(1) 原文
[4] SECUNDUM MEMORABILE fuit hoc:―
Postquam egressus sum, audivi iterum stridorem, sed sicut duorum lapidum molarium collidentium inter se. Accessi ad sonum, et evanescebat.
Et vidi angustam portam tendentem oblique deorsum in quoddam lacunar divisum in cellulas, in quarum unaquavis sedebant duo, qui etiam ex Verbo colligebant confirmantia pro Fide; unus colligebat et alter scribebat, et hoc alternis.
Accessi ad unam cellulam, et steti in ostio, et quaesivi, “Quid vos colligitis et scribitis.”
Dicebant, “De Actu Justificationis seu de Fide Actu, quae est ipsa Fides justificans, vivificans et salvans, et caput doctrinae in Christianismo.”
Et tunc dixi ad illum, “Dic mihi aliquod signum Actus, quando Fides illa in cor ac in animam hominis infertur.”
Respondit, “Signum Actus est in momento, cum homo percitus dolore quod damnatus sit, cogitat de Christo quod damnationem Legis abstulerit, et hoc meritum Ipsius cum fiducia apprehendit, et cum hoc in cogitatione adit Deum Patrem et orat.”
[5] Tunc dixi, “Fit ita Actus, et est hoc momentum;” et quaesivi, “Quomodo comprehendam, quod dicitur de hoc Actu, quod ad illum non concurrat aliquid hominis plus quam concurreret{1} si foret stipes aut lapis, et quod homo quoad illum Actum nihil possit inchoare, velle, intelligere, cogitare, operari, cooperari, se applicare et accommodare; dic mihi quomodo hoc cohaeret cum dictis tuis, quod Actus tunc incidat cum homo cogitat de jure Legis, de damnatione ejus a Christo sublata, de fiducia ex qua apprehendit id Ipsius meritum, et in cogitatione de hoc adit Deum Patrem et orat; fiuntque omnia illa ab homine sicut ab ipso.”
Sed dixit, “Non fiunt active ab homine, sed passive.”
[6] Et respondi, “Quomodo potest quis cogitare, fiduciam habere, ac orare passive. Aufer homini activum aut reactivum tunc, annon etiam aufers receptivum, ita omne, et cum omni ipsum Actum. Quid tunc fit tuus Actus, nisi pure ideale quod vocatur `ens rationis.’ Scio quod non credas cum quibusdam talem Actum dari solum apud praedestinatos, qui nihil quicquam de infusione fidei apud se sciunt; hi possunt ludere talis, et inquirere num sit. Quare, mi amice, crede quod homo in rebus fidei operetur et cooperetur sicut a se ipso, et quod absque illa cooperatione, Actus fidei, quem vocasti caput doctrinae et religionis, non sit nisi quam statua uxor Lothi, tinniens ex mero sale stricta penna scribae aut ungue digiti ejus (Luc. xvii. 32). Hoc dixi, quia facitis vosmet ipsos quoad Actum illum similes statuis.”
Cum hoc dixi, surrexit, et sumpsit lychnuchum vi manus conjecturus in faciem meam; at subito tunc exstincto lychno et facta caligine, conjecit in frontem sodalis; et abivi ridens.
@1 concurreret pro “concurrit”
(2) 直訳
[4] SECUNDUM MEMORABILE fuit hoc:― [4] 第二のメモラビリアはこれであった――
Postquam egressus sum, audivi iterum stridorem, sed sicut duorum lapidum molarium collidentium inter se. 私が出て行った後に、私は再び耳障りな音を聞いた、しかし二つのひき臼の石が互いに衝突するようなきしむ音を。
