(1) 原文
658. ” Quia in illis consummata est ira Dei,” significat devastationem Ecclesiae et tunc finem ejus.-Per “consummationem” significatur devastatio Ecclesiae, et tunc finis ejus, de qua sequitur; per “iram Dei” significatur malum apud homines, quod, quia contra Deum est, dicitur ira Dei; non quod Deus irascatur homini, sed quod homo ex malo suo irascatur Deo; et quia apparet homini, dum propterea punitur et cruciatur, quod fit post mortem in Inferno, sicut ex Deo, ideo in Verbo tribuitur Deo ira et excandescentia, imo malum: sed hoc in Sensu literae, quia ille Sensus per apparentias et correspondentias conscriptus est; non autem in Sensu spirituali, in hoc enim non est apparentia et correspondentia, sed veritas in sua luce; de ira illa, videatur supra (n. 525, 635). Dicitur quod in illis plagis “consummata sit ira Dei,” et quod per id significetur devastatio Ecclesiae et tunc finis ejus; causa dicetur: Omnis Ecclesia temporis successu decrescit recedendo a bono amoris et a veris fidei, usque dum non aliquid eorum residuum est, et hoc fit per successiva incrementa mali et falsi; et quando non amplius bonum amoris et fidei est, tunc non nisi quam malum et falsum est; et quando ita, est finis Ecclesiae; in hoc fine non scit homo aliter quam quod malum sit bonum, et quod falsum sit verum, amat enim illa ex jucundo illorum, et ideo confirmat illa; [2] hic finis est, qui significatur per “Consummationem,” et vocatur “Devastatio,” in sequentibus locis:
“Consummationem et Decisionem audivi a cum Jehovah super universam terram” (Esaj. xxviii. 22);
“Consummatio definita, inundata justitia: nam Consummationem et Decisionem Dominus Jehovih Zebaoth faciens in tota terra” (Esaj. x. 22,23);
“In igne Zeli Jehovae comedetur tota terra, quia Consummationem festinatam faciet cum omnibus habitatoribus terrae” (Zeph. i. 18);
“Tandem super avem abominationum desolatio, et usque ad Consummationem et Decisionem stillabit super Devastationem” (Dan.ix. 27);
“Vastitas erit tota terra, Consummationem tamen non faciam” (Jerem. iv. 27);
Dixit Jehovah, “Descendam et videbo, num juxta clamorem, qui venit ad Me, fecerint Consummationem” (Gen. xviii.{1} 21),
de Sodoma.
“Nondum Consummata est iniquitas Emorraeorum” (Gen. xv.16{2}).
Finis Ecclesiae etiam intelligitur per “Consummationem saeculi” a Domino in his locis:
Discipuli interrogarunt Jesum, “Quodnam signum Tui Adventus et Consummationis Saeculi” (Matth. xxiv. 3);
“Tempore messis dicam messoribus, Colligite primum Zizania ad comburendum, Tritica colligite in horrea; sic erit in Consummatione Saeculi” (Matth. xiii. [30,] 40);
In Consummatione Saeculi, “exibunt Angeli et separabunt malos e medio justorum” (Matth. xiii. 49);
Jesus dixit discipulis, “Ecce Ego vobiscum sum usque ad Consummationem Saeculi” (Matth. xxviii. 20);
“usque ad Consummationem saeculi” est usque ad finem Ecclesiae, dum Nova Ecclesia, cum qua tunc Dominus erit.
