原典講読『啓示された黙示録』 472

(1) 原文

472. ” Et cum clamavit, locuta sunt septem tonitrua voces suas,” significat quod Dominus per universum Caelum detexerit quid in Libello.―Quod hoc significetur, est quia sequitur quod vellet “scribere quae Septem tonitrua locuta sunt,” sed quod e Caelo illi dictum sit ut “obsignaret illa, et non scriberet:” et postea, quod “devoraret Libellum,” et quod “ille in ore ejus esset dulcis sicut mel,” sed quod “ex eo amaricatus sit venter ejus;” per quae significatur, quod talia inessent, quae adhuc non reciperentur; causa videatur in articulo sequente. Sed aperiam quid in Libello. In Libello erant illa quae in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino, a principio ad finem, continentur, quae sunt sequentia:

 

[2] Quod universa Scriptura Sacra sit de Domino, et quod Dominus sit Verbum (n. 1-7);

Quod Dominus impleverit omnia Legis sit quod impleverit omnia Verbi (n. 8-11);

Quod Dominus in mundum venerit, ut subjugaret Inferna, et glorificaret Humanum, et quod Passio crucis fuerit ultima pugna, per quam plene vicit Inferna, et plene glorificavit Humanum Suum (n. 12-14);

Quod Dominus per Passionem crucis non abstulerit peccata, sed quod portaverit illa (n. 15-17);

Quod imputatio meriti Domini non aliud sit quam remissio peccatorum post paenitentiam (n. 18);

Quod Dominus quoad Divinum Humanum dicatur Filius Dei, et quoad Verbum dicatur Filius Hominis (n. 19-28);

Quod Dominus Humanum Suum fecerit Divinum ex Divino in Ipso, et quod sic unum factus sit cum Patre (n. 29-36);

Quod Dominus sit Ipse Deus a Quo et de Quo Verbum (n. 37-44);

Quod Deus unus sit, et quod Dominus sit Ille Deus (n. 45);

Quod Spiritus Sanctus sit Divinum procedens a Domino, et quod Illud sit Ipse Dominus (n. 46-54);

Quod Doctrina Fidei Athanasianae concordet cum veritate, dum modo per Trinitatem Personarum intelligatur Trinitas Personae, quae est in Domino (n. 55-61).

 

[3] Quod dicatur quod “septem tonitrua locuta sint voces suas,” est quia loquela Domini per Caelos delapsa in inferiora auditur sicut tonitru; et quia loquitur simul per totum Caelum, ita plene, dicuntur Septem tonitrua, per “septem” enim significantur omnes, omnia, et totum (n. 10, 391); quare etiam per “tonitru” significatur instructio et perceptio veri, (n. 236), hic etiam detectio et manifestatio. Quod vox e Caelo audiatur sicut tonitru, quando a Domino, patet ab his:

 

Jesus dixit, “Pater glorifica Nomen Tuum: et exiit vox e Caelo et dixit, Et glorificavi et glorificabo:” turba audivit hoc sicut Tonitru (Joh. xii. 28-30);

“Deus rugit voce Sua, Tonat voce majestatis” (Hiob. xxxvii. 4, 5);

“Tonavit e Caelo Jehovah, et Altissimus dedit vocem Suam” (2 Sam. xxii. 14);

“Audivi vocem e Caelo tanquam vocem Tonitrui magni” (Apoc. xiv. 2);

“Invocasti Me, et respondi tibi in occulto Tonitru” (Psalm. lxxxi. 8 [B.A. 7]).

 

(2) 直訳

472. ” Et cum clamavit, locuta sunt septem tonitrua voces suas,” significat quod Dominus per universum Caelum detexerit quid in Libello.― 472 「また叫んだとき、七つの雷鳴がその音を話した」は、主が全天界を通して何が小さな本(巻き物)の中に〔あるか〕明かしたことを意味する。

Quod hoc significetur, est quia sequitur quod vellet “scribere quae Septem tonitrua locuta sunt,” sed quod e Caelo illi dictum sit ut “obsignaret illa, et non scriberet:” このことが意味される、続けられるからである、「七つの雷鳴が話したことを書くこと」を欲すること、しかし、天から彼に言われたこと「それを封じる、また書かない」ように。

et postea, quod “devoraret Libellum,” et quod “ille in ore ejus esset dulcis sicut mel,” sed quod “ex eo amaricatus sit venter ejus;” またその後、「小さな本(巻き物)を食べ尽くす」こと、また「それは彼の口の中で(蜂)蜜のように甘かった」こと、しかし、「そのことから彼の腹が苦くなった」。

per quae significatur, quod talia inessent, quae adhuc non reciperentur; それらによって意味される、そのようなものが内在した(insum)こと、それらは依然として受け入れられない。

causa videatur in articulo sequente. 理由が続く(次の)節の中に見られる。

Sed aperiam quid in Libello. しかし、私は何が小さな本(巻き物)の中に〔あるか〕明らかにする(接続)。

In Libello erant illa quae in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino, a principio ad finem, continentur, quae sunt sequentia: 小さな本(巻き物)の中にそれらがあった、それらは『新しいエルサレムの教え 主について』の中に、最初から最後まで、含まれている、それらは続くもの(次のもの)である――