Accessi ad sonum, et evanescebat. 私は音へ近づいた、すると〔音は〕消えた。
Et vidi angustam portam tendentem oblique deorsum in quoddam lacunar divisum in cellulas, in quarum unaquavis sedebant duo, qui etiam ex Verbo colligebant confirmantia pro Fide; また私は狭い入り口を見た、小部屋に別れたある種の丸天井造りの〔建物〕の中へ下方へ斜めに伸びている、それらのそれぞれの中に二人が座っていた、さらにまたその者はみことばから、信仰のための確認するものを集めていた。
unus colligebat et alter scribebat, et hoc alternis. 一人が集めた、またもう一人が書いた、またこれを交替で。
Accessi ad unam cellulam, et steti in ostio, et quaesivi, “Quid vos colligitis et scribitis.” 私は一つの(ある)小部屋へ近づいた、また私は入り口に立った、また私は質問した、「何をあなたがたは集め、また書いているのか?」
Dicebant, “De Actu Justificationis seu de Fide Actu, quae est ipsa Fides justificans, vivificans et salvans, et caput doctrinae in Christianismo.” 彼らは言った、「義認の活動すなわち信仰の活動について、それは義認する、また救う信仰そのものである、またキリスト教世界(国)の中の教えの頭(頂点)〔である〕」。
Et tunc dixi ad illum, “Dic mihi aliquod signum Actus, quando Fides illa in cor ac in animam hominis infertur.” またその時、私は彼に言った、「私に言え、その活動の何らかのしるしを、その信仰が人間の心の中に、そして霊魂の中にもたらされる時の」。
Respondit, “Signum Actus est in momento, cum homo percitus dolore quod damnatus sit, cogitat de Christo quod damnationem Legis abstulerit, et hoc meritum Ipsius cum fiducia apprehendit, et cum hoc in cogitatione adit Deum Patrem et orat.” 彼は答えた、「その活動のしるしは瞬間の中にある、苦痛にかきたてられた人間に、断罪されていること、キリストについて考える、律法の断罪を取り去った(aufero)こと、またその方のこの功績を信頼とともに感知する、またこれを思考の中で父なる神に近づく、また祈る」。
[5] Tunc dixi, “Fit ita Actus, et est hoc momentum;” [5] その時、私は言った、「そのように活動が生じる(行なわれる)、またこれが瞬間である。
et quaesivi, “Quomodo comprehendam, quod dicitur de hoc Actu, quod ad illum non concurrat aliquid hominis plus quam concurreret{1} si foret stipes aut lapis, et quod homo quoad illum Actum nihil possit inchoare, velle, intelligere, cogitare, operari, cooperari, se applicare et accommodare; また私は質問した、「どのように私は把握(理解)するのか、この活動について言われることを、それらに人間の何らかのものが協力しないこと、さらに(なお)協力しようと〔しない〕、もし幹(切り株)または石であったなら、また人間がその活動に関して何も始めることができないこと、意志すること、理解すること、考えること、働くこと、協力すること、自分自身を適合させること、また調節すること。
dic mihi quomodo hoc cohaeret cum dictis tuis, quod Actus tunc incidat cum homo cogitat de jure Legis, de damnatione ejus a Christo sublata, de fiducia ex qua apprehendit id Ipsius meritum, et in cogitatione de hoc adit Deum Patrem et orat; 私に言え、どのようにこのことはあなたの言うことに結合する(関連する)か、活動がその時、起こること、人間が律法の権利(力)について考える時、キリストにより取り上げられた(tollo)彼の断罪について、信頼について、その中にそれを感知する、その方の功績を、また思考の中でこれについて、父なる神へ近づくまた祈る。
fiuntque omnia illa ab homine sicut ab ipso.” そのすべてのものが人間から生じる(行なわれる)のか? 自分自身からのように」
Sed dixit, “Non fiunt active ab homine, sed passive.” しかし、彼は言った、「人間から能動的に生じ(行なわれ)ない、しかし、受動的に」。
[6] Et respondi, “Quomodo potest quis cogitare, fiduciam habere, ac orare passive. [6] また、私は答えた、「どのようにだれかが考えることができるのか、信頼を持つこと、また受動的に祈ること。
Aufer homini activum aut reactivum tunc, annon etiam aufers receptivum, ita omne, et cum omni ipsum Actum. 人間に能動的なものと反作用的なものを取り去れ、その時、あなたは容器もまた取り去るのではないのか、そのようにすべてのものを、また活動そのものすべてのものとともに?
Quid tunc fit tuus Actus, nisi pure ideale quod vocatur `ens rationis.’ 何がその時、あなたの活動は生じる(行なわれる)のか、純粋な観念的なものでないなら、それは「想像の所産」と呼ばれる?
