原典講読『啓示された黙示録』 710

(1) 原文

710. [Vers. 18.] ” Et factae sunt voces et fulgura et tonitrua,”significat ratiocinationes, falsificationes veri, et argumentationes ex falsis mali in Ecclesia apud illos qui in sola Fide sunt, et tergiversantur reflectere super mala apud se, quoniam non volunt recedere ab illis si scirent illa.-Quod per “voces, fulgura et tonitrua” significentur ratiocinationes, falsificationes veri, et argumentationes ex falsis, constare potest ex supradictis (n. 396, 530{1}), et ibi similibus. Quod illi qui in Fide separata ab Operibus Legis et inde in malis vitae sunt, tergiversentur reflectere super mala apud se, quia non volunt recedere ab illis si scirent illa, patet absque explicatione; experientia docet hoc: mala enim sunt jucunda, quia sunt amores; et a jucundis recedere nemo vult, nisi spectet ad vitam post mortem, et primum ad Infernum quale est, et postea ad Caelum quale est, ac cogitet extra actum mali de illis; si etiam tunc spectat ad Dominum, et cogitat, Quid temporarium respectu ad aeternum, annon sicut nihil, tunc potest reflectere super mala sua, ac velle scire illa, et recedere ab illis. At si in sola Fide se confirmaverat, tunc dicet corde, Fides nostra theologica, quod Deus Pater misereatur propter Filium Qui passus est pro peccatis nostris, si hoc ex quadam fiducia supplicem, facit omnia, tunc non reflectit super aliquod malum apud se; dicit etiam secum ex illa fide quod malum non damnet, et quod salvatio sit pura misericordia, praeter similia alia; sic permanet in suis malis, et jucundat se in illis usque ad finem vitae. Tales sunt ratiocinationes, falsificationes veri, et argumentationes ex falsis mali, quae hic significantur per “voces, fulgura et tonitrua.” 

@1 530 pro “531”

(2) 直訳

710. [Vers. 18.] ” Et factae sunt voces et fulgura et tonitrua,”significat ratiocinationes, falsificationes veri, et argumentationes ex falsis mali in Ecclesia apud illos qui in sola Fide sunt, et tergiversantur reflectere super mala apud se, quoniam non volunt recedere ab illis si scirent illa.- 710(第18節)「また、声と稲光と雷鳴が生じた」は、誤まった推論、真理の虚偽化、また悪の虚偽からの論証を意味する、教会の中の彼らのもとの、その者は信仰のみの中にいる、また自分自身のもとの悪の上に熟考することをしたがらない(気が進まない)、もしそれ〔悪〕を知るにしても、それから引き下がることを欲しないので。    。

Quod per “voces, fulgura et tonitrua” significentur ratiocinationes, falsificationes veri, et argumentationes ex falsis, constare potest ex supradictis (n. 396, 530{1}), et ibi similibus. 「声、稲光と雷鳴」によって、誤まった推論、真理の虚偽化、また悪の虚偽からの論証が意味されることは、前述のことから明らかにすることができる(396, 530番)、またそこに同様のもの〔から〕。

Quod illi qui in Fide separata ab Operibus Legis et inde in malis vitae sunt, tergiversentur reflectere super mala apud se, quia non volunt recedere ab illis si scirent illa, patet absque explicatione; 彼らが、その者は律法の働きから分離した信仰の中に、またここから生活の悪の中にいる、自分自身のもとの悪の上に熟考することをしたがらない(気が進まない)、もしそれら〔悪〕を知るにしても、それらから引き下がることを欲しないので、説明なしに明らかである。

experientia docet hoc: 経験がこのことを教える――

mala enim sunt jucunda, quia sunt amores; というのは、悪は快さであるから、愛であるので。

et a jucundis recedere nemo vult, nisi spectet ad vitam post mortem, et primum ad Infernum quale est, et postea ad Caelum quale est, ac cogitet extra actum mali de illis; また、快さからだれも引き下がることを欲しない、死後のいのち(生活)に目を向けないなら、また、最初に、地獄に、どんなものであるか、またその後、天界に、どんなものであるか、そして悪の行動(行為)の外で、それらについて考える。

si etiam tunc spectat ad Dominum, et cogitat, Quid temporarium respectu ad aeternum, annon sicut nihil, tunc potest reflectere super mala sua, ac velle scire illa, et recedere ab illis. さらにまた、もし、その時、主に目を向け、また考えるなら、「一時のものとは何か、永遠に関しては(の観点からは)、無のようなものではないのか」、その時、自分の悪の上に熟慮することができる、そしてそれら〔悪〕を知ることができる、またそれらから引き下がること。