[2] Quod universa Scriptura Sacra sit de Domino, et quod Dominus sit Verbum (n. 1-7); [2] 聖書全体は主についてであること、また、主はことばであること(1-7番)。

Quod Dominus impleverit omnia Legis sit quod impleverit omnia Verbi(n. 8-11); 主が律法のすべてのものを成就した(満たした)ことは、みことばのすべてのものを成就した(満たした)ことである(8-11番)。

Quod Dominus in mundum venerit, ut subjugaret Inferna, et glorificaret Humanum, et quod Passio crucis fuerit ultima pugna, per quam plene vicit Inferna, et plene glorificavit Humanum Suum (n. 12-14); 主は世にやって来たこと、地獄を征服し、人間性を栄化するために。また十字架の受難は最後の闘争であったこと、それによって完全に地獄に勝った、また完全にご自分の人間性を栄化した(12-14番)。

Quod Dominus per Passionem crucis non abstulerit peccata, sed quod portaverit illa (n. 15-17); 主は十字架の受難によって罪を取り除いたのではないこと、しかし、それを引き受けた(負った)こと(15-17番)。

Quod imputatio meriti Domini non aliud sit quam remissio peccatorum post paenitentiam (n. 18); 主の功績の転嫁は何らかのものではないこと、悔い改めの後の罪の許し以外の(18番)。

Quod Dominus quoad Divinum Humanum dicatur Filius Dei, et quoad Verbum dicatur Filius Hominis (n. 19-28); 主は神的人間性に関して「神の子」と呼ばれること、また、みことばに関して「人の子」と(19-28番)。

Quod Dominus Humanum Suum fecerit Divinum ex Divino in Ipso, et quod sic unum factus sit cum Patre (n. 29-36);  主は自分の人間性をその方の中の神性から神性にしたこと、またこのように父とひとつのものにされたこと(29-36番)。

Quod Dominus sit Ipse Deus a Quo et de Quo Verbum (n. 37-44); 主は神そのものであること、みことばはその方から、またその方について(37-44番)。

Quod Deus unus sit, et quod Dominus sit Ille Deus (n. 45); 神はひとつであること、また主はその神であること(45番)。

Quod Spiritus Sanctus sit Divinum procedens a Domino, et quod Illud sit Ipse Dominus (n. 46-54); 聖霊は主から発出している神性であること、またそれは主そのものであること(46-54番)。

Quod Doctrina Fidei Athanasianae concordet cum veritate, dum modo per Trinitatem Personarum intelligatur Trinitas Personae, quae est in Domino (n. 55-61).  アタナシウスの信仰の教えは真理と一致している、ペルソナ(複数)の三一性によってペルソナ(単数)の三一性が意味されるかぎり、それは主の中にある(55-61番)。

[3] Quod dicatur quod “septem tonitrua locuta sint voces suas,” est quia loquela Domini per Caelos delapsa in inferiora auditur sicut tonitru; [3] 「七つの雷鳴がその音を話した」ことが言われていることは、主の話し方が天界を通して低いところへ降りてくる〔とき〕雷鳴のように聞かれるからである。

et quia loquitur simul per totum Caelum, ita plene, dicuntur Septem tonitrua, per “septem” enim significantur omnes, omnia, et totum (n. 10, 391); また同時に全天界を通って話すからである、そのように完全に、七つの雷鳴と言われる、というのは、「七つ」によって、すべての者、すべてのもの、全部(全体)が意味されるから(10, 391番)。

quare etiam per “tonitru” significatur instructio et perceptio veri, (n. 236), hic etiam detectio et manifestatio. それゆえ、「雷鳴」によってもまた真理の教育と知覚が意味される(236番)、ここにさらにまた明らかにすること(示すこと)と明示。

Quod vox e Caelo audiatur sicut tonitru, quando a Domino, patet ab his: 天界からの声が雷鳴のように聞こえることは、主から〔である〕時、これらから明らかである――

