原典講読『啓示された黙示録』 457

(1) 原文

457. ” Etiam non paenitentiam egerunt ab operibus manuum Suarum,” significat quod nec illi fugerint propria sua, quae sunt mala omnis generis, ut peccata.―Quod per “opera manuum hominis” significentur propria hominis, quae sunt mala et inde falsa, est quia per “manus” significantur in summa illa quae procedunt ab homine, vires enim mentis et inde corporis ejus determinantur in manus, et ibi terminantur; quare per “manus” in Verbo significatur potentia: inde est, quod per “opera manuum hominis” significentur propria ejus, quae sunt mala et falsa omnis generis; propria voluntatis ejus sunt mala, et propria intellectus ejus sunt falsa inde. Quod de illis, de quibus hic agitur, dicatur, quod non paenitentiam egerint, est quia illi qui solam fidem faciunt omne religionis, dicunt in se, “Quid opus paenitentia, cum per solam fidem remittuntur peccata, et salvamur; quid faciunt opera nostra ad hoc; scio quod in peccatis natus sim, et quod peccator sim; si hoc confiteor, et oro, ut naevi mei non imputentur mihi, actane tunc est paenitentia; quid opus pluribus.” Et sic non cogitat aliquid de peccatis, usque ut non sciat quod peccata sint; quare fertur ex jucundo et amoeno continue ex illis, in illis, et in illa, sicut navis secundo vento et flumine in scopulos, dormiente et nauclero et nauta. [2[ Per “opera manuum” hominis in Verbo in Sensu ejus naturali, intelliguntur sculptilia, fusilia et idola; sed in Sensu spirituali per illa significantur mala et falsa omnis generis, quae sunt propria hominis; ut in his locis:

 

“Ne ad iram provocaretis Me per Opus manuum vestrarum; si provocaretis Me in iram per Opus manuum vestrarum, in malum vobis: retribuam illis juxta Opus illorum, et juxta Factum manuum illorum” (Jerem. xxv. 6, 7, 14);

“Filii Israelis provocarunt Me ad iram per Opus manuum illorum” (Jerem. xxxii. 30; cap. xliv. 8);

“Loquar judicia cum illis super omni malitia illorum, quod incurvaverint se Operibus manuum suarum” (Jerem. i. 16);

“In die illo spectabunt oculi ad Sanctum Israelis, et non ad Altaria Opus manuum suarum,” et “quod fecerunt Digiti eorum” (Esaj. xvii. 7, 8; cap. xxxi. 7; cap. xxxvii. 19; Jerem. x. 9).

 

[3] Quod “opus manuum” hominis sit proprium ejus, et inde malum et falsum, manifeste constare potest ex eo, quod propter illam causam prohibitum fuerit aedificare Altare et Templum ex lapidibus caesis, ac super lapides istos movere ferrum, per haec enim significabatur “opus manuum” hominis:

 

“Si Altare lapidum facias Mihi, non aedificabis illos Caesos, quia si caelum moveris super illo, prophanabis illud” (Exod. xx. 25{1});

Josua aedificavit Altare lapidum, super quo non movit ferrum (Jos. viii. 30, 31);

Templum Hierosolymae aedificatum est ex “lapide integro, et malleus et securis, atque ulla instrumenta ferri, non audita sunt, cum aedificabatur” (1 Reg. vi. 7{2}),

 

[4] Omnia quae a Domino fiunt, etiam vocatur “Opera manuum Ipsius,” quae sunt Propria Ipsius, et in se Bona et Vera; ut in his:

 

“Opera manuum Jehovae Veritas et Judicium” (Psalm. cxi. 7);

“Jehovah, Misericordia Tua in aeternum; Opera manuum Tuarum ne omittas” (Psalm. cxxxviii. 8);

“Sic dixit Jehovah Sanctus Israelis, et Formator ejus, Signa petite a Me, super filiis Meis, super Opere manuum Mearum praecipite Mihi” (Esaj. xlv.{3} 11);

“Populus tuus omnes justi, surculus plantarum Mearum, Opus manuum Mearum” (Esaj. lx. 21);

“Jehovah Pater noster Tu; nos lutum, et Tu Figulus noster, et Opus manuum Tuarum omnes nos” (Esaj. lxiv. 7 [B.A. 8]).

 

@1 25 pro “22” (In versione Seb. Schm. numeratus est versus 22.) @2 7 pro “6” @3 xlv. pro “xlii.”

