原典講読『啓示された黙示録』 675(直訳)

(2) 直訳

675. His adjiciam hoc MEMORABILE :― 675 ここに私はこのメモリビリアを加える――

Visa est quaedam Charta a Domino per Caelum demissa in unam societatem ex Anglis, sed erat illa societas inter minimas illorum, ubi etiam duo Episcopi erant; イギリス人からの一つの社会の中に、主から天界を通って降ろされたある種の紙が見られた、しかしその社会は彼らの最小のものの間にあった、そこにもまたふたりの司教(主教)がいた。

in qua charta fuit exhortatio, ut agnoscerent Dominum pro Deo Caeli et Terrae (ut Ipse docuit, Matth. xxviii. 18); その紙の中に勧告(警告)があった、主を天地の神として認めるようにとの(その方が教えるように、マタイ28:18)。

et quod recederent a Doctrina de Fide justificante sine Operibus Legis, quia erronea. また、律法の働き(業)なしに義とする信仰についての教えから去るように、間違ったものなので。

Charta illa lecta fuit et exscripta a multis, et de illis, quae in ea erant, cogitabant et loquebantur ex interiori judicio sane, ac illustrabantur a Domino, et illustratio recipiebatur in luce, quae Anglis prae caeteris est insita. その紙は多くの者により読まれた、また筆写された、またそれらについて、それらはそれらの中にあった、内的な判断から健全に考えた、また話した、そして主から照らされた、また照らしは光の中で受け入れられた、それ〔光〕は他の者よりもイギリス人に植え付けられていた。

At postquam receperunt illa, dixerunt inter se, “Audiamus Episcopos.” しかし、それらを受け入れた後、自分たちの間で言った、「私たちは司教(主教)たちに聞く(未来)」。

Et auditi sunt, sed contradixerunt et improbaverunt: また、聞かれた、しかし、彼ら〔司教(主教)〕は否定(反駁)した、また不可とした。

verum illi Episcopi, qui ibi, erant ex illis qui duri corde quoad spiritualia fidei et charitatis, ex amore domini super Sancta Ecclesiae, et supereminentiae per illa etiam in politicis, in mundo facti fuerunt; けれども、その司教(主教)たちは、その者はそこに、彼らからであった、その者は信仰と仁愛の霊的なものに関して固い心〔であった〕、教会の聖なるものの上に支配する愛から、またそれらによって、さらに政治情の事柄(政治)での卓越、世の中で〔そう〕なった〔者〕であった。

quare post brevem consultationem inter se remiserunt chartam ad Caelum unde venit. それゆえ、自分たちの間の短い協議(相談)の後、紙を天界へ送り返した、そこからやって来た。

Quo facto, post aliquod murmur, plerique Laici a consensu priori suo recesserunt, et tunc Lux eorum in spiritualibus, quae prius exsplenduit, subito exstincta est: その行為で、あるブツブツ声の後、大部分の平信徒は自分の前の同意(承諾)から引き下がった、またその時、霊的なものの中での彼らの光は、それは前に光を放っていた、急に消えた。

et postquam iterum admoniti erant, at frustra, vidi societatem illam subsidentem, sed quam profunde non vidi, ita subductam e conspectu Angelorum, qui unice colunt Dominum, et solam Fidem aversantur. また、再び勧告(警告)された後、しかし、むだに、私はその沈む社会を見た、しかし、それを深く、私は見なかった、そのように天使の視野から私は引っ込める(遠ざける)、その者はもっぱら主を礼拝する、また信仰のみを退ける。

[2] Sed post aliquos dies vidi ascendentes usque ad centum ex inferiore terra, quo usque parva illa societas subsidit, qui accesserunt ad me; [2] しかし、数日後、私は「低い地」からそれでも百〔人〕の上って来る者を見た、そこへ(やはり)その小さな社会が沈んだ、その者は私に近づいた。

et e quibus unus sapiens locutus dixit, “Audi mirabile:― また彼らからのある話す者が言った、「私は驚くべきことを聞いた――

Dum subsidimus, apparuit nobis locus primum sicut stagnum, sed mox sicut terra sicca, et postea sicut parva urbs, in qua cuivis fuit sua domus, sed vilis. 私たちが沈んでいる時、私たちに最初の場所が池のように見られた、しかし、じきに、乾いた地のように、またその後、小さな都に、その中に、それぞれの者に自分の家があった、しかし、卑しい(きたない)。

