(1) 原文
478. ” Et consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit Suis servis Prophetis,” significat quod tunc appariturum sit quod in Verbo utriusque Testamenti praedictum est et hactenus occultatum, quod post Ultimum Judicium super illos qui devastaverunt Ecclesiam, venturum sit Regnum Domini.―Per “consummari” significatur impleri, finem habere, et tunc apparere; per “mysterium Dei evangelizatum prophetis” significatur id quod a Domino praedictum est in Verbo et hactenus occultatum; per “evangelizare” significatur annuntiare Adventum Domini et Regnum Ipsius, “Evangelium” enim est laetus nuntius; quod hoc exstiturum sit, postquam Ultimum Judicium super illos qui devastaverunt Ecclesiam factum est, etiam in Verbo praedictum est, quale hoc quoque significatur. Ex his constare potest, quod haec omnia per illa verba intelligantur.
[2] Hic primum aliquid de praedictione Adventus Domini et Regni Ipsius in Verbo utriusque Testamenti, dicetur. In Verbo Veteris Testamenti, quod Propheticum vocatur, in Sensu ejus spirituali, et quoque, ubi ille Sensus elucet, in Sensu naturali, agitur de Solo Domino, videlicet de Adventu Ipsius in plenitudine temporum, quae est, quando non amplius bonum charitatis et verum fidei in Ecclesia esset, qui status ejus vocatur consummatio, devastatio, desolatio, et decisio; tum de Pugnis Ipsius cum Infernis ac de Victoriis super illa, quae etiam sunt Ultimum Judicium ab Ipso factum; et post haec, de Creatione Novi Caeli et de Instauratione Novae Ecclesiae, quae sunt Regnum Domini venturum; de his quoque agitur in Verbo Novi Testamenti, quod Apostolicum vocatur, et in Specie in Apocalypsi. [3] Quod sit Regnum Domini, quod in “diebus vocis Septimi Angeli evangelizabitur,” patet in capite sequente (xi.), ex his:
“Et septimus Angelus clanxit, et factae sunt voces magnae in Caelo, dicentes, Facta sunt Regna mundi Domini nostri et Christi Ipsius, et regnabit in saecula saeculorum: et viginti quatuor Seniores ceciderunt super facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes, Gratias agimus Tibi Domine Deus, Qui Es et Qui Eras et Qui Venturus, quod adeptus sis potentiam Tuam magnam, et Regnum inieris” (vers. 15-17).
[4] Hoc mysterium paene similiter ut hic in Apocalypsi, describitur apud Danielem, ubi haec:
“Audivi virum indutum linteis, quod sustulerit manus suas ad Caelum, et juraverit per Viventem in aeternum, quod ad tempus statum temporum statorum et dimidium,” quum consummanda sunt omnia haec: verum dixit, “Abi Daniel, quia occlusa et obsignata verba usque ad tempus finis” (xii. 7, 9);
“usque ad tempus finis” est usque ad hoc tempus. Quod tunc Filius Hominis accepturus sit Regnum, praedicit his verbis:
“Videns fui in Visionibus noctis, et ecce cum nubibus caelorum, sicut Filius Hominis, veniens fuit; et Huic datum est Dominium, et Gloria, et Regnum, et omnes populi, gentes et linguae Ipsum colent; Dominium Ipsius Dominium saeculi quod non transibit, et Regnum Ipsius quod non peribit” (Dan. vii. 13, 14).
