原典講読『啓示された黙示録』 461

(1) 原文

461. [Vers. 21.] ” Et non egerunt paenitentiam ex homicidiis suis, neque ex incantationibus suis, neque ex scortationibus suis; neque ex furtis suis,” significat quod haereticum de sola fide inducat cordibus stupiditatem, tergiversationem et duritiem, ut non cogitent aliquid de praeceptis Decalogi, ne quidem de ullo peccato, quod fugiendum sit quia est cum Diabolo et contra Deum.―Quid “homicidia,” “scortationes,” et “furta” in omni sensu significant, videatur in Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma ex Praeceptis Decalogi, ubi ostensum est; quare non opus est, ut hic explicentur: quid autem “incantationes” significant, in sequente articulo dicetur. Quod sola fides inducat stupiditatem, tergiversationem, et duritiem cordibus illorum qui in Ecclesiis Reformatorum sunt, est quia Bonum vitae non est Religio, ubi sola fides est; et si non Bonum vitae est Religio, tunc Tabula secunda Decalogi, quae est Tabula Paenitentiae, est sicut tabula rasa, in qua non apparet aliquid scriptum: quod Tabula secunda Decalogi sit Tabula Paenitentiae, patet, quoniam in illa non dicitur quod bona opera facienda sint, sed quod mala opera non facienda, ut, “Non occides,” “non scortaberis,” “non furaberis, ” “non false testaberis,” “non concupisces illa quae proximi sunt;” et si haec non Religionis sunt, fit hoc, “Et non egerunt paenitentiam ex homicidiis suis, neque ex incantationibus suis, neque ex scortationibus suis, neque ex furtis suis.” Quod Bonum vitae non sit Religio, ubi sola fides est, in sequentibus clare videbitur.


 

(2) 直訳

461. [Vers. 21.] ” Et non egerunt paenitentiam ex homicidiis suis, neque ex incantationibus suis, neque ex scortationibus suis; neque ex furtis suis,” significat quod haereticum de sola fide inducat cordibus stupiditatem, tergiversationem et duritiem, ut non cogitent aliquid de praeceptis Decalogi, ne quidem de ullo peccato, quod fugiendum sit quia est cum Diabolo et contra Deum.― 461(21節) 「また、自分の殺人から悔い改めを行なわなかった、自分の魔術からもまたない、自分の淫行からもまたない、自分の盗みからもまたない」は、信仰のみについての異端が愚鈍、不本意(気が進まないこと)また堅さ(=頑固さ)を心で引き起こすことを意味する、十戒の戒めについて何らかのものを考えないような、~でさえない、何も罪について、それは避けなければならない、悪魔とともにあるからである、また神に対立している――

Quid “homicidia,” “scortationes,” et “furta” in omni sensu significant, videatur in Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma ex Praeceptis Decalogi, ubi ostensum est; 「殺人」、「淫行」、「盗み」が何を、すべての意味の中で、意味するか、『新しいエルサレムのための生活の教え、十戒の戒めから』の中に見られる、そこに示されている。

quare non opus est, ut hic explicentur: それゆえ、必要とされない、ここに説明されるために。

quid autem “incantationes” significant, in sequente articulo dicetur. けれども、「魔術」が何を意味するか、続く節の中で言われる。

Quod sola fides inducat stupiditatem, tergiversationem, et duritiem cordibus illorum qui in Ecclesiis Reformatorum sunt, est quia Bonum vitae non est Religio, ubi sola fides est; 信仰のみが愚鈍、不本意(気が進まないこと)また堅さ(=頑固さ)を彼らの心で引き起こすこと、その者は改革派の教会の中にいる、生活の善が宗教でないからである、そこに信仰のみがある。

et si non Bonum vitae est Religio, tunc Tabula secunda Decalogi, quae est Tabula Paenitentiae, est sicut tabula rasa, in qua non apparet aliquid scriptum: また、もし生活の善が宗教でないなら、その時、十戒の第二の(石)板は、それは悔い改めの(石)板である、削られた(rado)(石)板のようである、その中に何らかの書かれたものが見られない。

quod Tabula secunda Decalogi sit Tabula Paenitentiae, patet, quoniam in illa non dicitur quod bona opera facienda sint, sed quod mala opera non facienda, ut, “Non occides,” “non scortaberis,” “non furaberis,” “non false testaberis,” “non concupisces illa quae proximi sunt;” 十戒の第二の(石)板が悔い改めの(石)板であることは、明らかである、その中に、善の働きを行なうべきであることが言われていないから、しかし、悪の働きを行なってはならないこと、例えば、「あなたは殺さない(未来☆)」、「あなたは淫行しない(未来)」、「あなたは盗まない(未来)」、「あなたは偽りの証言をしない(未来)」、「あなたはそれらをほしがらない(未来)、それらは隣人のものである」。

☆ 初歩的な文法事項ですが、「未来形」には「命令」の意味があります。もちろん「未来形」なので、これから行動に対しての「命令」です。

et si haec non Religionis sunt, fit hoc, “Et non egerunt paenitentiam ex homicidiis suis, neque ex incantationibus suis, neque ex scortationibus suis, neque ex furtis suis.” またもし、これらが宗教のものでないなら、このことが生じる、「また、自分の殺人から悔い改めを行なわなかった、自分の魔術からもまたない、自分の淫行からもまたない、自分の盗みからもまたない」。

