原典講読『啓示された黙示録』 700

(1) 原文

700. ” Et exsiccata est aqua ejus, ut pararetur via regum ab ortu solis,” significat quod remota sint falsa ratiociniorum istorum, apud illos qui a Domino in veris ex bono sunt, ac in novam Ecclesiam introducendi.-Per quod “exsiccata sit aqua,” significatur quod remota sint falsa ratiociniorum interiorum istorum; per quod “exsiccata sit” significatur quod remota sint, et per “aquam” significantur vera, et in opposito sensu falsa (n. 50, 614), hic falsa ratiociniorum interiorum, quia erat aqua fluvii Euphratis, per quem significantur ratiocinia illa (n. 699); per “reges” quibus pararetur via significantur qui a Domino in veris ex bono sunt (n. 20,{1} 483); per “ortum solis” significatur principium Novae Ecclesiae a Domino, simile quod per “mane” (n. 151); per “parare viam” significatur praeparare ad introducendum: ex his patet, quod per quod “exsiccata sit aqua, ut pararetur via regum ab ortu solis,” significetur quod remota sint falsa ratiociniorum interiorum apud illos qui a Domino in veris ex bono sunt, et in Novam Ecclesiam introducendi sunt. [2] Haec est series rerum: agitur hic de consummatione seu fine Ecclesiae hodiernae, et de instauratione seu principio Ecclesiae Novae, et de contentionibus. Illi qui ab Ecclesia hodierna in sola Fide sunt, intelliguntur per “Draconem,” “Bestiam” et “Pseudoprophetam,” de quibus sequitur; et ejus contentiones cum illis qui ab Ecclesia Nova erunt, intelliguntur per “congregationem regum terrae ad proelium;” illi autem qui e Nova Ecclesia erunt, cum quibus contendent, intelliguntur per illos pro quibus “exsiccata est aqua fluvii Euphratis, ut pararetur via regibus ab ortu solis.” Hoc involvit simile cum introductione filiorum Israelis in Terram Canaanem, cum discrimine, quod pro illis exsiccatus sit fluvius Jordanes, at pro his fluvius Euphrates. Causa quod pro his fluvius Euphrates, est, quia hic contendunt per ratiocinia interiora, quae exsiccanda, hoc est, removenda sunt, antequam fit introductio; quae etiam causa est, quod ratiocinia eorum interiora in hoc Opere detegantur; quae nisi detegerentur, homo ignarus, tametsi intelligens, facile posset seduci.

@1 20 pro “28”

 

(2) 直訳

700. ” Et exsiccata est aqua ejus, ut pararetur via regum ab ortu solis,” significat quod remota sint falsa ratiociniorum istorum, apud illos qui a Domino in veris ex bono sunt, ac in novam Ecclesiam introducendi.- 700「またその水は干し上がった、太陽の上昇(出現)から王たちに道が用意されるために」は、彼らのもとのそれらの(彼らの)推論の虚偽が遠ざけられたことを意味する、その者は主からの善からの真理の中にいる、そして新しい教会の中に導き入れられる(ことになる)。

Per quod “exsiccata sit aqua,” significatur quod remota sint falsa ratiociniorum interiorum istorum; 「水が干し上がった」ことによって、その内的な推論の虚偽が遠ざけられた(removeo)ことが意味される。

per quod “exsiccata sit” significatur quod remota sint, et per “aquam” significantur vera, et in opposito sensu falsa (n. 50, 614), hic falsa ratiociniorum interiorum, quia erat aqua fluvii Euphratis, per quem significantur ratiocinia illa (n. 699); 「干し上がった」ことによって、遠ざけられたこと、また「水」によって真理が意味される、また正反対の意味の中で虚偽が(50, 614番)、ここに内的な推論の虚偽が、ユーフラテス川の水であったからである、それによってそれら〔虚偽から〕の推論が意味される(699番)。