 

(2) 直訳

457. ” Etiam non paenitentiam egerunt ab operibus manuum Suarum,” significat quod nec illi fugerint propria sua, quae sunt mala omnis generis, ut peccata.― 457 「さらにまた自分の手の働きから悔い改めを行なわなかった」は、彼らもまた自分のプロプリウム(固有のもの)を避けなかったことを意味する、それらはすべての種類の悪である、罪として――

Quod per “opera manuum hominis” significentur propria hominis, quae sunt mala et inde falsa, est quia per “manus” significantur in summa illa quae procedunt ab homine, vires enim mentis et inde corporis ejus determinantur in manus, et ibi terminantur; 「人間の手の働き」によって、人間のプロプリウム(固有のもの)が意味される、それらは悪とここからの虚偽である、「手」によって要約した形でそれらが意味されるから、それらは人間から発出する、というのは、心のまたここから彼の身体の力は手の中で向けられるから、またそこに終える(終結する)。

quare per “manus” in Verbo significatur potentia: それゆえ、みことばの中の「手」によって力が意味される。

inde est, quod per “opera manuum hominis” significentur propria ejus, quae sunt mala et falsa omnis generis; ここからである、「人間の手の働き」によって、彼の力が意味されること、それらはすべての種類の悪と虚偽である。

propria voluntatis ejus sunt mala, et propria intellectus ejus sunt falsa inde. 彼の意志のプロプリウム(固有のもの)は悪である、また彼の理解力のプロプリウム(固有のもの)はここからの虚偽である。

Quod de illis, de quibus hic agitur, dicatur, quod non paenitentiam egerint, est quia illi qui solam fidem faciunt omne religionis, dicunt in se, “Quid opus paenitentia, cum per solam fidem remittuntur peccata, et salvamur; 彼らについて、その者たちについてここに扱われている、言われる、悔い改めを行なわなかったこと、彼らは、その者は信仰のみを宗教のすべてのものにする、自分自身の中で言うからである、「悔い改めの働きとは何か、信仰のみによって罪が赦されるとき、また救われる。

quid faciunt opera nostra ad hoc; このことへ向けて私たちの働きは何を行なうのか。

scio quod in peccatis natus sim, et quod peccator sim; 私は知っている、私が罪の中に生まれていること、また私が罪人であること。

si hoc confiteor, et oro, ut naevi mei non imputentur mihi, actane tunc est paenitentia; もし、このことを私が告白するなら、また私が祈る、私の汚点(欠点)が私に転嫁されないように、その時、悔い改めが行なわれたな?☆

☆ –ne は肯定の返答を期待する疑問接尾辞。

quid opus pluribus.” 何が働きか、さらなるものに」。

Et sic non cogitat aliquid de peccatis, usque ut non sciat quod peccata sint; また、このように罪について何らかのものを考えなかった、罪があることを知らないようにまでも。

quare fertur ex jucundo et amoeno continue ex illis, in illis, et in illa, sicut navis secundo vento et flumine in scopulos, dormiente et nauclero et nauta. それゆえ、それら〔罪〕から、それらの中に、またそれらの中で、絶えず快さ(楽しさ)と快感から導かれる、船が風と流れにしたがって岩礁の中へ、眠って、船長と船員と。

[2[ Per “opera manuum” hominis in Verbo in Sensu ejus naturali, intelliguntur sculptilia, fusilia et idola; [2] みことばの中で、その自然的な意味の中で人間の「手の働き」によって、彫像、鋳造のものまた偶像が意味される。

sed in Sensu spirituali per illa significantur mala et falsa omnis generis, quae sunt propria hominis; しかし、霊的な意味の中でそれらによってすべての種類の悪と虚偽が意味される、それらは人間のプロプリウム(固有のもの)である。

ut in his locis: 例えば、これらの箇所の中に――

“Ne ad iram provocaretis Me per Opus manuum vestrarum; 「あなたがたの手の働きによって、わたしを怒りへと刺激(挑発)するな。

si provocaretis Me in iram per Opus manuum vestrarum, in malum vobis: もし、あなたがたの手の働きによって、あなたがたがわたしを刺激(挑発)するなら、悪のことばの中で。

retribuam illis juxta Opus illorum, et juxta Factum manuum illorum” (Jerem. xxv. 6, 7, 14); わたしは彼らに彼らの働きにしたがって報いる、また彼らの手の行為にしたがって」

“Filii Israelis provocarunt Me ad iram per Opus manuum illorum” (Jerem. xxxii. 30; cap. xliv. 8); 「イスラエル民族は彼らの手の働きによって、わたしを怒りへと刺激した(挑発した)(エレミヤ32:30、44:8)。

“Loquar judicia cum illis super omni malitia illorum, quod incurvaverint se Operibus manuum suarum” (Jerem. i. 16); 「わたしは彼らに彼らのすべての悪意について審判を話す、自分の手の働きで腰をかがめた(お辞儀をした)こと」(エレミヤ1:16)。