Quod Bonum vitae non sit Religio, ubi sola fides est, in sequentibus clare videbitur. 生活の善が宗教でないことは、そこに信仰のみがある、続くものの中ではっきりと見られる。

 

(3) 訳文

 461(21節) 「また、自分の殺人から、自分の魔術からも、自分の淫行からも、自分の盗みからも悔い改めを行なわなかった」は、信仰のみについての異端が、十戒の戒めについて何らかのものを、また、悪魔とともにあり、神に対立しているので避けなければならない罪についてさえも、何も考えないような、愚鈍・不本意(気が進まないこと)・頑固さを心に引き起こすことを意味する。

  すべての意味で、「殺人」、「淫行」、「盗み」が何を意味するか、『新しいエルサレムのための生活の教え』の中に見られ、そこに示されている。それゆえ、ここに説明されることは必要とされない。けれども、「魔術」が何を意味するか、続く節(項目)の中で言われる。

 信仰のみが、愚鈍・不本意(気が進まないこと)・頑固さを改革派の教会の中にいる者の心に引き起こすのは、信仰のみがあるところでは、生活の善が宗教でないからである。また、もし生活の善が宗教でないなら、その時、悔い改めの石板である十戒の第二の石板は、削られた石板のようであり、その中に何らかの書かれたものが見られない。十戒の第二の石板が悔い改めの石板であることは明らかである、その中に、善の働きを行なうべきであることが言われておらず、しかし、悪の働きを行なってはならないこと言われているからである、例えば、「殺してはなら」、「淫行してはならない」、「盗んではならない」、「偽りの証言をしてはならない、「隣人のものをほしがてはならない」。またもし、これらが宗教に属さないなら、このこと、「また、自分の殺人から悔い改めを行なわなかった、自分の魔術からもまたない、自分の淫行からもまたない、自分の盗みからもまたない」が生じる。

  信仰のみがあるところに、生活の善が宗教でないことは、続くものの中ではっきりと見られる。

原典講読『啓示された黙示録』 462(原文と直訳[3]まで)

(1) 原文

462. Quoniam nescitur hodie quid per “incantationes” intelligitur, dicetur paucis. “Incantationes” mox supra dicuntur loco octavi praecepti illi Decalogo, “Non false testaberis;” nam tria reliqua, quae sunt “homicidia,” “scortationes” et “furta,” ibi nominata sunt: per “falsum testari” significatur in naturali Sensu falsum testem agere, mentiri et diffamare; et in spirituali Sensu, confirmare et persuadere quod falsum sit verum et quod malum sit bonum: ex quo patet, quod per “incantare” significetur persuadere falsum, et sic destruere verum. [2] Incantationes fuerunt apud antiquos in usu, et fiebant tribus modis:―

Primo, Quod tenerent alterius auditum et sic mentem continenter in verbis et dictis suis, non relaxando aliquid de illis, simul tunc aspirando et inspirando cogitationem conjunctam cum affectione per halitum in sono loquelae, ex quo audiens non potuit cogitare aliquid ex se; ita falsarii infundebant falsa sua cum violentia.

Secundo, Quod infunderent persuasivum; quod factum est per detentionem mentis ab omni contrario, ac intensionem ejus in sola idea dictorum a se; inde sphaera spiritualis mentis ejus dispulit sphaeram spiritualem mentis alterius, et suffocavit illam; hoc erat fascinum spirituale, quo magi olim utebantur, et vocabatur vincire et ligare intellectum: hoc genus incantationis erat solius spiritus seu cogitationis, prius autem erat quoque oris seu sermonis.

[3] Tertio, Quod audiens teneret mentem suam in sua opinione tam fixe, ut paene occluderet aures suas ad audiendum aliquid a loquente; quod factum est per retentionem spiritus oris, et quandoque per tacitam mussitationem, et sic per continentem negationem sententiae adversarii sui: hoc genus incantationum erat audientium alios, duo autem priora erant loquentium ad alios. Haec tria genera incantationum fuerunt apud antiquos, et adhuc sunt apud spiritus Infernales; apud homines autem in mundo est modo tertium genus residuum, apud illos qui falsa religionis ex fastu propriae intelligentia apud se confirmaverunt; hi enim, dum audiunt contraria non admittunt illa propius in cogitationem suam quam ad contactum, et tunc ex interiori sinu mentis suae emittunt sicut ignem qui consumit illa, de quo alter non aliquid scit nisi per auguria ex facie et sono in responso, si incantator ignem illum, hoc est, iram fastus sui non simulatione coercet. Haec incantatio facit hodie ut vera non acceptentur, et apud multos quod non intelligantur. [4] Quod antiquis temporibus plures artes magicae fuerint, et inter illas incantationes, patet apud Mosen:

 

“Quando veneris in terram, non disces facere juxta abominationes gentium illarum; non invenietur in te qui tradat filium suum aut filiam suam per ignem, Praestigiator per praestigias. Divinator ac Hariolans, et Veneficus, et incantator incantationis, et interrogans Pythonem, et Augurans, et Quaerens mortuos: nam abominatio Jehovae omnia illa” (Deutr. xviii. 9-11).