per “reges” quibus pararetur via significantur qui a Domino in veris ex bono sunt (n. 20,{1} 483); 「王たち」によって、それらに道が用意される、主から善からの真理の中にいる者が意味される(20, 483番)。

per “ortum solis” significatur principium Novae Ecclesiae a Domino, simile quod per “mane” (n. 151); 「太陽の上昇(出現)」によって、主からの新しい教会の始まりが意味される、同様のもの〔が意味される〕、それは「朝」によってと。

per “parare viam” significatur praeparare ad introducendum: 「道を用意すること」によって、導き入れるために用意することが意味される。

ex his patet, quod per quod “exsiccata sit aqua, ut pararetur via regum ab ortu solis,” significetur quod remota sint falsa ratiociniorum interiorum apud illos qui a Domino in veris ex bono sunt, et in Novam Ecclesiam introducendi sunt. これらから明らかである、「水は干し上がった、太陽の上昇(出現)から王たちに道が用意されるために」ことによって彼らのものと内的な推論の虚偽が遠ざけられたことが意味される、その者は主からの善からの真理の中にいる、また新しい教会の中に導き入れられる(ことになる)。

[2] Haec est series rerum: [2[ これは事柄(複数)の連続(連鎖)である――

agitur hic de consummatione seu fine Ecclesiae hodiernae, et de instauratione seu principio Ecclesiae Novae, et de contentionibus. ここに今日の教会の完了、すなわち、終わりについて扱われている、また、新しい教会の設立、すなわち、始まりについて、また論争について。

Illi qui ab Ecclesia hodierna in sola Fide sunt, intelliguntur per “Draconem,” “Bestiam” et “Pseudoprophetam,” de quibus sequitur; 彼らが、その者は今日の教会から信仰のみの中にいる、「竜」、「獣」また「にせ預言者」によって意味される、それらの者について続けられる。

et ejus contentiones cum illis qui ab Ecclesia Nova erunt, intelliguntur per “congregationem regum terrae ad proelium;” また彼らとのその論争が、その者は新しい教会からである(未来)、「地の王たちを戦いへ集めること」によって意味される。

illi autem qui e Nova Ecclesia erunt, cum quibus contendent, intelliguntur per illos pro quibus “exsiccata est aqua fluvii Euphratis, ut pararetur via regibus ab ortu solis.” けれども、彼らは、その者は新しい教会からである(未来)、その者たちと争う、彼らによって意味される、その者たちのために「ユーフラテス川の水は干し上がった、太陽の上昇(出現)から王たちに道が用意されるために」。

Hoc involvit simile cum introductione filiorum Israelis in Terram Canaanem, cum discrimine, quod pro illis exsiccatus sit fluvius Jordanes, at pro his fluvius Euphrates. これはイスラエル民族の導入と同様のものを含む、カナンの地の中に、相違とともに、それらの者のために、ヨルダン川が干し上がった、しかしこれらの者〔新しい教会に属すことになる者〕のためにユーフラテス川が。

Causa quod pro his fluvius Euphrates, est, quia hic contendunt per ratiocinia interiora, quae exsiccanda, hoc est, removenda sunt, antequam fit introductio; 理由が、これらの者のためにユーフラテス川が〔干し上がった〕がある、ここに、彼らは内的な推論で争うからである、それは干し上がらなければならない、すなわち、遠ざけられなければならない、導入が生じる前に。

quae etiam causa est, quod ratiocinia eorum interiora in hoc Opere detegantur; それもまた理由である、彼らの内的な推論がこの「著作」の中で現わされること。

quae nisi detegerentur, homo ignarus, tametsi intelligens, facile posset seduci. それらが現わされないなら、無知な人間は、たとえ知性(知的)があっても、容易に惑わされることができる。

@1 20 pro “28” 注1 「28」の代わりに 20

 