[5] Quod “evangelizare” significet Adventum Domini, et tunc Regnum Ipsius, patet ex his locis:
“Super Montem ascende tibi, Evangelizatrix Sion: extolle cum virtute vocem tuam, Evangelizatrix Hierosolyma; dic, Ecce Deus vester: ecce Dominus Jehovih in forti venit, et brachium Ipsius dominabitur Ipsi” (Esaj. xl. 9, 10{1});
“Quam jucundi sunt super montibus pedes Evangelizantis, audire facientis pacem, Evangelizantis bonum, audire facientis salutem, dicentis Sioni, Regnabit Deus{2} tuus” (Esaj. lii. 7, 8; Hab. ii. 1 [B.A. i. 15];
“Cantate Jehovae, benedicite in Nomine Ipsius, Evangelizate de die in diem Salutem Ipsius; Jehovah quia venit” (Psalm. xcvi. 2, 13);
“Spiritus Domini Jehovih super Me, ideo unxit Jehovah Me ad Evangelizandum pauperibus, ad praedicandum captivis libertatem, ac proclamandum annum beneplaciti Jehovae” (Esaj. lxi. 1, 2);
“Angelus ad Sachariam, ecce uxor tua pariet filium, qui praecedet coram Domino Deo in spiritu et virtute Eliae, et ad parandum Domino populum ego sum Gabriel, et missus sum ad Evangelizandum tibi hoc” (Luc. i. 13, 17, 19);
“Angelus dixit pastoribus, Ne timete, ecce Evangelizo vobis gaudium magnum: quia natus est vobis hodie Salvator, Qui est Christus Dominus, in urbe Davidis” (Luc. ii. 10, 11);
Quod Dominus Evangelizaverit Regnum Dei (Matth. iv. 23; cap. ix. 35{3}; Marc. i. 15; Luc. vii. 22; cap. viii. 1; cap. ix. 1, 2);
Quod Johannes Baptista (Luc. iii. 18);
Jesus etiam dixit ad Discipulos, “Euntes in universum mundum, prae dicate Evangelium omni creaturae” (Marc. xvi. 15).
Hoc etiam est “Evangelium aeternum” quod Angelus volans in medio Caeli habebat, “ad evangelizandum habitantibus super terra” (Apoc. xiv. 6). [6] Dicitur quod “consummabitur mysterium Dei,” per quod intelligitur, quod nunc implebitur quod non impletum est prius; quod est, quod Regnum futurum sit Domini: non enim impletum est a Judaeis, quia illi non agnoverunt Dominum; nec impletum est a Christianis, quia hi nec agnoscunt Dominum pro Deo Caeli et Terrae etiam quoad Humanum, Hoc enim faciunt simile humano alterius hominis; quare non Ipsum immediate adeunt, cum tamen Ipse est Jehovah Qui in mundum venit.
@1 10 pro “10, 11″ @2 Deus pro “Rex” (Conf. n. 306; tum A.C. n. 3780, 8331; Ap. Ex. n. 365, 405, 612; V.C.R. n. 303; Dicta Prob. p. 54.) @3 35 pro “3”
(2) 直訳
478. ” Et consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit Suis servis Prophetis,” significat quod tunc appariturum sit quod in Verbo utriusque Testamenti praedictum est et hactenus occultatum, quod post Ultimum Judicium super illos qui devastaverunt Ecclesiam, venturum sit Regnum Domini.― 478 「また神の奥義が完了(成就)させられるであろう、ご自分のしもべの預言者たちが福音をもたらす(宣べ伝える)ように」は、その時、現われる(見える)ことを意味する、両方の契約のみことばの中に予言された、また今まで隠された、最後の審判の後、彼らの上の、その者は教会を荒廃させた、主の王国がやって来ること。
Per “consummari” significatur impleri, finem habere, et tunc apparere; 「完了(成就)させられる」ことによって、満たされること(完成させられること)、終わりを持つこと、またその時、現われることが意味される。