 

Persuasio falsi et sic destructio veri per “incantationes” significantur in his locis:

 

“Sapientia tua et scientia tua seduxit te: ex eo veniet super te malum; persta in Incantationibus tuis, et in multitudine Praestigiarum tuarum (Esaj. xlvii. 10-12);

“Ex Incantatione Babylonis seductae sunt omnes gentes” (Apoc. xviii. 23);

“Foris stabunt Canes, Incantatores, Scortatores, Homicidae” (Apoc. xxii. 15);

Jehoramus dixit ad Jehu, “Num pax; (qui) dixit, [Quid pax,] usque ad scortationes Isabelis matris, et incantationes ejus multas” (2 Reg. ix. 22);

 

per “scortationes” ejus significantur falsificationes (n. 134) et per “incantationes ejus,” destructiones veri per persuasiones falsi. [5] Quod vicissim “incantatio” significet rejectionem falsi per vera, quae etiam fiebat tacite cogitando et mussitando ex zelo veri contra falsum, patet ex his:

 

Jehovah removebit ex Sione “fortem, virum belli, consiliarium, doctum Mussitationis, peritum Incantationis” (Esaj. iii. 1-3):

“Venenum illorum sicut venenum aspidis surdae: obturat aurem suam ut non audiat vocem Mussitantium, Incantatoris incantationum sapientis” (Psalm. lviii. 5, 6 [B.A. 4, 5]);

“Ecce Ego mitto in vos serpentes basiliscos, contra quos non Incantatio” (Jerem. viii. 17);

“In angustia quaesiverunt Te, clamaverunt Mussitatione” (Esaj. xxvi. 16)

 

(2) 直訳

462. Quoniam nescitur hodie quid per “incantationes” intelligitur, dicetur paucis. 462 「魔術」によって何が意味されるか、今日では知られていないので、簡単に言われる。

“Incantationes” mox supra dicuntur loco octavi praecepti illi Decalogo, “Non false testaberis;” 「魔術」が直ぐ上に、十戒のその第八の戒め「偽りの証言をしてはならない」の代わりに言われている。

nam tria reliqua, quae sunt “homicidia,” “scortationes” et “furta,” ibi nominata sunt: なぜなら、残りの三つの者、それらは「殺人」、「淫行」、また「盗み」である、そこに名前を挙げられているからである。

per “falsum testari” significatur in naturali Sensu falsum testem agere, mentiri et diffamare; 「偽りの証言をすること」によって、自然的な意味の中で、偽りの証人となることが意味される、偽ることと中傷すること。

et in spirituali Sensu, confirmare et persuadere quod falsum sit verum et quod malum sit bonum: また霊的な意味の中で、確信することと説得すること、虚偽が真理であること、また悪が善であることを。

ex quo patet, quod per “incantare” significetur persuadere falsum, et sic destruere verum. そのことから明らかである、「魔術を行なうこと(魔法をかけること)」によって虚偽を説得することが意味されること、またこのように真理を破壊すること。

[2] Incantationes fuerunt apud antiquos in usu, et fiebant tribus modis:― [2] 古代人のもとに魔術が利用の中で(=用いられている)あった、また三つの方法で行なわれた。

Primo, Quod tenerent alterius auditum et sic mentem continenter in verbis et dictis suis, non relaxando aliquid de illis, simul tunc aspirando et inspirando cogitationem conjunctam cum affectione per halitum in sono loquelae, ex quo audiens non potuit cogitare aliquid ex se; 「第一」、他の者の聴覚(聞くこと)を保つこと、またこのように心を絶え間なく自分のことばと発言の中に、それらについて何らかのものをゆるめないで、同時に、その時、話しの音声の中に息によって情愛に結合した思考を息を吹きかけることと吹き込むこと、そのことから聞く者は自分自身から何らかのものを考えることができない。

ita falsarii infundebant falsa sua cum violentia. このように偽る者たち☆が自分の虚偽を暴力とともに注ぎ込んだ。

☆ falsarus?は辞書にありませんが、この訳でよいと思います。

Secundo, Quod infunderent persuasivum; 「第二」、間違った信念を注ぎ込むこと。

quod factum est per detentionem mentis ab omni contrario, ac intensionem ejus in sola idea dictorum a se; すべての正反対ものから、心の抑止(抑制)によって行なわれた、そして集中〔によって〕。自分自身により言った観念だけの中に。

inde sphaera spiritualis mentis ejus dispulit sphaeram spiritualem mentis alterius, et suffocavit illam; ここから、彼の心の霊的なスフェアが他の者の心の霊的なスフェアを追い散らした、またそれを窒息させた。

hoc erat fascinum spirituale, quo magi olim utebantur, et vocabatur vincire et ligare intellectum: これは霊的な呪縛であった、それで昔の魔術師は用いた、また理解力を縛る(束縛する、押しつける)ことまた縛る(結ぶ)ことと呼ばれた。

hoc genus incantationis erat solius spiritus seu cogitationis, prius autem erat quoque oris seu sermonis. この種類の魔術は霊のものまたは思考のものだけであった、けれども、前のものは口のものまたは話しのものもまた〔一緒で〕あった。