(3) 訳文

 700「すると、その水は、太陽の上昇(出現)から王たちに道が用意されるために、干し上がった」は、主からの善からの真理の中にいる、そして新しい教会の中に導き入れられることになる者のもとのそれらの推論の虚偽が遠ざけられたことを意味する。

 「水が干し上がった」ことによって、その内的な推論の虚偽が遠ざけられたことが意味される。「干し上がった」ことによって、遠ざけられたこと、また「水」によって真理が、また正反対の意味で虚偽が意味される(50, 614番)、ここに内的な推論の虚偽が、ユーフラテス川の水であったので、それによってそれら〔虚偽から〕の推論が意味される(699番)。道が用意される「王たち」によって、主からの善からの真理の中にいる者が意味される(20, 483番)。「太陽の上昇(出現)」によって、主からの新しい教会の始まりが、「朝」によってと同様のものが意味される。「道を用意すること」によって、導き入れるために用意することが意味される。これらから、「水は、太陽の上昇(出現)から王たちに道が用意されるために干し上がった」ことによって、主からの善からの真理の中にいる、また新しい教会の中に導き入れられる(ことになる)者のものと内的な推論の虚偽が遠ざけられたことが意味されることが明らかである。

 [2[ これが連続する事柄である――ここに、今日の教会の完了、すなわち、終わりについて、また新しい教会の設立、すなわち、始まりについて、また論争について扱われている。

 今日の教会から信仰のみの中にいる者が、「竜」、「獣」また「にせ預言者」によって意味され、それらの者について続けられている。また、新しい教会に属すことになる者との論争が、「地の王たちを戦いへ集めること」によって意味される。けれども、彼らは、その者は新しい教会に属すことになる者は、彼らによって意味される者たちと争い、、その者たちのために「ユーフラテス川の水は、太陽の上昇(出現)から王たちに道が用意されるために干し上がった」。

 これはイスラエル民族がカナンの地に導き入れらるのと同様のものを、相違とともに含む、〔すなわち〕それらの者のために、ヨルダン川が干し上がった、しかしこれらの〔新しい教会に属すことになる〕者のためにユーフラテス川が干し上がった。

 これらの者のためにユーフラテス川が〔干し上がった〕理由は、ここで、彼らは内的な推論で争うからであり、それは導き入れられる前に、干し上がらなければならない、すなわち、遠ざけられなければならない。彼らの内的な推論がこの「著作」の中で現わされることもまた理由である。それらが現わされないなら、無知な人間は、たとえ知的であっても、容易に惑わされることができる。

原典講読『啓示された黙示録』 701

(1) 原文

701. [Vers. 13.] ” Et vidi ex ore Draconis, et ex ore Bestiae, et ex ore Pseudoprophetae,” significat perceptum ex theologia fundata super doctrina de Trinitate personarum Divinitatis, et super doctrina justificationis per solam Fidem sine Operibus Legis.-Per “os” significatur doctrina, et inde praedicatio et sermo (n. 453, 574); per “Draconem” significatur agnitio trium Deorum, et justificationis per solam Fidem, et inde devastatio Ecclesiae (n. 537); per “Bestiam ex Mari,” quae hic intelligitur, significantur externae Ecclesiae homines qui in illa agnitione et fide sunt (n. 567, 576, 577, 601); per “Pseudoprophetam” significantur internae Ecclesiae homines, qui docent ex illis doctrinis theologiam; Pseudopropheta non prius nominatus est, sed “Bestia de Terra” nunc ita vocatur (videatur supra, n. 594). Nunc quia omnia illa significantur per “Draconem,” “Bestiam ex Mari” et “Pseudoprophetam,” qui hic est “Bestia e Terra,” sequitur, quod per “vidi ex ore Draconis et ex ore Bestiae et ex ore Pseudoprophetae” significetur perceptum quod ex theologia fundata super doctrina Trinitatis personarum Divinitatis, et super doctrina justificationis per solam Fidem sine Operibus Legis.

