原典講読『啓示された黙示録』 462(原文と直訳[3]まで)

(1) 原文

462. Quoniam nescitur hodie quid per “incantationes” intelligitur, dicetur paucis. “Incantationes” mox supra dicuntur loco octavi praecepti illi Decalogo, “Non false testaberis;” nam tria reliqua, quae sunt “homicidia,” “scortationes” et “furta,” ibi nominata sunt: per “falsum testari” significatur in naturali Sensu falsum testem agere, mentiri et diffamare; et in spirituali Sensu, confirmare et persuadere quod falsum sit verum et quod malum sit bonum: ex quo patet, quod per “incantare” significetur persuadere falsum, et sic destruere verum. [2] Incantationes fuerunt apud antiquos in usu, et fiebant tribus modis:―

Primo, Quod tenerent alterius auditum et sic mentem continenter in verbis et dictis suis, non relaxando aliquid de illis, simul tunc aspirando et inspirando cogitationem conjunctam cum affectione per halitum in sono loquelae, ex quo audiens non potuit cogitare aliquid ex se; ita falsarii infundebant falsa sua cum violentia.

Secundo, Quod infunderent persuasivum; quod factum est per detentionem mentis ab omni contrario, ac intensionem ejus in sola idea dictorum a se; inde sphaera spiritualis mentis ejus dispulit sphaeram spiritualem mentis alterius, et suffocavit illam; hoc erat fascinum spirituale, quo magi olim utebantur, et vocabatur vincire et ligare intellectum: hoc genus incantationis erat solius spiritus seu cogitationis, prius autem erat quoque oris seu sermonis.

[3] Tertio, Quod audiens teneret mentem suam in sua opinione tam fixe, ut paene occluderet aures suas ad audiendum aliquid a loquente; quod factum est per retentionem spiritus oris, et quandoque per tacitam mussitationem, et sic per continentem negationem sententiae adversarii sui: hoc genus incantationum erat audientium alios, duo autem priora erant loquentium ad alios. Haec tria genera incantationum fuerunt apud antiquos, et adhuc sunt apud spiritus Infernales; apud homines autem in mundo est modo tertium genus residuum, apud illos qui falsa religionis ex fastu propriae intelligentia apud se confirmaverunt; hi enim, dum audiunt contraria non admittunt illa propius in cogitationem suam quam ad contactum, et tunc ex interiori sinu mentis suae emittunt sicut ignem qui consumit illa, de quo alter non aliquid scit nisi per auguria ex facie et sono in responso, si incantator ignem illum, hoc est, iram fastus sui non simulatione coercet. Haec incantatio facit hodie ut vera non acceptentur, et apud multos quod non intelligantur. [4] Quod antiquis temporibus plures artes magicae fuerint, et inter illas incantationes, patet apud Mosen:

 

“Quando veneris in terram, non disces facere juxta abominationes gentium illarum; non invenietur in te qui tradat filium suum aut filiam suam per ignem, Praestigiator per praestigias. Divinator ac Hariolans, et Veneficus, et incantator incantationis, et interrogans Pythonem, et Augurans, et Quaerens mortuos: nam abominatio Jehovae omnia illa” (Deutr. xviii. 9-11).

 

Persuasio falsi et sic destructio veri per “incantationes” significantur in his locis:

 

“Sapientia tua et scientia tua seduxit te: ex eo veniet super te malum; persta in Incantationibus tuis, et in multitudine Praestigiarum tuarum (Esaj. xlvii. 10-12);

“Ex Incantatione Babylonis seductae sunt omnes gentes” (Apoc. xviii. 23);

“Foris stabunt Canes, Incantatores, Scortatores, Homicidae” (Apoc. xxii. 15);

Jehoramus dixit ad Jehu, “Num pax; (qui) dixit, [Quid pax,] usque ad scortationes Isabelis matris, et incantationes ejus multas” (2 Reg. ix. 22);

 

per “scortationes” ejus significantur falsificationes (n. 134) et per “incantationes ejus,” destructiones veri per persuasiones falsi. [5] Quod vicissim “incantatio” significet rejectionem falsi per vera, quae etiam fiebat tacite cogitando et mussitando ex zelo veri contra falsum, patet ex his:

 

Jehovah removebit ex Sione “fortem, virum belli, consiliarium, doctum Mussitationis, peritum Incantationis” (Esaj. iii. 1-3):

“Venenum illorum sicut venenum aspidis surdae: obturat aurem suam ut non audiat vocem Mussitantium, Incantatoris incantationum sapientis” (Psalm. lviii. 5, 6 [B.A. 4, 5]);

“Ecce Ego mitto in vos serpentes basiliscos, contra quos non Incantatio” (Jerem. viii. 17);

“In angustia quaesiverunt Te, clamaverunt Mussitatione” (Esaj. xxvi. 16)

 

(2) 直訳

462. Quoniam nescitur hodie quid per “incantationes” intelligitur, dicetur paucis. 462 「魔術」によって何が意味されるか、今日では知られていないので、簡単に言われる。