[3] Tertio, Quod audiens teneret mentem suam in sua opinione tam fixe, ut paene occluderet aures suas ad audiendum aliquid a loquente; [3] 「第三」、聞く者が自分の心を自分の見解の中にこれほどに固定して保つこと、自分の耳をまったく閉ざすように、話していることから何らかのものを聞かないために。

quod factum est per retentionem spiritus oris, et quandoque per tacitam mussitationem, et sic per continentem negationem sententiae adversarii sui: 口の息の抑制によって行なわれること、また時々、音を伴わない(無言の)もぐもぐ言うことによって、またこのように自分の敵対者の意見の続いている(絶え間のない)否定によって。

hoc genus incantationum erat audientium alios, duo autem priora erant loquentium ad alios. この種類の魔術は他の者を聞いていることのものであった、けれども、前の二つは他の者へ話していることのものであった。

Haec tria genera incantationum fuerunt apud antiquos, et adhuc sunt apud spiritus Infernales; 古代人のもとにあったこれら魔法の三つの種類は、今でも地獄の霊のもとにある。

apud homines autem in mundo est modo tertium genus residuum, apud illos qui falsa religionis ex fastu propriae intelligentia apud se confirmaverunt; けれども、世の中の人間のもとに第三の種類のものだけが残っている、彼らのもとに、その者はプロプリウム(自己)の知性の高慢から宗教の虚偽を自分自身のもとに確信した。

hi enim, dum audiunt contraria non admittunt illa propius in cogitationem suam quam ad contactum, et tunc ex interiori sinu mentis suae emittunt sicut ignem qui consumit illa, de quo alter non aliquid scit nisi per auguria ex facie et sono in responso, si incantator ignem illum, hoc est, iram fastus sui non simulatione coercet. というのは、これらの者は、正反対のものを聞く時、それらを自分の思考の中にさらに近く入れない、接触へ向けてよりも、またその時、自分の心の内的な内部(洞)から火のような〔ものを〕出す、それはそれらを滅ぼす、それについて他の者は何らかのものを知らない、顔〔つき〕や返答の中の音声からの予言〔らしきもの〕によってでないなら、もし、魔法使い(呪文をとなる者)がその火を、すなわち、自分の高慢の怒りを、見せかけで抑制するなら。

Haec incantatio facit hodie ut vera non acceptentur, et apud multos quod non intelligantur. この魔術は今日〔も〕行なわれている、真理が受け入れられないために、また多くの者のもとで、理解されないこと。

原典講読『啓示された黙示録』 462(直訳[4]、[5]と訳文)

ある〕」(申命記18:9-11)。

 

 虚偽の信念とこのように真理の破壊が「魔術」によって、これらの箇所に意味されている――

 

 「あなたと知恵とあなたの知識があなたを惑わした。そのことからあなたの上に悪がやって来る。あなたの魔術を、またあなた多くの妖術をやり通せ」(イザヤ47:10-12)。

 「バビロンの魔術から、すべての異教徒は惑わされた」(黙示録18:23)。

 「外に、犬、魔術者、淫行者、殺人者が立つであろう」(黙示録21:15)。

 ヨラムはエフーへ言った、「平和か」。(その者は)言った、(何が平和か)、母のイゼべルの淫行、また彼女の魔術が多くのもの〔が続くかぎり〕」(列王記Ⅱ9:22)。

 

 彼女の「淫行」によって虚偽化が(134番)、また「彼女の魔術」によって虚偽の信念による真理の破壊が意味される。

[5] 逆に、「魔術」は、真理による虚偽を捨てることが意味され、それもまた、虚偽に反抗する真理の熱意から黙って考え、もぐもぐ言うことで行なわれたことは、これらから明らかである――

 

 エホバはシオンから、「力ある者、戦いの男、助言者、もぐもぐ言うことを教える者、魔術の熟練家」を取り除く(イザヤ3:1-3)。

 「彼らの毒は耳しいのコブラの毒のよう〔である〕。もぐもぐ言う者、魔法使い、熟練した魔術声を聞かないために自分の耳をふさぐ」(詩篇58:4, 5)。

 「見よ、わたしはあなたがたの中に、ヘビを、バジリスクを送る、それらに対し魔術はききめかない」(エレミヤ8:17)。

 「苦しみの中で彼らはあなたを求め、もぐもぐ言って叫んだ」(イザヤ36:16)。

原典講読『啓示された黙示録』 462(直訳[4]、[5]と訳文)

[4] Quod antiquis temporibus plures artes magicae fuerint, et inter illas incantationes, patet apud Mosen: [4] 古代の時代に、多くの魔法の技術があったことは、またそれらの間に魔術、モーセ(の書)のもとに明らかである――

“Quando veneris in terram, non disces facere juxta abominationes gentium illarum; 「あなたが地の中にやって来る時、学んではならない、それらの異教徒の忌まわしいものにしたがって行なうことを。

non invenietur in te qui tradat filium suum aut filiam suam per ignem, Praestigiator per praestigias. あなたの中に見つけられてはならない、その者は自分の息子または自分の娘を火を通って渡す、呪術によって呪術師。