Post diem consultavimus inter nos, quid faciendum. 日の後(翌日)、私たちは私たちの間で協議した、何をすべきか。

Dixerunt multi, quod duo Episcopi adeundi sint, ac mite arguendi, quia illi remiserunt chartam in Caelum, e quo demissa est, et propter id contigit nobis hoc. 多くの者は言った、そのふたりの司教(主教)たち近づく(行く)べきであること、また穏やかに非難すべである、天界からの紙を送り返したので、そこから降った、またそのためにそのことはこの私たちに起こった。

Elegerunt aliquos, qui abiverunt ad Episcopos” (et dixit mecum loquens quod esset unus inter illos), “et tunc quidam inter nos sapientia praepollens loquebatur ad Episcopos, ita:― ある者たちを選んだ、その者は司教(主教)たちに近づいた」(また、私に話す者が言った、その者たちからのひとりであったこと)、「またその時、私たちの間の知恵で強力である、ある者が司教(主教)たちに話した、このように――

” `Audite, vos Patres, credidimus quod apud nos prae reliquis esset Ecclesia, quae in Orbe Christiano mereretur vocari Primas, et Religio quae mereretur vocari Magnas; 「『聞け、あなたがた父(教父)たち、私たちは信じていた、私たちのもとに他の者にまさって教会があった(=ある)こと、それはキリスト教世界の中で第一のものと呼ばれることに値する、また宗教が、それは大いなるものと呼ばれるに値する。

sed data nobis est illustratio e Caelo, et in illustratione perceptio quod hodie in Orbe Christiano non sit amplius Ecclesia, nec amplius Religio.’ しかし、私たちに天界からの照らしが与えられた、また照らしの中で知覚を、今日、キリスト教世界の中に、もはや教会はない、もはや宗教もないこと』。

[3] “Dixerunt Episcopi, `Quid loquimini; [3] 司教(主教)たちは言った、「何をあなたがたは言うのか?

estne Ecclesia ubi est Verbum, ubi Christus Salvator notus est, et ubi sunt Sacramenta.” 教会ではないのか、そこにみことばがある、そこに救い主キリストが知られている、またそこに典礼(秘跡)がある」。

Ad haec respondit noster, `Illa sunt Ecclesia, et illa faciunt Ecclesiam, ast non faciunt illam extra hominem, sed intra hominem.’ これらに私たちは答えた、「それらは教会のものである、また、それらは教会をつくる、しかし、〔それらは〕それ☆を人間の外につくらない、しかし、人間の内に」。
☆ illamは女性単数対格です。これに相当する語は「教会」です。

Et porro dixit, `Quoad Ecclesiam: またさらに言った、『教会に関して――

potest Ecclesia esse ubi coluntur Tres Dii; 教会は存在することができる、そこに三つの神が礼拝されている。

potest Ecclesia esse, ubi tota ejus Doctrina fundatur super unico Pauli dicto false intellecto, et inde non super Verbo; 教会は存在することができる、その教え全体がパウロの言ったただ一つの虚偽の理解の上に基づいている、またここからみことばの上に〔基づいてい〕ない。

potest Ecclesia esse, dum non Salvator Mundi aditur, et ubi Ipse dividitur in duos. 教会は存在することができる、世の救い主が近づかれない時、またそこにその方が二つに分割されている。

Quoad Religionem: 宗教に関して――

quis negare potest quin Religio sit fugere malum et facere bonum; だれが否定することができるか? むしろ宗教は悪を避けることと善を行なうことである。

num est aliqua Religio ubi docetur quod sola Fides salvet, et non Charitas; 何らかの宗教があるのか? そこに教えられる、信仰だけが救うこと、また同時に、仁愛は〔救わ〕ない。

num est Religio ubi docetur quod Charitas procedens ab homine non sit nisi quam Charitas moralis et civilis; 宗教があるのか? そこに教えられる、人間から発出する仁愛は、道徳的また市民的な仁愛以外でないなら〔存在し〕ないこと。

quis non videt quod in ea Charitate non sit aliquid Religionis; だれが見ないか、その仁愛の中に、何らかの宗教のものがないこと?

num est in sola Fide aliquid Facti seu Operis, et tamen in Facere consistit Religio. 信仰だけの中に何らかの行なわれたものまたは働きのものがあるのか、またそれでも行なうことの中に宗教が存する。