At si in sola Fide se confirmaverat, tunc dicet corde, Fides nostra theologica, quod Deus Pater misereatur propter Filium Qui passus est pro peccatis nostris, si hoc ex quadam fiducia supplicem, facit omnia, tunc non reflectit super aliquod malum apud se; しかし、もし、信仰のみの中に自分自身を確信していたなら、その時、心で言う、「私たちの神学上の信仰は、父なる神が子のために(ゆえに)哀れみを示したこと、その方は私たちのために苦しんだ、もし、このことをある信頼から懇願するなら、すべてのことを成し遂げる、その時、自分自身のもとの何らかの悪の上に熟慮しない。

dicit etiam secum ex illa fide quod malum non damnet, et quod salvatio sit pura misericordia, praeter similia alia; というのは、自分自身にその信仰から言うから、悪は断罪しないこと、救いは純粋な慈悲であること、ほかに同様の他のこと。

sic permanet in suis malis, et jucundat se in illis usque ad finem vitae. このように自分の悪の中にとどまる、またその中で自分自身を楽しませる、人生の終わりまでも。

Tales sunt ratiocinationes, falsificationes veri, et argumentationes ex falsis mali, quae hic significantur per “voces, fulgura et tonitrua.” このようなものが、誤まった推論、真理の虚偽化、また悪の虚偽からの論証である、それらがここに「声、稲光と雷鳴」によって意味されている。

@1 530 pro “531” 注1 「531」の代わりに 530

(3) 訳文

 710(第18節)「すると、声と稲光と雷鳴が生じた」は、、教会の中の信仰のみの中にいて、自分自身のもとの悪を、もしそれ〔悪〕を知るにしても、それから引き下がることを欲しないので、熟考したがらない者のもとの、誤まった推論、真理の虚偽化、悪の虚偽からの論証を意味する。    。

 「声、稲光、雷鳴」によって、誤まった推論、真理の虚偽化、また悪の虚偽からの論証が意味されることは、前述のことから(396, 530番)、またそこに同様のもの〔から〕明らかにすることができる。

 律法の働きから分離した信仰の中に、またここから生活の悪の中にいる者が、自分自身のもとの悪を、もしそれら〔悪〕を知るにしても、それらから引き下がることを欲しないので、熟考することをしたがらないことは、説明なしに明らかである。経験がこのことを教える――というのは、悪は、愛であるので快さであり、死後のいのち(生活)に、最初に、地獄に、どんなものであるか、またその後、天界に、どんなものであるか目を向け、そして悪の行為の外で、それらについて考えないなら、快さからだれも引き下がることを欲しないからである。さらにまた、もし、その時、主に目を向け、「永遠の観点からは一時的なものとは何か、、無のようなものではないのか」と考えるなら、その時、自分の悪を熟慮することができ、そしてそれら〔悪〕を知ること、またそれらから引き下がることができる。

 しかし、もし、自分自身に信仰のみを確信していたなら、その時、心で、「私たちの神学上の信仰は、父なる神が私たちのために苦しまれた子ゆえに哀れみを示された、もし、このことをある信頼から懇願するなら、〔これが〕すべてのことを成し遂げる」と言う、その時、自分自身のもとの何らかの悪を熟慮しない。というのは、その信仰から自分自身に、悪は断罪しないこと、救いは純粋な慈悲であること、ほかに同様の他のことを言うから。このように自分の悪の中にとどまり、その中で人生の終わりまでも楽しむ。

 このようなものが、誤まった推論、真理の虚偽化、また悪の虚偽からの論証であり、それらがここに「声、稲光、雷鳴」によって意味されている。

コメントを残す