Divinator ac Hariolans, et Veneficus, et incantator incantationis, et interrogans Pythonem, et Augurans, et Quaerens mortuos: 占い者そして占い師、また妖術者(毒殺者)、また魔術の魔術師、また霊媒を訪ねる者、また予言する者、また死者を問う者。

nam abominatio Jehovae omnia illa” (Deutr. xviii. 9-11). なぜなら、エホバの忌み嫌うもの〔であるからである〕、それらすべての者は」(申命記18:9-11)。

Persuasio falsi et sic destructio veri per “incantationes” significantur in his locis: 虚偽の信念とこのように真理の破壊が「魔術」によってこれらの箇所の中に意味されている――

“Sapientia tua et scientia tua seduxit te: 「あなたと知恵とあなたの知識があなたを惑わした。

ex eo veniet super te malum; そのことからあなたの上に悪がやって来る。

persta in Incantationibus tuis, et in multitudine Praestigiarum tuarum” (Esaj. xlvii. 10-12); あなたの魔術をやり通せ、またあなた多くの妖術を」(イザヤ47:10-12)。

“Ex Incantatione Babylonis seductae sunt omnes gentes” (Apoc. xviii. 23); 「バビロンの魔術から、すべての異教徒は惑わされた」(黙示録18:23)。

“Foris stabunt Canes, Incantatores, Scortatores, Homicidae” (Apoc. xxii. 15); 「外に、犬、魔術者、淫行者、殺人者が立つであろう」(黙示録21:15)。

Jehoramus dixit ad Jehu, “Num pax; ヨラムはエフーへ言った、「平和か。

[qui] dixit, [Quid pax,] usque ad scortationes Isabelis matris, et incantationes ejus multas” (2 Reg. ix. 22); (その者は)言った、(何が平和か)、母のイゼべルの淫行までも、また彼女の魔術が多くのもの」(列王記Ⅱ9:22)。

per “scortationes” ejus significantur falsificationes (n. 134) et per “incantationes ejus,” destructiones veri per persuasiones falsi. 彼女の「淫行」によって虚偽化(曲解)が意味される(134番)、また「彼女の魔術」によって虚偽の信念によっての真理の破壊が。

[5] Quod vicissim “incantatio” significet rejectionem falsi per vera, quae etiam fiebat tacite cogitando et mussitando ex zelo veri contra falsum, patet ex his: [5] 逆に、「魔術」は、真理によっての虚偽の排斥(捨てること)が意味される、それもまた虚偽に反抗する真理の熱意から黙って考えることともぐもぐ言う(つぶやく)ことで行なわれたことは、これらから明らかである――

Jehovah removebit ex Sione “fortem, virum belli, consiliarium, doctum Mussitationis, peritum Incantationis” (Esaj. iii. 1-3): エホバはシオンから取り除く(追放する)、「力ある者を、戦いの男を、助言者を、もぐもぐ言うことを教える者を、魔術の熟練家を」(イザヤ3:1-3)。

“Venenum illorum sicut venenum aspidis surdae: 「彼らの毒は耳しいのエジプトコブラの毒のよう〔である〕。

obturat aurem suam ut non audiat vocem Mussitantium, Incantatoris incantationum sapientis” (Psalm. lviii. 5, 6 [B.A. 4, 5]); 自分の耳をふさぐ、もぐもぐ言う者の声を聞かないために、魔法使い(呪文を唱える者)の〔声を〕賢明な(熟練した)者の魔術(まじない・加持祈祷)の」(詩篇58:4, 5)。

“Ecce Ego mitto in vos serpentes basiliscos, contra quos non Incantatio” (Jerem. viii. 17); 「見よ、わたしはあなたがたの中に、ヘビを、バジリスクを送る、それらに対し魔術は〔きか〕ない」(エレミヤ8:17)。

“In angustia quaesiverunt Te, clamaverunt Mussitatione” (Esaj. xxvi. 16) 「苦しみの中で彼らはあなたを求めた、もぐもぐ言うことで叫んだ」(イザヤ36:16)。

 

(3) 訳文

 462 「魔術」によって何が意味されるか、今日では知られていないので、簡単に言われる。

 「魔術」が直ぐ前に、十戒のその第八の戒め「偽りの証言をしてはならない」の代わりに言われている。なぜなら、「殺人」、「淫行」、「盗み」である残りの三つのものが、そこに名前を挙げられているからである。「偽りの証言をすること」によって、自然的な意味で、偽りの証人となること、偽ること、中傷することが意味される。また霊的な意味で、虚偽が真理であること、また悪が善であることを確信することと説得すること〔が意味される〕。そのことから、「魔術を行なうこと」によって虚偽を説得すること、またこのように真理を破壊することが意味されることが明らかである。

 [2] 古代人のもとで用いられている魔術があり、三つの方法で行なわれた。

 「第一のもの」、他の者の聞くことを、またこのように心を絶え間なく自分のことばと発言の中に、それらについて何らかのものをゆるめないで、同時に、その時、話しの音声の中に息によって情愛に結合した思考を息を吹きかけることと吹き込むことを保つことである、そのことから聞く者は自分自身から何らかのものを考えることができない。このように偽る者たちが自分の虚偽を暴力とともに注ぎ込んだ。