Num datur in universo terrarum orbe gens, apud quam Religio, quae excludit omne salvificum a bonis Charitatis, quae sunt bona Opera; 全地の地球の中に国民は存在するのか? それのもとに宗教が〔ある〕、それは仁愛の善による救うすべてのものを排除する、それは善(の)働きである。

cum tamen omne Religionis consistit in bono, et omne Ecclesiae in doctrina quae docebit vera, et per vera bonum. そのときそれでも、宗教のすべてのものは善の中に存する、また教会のすべてのものは教えの中に〔存する〕、それは真理を教える、また真理を通して善を。
Videte patres, quae gloria nobis foret, si Ecclesia quae non est, et Religio quae non est, apud nos inchoet et oriatur.’ 見よ、父(教父)たち、

[4] “Tunc Episcopi illi responderunt, `Loqueris nimis alte; [4] 「その時、それらの司教(主教)たちは言った、『あなたはあまりに声高に話す。

annon Fides actu, quae est Fides plene justificans et salvans, est Ecclesia; 活動での信仰が、それは完全に義とするまた救う信仰である、教会ではないのか.

et annon Fides statu, quae est Fides procedens et perficiens, est Religio; また、信仰の状態が、それは発出するまた完成する、宗教ではないのか。

apprehendite hoc, filii.’ このことをつかまえよ、子たちよ」。

“Sed tunc dixit sapiens Anglus, `Audite Patres: 「しかし、その時、イギリス人の賢明な者は言った、『聞け、父(教父)たち――

annon homo concipit Fidem actu sicut stipes; 人間は活動での信仰を〔心に〕いだかないか? 切り株のように。

num in stipite secundum vestram ideam tunc vivificato est Ecclesia: 切り株の中で、あなたがたの観念にしたがって、その時、生かされるものがは教会ではないのか?

annon Fides statu est continuatio et progressio Fidei actu; 信仰の状態は、活動での信仰の継続と進行でないのか?

et cum secundum vestram ideam omne salvificum est in Fide, et non aliquid in bono charitatis ab homine, ubi tunc est Religio.’ また、あなたがたの観念にしたがうとき、救うすべてのものは信仰の中にある、また人間により仁愛の善の中に何らかのものはない、その時、どこに宗教があるのか?」

“Tunc dixerunt Episcopi, `Amice, loqueris ita, quia non scis arcana justificationis per solam Fidem: 「その時、司教(主教)たちは言った、『友よ、そのようにあなたは話す、あなたは信仰のみによる義認の秘義を知らないからである。

et qui illa non scit, non scit viam salvationis ab interiori. また、それを知らない者は、内的なものからの救いの道を知らない。

Tua via est via externa et plebeia; あなたの道は外なる道である、また庶民のものである。

vade illam si vis; それを行け、もし、あなたが欲するなら。

at scias modo, quod omne bonum sit a Deo, et nihil ab homine, et quod sic homo in spiritualibus prorsus nihil possit a se; しかし、あなたは単に知らなければならない、すべての善は神からであること、また決して人間からでない、またこのように人間は霊的なものの中でまったく何も自分自身からできないこと。

quomodo tunc potest homo facere bonum, quod est bonum spirituale, a se; ‘ その時、どのように人間は善を行なうことができるのか、それは霊的な善である、自分自身から』。

[5] “Ad haec indignatus Anglus loquens cum illis dixit, `Scio arcana justificationis vestra plus quam vos; [5] これらに、彼らと話すイギリス人は憤慨して言った、私はあなたがたの義認の秘義をあなたがたよりもさらに知っている。

et aperte vobis dico, quod in interioribus vestris arcanis non viderim nisi quam spectra. またあからさまに(腹蔵なく)あなたがたに言う、あなたがたの秘義の中の内部に、私は亡霊以外でないなら見なかった。

Annon Religio est agnoscere et amare Deum, ac fugere et odio habere Diabolum; 宗教は神を認めることと愛することでなないのか、そして悪魔を避けることと憎しみを持つこと。

estne Deus Ipsum Bonum, et Diabolus ipsum Malum; 神は善そのものではないのか、また悪魔は悪そのもの。

quis in universo terrarum Orbe, cui est Religio, hoc non novit; だれが全地の地球の中で、その者に宗教がある、このことを知らないか?