“Incantationes” mox supra dicuntur loco octavi praecepti illi Decalogo, “Non false testaberis;” 「魔術」が直ぐ上に、十戒のその第八の戒め「偽りの証言をしてはならない」の代わりに言われている。

nam tria reliqua, quae sunt “homicidia,” “scortationes” et “furta,” ibi nominata sunt: なぜなら、残りの三つの者、それらは「殺人」、「淫行」、また「盗み」である、そこに名前を挙げられているからである。

per “falsum testari” significatur in naturali Sensu falsum testem agere, mentiri et diffamare; 「偽りの証言をすること」によって、自然的な意味の中で、偽りの証人となることが意味される、偽ることと中傷すること。

et in spirituali Sensu, confirmare et persuadere quod falsum sit verum et quod malum sit bonum: また霊的な意味の中で、確信することと説得すること、虚偽が真理であること、また悪が善であることを。

ex quo patet, quod per “incantare” significetur persuadere falsum, et sic destruere verum. そのことから明らかである、「魔術を行なうこと(魔法をかけること)」によって虚偽を説得することが意味されること、またこのように真理を破壊すること。

[2] Incantationes fuerunt apud antiquos in usu, et fiebant tribus modis:― [2] 古代人のもとに魔術が利用の中で(=用いられている)あった、また三つの方法で行なわれた。

Primo, Quod tenerent alterius auditum et sic mentem continenter in verbis et dictis suis, non relaxando aliquid de illis, simul tunc aspirando et inspirando cogitationem conjunctam cum affectione per halitum in sono loquelae, ex quo audiens non potuit cogitare aliquid ex se; 「第一」、他の者の聴覚(聞くこと)を保つこと、またこのように心を絶え間なく自分のことばと発言の中に、それらについて何らかのものをゆるめないで、同時に、その時、話しの音声の中に息によって情愛に結合した思考を息を吹きかけることと吹き込むこと、そのことから聞く者は自分自身から何らかのものを考えることができない。

ita falsarii infundebant falsa sua cum violentia. このように偽る者たち☆が自分の虚偽を暴力とともに注ぎ込んだ。

☆ falsarus?は辞書にありませんが、この訳でよいと思います。

Secundo, Quod infunderent persuasivum; 「第二」、間違った信念を注ぎ込むこと。

quod factum est per detentionem mentis ab omni contrario, ac intensionem ejus in sola idea dictorum a se; すべての正反対ものから、心の抑止(抑制)によって行なわれた、そして集中〔によって〕。自分自身により言った観念だけの中に。

inde sphaera spiritualis mentis ejus dispulit sphaeram spiritualem mentis alterius, et suffocavit illam; ここから、彼の心の霊的なスフェアが他の者の心の霊的なスフェアを追い散らした、またそれを窒息させた。

hoc erat fascinum spirituale, quo magi olim utebantur, et vocabatur vincire et ligare intellectum: これは霊的な呪縛であった、それで昔の魔術師は用いた、また理解力を縛る(束縛する、押しつける)ことまた縛る(結ぶ)ことと呼ばれた。

hoc genus incantationis erat solius spiritus seu cogitationis, prius autem erat quoque oris seu sermonis. この種類の魔術は霊のものまたは思考のものだけであった、けれども、前のものは口のものまたは話しのものもまた〔一緒で〕あった。

[3] Tertio, Quod audiens teneret mentem suam in sua opinione tam fixe, ut paene occluderet aures suas ad audiendum aliquid a loquente; [3] 「第三」、聞く者が自分の心を自分の見解の中にこれほどに固定して保つこと、自分の耳をまったく閉ざすように、話していることから何らかのものを聞かないために。

quod factum est per retentionem spiritus oris, et quandoque per tacitam mussitationem, et sic per continentem negationem sententiae adversarii sui: 口の息の抑制によって行なわれること、また時々、音を伴わない(無言の)もぐもぐ言うことによって、またこのように自分の敵対者の意見の続いている(絶え間のない)否定によって。

hoc genus incantationum erat audientium alios, duo autem priora erant loquentium ad alios. この種類の魔術は他の者を聞いていることのものであった、けれども、前の二つは他の者へ話していることのものであった。

Haec tria genera incantationum fuerunt apud antiquos, et adhuc sunt apud spiritus Infernales; 古代人のもとにあったこれら魔法の三つの種類は、今でも地獄の霊のもとにある。

apud homines autem in mundo est modo tertium genus residuum, apud illos qui falsa religionis ex fastu propriae intelligentia apud se confirmaverunt; けれども、世の中の人間のもとに第三の種類のものだけが残っている、彼らのもとに、その者はプロプリウム(自己)の知性の高慢から宗教の虚偽を自分自身のもとに確信した。

hi enim, dum audiunt contraria non admittunt illa propius in cogitationem suam quam ad contactum, et tunc ex interiori sinu mentis suae emittunt sicut ignem qui consumit illa, de quo alter non aliquid scit nisi per auguria ex facie et sono in responso, si incantator ignem illum, hoc est, iram fastus sui non simulatione coercet. というのは、これらの者は、正反対のものを聞く時、それらを自分の思考の中にさらに近く入れない、接触へ向けてよりも、またその時、自分の心の内的な内部(洞)から火のような〔ものを〕出す、それはそれらを滅ぼす、それについて他の者は何らかのものを知らない、顔〔つき〕や返答の中の音声からの予言〔らしきもの〕によってでないなら、もし、魔法使い(呪文をとなる者)がその火を、すなわち、自分の高慢の怒りを、見せかけで抑制するなら。

Haec incantatio facit hodie ut vera non acceptentur, et apud multos quod non intelligantur. この魔術は今日〔も〕行なわれている、真理が受け入れられないために、また多くの者のもとで、理解されないこと。