 「第二のもの」、間違った信念を注ぎ込むこと。〔これは〕すべての正反対ものから、心の抑制そして自分自身により言われた観念だけの中に集中〔させること〕によって行なわれた。ここから、彼の心の霊的なスフェアが他の者の心の霊的なスフェアを追い散らし、それを窒息させた。これは霊的な呪縛であった、それを昔の魔術師は用い、理解力を縛ることまた結ぶことと呼ばれた。この種類の魔術は霊または思考だけのものであった、けれども、前のものは口のものまたは話しのもの〔も一緒〕であった。

「第三のもの」、聞く者が自分の心を自分の見解の中に、話していることから何らかのものを聞かないために自分の耳をまったく閉ざすように、これほどに固定して保つこと〔である〕。〔このことは〕口の息の抑制によって、また時々、音を伴わずもぐもぐ言うことによって、またこのように自分の敵対者の意見の絶え間のない否定によって行なわれる。この種類の魔術は他の者に聞いていることのものであった、けれども、前の二つは他の者へ話していることのものであった。

 古代人のもとにあったこれら三つの種類の魔法は今でも地獄の霊のもとにある。けれども、世の人間のもとに、自己知性の高慢から宗教の虚偽を自分自身のもとに確信した者のもとに第三の種類のものだけが残っている。というのは、これらの者は、正反対のものを聞く時、それらを自分の思考の中に接触へ向けてよりもさらに近く入れない、またその時、自分の心の内的な洞から火のような〔ものを〕出し、それはそれらを滅ぼすからである、それについて他の者は、もし魔法使いがその火を、すなわち、自分の高慢の怒りを、見せかけで抑制するなら、顔〔つき〕や返答の中の音声からの予言〔らしきもの〕によってでないなら、何も知らない。

 この魔術は、真理が受け入れられない、また多くの者のもとで理解されないために、今日〔も〕行なわれている。

[4] 古代に、多くの魔法の技術が、またそれらの間に魔術があったことは、「モーセの書」に明らかである――

 

 「あなたが地にやって来る時、それらの異教徒の忌まわしいものにしたがって行なうことを学んではならない。あなたの中に、自分の息子または自分の娘を火を通って渡す者、呪術による呪術師が見つけられてはならない。占い者そして占い師、また妖術者、また魔術の魔術師、また霊媒に訪ねる者、また予言する者、また死者に問う者〔が見つけられてはならない〕。なぜなら、それらすべての者は、エホバの忌み嫌うもの〔であるからである〕」(申命記18:9-11)。

 

 虚偽の信念とこのように真理の破壊が「魔術」によって、これらの箇所に意味されている――

 

 「あなたと知恵とあなたの知識があなたを惑わした。そのことからあなたの上に悪がやって来る。あなたの魔術を、またあなた多くの妖術をやり通せ」(イザヤ47:10-12)。

 「バビロンの魔術から、すべての異教徒は惑わされた」(黙示録18:23)。

 「外に、犬、魔術者、淫行者、殺人者が立つであろう」(黙示録21:15)。

 ヨラムはエフーへ言った、「平和か」。(その者は)言った、(何が平和か)、母のイゼべルの淫行、また彼女の魔術が多くのもの〔が続くかぎり〕」(列王記Ⅱ9:22)。

 

 彼女の「淫行」によって虚偽化が(134番)、また「彼女の魔術」によって虚偽の信念による真理の破壊が意味される。

[5] 逆に、「魔術」は、真理による虚偽を捨てることが意味され、それもまた、虚偽に反抗する真理の熱意から黙って考え、もぐもぐ言うことで行なわれたことは、これらから明らかである――

 

 エホバはシオンから、「力ある者、戦いの男、助言者、もぐもぐ言うことを教える者、魔術の熟練家」を取り除く(イザヤ3:1-3)。

 「彼らの毒は耳しいのコブラの毒のよう〔である〕。もぐもぐ言う者、魔法使い、熟練した魔術声を聞かないために自分の耳をふさぐ」(詩篇58:4, 5)。

 「見よ、わたしはあなたがたの中に、ヘビを、バジリスクを送る、それらに対し魔術はききめかない」(エレミヤ8:17)。

 「苦しみの中で彼らはあなたを求め、もぐもぐ言って叫んだ」(イザヤ36:16)。

原典講読『啓示された黙示録』 463(原文)

(1) 原文

463. His adjiciam hoc MEMORABILE:―

 

Prospexi ad oram maritimam in mundo spirituali, et vidi ibi magnificum Navale Accessi et introspexi, et ecce ibi navigia magna et parva, et in illis merces omnis generis, et super transtris pueri et puellae distribuentes volentibus.

Et dixerunt, “Exspectamus videre pulchras nostras Testudines (sköldpadda), quae jamjam e mari ad nos exsurgent.”

Et ecce vidi Testudines magnas et parvas, super quarum conchis et squamis sedebant Testudines infantes, quae spectabant ad insulas circum. Testudines patres habebant bina capita, unum magnum, circumductum concha simili conchae corporis illarum, unde rutilabant; et alterum parvum, quale est testudinibus, quod retrahebant in anteriora corporis, et quoque insertabant modo inconspicuo capiti majori.