estne agnoscere et amare Deum, facere bonum, quia hoc est Dei et a Deo; 神を認めることと愛することは、善を行なうことではないのか? これは神のもの、また神からのものであるので。

et estne fugere et odio habere Diabolum, non facere malum, quia hoc est Diaboli et a Diabolo. また悪魔を避けることと憎しみを持つことではないのか、悪を行なわないこと、これは悪魔のもの、また悪魔からのものであるので。

Vestra Fides actu, quam vocavistis Fidem plene justificantem et salvantem, seu, quod idem, vester actus justificationis per solam Fidem, num docet facere aliquod bonum quod est Dei et a Deo, et num docet fugere aliquod malum quod est Diaboli et a Diabolo; あなたがたの活動での信仰は、それをあなたがたは十分に義とするまた救う信仰と呼ぶ、または同じこと〔であるが〕、信仰のみによる義とするあなたがたの活動〔と呼ぶ〕、〔しかし〕何らかの善を行なうことを教えないのか? それは神のもの、また神からのものである、また教えないのか、何らかの悪を避けること、それは悪魔のもの、また悪魔からのものであること。

prorsus nihil, quia statuitis quod in utroque nihil salutis sit. まったく何も〔教え〕ない、あなたがたは持論とする(決め込んでいる)ので、両方の(どちらの)中にも、救いはないもないことを。

Quid vestra Fides statu, quam vocavistis Fidem procedentem et perficientem, nisi eadem cum Fide actu. あなたがたの状態での信仰は何か、それをあなたがたは発出するまた完全にする信仰と呼ぶ、活動でも信仰と同じものでないなら。

Quomodo potest haec perfici, cum excluditis omne bonum ab homine sicut ab ipso, dicendo, Quomodo potest homo salvari per aliquod bonum a se, cum salvatio est gratuita: どのようにこれは完全にされることができるのか、あなたがたが排除するとき、自分自身によるように人間によるすべての善を、言って、どのように人間は自分自身からの(による)何らかの善によって救われることができるのか、救いが無料(好意からのもの)であるとき?

tum Quid bonum ad homine nisi meritorium, et tamen meritum Christi est omne; なおまた、人間からの(による)善とは何か? 功績を求めるものでないなら、またそれでもすべての功績はキリストものである。

quare bonum facere salutis causa, foret sibi attribuere quod solius Christi est, et sic etiam foret velle semet justificare et salvare; それゆえ、救いの理由で善を行なうことは、自分自身に帰することになった(接続・なる)、それはキリストだけのものである、さらにまたこのように自分自身に義とすることと救うことを欲することなった(接続・なる)。

tum Quomodo potest quis operari bonum, cum Spiritus Sanctus operatur omnia absque ulla ope hominis, quid tunc opus est aliquo bono accessorio ab homine, cum omne donum ab homine in se non est bonum; なおまた、どのようにだれかが善を働くことができるのか? 聖霊がすべてのものを、人間の何の働きもなしに働くとき、その時、人間からの(による)何らかの付けたし(補助の)善の働きとは何か? 人間によるすべての善は本質的に善でないとき。

praeter plura.  ほかに多くのこと。

[6] Nonne haec sunt arcana vestra; [6] これらがあなたがたの秘義ではないのか?

sed illa in meis oculis sunt merae argutiae et astutiae effictae propter finem ut removeatis bona Opera, quae sunt bona Charitatis, ad stabiliendum vestram solam Fidem. しかし、それらは私の目の中に単なる詭弁(こじつけ)と欺瞞である、あなたがたが善の働きを遠ざけるための目的のために引き起こした(つくった)、それらは仁愛の善である、あなたがたの信仰のみを確立(確実に)するために。

Et quia hoc facitis, spectatis hominem, quoad illa, et in genere quoad omnia spiritualia quae Ecclesiae et Religionis sunt, sicut stipitem, vel sicut simulachrum inanimatum, et non ut hominem creatum ad imaginem Dei, cui data est, et continue datur, facultas intelligendi et volendi, credendi et amandi, ac loquendi et faciendi, prorsus sicut a se, imprimis in spiritualibus, quia homo est homo ex illis. またこのことをあなたがたは行なうので、あなたがたは人間を眺める(見なす)、それら〔善の働き〕に関して、また全般的に、すべての霊的な者に関して、それらは教会と宗教のものである、丸太のように、あるいは、生命のない偶像(彫像)のように、また人間を神の像へ向けて創造された〔もの〕として〔見なさ〕ない、それに与えられている、また絶えず与えられている、理解し、意志する能力が、信じ、愛し、そして話し、行なう〔能力が〕、完全に自分自身からのように、特に霊的なものの中で、人間はそれらから人間であるからである。

Si homo in spiritualibus non cogitaret et operaretur sicut a se, quid tunc Fides; もし、人間が霊的なものの中で考えない、また活動しないなら、自分自身からのように、その時、信仰とは何か?

quid tunc Charitas; その時、仁愛とは何か?

et quid tunc Cultus; また、その時、礼拝とは何か?

imo quid tunc Ecclesia et Religio. それどころか、 その時、教会と宗教とは何か?

