧妙に書かれたもの〔であって〕も。

et quoque quod persuaserint quibuscunque possent ne legerentur. そしてまた、だれにでも、彼らができる、読まないように説きつけたこと。

Quaesivi cur hoc, cum tamen ibi sunt Arcana de Caelo et Inferno, et de Vita post mortem, et plura dignissima, quae a Domino revelata sunt pro illis, qui{1} e Nova Ipsius Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma, erunt. 私は質問した、このことはなぜか、そのときそれでも、そこに天界と地獄についてのアルカナがある、また死後のいのち(生活)について、また最も価値のある多くのもの、それらはm主により彼らのために啓示された、その者はその方の新しい教会から〔の者に〕なる、それは新しいエルサレム。

Sed dixerunt, “Quid haec ad nos:” しかし、彼らは言った、「これらは私たちにとって何か」

et effuderunt vituperia contra illa, sicut prius in mundo.  またそれらに対する侮辱をまき散らした(注ぎ出した)、世の中で前のように。

Audivi. 私は〔これらを〕聞いた。

Et tunc lecta sunt coram illis, ex Apocalypsi, haec: また彼らの前で読まれた、「黙示録」から、これらが――

“Et sextus Angelus effudit phialam suam super fluvium magnum Euphratem, et exsiccata est aqua ejus, ut pararetur via regum ab ortu solis: 「また、第六の天使が自分の鉢を大きな川ユーフラテスの上に注いだ、またその水は干し上がった、太陽の上昇(出現)から王たちに道が用意されるために。

et vidi ex ore Draconis, et ex ore Bestiae, et ex ore Pseudoprophetae, spiritus tres immundos, similes ranis: また、私は、竜の口から、また獣の口から、またにせ預言者の口から〔出てくる〕、カエルに似た三つの不潔な霊を見た。

sunt enim spiritus daemonum facientes signa ad abeundum ad reges terrae et orbis totius, ad congregandum illos in bellum diei illius magni De Omnipotentis: というのは、彼らはしるしを行なう悪鬼(ダイモーン)の霊であるから、地と全地球の王たちへ出かけるために、彼らを戦いの中へ集めるために、全能の神の大いなるその日の。

et congregavit illos in locum dictum Hebraice Armageddon” (Apoc. xvi. 12-16). また、彼らを場所の中に集めた、ヘブル語でハルマゲドンと呼ばれる」(黙示録16:12-16)。

Haec coram illis explicata sunt, et dictum est, quod illi essent, et similes alibi, qui per illa intelliguntur. これらが彼らの前で説明された、また言われた、彼らであったこと、また同様の者が他の箇所に、その者はそれらによって意味される。

[2] Haec, quae dicta sunt ad Episcopos, Rex Avus Regis hodie regnantis e Caelo audivit; [2] これらを、それらは司教(主教)に言われた、今日、支配している王の祖父の王☆が天界から聞いた。

☆ ジョージ二世です。341番(メモラビリア)参照。

et aliquantum indignatus dixit, “Quid hoc.” また、やや憤慨して言った、「これは何か」。

Et tunc quidam ex illis, qui non unum cum illis in mundo fecerat, convertit se ad Regem, et dixit, “Illi quos nunc vides oculis tuis, cogitaverunt in mundo, et inde etiam nunc cogitant, de Divino Humano Domini sicut de humano vulgaris hominis; また、その時、彼らからのある者が、その者は彼らと世の中で一つの者となっていなかった、自分自身を王へ向けた、また言った、「彼らは、その者たちを、今、あなたはあなたの目で見ている、彼らは世の中で考えた、またここから今でもまた考えている、主の神的人間性について、普通の人間の人間性についてのように。

et addicant omnem Salvationem et Redemptionem Deo Patri, et non Domino nisi sicut causae propter quam; また彼らは、救いとあがないを父なる神に帰している、また主に〔帰さ〕ない、そのための原因のようにでないなら。

credunt enim in Deum Patrem, et non in Ipsius Filium, tametsi sciunt ex Domino, quod Voluntas Patris sit ut credant in Filium, et quod qui credunt in Filium vitam aeternam habeant, et quod qui non credunt in Filium non visuri sint vitam. というのは、彼らは父なる神を信じているから、また子その方を〔信じ〕ない、たとえ、主から知っていても、「子を信じることが父の意志(みこころ)である、また子を信じる者は永遠のいのちを持つこと、また子を信じない者はいのちを見ないこと」こと。

Praeter quod Charitatem, quae fit a Domino per hominem ut ab illo, a puncto Salvationis ejiciant.” ほかに(加えて)、仁愛を、それは主により行なわれる、人間を通して、彼によるかのように、救いの少量(わずかなもの)から追い払っている」。

コメントを残す