Sed tenebam oculos in magno capite rutilo, et vidi quod hoc haberet faciem sicut homo, et loqueretur cum pueris et puellis super transtris, et lamberet manus eorum; et tunc pueri et puellae palpabant illos, et dabant illis edulia et opipara, et quoque pretiosa, ut holosericum ad vestes, lignum thyinum ad tabulas, purpuram ad decorationes, et coccinum ad infucationes.

[2] His visis, desiderabam scire quid illa repraesentabant, quia novi quod omnia quae in Mundo spirituum apparent, sint correspondentiae, et repraesentant aliquod spirituale delabens e Caelo.

Et tunc loquebantur mecum e Caelo, et dicebant, “Nosti ipse quid repraesentat navale, tum quid navigia, et quid pueri et puellae super transtris, sed non scis quid Testudines.” Et dixerunt, “Testudines repraesentant illos e Clero ibi, qui prorsus separant fidem a charitate et ejus bonis operibus, affirmantes apud se quod plane non sit aliqua conjunctio, sed quod Spiritus Sanctus per fidem in Deum Patrem propter meritum Filii, intret apud hominem, ac purificet interiora ejus usque ad propriam voluntatem ejus, ex qua faciunt sicut planum ovale; et quod cum operatio Spiritus Sancti ad illud planum appropinquat, a parte ejus sinistra circum id deflectat se, et prorsus illud non tangat: et quod ita pars interior seu superior ingenii hominis sit pro Deo, et quod pars exterior seu inferior sit pro homine; et quod sic non appareat coram Deo aliquid quod homo facit, neque bonum neque malum; non bonum quia hoc est meritorium, et non malum quia hoc est malum; quoniam si illa apparerent coram Deo homo ex utroque periret: et quia ita est, quod liceat homini velle, cogitare, loqui, et facere quicquid lubet, modo caveat sibi pro mundo.

[3] Quaesivi num etiam asserant, quod liceat cogitare de Deo quod non omnipraesens et omnisciens sit.

Dixerunt e Caelo, quod [hoc] “Quoque illis liceat, quia Deus apud illum, qui semel purificatus et sic justificatus est, non videt ad aliquid cogitationis et voluntatis ejus, et quod usque retineat in sinu interiori aut regione superiore mentis seu ingenii fidem quam in Actu ejus acceperat, et quod ille Actus quandoque possit redire, homine nesciente. Haec sunt quae repraesentat caput parvum, quod in anteriora corporis intrahunt, et occultant, et quoque insertant capiti magno, dum loquuntur cum Laicis; nam ex parvo capite non loquuntur cum illis, sed ex magno, quod antrorsum apparet sicut facie humana praeditum; et loquuntur cum illis ex Verbo, de amore, de charitate, de bonis operibus de praeceptis Decalogi. de paenitentia, et ex Verbo desumunt paene omnia quae ibi sunt de illis: sed tunc insertant caput parvum in magnum, ex quo intus apud se intelligunt, quod omnia illa non facienda sint propter Deum, Caelum, et Salutem, sed modo propter bonum publicum et privatum: verum quia loquuntur de illis ex Verbo, imprimis de Evangelio, Operatione Spiritus Sancti et Salvatione, suaviter et eleganter, ideo apparent coram auditoribus sicut homines pulchri, et prae reliquis in universo terrarum orbe sapientes; quare etiam vidisti, quod data illis essent a pueris et puellis sedentibus super transtris navigiorum opipara et pretiosa. [4] Hi ergo sunt, quos repraesentatos vidisti ut Testudines. In mundo tuo parvum dignoscuntur ab aliis; solum per id, quod credant se omnibus sapientiores esse, ac rideant alios, imprimis socios quos dicunt non sapientes esse sicut illi, quos aspernantur; sigillum quoddam secum in veste ferunt, ex quo se faciunt a illis internosci.”

[5] Dixit loquens cum me, “Non dicam tibi quid sentiunt de caeteris rebus fidei, ut quid de Electione, de Libero Arbitrio, de Baptismo, de Sacra Caena, quae sunt talia quae non evulgant, sed nos in Caelo scimus. Verum quia tales sunt in mundo, et post mortem non licet alicui loqui aliter quam cogitat, ideo quia tunc non possunt aliter quam loqui ex insaniis cogitationum suarum, reputantur ut insani, ac ejiciuntur e societatibus, et tandem demittuntur in puteum abyssi, et fiunt spiritus corporei, et apparent sicut mumia; callus enim inductus est interioribus mentis eorum, quia in mundo etiam interposuerunt sepem. Societas infernalis ex illis est in confinio ad societatem infernalem ex Machiavellistis, ac intrant quandoque ab una in alteram, et vocant se sodales; sed exeunt quia diversitas est, ex eo, quod aliquod religiosum de fide Actu apud illos fuerit, sed non aliquod apud Machiavellistas.”

[6] Postquam vidi illos ejectos ex societatibus, et collectos ut dejicerentur; visum est navigium in aere cum septem velis volans, et inibi naucleros et nautas indutos veste purpurea, habentes super pileis magnificas laurus, clamantes, “En nos in Caelo; sumus doctores purpurati, et prae omnibus laureati, quia sumus Capita sapientum ex omni Clero in Europa.

Miratus sum quid hoc: et dictum est mihi, quod essent imagines fastus, ac cogitationes ideales, quae vocantur phantasiae, ex illis qui prius Visi sunt ut Testudines, et nunc ut insani ejecti e societatibus, ac in unum collecti, ac starent simul in uno loco.