Nostis quod facere bonum proximo ex amore sit Charitas; あなたがたは知っている、愛から隣人に善んを行なうことが仁愛であること。

at non nostis quid Charitas, cum tamen Charitas est anima, vita et essentia Fidei: しかし、あなたがたは知らない、何が仁愛か、そのとき、それでも、仁愛は信仰の霊魂、生活(いのち)と本質である。

et quia Charitas est omnis illa, quid tunc est Fides remota Charitate, nisi mortua; また仁愛はそれらすべてのものであるので、その時、仁愛から遠く離れた信仰とは何か? 死んだものでないなら。

et Fides mortua non est nisi quam spectrum; また、死んだ信仰は亡霊以外でないなら〔何ものでも〕ない。

voco illam spectrum, quia Jacobus Apostolus vocat Fidem absque bonis Operibus non solum mortuam sed etiam diabolicam.’ 私はそれを亡霊と呼ぶ、ヤコブが善の働きなしの信仰を呼んだので、死んだものとだけでなく、しかし、悪魔のようなものともまた。

[7] “Tunc unus ex binis illis Episcopis, cum audivit Fidem suam vocari mortuam, diabolicam, et spectrum, in tantum excanduit, ut e capite suo eriperet cidarim, et conjiceret super mensam, dicens, `Non resumam antequam ultus fuero hostes Fidei Ecclesiae nostrae;’ 「その時、その司教(主教)たちからのひとりは、自分の信仰が死んだもの、悪魔のもの、また亡霊と呼ばれれいるのを聞いたとき、それほどに激しく怒った、自分の頭から司教冠(かぶり物)ひったくったように、また机の上に投げつけた、言って、『私は取り戻さない、私が私たちの教会の敵を復讐する(fueroは未来完了)前に』。

at movit caput, murmurans et dicens, `Ille Jacob, ille Jacob.’ また、ぶつぶつ言いながら頭を動かした、また言って、「あいつだ、ヤコブ〔だ〕、あいつだ、ヤコブだ」。

“Super cidari erat bractea, cui insculpta fuit Sola Fides. 「司教冠(かぶり物)の上に金属板(←装飾用)があった、それに「信仰のみ」と彫り込まれていた。

Et tunc subito apparuit monstrum e terra surgens, cum septem capitibus, cui pedes sicut ursi, et os sicut leonis, prorsus simile Bestiae quae describitur Apoc. cap. xiii. (vers. 1, 2), cujus imago facta et adorata est (vers. 14, 15, in eodem capite):  またその時、突然に、地から起き上がる(現われる)怪物が見られた、七つの頭とともに、雌グマのような足とともに、ヒョウのような身体、またライオンのような口、まったく獣に似て、それは「黙示録」第13章(1, 2節)に描かれている、その像が造られ、崇拝された(14, 15節、同じ章の中に)。

hoc spectrum e mensa desumpsi, cidarim, et dilatavit illam infra, et posuit super septem suis capitibus; この怪物は机から司教冠(かぶり物)を取った、またその下方を広げた、また自分の七つの頭の上に置いた。

quo facto, terra hiabat sub pedibus ejus, et subsidit in Infernum; その行為で、地は開いた(hio)、その足の下に、また地獄の中に沈んだ。

quo viso, clamavit Episcopus ille, `Violentia, violentia.’ それを見て、その司教(主教)は叫んだ、『暴力、暴力』。

“Tunc abivimus ab illis; 「その時、私たちは彼らから去った

et ecce gradus coram oculis nostris, per quos ascendimus; また、見よ、私たちの目の間に階段、それを通って私たちは上った。

et redivimus supra terram, et in conspectum Caeli, ubi fuimus prius.” また私たちは地の上へ戻った、また天界の視野の中に、そこに私たちは以前にいた」。

Haec narravit mihi sapiens Anglus. これらをイギリス人の賢明な者が私に語った。

コメントを残す