per “mysterium Dei evangelizatum prophetis” significatur id quod a Domino praedictum est in Verbo et hactenus occultatum; 「預言者たちが福音をもたらした(宣べ伝えた)神の奥義」によって、そのことが意味される、みことばの中に予言されている、またこれまで隠されたこと。
per “evangelizare” significatur annuntiare Adventum Domini et Regnum Ipsius, “Evangelium” enim est laetus nuntius; 「福音をもたらす(宣べ伝える)こと」によって、主の来臨とその方の王国を告げることが意味される、というのは、「福音」は喜ばしい使者☆であるから。
☆「福音」のギリシア語の意味は「善い+使者」です。
quod hoc exstiturum sit, postquam Ultimum Judicium super illos qui devastaverunt Ecclesiam factum est, etiam in Verbo praedictum est, quale hoc quoque significatur. このことは存在するようになった、彼らの上の最後の審判の後、その者は教会を荒廃させた、行なわれた、みことばの中でも予言された、このことがどんなものかもまた意味されている。
Ex his constare potest, quod haec omnia per illa verba intelligantur. これらから明らかにすることができる、これらすべてのものがそれらのことばによって意味されること。
[2] Hic primum aliquid de praedictione Adventus Domini et Regni Ipsius in Verbo utriusque Testamenti, dicetur. [2] ここに、最初に、主の来臨とその方の王国の予言について何らかのものが、両方の契約のみことばの中の、言われる。
In Verbo Veteris Testamenti, quod Propheticum vocatur, in Sensu ejus spirituali, et quoque, ubi ille Sensus elucet, in Sensu naturali, agitur de Solo Domino, videlicet de Adventu Ipsius in plenitudine temporum, quae est, quando non amplius bonum charitatis et verum fidei in Ecclesia esset, qui status ejus vocatur consummatio, devastatio, desolatio, et decisio; 旧い契約のみことばの中に、それは預言と呼ばれている、その霊的な意味の中で、その意味が輝き出ている(現われている)とことに、自然的な意味の中に、主おひとりが扱われている、すなわち、時満ちて(定めの時に)、その方の来臨について、それは~である、仁愛の善と信仰の真理が教会の中にもはや存在しない時、それはその教会の、終結(完了)、荒廃、荒涼、また決定と呼ばれる。
tum de Pugnis Ipsius cum Infernis ac de Victoriis super illa, quae etiam sunt Ultimum Judicium ab Ipso factum; なおまた、地獄とのその方の戦い(複数)について、そしてその上の勝利(複数)について、それらもまたその方により行なわれた最後の審判である。
et post haec, de Creatione Novi Caeli et de Instauratione Novae Ecclesiae, quae sunt Regnum Domini venturum; またこれらの後、新しい天界の創造についてと新しい教会の設立について、それらは来たるべき主の王国である。
de his quoque agitur in Verbo Novi Testamenti, quod Apostolicum vocatur, et in Specie in Apocalypsi. これらもまた新しい約束のみことばの中に扱われている、それは使徒のものと呼ばれる、また特に「黙示録」の中に。
[3] Quod sit Regnum Domini, quod in “diebus vocis Septimi Angeli evangelizabitur,” patet in capite sequente (xi.), ex his: 主の王国であることは、それは「第七の天使の声の日に、福音をもたらす(宣べ伝える)であろう」の中に、続く(第11)章の中に明らかである、これらの中に――
“Et septimus Angelus clanxit, et factae sunt voces magnae in Caelo, dicentes, Facta sunt Regna mundi Domini nostri et Christi Ipsius, et regnabit in saecula saeculorum: 「また、第七の天使がらっぱを吹いた、また天の中に大きな声があった、言って、世の王国は、私たちの主のもの、またその方のキリストのものになった、また永遠に支配する――
et viginti quatuor Seniores ceciderunt super facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes, Gratias agimus Tibi Domine Deus, Qui Es et Qui Eras et Qui Venturus, quod adeptus sis potentiam Tuam magnam, et Regnum inieris” (vers. 15-17). また二十四人の長老たちは自分の顔の上に伏せた(cado)、また神を崇拝した、言って、私たちはあなたに感謝する、主なる神よ、その方はいる、またその方はいた、またその方はやって来る、あなたがあなたの偉大な力を得た(adipiscor)こと、またあなたが王国を引け受けた(入ったineo)」(15-17節)。