Et tunc desiderabam loqui cum illis, et accessi ad locum ubi stabant, ac salutabam illos, et dicebam, “Estis vos qui separavistis Interna hominum ab Externis illorum, ac operationem Spiritus Sancti sicut in fide a cooperatione Ejus cum homine sicut extra fidem, et sic separavistis Deum ab homine. Annon vos ita non modo removistis ipsam charitatem et ejus opera a fide, sicut multi alii doctores e Clero, sed etiam ipsam fidem quoad manifestationem ejus coram Deo ab homine. Sed quaeso, num velitis ut de illa re loquar vobiscum ex ratione, vel num ex Scriptura Sacra.”

Dixerunt, “Loquere primum ex ratione.”

[7] Et locutus sum, dicens, “Quomodo potest Internum et Externum apud hominem separari. Quis non ex communi perceptione videt, aut videre potest, quod omnia Interiora hominis pergant et continuentur in Exteriora et usque in Extrema ejus, ut efficiant effectus suos, ac operentur opera sua. Suntne Interna propter Externa, ut desinant in illa, et subsistant in illis, et sic existant, vix aliter quam sicut columna super stylobata sua; potestis videre, quod si non continuatio foret, et sic conjunctio, Extrema dissolverentur, ac diffluerent sicut bullae in aere. Quis negare potest, quin interiores operationes Dei apud homines sint myriades myriadum, de quibus homo nihil scit; et quid juvat illa scire, modo sciat Extrema, in quibus cum sua cogitatione et voluntate cum Deo simul est. [8] Sed hoc illustrabitur per exemplum. Num scit homo interiores operationes loquelae suae, ut quomodo pulmo attrahit aerem, et illo implet vesiculas, bronchias et lobos; quomodo illum aerem omittit in tracheam, et ibi vertit illum in sonum; quomodo sonus ille in glottide ope laryngis modificatur, et quomodo lingua dein articulat illum, et labia articulationem complent, ut fiat loquela. Nonne omnes illae interiores operationes, de quibus homo nihil scit, sunt propter Extremum, ut homo possit loqui. Remove aut separa unum ex Internis illis a suo continuo cum Extremis, num homo potuisset loqui plus quam stipes. [9] Sit adhuc exemplum. Binae Manus sunt ultima hominis. Numne Interiora, quae illuc continuantur, sunt a capite per cervicem, tum per pectus, scapulas, brachia, et ulnas: suntque innumeri musculares textus, innumerae phalanges fibrarum motricium, innumeri manipuli nervorum et vasorum sanguineorum, ac plures ginglymi ossium cum suis membranis et ligamentis; num homo de illis aliquid scit, et tamen operantur manus ejus ex omnibus illis. Suppone quod Interiora illa circa poplitem manus se sinistrorsum deflecterent, et non intrarent; annon manus ab ulna decideret, ac sicut aliquod avulsum inanimatum putresceret; Imo, si velitis credere, foret sicut cum corpore, si homo decollaretur. Prorsus simile foret cum voluntate et cogitatione hominis, si Divina Operatio desineret ante illas, et non influeret in illas; haec sunt secundum rationem.

[10] “Nunc si vultis audire, sunt eadem etiam secundum Scripturam Sacram. Annon Dominus dicit,

 

`Manete in Me et Ego in vobis: Ego sum Vitis et vos palmites; qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam’ (Joh. xv. 4, 5).

 

Numne fructus sunt bona opera, quae Dominus facit per hominem, et homo illa sicut a se. Annon Dominus etiam dicit, quod

 

Stet ad ostium et pulset, et quod ad illum qui aperit, ingrediatur, ac caenet cum illo, et ille cum Ipso (Apoc. iii. 20).

 

Annon Dominus dat minas et talenta, ut homo negotietur cum illis et lucretur, et quod sicut lucratur, det vitam aeternam (Matth. xxv. 14-30{1}; Luc. xix. 13-26). Tum [annon Dominus dicit] quod

 

Mercedem det cuivis secundum laborem in Vinea Ipsius (Matth. xx. 1-17).

 

Sed haec pauca sunt; possunt membranae impleri ex Verbo, de eo, quod homo operaturus sit fructus sicut arbor, facturus sit praecepta, amaturus Deum et proximum, et plura. Sed scio, quod propria intelligentia vestra cum illis quae ex Verbo sunt, non possit tale commune habere, quale est in se, quae tametsi loquimini, usque ideae Vestrae pervertunt illa; et non potestis aliter, quia removetis omnia Dei ab homine quoad communicationem et inde conjunctionem: quid tunc superest nisi etiam omnia cultus.”

[11] Postea illi mihi visi sunt in luce Caeli, quae detegit et manifestat qualis quisque est: et tunc non visi sunt sicut prius in navigio in aere quasi in Caelo, nec inibi purpurati quoad vestes, ac laureati quoad caput: sed in loco arenoso, inque vestibus ex frustis, ac cincti retibus quasi piscatoriis circum lumbos, trans quae nuditates eorum apparebant; et tunc demissi sunt in societatem quae in confinio ad Machiavellistas erat, de qua supra.

@1 30 pro “34”