“In die illo spectabunt oculi ad Sanctum Israelis, et non ad Altaria Opus manuum suarum,” et “quod fecerunt Digiti eorum” (Esaj. xvii. 7, 8; cap. xxxi. 7; cap. xxxvii. 19; Jerem. x. 9). 「その日の中で、目はイスラエルの聖なる方へ(目を)向ける、また自分の手の働き〔である〕祭壇を〔(目を)向け〕ない」また「それを彼らの指でつくった」(イザヤ16:7, 8、第31章7、第37章19、エレミヤ10:9)。

[3] Quod “opus manuum” hominis sit proprium ejus, et inde malum et falsum, manifeste constare potest ex eo, quod propter illam causam prohibitum fuerit aedificare Altare et Templum ex lapidibus caesis, ac super lapides istos movere ferrum, per haec enim significabatur “opus manuum” hominis: [3] 人間の「手の働き」が彼のプロプリウム(固有のもの)であること、またここから悪と虚偽、そのことからはっきりと明らかにすることができる、それらの理由のために祭壇と神殿を建築することが禁じられたこと、切り出された石から、そしてその石の上で鉄〔の道具〕を動かすこと、というのは、このことによって、人間の「手の働き」が意味されたから――

“Si Altare lapidum facias Mihi, non aedificabis illos Caesos, quia si caelum moveris super illo, prophanabis illud” (Exod. xx. 25{1}); 「もし、あなたがわたしに石の祭壇をつくるなら、それを切り出したもので建築してはならない、もしその上にのみ(たがね)を動かすなら、あなたはそれを汚すからである」(出エジプト記20:25)。

Josua aedificavit Altare lapidum, super quo non movit ferrum (Jos. viii. 30, 31); ヨシュアは石の祭壇を建築した、その上に鉄〔の道具〕を動かさなかった(ヨシュア記8:30, 31)。

Templum Hierosolymae aedificatum est ex “lapide integro, et malleus et securis, atque ulla instrumenta ferri, non audita sunt, cum aedificabatur” (1 Reg. vi. 7{2}), エルサレムの神殿は「完全な(そっくりそのままの)石」から建築された、「またハンマー(槌)と斧は、そして鉄の道具は何も、聞かれなかった、建築されたとき」(列王記Ⅰ6:7)。

[4] Omnia quae a Domino fiunt, etiam vocatur “Opera manuum Ipsius,” quae sunt Propria Ipsius, et in se Bona et Vera; [4] すべてのものは、それらは主により行なわれる、さらにまた「その方の手の働き」と呼ばれる、それらはご自分のプロプリウム(固有のもの)である、また本質的に善と真理。

ut in his: 例えば、これらの中で――

“Opera manuum Jehovae Veritas et Judicium” (Psalm. cxi. 7); 「エホバの手の働きは〝真理〟と審判」(詩篇111:7)。

“Jehovah, Misericordia Tua in aeternum; 「エホバよ、あなたの慈悲は永遠に〔ある〕。

Opera manuum Tuarum ne omittas” (Psalm. cxxxviii. 8); あなたの手の働きを、あなたは放棄しないように」(詩篇138:8)。

“Sic dixit Jehovah Sanctus Israelis, et Formator ejus, Signa petite a Me, super filiis Meis, super Opere manuum Mearum praecipite Mihi” (Esaj. xlv.{3} 11); 「このようにイスラエルの聖なる方、エホバは言った、その形成者、わたしからしるしを(あなたがたは)求めよ、わたしの息子たちについて、わたしの手の働きについて(あなたがたは)命じよ」(イザヤ45:11)。

“Populus tuus omnes justi, surculus plantarum Mearum, Opus manuum Mearum” (Esaj. lx. 21); 「あなたの民はすべての者が正しい、わたしの植えた小枝、わたしの手の働き」(イザヤ60:21)。

“Jehovah Pater noster Tu; 「エホバよ、あなたは私たちの父。

nos lutum, et Tu Figulus noster, et Opus manuum Tuarum omnes nos” (Esaj. lxiv. 7 [B.A. 8]). 私たちは粘土、またあなたは私たちの陶器師、また私たちすべての者はあなたの手の働き」(イザヤ64:8)。

@1 25 pro “22” (In versione Seb. Schm. numeratus est versus 22.)  注1 「22」の代わりに 25(セバスチャン・シュミディウス版の中に。22節が数えられる)

@2 7 pro “6” 注2 「6」の代わりに 7

@3 xlv. pro “xlii.”  注3 「xlii.」の代わりに xlv.