Scio quod non credas cum quibusdam talem Actum dari solum apud praedestinatos, qui nihil quicquam de infusione fidei apud se sciunt; 私は期待する(願う)、あなたがある者の場合(であることを)信じないこと、このような活動が予定のもとでのみ与えられること、その者は自分のもとの信仰の注ぎ込みについて決して何も知らない。
hi possunt ludere talis, et inquirere num sit. これらの者はこのようなものを遊ぶことができる、また〔そうであるのな〕ないのか質問すること。
Quare, mi amice, crede quod homo in rebus fidei operetur et cooperetur sicut a se ipso, et quod absque illa cooperatione, Actus fidei, quem vocasti caput doctrinae et religionis, non sit nisi quam statua uxor Lothi, tinniens ex mero sale stricta penna scribae aut ungue digiti ejus (Luc. xvii. 32). それゆえ、私の友よ、信じよ、人間は信仰の事柄の中で自分自身そのものからのように働く、また協力すること、またその協力なしに信仰の活動は、それをあなたがたは教えと「宗教」の頭(頂点)と「呼ぶ」、ロトの妻の像以外でないならない、単なる塩から鳴り響く、筆記者の細いペンで〔ひっかく〕あるいは彼の指で(ルカ17:32)。
Hoc dixi, quia facitis vosmet ipsos quoad Actum illum similes statuis.” このことを私は言った、あなたがた自身そのものをその活動に関して彫像と似たものにしているからである」。
Cum hoc dixi, surrexit, et sumpsit lychnuchum vi manus conjecturus in faciem meam; このことを私が言ったとき、彼は立ち上がった、また、手の力で(力づくで)燭台を持った、私の顔の中に投げつけるために。
at subito tunc exstincto lychno et facta caligine, conjecit in frontem sodalis; しかし、急に、その時、明りが消えて、また暗黒が生じた、仲間の額の中に投げつけた。
et abivi ridens. また私は立ち去った、笑って。
@1 concurreret pro “concurrit” 注1 「concurrit」の代わりに concurreret
(3) 訳文
[4] 第二のメモラビリアはこれであった――
私が出て行った後に、私は再び耳障りな音を、しかし二つのひき臼の石が互いに衝突するようなきしむ音を聞いた。
私は音へ近づいた、すると音は消えた。
また私は、小部屋に別れたある種の丸天井造りの〔建物〕の中へ下方へ斜めに伸びている狭い入り口を見た、それらのそれぞれの中に二人が座っていた、さらにまたその者はみことばから、信仰のための確認するものを集めていた。一人が集め、もう一人が書き、またこれを交替で。
私は入り口の近くにあった一つの小部屋へ近づき、入り口に立って、質問した、「何をあなたがたは集め、また書いているのか?」
彼らは言った、「義認の活動すなわち信仰の活動について、それは義認し、救う信仰そのものである。またキリスト教国の中の教えの頂点〔である〕」。
またその時、私は彼に言った、「私に、その信仰が人間の心の中に、そして霊魂の中にもたらされる時のその活動の何らかのしるしを言え」。
彼は答えた、「その活動のしるしは、断罪されているという苦痛にかきたてられた人間に、キリストについて、律法の断罪を取り去ったことを考え、またその方のこの功績を信頼とともに感知する、またこれを思考の中で父なる神に近づき、祈る瞬間の中にある」。
[5] その時、私は言った、「そのように活動が行なわれ、またこれが瞬間である」。また私は質問した、「私はこの活動について言われることをどのように把握するのか〔=したらよいのか〕、それらに人間の何らかのものが協力しないこと、さらになお協力しようともしないこと、もし幹(切り株)または石であったなら、人間がその活動に関して何も始め、意志し、理解す、考え、働き、協力し、自分自身を適合させ、また調節させることができないことである。私に言え、どのようにこのことは、あなたの言うことに結合するのか、活動が、人間が律法の力について考える時、キリストにより取り上げられた彼の断罪について、信頼について、その中でそれを、その方の功績を感知し、また思考の中でこれについて、父なる神へ近づくまた祈るその時、起こることである。そのすべてのものが自分自身からのように人間から行なわれるのか?」
しかし、彼は言った、「人間から能動的に行なわれない、しかし、受動的に〔である〕」。
[6] また、私は答えた、「だれかが信頼を持つこと、また受動的に祈ることを、どのように考えることができるのか。
人間に能動的なものと反作用的なものを取り去れ、その時、あなたは容器もまた、そのようにすべてのものを、また活動そのものすべてのものとともに取り去るのではないのか?
何がその時、あなたの活動は、「想像の所産」と呼ばれる純粋な観念的なものでないなら、行なわれるのか?
私は期待する(願う)、あなたがこのような活動が予定のもとでのみ与えられることを信じない者であることを、その者は自分のもとの信仰の注ぎ込みについて決して何も知らない。これらの者は、このようなもの〔彼らに信仰が注ぎ込まれたかあるいはないか〕を〔サイコロで〕遊ぶこと、また〔それによって〕どうなのか問うことができる。
それゆえ、私の友よ、人間は信仰の事柄の中で自分自身そのものからのように働く、また協力することを信じよ、またその「協力」なしに信仰の活動は、それをあなたがたは教えと「宗教」の頂点と呼ぶが、筆記者の細いペンであるいは彼の指で〔ひっかくとき〕鳴り響く、単なる塩からのロトの妻の像でしかない(ルカ17:32)。
このことを私は言った、あなたがた自身そのものをその活動に関して彫像と似たものにしているからである」。
このことを私が言ったとき、彼は立ち上がり、手で力まかせに燭台を持った、私の顔に投げつけるために、しかし急に、その時、明りが消えて、暗黒が生じ、仲間の額に投げつけた。私は笑って、立ち去った。