 

(2) 直訳

701. [Vers. 13.] ” Et vidi ex ore Draconis, et ex ore Bestiae, et ex ore Pseudoprophetae,” significat perceptum ex theologia fundata super doctrina de Trinitate personarum Divinitatis, et super doctrina justificationis per solam Fidem sine Operibus Legis.- 701(第13節)「また、私は、竜の口から、また獣の口から、またにせ預言者の口から〔出てくるのを〕見た」は、神性での位格の三一性についての教えの上に基礎づけられた神学からの知覚した、を意味する、また律法の働きなしに信仰のみによる義認の教えの上に。

Per “os” significatur doctrina, et inde praedicatio et sermo (n. 453, 574); 「口」によって教えが意味される、またここから説教(伝道)と談話(説教)(453, 574番)。

per “Draconem” significatur agnitio trium Deorum, et justificationis per solam Fidem, et inde devastatio Ecclesiae (n. 537); 「竜」によって、三つの神の認知が意味される、また信仰のみによっての義認、またここから教会の荒廃(537番)。

per “Bestiam ex Mari,” quae hic intelligitur, significantur externae Ecclesiae homines qui in illa agnitione et fide sunt (n. 567, 576, 577, 601); 「海からの獣」によって、それがここに意味される、外なる教会の人間が意味される、その者はその認知と信仰の中にいる(567, 576, 577, 601番)。

per “Pseudoprophetam” significantur internae Ecclesiae homines, qui docent ex illis doctrinis theologiam; 「にせ預言者」によって、内なる教会の人間が意味される、その者はそれらの教えからの神学を教える。

Pseudopropheta non prius nominatus est, sed “Bestia de Terra” nunc ita vocatur (videatur supra, n. 594). にせ預言者は前に名前を挙げられていない、しかし「地からの獣」〔の名前がある〕、今や、そのように呼ばれている(上に見られる、594番)。

Nunc quia omnia illa significantur per “Draconem,” “Bestiam ex Mari” et “Pseudoprophetam,” qui hic est “Bestia e Terra,” sequitur, quod per “vidi ex ore Draconis et ex ore Bestiae et ex ore Pseudoprophetae” significetur perceptum quod ex theologia fundata super doctrina Trinitatis personarum Divinitatis, et super doctrina justificationis per solam Fidem sine Operibus Legis. さて、それらすべてのものが「竜」、「海からの獣」また「にせ預言者」、その者はここに「地からの獣」である、によって意味されるので、「私は、竜の口から、また獣の口から、またにせ預言者の口から〔出てくるのを〕見た」によって、知覚が意味される、それは神性での位格の三一性の教えの上に基礎づけられた神学から、また律法の働きなしに信仰のみによる義認の教えの上に。

 

(3) 訳文

 701(第13節)「また、私は、竜の口から、獣の口から、にせ預言者の口から〔出てくるのを〕見た」は、神性での位格の三一性についての教えの上に、また律法の働きなしに信仰のみによる義認の教えの上に基づく神学から知覚した、を意味する。

 「口」によって教えが、またここから伝道と説教が意味される(453, 574番)。「竜」によって、三つの神の認知、また信仰のみによっての義認、またここから教会の荒廃が意味される(537番)。ここに意味される「海からの獣」によって、その認知と信仰の中にいる外なる教会の人間が意味される(567, 576, 577, 601番)。「にせ預言者」によって、それらの教えからの神学を教える内なる教会の人間が意味される。

 にせ預言者は前に名前を挙げられていない、しかし「地からの獣」〔の名前があり〕、今や、そのように呼ばれている(前に見られる、594番)。

 さて、それらすべてのものが「竜」、「海からの獣」またここに「地からの獣」である「にせ預言者」によって意味されるので、「私は、竜の口から、獣の口から、にせ預言者の口から〔出てくるのを〕見た」によって、神性での位格の三一性の教えの上に、また律法の働きなしに信仰のみによる義認の教えの上に基礎づけられた神学からの知覚が意味される。