 

(3) 訳文

 457 「自分の手の働きからも悔い改めを行なわなかった」は、彼らもまたすべての種類の悪である自分のプロプリウム(固有のもの)を罪として避けなかったことを意味する。

 「人間の手の働き」によって、人間のプロプリウム(固有のもの)が意味され、それらは悪とここからの虚偽である、「手」によって人間から発出するものが要約して意味されるから、というのは、心のまたここから彼の身体の力は手の中で向けられ、そこで終結するからである。それゆえ、みことばの中の「手」によって力が意味される。ここから、「人間の手の働き」によって、すべての種類の悪と虚偽である彼の力が意味される。彼の意志のプロプリウム(固有のもの)は悪であり、彼の理解力のプロプリウム(固有のもの)はここからの虚偽である。

 ここに扱われている、信仰のみを宗教のすべてのものにする者について、悔い改めを行なわなかったことが言われる、彼らは自分自身の中で言うからである、「信仰のみによって罪が赦され、救われるとき、悔い改めの働きとは何か? このことへ向けて私たちの働きは何を行なうのか? 私は、私が罪の中に生まれていること、私が罪人(つみびと)であることを知っている。もし、このことを私が告白し、私が自分の欠点が私に転嫁されないように祈るなら、その時、悔い改めが行なわれたのではないのか? 何がさらなる働きとは何か?」。

 また、このように、罪があることを知らないまでも、罪について何らかのものを考えなかった。それゆえ、船が、船長と船員が眠って〔いる間に〕、風と流れにしたがって岩礁の中へ導かれるように、絶えず快さ(楽しさ)と快感から、それら〔罪〕から、それらの中に、またそれらの中で導かれる。

[2] みことばの中で、その自然的な意味で人間の「手の働き」によって、彫像、鋳造の像、偶像が意味される。しかし、霊的な意味でそれらによってすべての種類の悪と虚偽が意味され、それらは人間のプロプリウム(固有のもの)である。例えば、これらの箇所に――

 

 「あなたがたの手の働きによって、わたしを怒りへと刺激するな。もし、あなたがたの手の働きによって、あなたがたがわたしを、悪のことばの中で刺激するなら、わたしは彼らにその働きにしたがって、その手の行為にしたがって報いる」

 「イスラエル民族は彼らの手の働きによって、わたしを怒りへと刺激した」(エレミヤ32:30、44:8)。

 「わたしは彼らに彼らのすべての悪意について審判を話す、自分の手の働きで腰をかがめたことである」(エレミヤ1:16)。

 「その日に、目はイスラエルの聖なる方を眺める、また自分の手の働き〔である〕祭壇を〔眺め〕ない」また「それを彼らの指でつくった」(イザヤ16:7, 8、31:7、37:19、エレミヤ10:9)。

 

 [3] 人間の「手の働き」が彼のプロプリウム(固有のもの)であり、ここから悪と虚偽であることは、それらの理由のために、切り出された石から、そしてその石の上で鉄〔の道具〕を動かして、祭壇と神殿を建築することが禁じられたことからはっきりと明らかにすることができる、というのは、このことによって、人間の「手の働き」が意味されたから――

 

 「もし、あなたがわたしに石の祭壇をつくるなら、それを切り出したもので建築してはならない、もしその上にのみ(たがね)を動かすなら、あなたはそれを汚すからである」(出エジプト記20:25)。

 ヨシュアは石の祭壇を建築した、その上に鉄〔の道具〕を動かさなかった(ヨシュア記8:30, 31)。

 エルサレムの神殿は「完全な(そっくりそのままの)石」から建築された、「また槌と斧は、そして鉄の道具は何も、建築されたとき聞かれなかった」(列王記Ⅰ6:7)。

 

 [4] 主により行なわれすべてのものもまた「その方の手の働き」と呼ばれる、それらはご自分のプロプリウム(固有のもの)、本質的に善と真理である。例えば、これらの中で――

 

 「エホバの手の働きは〝真理〟と審判」(詩篇111:7)。

 「エホバよ、あなたの慈悲は永遠に〔ある〕。あなたの手の働きを捨てないでください」(詩篇138:8)。

 「このようにイスラエルの聖なる方、その形成者エホバは言われた、わたしからしるしを(あなたがたは)求めよ、わたしの息子たちについて、わたしの手の働きについて(あなたがたは)命じよ」(イザヤ45:11)。

 「あなたの民はすべての者が正しい、わたしの植えた小枝、わたしの手の働きよ」(イザヤ60:21)。

 「エホバよ、あなたは私たちの父。私たちは粘土、あなたは私たちの陶器師、私たちすべての者はあなたの手の働き」(イザヤ64:8)。