Jesus dixit, “Pater glorifica Nomen Tuum: イエスは言われた、「父よ、あなたの名前を栄化せよ。

et exiit vox e Caelo et dixit, Et glorificavi et glorificabo:” すると、天から声が出た、また言った、またわたしは栄化した、またわたしは栄化する」

turba audivit hoc sicut Tonitru (Joh. xii. 28-30); 群衆はこれを雷鳴のように聞いた(ヨハネ12:28-30)。

“Deus rugit voce Sua, Tonat voce majestatis” (Hiob. xxxvii. 4, 5); 「神がご自分の声でほえた、威厳のある声で雷を鳴らされた」(ヨブ記32:4, 5)。

“Tonavit e Caelo Jehovah, et Altissimus dedit vocem Suam” (2 Sam. xxii. 14); 「エホバは天から雷を鳴らされた、最も高い方(至高者)がご自分の声を与えた」(サムエルⅡ22:14)。

“Audivi vocem e Caelo tanquam vocem Tonitrui magni” (Apoc. xiv. 2); 「私は天から声を聞いた、あたかも大きな雷鳴のような声のような」(黙示録14:2)。

“Invocasti Me, et respondi tibi in occulto Tonitru” (Psalm. lxxxi. 8 [B.A. 7]). 「あなたはわたしを呼んだ、またわたしはあなたに密かに雷鳴で答えた」(詩篇81:7)。

 

(3) 訳文

 472 「また叫んだとき、七つの雷鳴がその音を話した」は、主が全天界を通して何が小さな巻き物の中に〔あるか〕明かしたことを意味する。

 このことが意味される、「七つの雷鳴が話したことを書くこと」を欲すること、しかし、天から彼に「それを封じて、書かない」ように言われ、またその後、「小さな巻き物を食べ尽くす」こと、また「それは彼の口の中で蜂蜜のように甘かった」こと、しかし、「そのことから彼の腹が苦くなった」ことが続けられるからである。それらによって、依然として受け入れられないようなものが内在したことが意味される。〔その〕理由が次の節の中に見られる。

 しかし、私は何が小さな巻き物の中に〔あるか〕明らかにしよう。

 小さな巻き物の中に、『新しいエルサレムの教え 主について』の中に最初から最後まで含まれているものがあった、それらは次のものである――

 

 [2] 聖書全体は主についてであり、主はことばであること(1-7番)。

 主が律法のすべてのものを成就したとは、みことばのすべてのものを成就したことである(8-11番)。

 主は、地獄を征服し、人間性を栄化するために世にやって来たこと。十字架の受難は、最後の闘争であり、それによって完全に地獄に勝ち、また完全にご自分の人間性を栄化されたこと(12-14番)。

 主は、十字架の受難によって罪を取り除いたのではなく、それを負われたこと(15-17番)。

 主の功績の転嫁は、悔い改めの後の罪の許し以外の何ものでもないこと(18番)。

 主は神的人間性に関して「神の子」と呼ばれ、みことばに関して「人の子」と呼ばれること(19-28番)。

 主は自分の人間性をご自分の中の神性から神的なものされ、このように父と一つのものにされたこと(29-36番)。

 主は神ご自身であられ、みことばは、その方から、またその方についてであること(37-44番)。

 神はひとりであり、主はその神であられること(45番)。

 聖霊は主から発出している神性であり、それは主ご自身であること(46-54番)。

 アタナシウスの信仰の教えは、三つの位格の三一性によって主の中にある一つの位格の三一性が意味されるかぎり、真理と一致していること(55-61番)。

 

 [3] 「七つの雷鳴がその音を話した」ことが言われているのは、主の話し方が天界を通して低いところへ降りてくる〔とき〕雷鳴のように聞かれるからである。また同時に全天界を通って、そのように完全に話すからである、七つの雷鳴と言われる、というのは、「七つ」によって、すべての者、すべてのもの、全部(全体)が意味されるからである(10, 391番)。それゆえ、「雷鳴」によって真理を教えることと知覚することが意味される(236番)、ここに、明らかして示すこともまた。

 天界からの声が主から〔である〕時、雷鳴のように聞こえることは、これらから明らかである――

 

 イエスは言われた、「父よ、あなたの名前を栄化してください」。すると、天から声が出た、また言った、「わたしは栄化した、わたしは栄化する」。群衆はこれを雷鳴のように聞いた(ヨハネ12:28-30)。

 「神がご自分の声でほえ、威厳のある声で雷を鳴らされた」(ヨブ記32:4, 5)。

 「エホバは天から雷を鳴らされた、最も高い方(至高者)がご自分の声を与えた」(サムエルⅡ22:14)。

 「私は天から、あたかも大きな雷鳴の音のような声を聞いた」(黙示録14:2)。

 「あなたはわたしを呼んだ、またわたしはあなたに密かに雷鳴で答えた」(詩篇81:7)。

コメントを残す