@1 xviii. pro “xvii.” @2 xv. 16 pro “x. 22, 23”
(2) 直訳
658. ” Quia in illis consummata est ira Dei,” significat devastationem Ecclesiae et tunc finem ejus.- 658「それらの中で神の怒りが完了されるからである」は、教会の荒廃とその時のその終わりを意味する。
Per “consummationem” significatur devastatio Ecclesiae, et tunc finis ejus, de qua sequitur; 「完了」によって、教会の荒廃が意味される、またその時、その終わり、それについて続けられる。
per “iram Dei” significatur malum apud homines, quod, quia contra Deum est, dicitur ira Dei; 「神の怒り」によって、人間のもとの悪が意味される、それは、神に反しているので、神の怒りと呼ばれる。
non quod Deus irascatur homini, sed quod homo ex malo suo irascatur Deo; 神が人間を怒ることではない、しかし、人間が自分の悪から神を怒ること。
et quia apparet homini, dum propterea punitur et cruciatur, quod fit post mortem in Inferno, sicut ex Deo, ideo in Verbo tribuitur Deo ira et excandescentia, imo malum: また、人間に見られるからである、そのために罰される、また苦しめられる時、それは死後に地獄の中で生じる、神からのように、それゆえ、みことばの中で神に帰せられている、怒りと憤りが、それどころか悪が――
sed hoc in Sensu literae, quia ille Sensus per apparentias et correspondentias conscriptus est; しかし、これは文字どおりの意味の中で〔である〕、その意味は外観と対応によって書かれているからである。
non autem in Sensu spirituali, in hoc enim non est apparentia et correspondentia, sed veritas in sua luce; けれども、霊的な意味の中でではない、というのは、この中に外観と対応はないから、しかし、〝真理〟がその光の中に〔ある〕。
de ira illa, videatur supra (n. 525, 635). その怒りについて、上に見られる(525, 635番)。
Dicitur quod in illis plagis “consummata sit ira Dei,” et quod per id significetur devastatio Ecclesiae et tunc finis ejus; それらの災害の中に「神の怒りが完了される」ことが言われる、またそれによって教会の荒廃とその時のその終わりが意味されること。
causa dicetur: 理由が言われる――
Omnis Ecclesia temporis successu decrescit recedendo a bono amoris et a veris fidei, usque dum non aliquid eorum residuum est, et hoc fit per successiva incrementa mali et falsi; すべての教会は、時の経過とともに、愛の善からまた信仰の真理から引き下がって減少する(衰える)、それらの何らかのものが残らないまでも、またこのことが悪と虚偽の連続的な増大によって生じる。
et quando non amplius bonum amoris et fidei est, tunc non nisi quam malum et falsum est; また、愛の善と信仰の真理がもはやない時、その時、悪と虚偽以外でないなら存在しない。
et quando ita, est finis Ecclesiae; また、そのような時が、教会の終わりである。
in hoc fine non scit homo aliter quam quod malum sit bonum, et quod falsum sit verum, amat enim illa ex jucundo illorum, et ideo confirmat illa; またこの終わりの中で人間は異なって知らない、悪が善であること、また虚偽が真理であること以外に、というのは、それらを彼らの快さから愛するから、またそれゆえ、それらを確信する。
[2] hic finis est, qui significatur per “Consummationem,” et vocatur “Devastatio,” in sequentibus locis: [2] これが終わりである、それは「完了」によって意味される、また「荒廃」と呼ばれる、続く箇所の中で――
“Consummationem et Decisionem audivi a cum Jehovah super universam terram” (Esaj. xxviii. 22); 「完了と決定を私は聞いた、全地の上のエホバとともに、~から」(イザヤ28:22)。
“Consummatio definita, inundata justitia: 「完了が定まった、義が氾濫した。
nam Consummationem et Decisionem Dominus Jehovih Zebaoth faciens in tota terra” (Esaj. x. 22,23); なぜなら、完了と決定を、主、万軍のエホビが全地の中に行なっているから」(イザヤ10:22, 23)。
“In igne Zeli Jehovae comedetur tota terra, quia Consummationem festinatam faciet cum omnibus habitatoribus terrae” (Zeph. i. 18); 「エホバの熱意の火の中で全地は食い尽される、地に住むすべての者に完了を急ぐことを行なうからである」(ゼパニヤ1:18)。
“Tandem super avem abominationum desolatio, et usque ad Consummationem et Decisionem stillabit super Devastationem” (Dan.ix. 27); 「最後に、忌まわしい鳥の上に荒涼〔がある〕、また完了と決定が荒廃の上に滴り落ちる」(ダニエル9:27)。
“Vastitas erit tota terra, Consummationem tamen non faciam” (Jerem. iv. 27); 「荒廃が全地にあるであろう、それでも、わたしは完了を行なわない」(エレミヤ4:27)。
Dixit Jehovah, “Descendam et videbo, num juxta clamorem, qui venit ad Me, fecerint Consummationem” (Gen. xviii.{1} 21), エホバは言った、「わたしは下ろう、また見よう、叫びにしたがって、それはわたしにやって来た、完了が行なわれるかどうか」(創世記18:21)。
de Sodoma. ソドムについて〔である〕。
“Nondum Consummata est iniquitas Emorraeorum” (Gen. xv.16{2}). 「エモリ人の不法はまだ完了しなかった」(創世記15:16)。
Finis Ecclesiae etiam intelligitur per “Consummationem saeculi” a Domino in his locis: 「世代の完了」によって教会の終わりもまた意味される、主により、これらの箇所の中に――
Discipuli interrogarunt Jesum, “Quodnam signum Tui Adventus et Consummationis Saeculi” (Matth. xxiv. 3); 弟子たちはイエスに質問した、「あなたの来臨と世代の完了(世の終わり)のしるしはどれか」(マタイ24:3)。
“Tempore messis dicam messoribus, Colligite primum Zizania ad comburendum, Tritica colligite in horrea; 「 収穫の時に、私は収穫する者に言う、最初に毒麦を焼くために集めよ、小麦を穀倉の中に集めよ。
sic erit in Consummatione Saeculi” (Matth. xiii. [30,] 40); 世代の完了(世の終わり)の中でこのようになる」(マタイ13:30, 40)。
In Consummatione Saeculi, “exibunt Angeli et separabunt malos e medio justorum” (Matth. xiii. 49); 世代の完了(世の終わり)の中で、「天使たちが出て来る、また悪い者を正しい者の真ん中から分離する」(マタイ13:49)。
Jesus dixit discipulis, “Ecce Ego vobiscum sum usque ad Consummationem Saeculi” (Matth. xxviii. 20); イエスは弟子たちに言った、「見よ、わたしは世代の完了(世の終わり)までも、あなたがたとともにいる」(マタイ28:20)。
“usque ad Consummationem saeculi” est usque ad finem Ecclesiae, dum Nova Ecclesia, cum qua tunc Dominus erit. 「世代の完了(世の終わり)までもは、教会の終わりまでもである、新しい教会〔がある〕時、それとともにその時、主はいる(ことになる)。
@1 xviii. pro “xvii.” 注1 「xvii.」の代わりに xviii.
@2 xv. 16 pro “x. 22, 23″ 注2 「x. 22, 23」の代わりに xv. 16
(3) 訳文
658「それらの中で神の怒りが完了されるからである」は、教会の荒廃とその時のその終わりを意味する。
「完了」によって、教会の荒廃が、またその時のその終わりが意味される、それについて続けられる。「神の怒り」によって、人間のもとの悪が意味され、それは、神に反しているので、神の怒りと呼ばれる。神が人間を怒るのではなく、人間が自分の悪から神を怒るのである。また、そのために罰され、苦しめられる時、それは死後に地獄の中で生じるが、神からのように人間に見られるからである、それゆえ、みことばの中で怒りと憤りが、それどころか悪が神に帰せられている――しかし、これは文字どおりの意味でである、その意味は外観と対応によって書かれているからである。けれども、霊的な意味でではない、というのは、この中に外観と対応はなく、〝真理〟がその光の中にあるから。その怒りについて、前に見られる(525, 635番)。
それらの災害の中に「神の怒りが完了される」こと、またそれによって教会の荒廃とその時のその終わりが意味されることが言われている。〔その〕理由が言われる――
すべての教会は、時の経過とともに、愛の善からまた信仰の真理から引き下がって、それらの何らかのものが残らないまで衰え、またこのことが悪と虚偽の連続的な増大によって生じる。また、愛の善と信仰の真理がもはやない時、その時、悪と虚偽しか存在しない。また、そのような時が、教会の終わりである。またこの終わりの中で人間は、悪が善であり、虚偽が真理であるとしか知らない、というのは、それらを彼らの快さから愛し、それゆえ、それらを確信するからである。
[2] これが終わりであり、それは次の箇所の中で「完了」によって意味され、「荒廃」と呼ばれている――
「完了と決定を私は聞いた、全地の上のエホバとともに、~から」(イザヤ28:22)。
「完了が定まり、義が溢れた。なぜなら、完了と決定を、主、万軍のエホビが全地に行なっているから」(イザヤ10:22, 23)。
「エホバの熱意の火の中で全地は食い尽される、地に住むすべての者に完了を急ぐことを行なうからである」(ゼパニヤ1:18)。
「最後に、忌まわしい鳥の上に荒涼があり、完了と決定が荒廃の上に滴り落ちる」(ダニエル9:27)。
「荒廃が全地にある、それでも、わたしは完了を行なわない」(エレミヤ4:27)。
エホバは言った、「わたしは下り、見よう、わたしにやって来た叫びにしたがって、完了が行なわれるかどうか」(創世記18:21)。〔これは〕ソドムについて〔である〕。
「エモリ人の不法はまだ完了しなかった」(創世記15:16)。
主による「世代の完了」によって教会の終わりもまた意味される、これらの箇所の中で――
弟子たちはイエスに質問した、「あなたの来臨と世代の完了(世の終わり)のしるしは何か」(マタイ24:3)。
「 収穫の時に、私は収穫する者に言う、最初に毒麦を焼くために集めよ、小麦を穀倉の中に集めよ。世代の完了(世の終わり)の中でこのようになる」(マタイ13:30, 40)。
世代の完了(世の終わり)の中で、「天使たちが出て来れ、悪い者を正しい者の真ん中から分離する」(マタイ13:49)。
イエスは弟子たちに言われた、「見よ、わたしは世代の完了(世の終わり)までも、あなたがたとともにいる」(マタイ28:20)。
「世代の完了(世の終わり)までもは、新しい教会〔がある〕時、それとともにその時、主はいる(ことになる)教会の終わりまでもである。