(1) 原文
427. [Vers. 5.] ” Et datum illis ut non occiderent illos; sed ut cruciarent menses quinque,” significat quod ex Divina Domini Providentia sit, quod non possint illis qui non in fide charitatis sunt, auferre facultatem intelligendi et volendi verum et bonum, sed modo quod possint ad breve tempus inducere stuporem.―Per “datum illis” significatur quod ex Divina Domini Providentia sit, ut mox supra; “non posse occidere illos” significat non posse auferre illis, qui non in fide charitatis sunt, facultatem intelligendi et volendi verum et bonum, hac enim facultate ablata homo spiritualiter occisus est; per “cruciare menses quinque” significatur stuporem ad breve tempus inducere; “quinque” significant aliquid parum seu ad breve tempus, et “cruciare” significat stuporem inducere, quia hoc per “scorpium” significatur (n. 425), et per “cruciatum sicut scorpii” ut sequitur (n. 428). Quod homini non possit auferri facultas intelligendi verum et volendi illud, seu rationalitas et libertas, multis ostensum est in Sapientia Angelica de Divina Providentia(n. 73, 74, 82-86, 92-99{1}, 138-149, 322). [2] Quod “menses quinque” significent aliquid parum et ad breve tempus, est quia id per “quinque” significatur; tempora enim, sive sint horae, dies, septimanae, sive menses, anni, non significant tempus, sed statum, ac numeri determinant quale ejus (n. 4, 10, 348, 947). Quod “quinque” significent aliquid, et quoque parum, constare potest ex his locis:
“Mille coram increpatione Quinque fugient” (Esaj. xxx. 17);
“Quinque persequentur centum” (Levit. xxvi. 8);
Jesus dixit, quod “Regnum caelorum simile sit decem virginibus, quarum Quinque erant prudentes et Quinque stultae” (Matth. xxv. 1, 2);
per “decem virgines” significantur omnes in Ecclesia, per “quinque” significantur quaedam pars aut aliqui. Similia significantur per “decem” et per “quinque” in parabola, quod
Datae sint servis minae ut negotiarentur, et quod unus ex mina acquisiverit decem minas, et alter quinque (Luc. xix. 13-20);
“decem minae” significant multum, et “quinque minae” parum.
(Praeter alibi, ut Esaj. xvii. 6; cap. xix. 18, 19; Matth. xiv. 15-21{2}).
@1 99 pro “98” @2 21 pro “22”
(2) 直訳
427. [Vers. 5.] ” Et datum illis ut non occiderent illos; sed ut cruciarent menses quinque,” significat quod ex Divina Domini Providentia sit, quod non possint illis qui non in fide charitatis sunt, auferre facultatem intelligendi et volendi verum et bonum, sed modo quod possint ad breve tempus inducere stuporem.― 427(5節) 「また彼らに許された(与えられた)、彼らを殺さないように、しかし、五カ月〔間〕苦しめるように」は、主の神的摂理からであることを、仁愛の信仰の中にいない者、彼らから真理と善を理解するまた意志する能力を取り去ることができないことを意味する、しかし、単に短い時間まで麻痺(無感覚)を引き起こすことができること――
Per “datum illis” significatur quod ex Divina Domini Providentia sit, ut mox supra; 「彼らに許された(与えられた)」によって、主の神的摂理からであることが意味される、直ぐ上のように。
“non posse occidere illos” significat non posse auferre illis, qui non in fide charitatis sunt, facultatem intelligendi et volendi verum et bonum, hac enim facultate ablata homo spiritualiter occisus est; 「彼らを殺すことができないこと」は、彼らから取り去ることができないことを意味する、その者は仁愛の信仰の中にいない、真理と善を理解するまた意志する能力を、というのは、この能力で取り去られて、人間は霊的に殺されるから。
per “cruciare menses quinque” significatur stuporem ad breve tempus inducere; 「 五カ月〔間〕苦しめること」によって、短い時間まで麻痺(無感覚)を引き起こすことが意味される。
“quinque” significant aliquid parum seu ad breve tempus, et “cruciare” significat stuporem inducere, quia hoc per “scorpium” significatur (n. 425), et per “cruciatum sicut scorpii” ut sequitur (n. 428). 「五」は何らかの部分をまたは短い時間までを意味する、また「苦しめること」は麻痺(無感覚)を引き起こすこと意味する、これが「サソリ」によって意味されるからである(425番)、また「サソリのような苦痛」によって、続けられるように(428番)。
Quod homini non possit auferri facultas intelligendi verum et volendi illud, seu rationalitas et libertas, multis ostensum est in Sapientia Angelica de Divina Providentia (n. 73, 74, 82-86, 92-99{1}, 138-149, 322). 人間に、真理を理解するまたそれを欲する能力が、または理性と自由が取り去れることができないことは、大いに示されている『天使の知恵 神的摂理について』の中に(73, 74, 82-86, 92-99, 138-149, 322番)。
[2] Quod “menses quinque” significent aliquid parum et ad breve tempus, est quia id per “quinque” significatur; [2] 「五カ月」が何らかの部分また短い時間までを意味することは、それが「五」によって意味されるからである。
tempora enim, sive sint horae, dies, septimanae, sive menses, anni, non significant tempus, sed statum, ac numeri determinant quale ejus (n. 4, 10, 348, 947). というのは、時間は、あるいは時、日、週、あるいは月、年〔であれ〕、時間を意味しないから、しかし、状態を、そして数はその性質を決定する(4, 10, 348, 947番)。
Quod “quinque” significent aliquid, et quoque parum, constare potest ex his locis: 「五」が何らかのものを、そしてまたわずかなものを意味することは、これらの箇所から明らかにすることができる――
“Mille coram increpatione Quinque fugient” (Esaj. xxx. 17); 「千(人)が叱責の前に〔して〕、五(人)が逃げる」(イザヤ30:17)。
“Quinque persequentur centum” (Levit. xxvi. 8); 「五(人)が百(人)を追跡する」(レビ26:8)。
Jesus dixit, quod “Regnum caelorum simile sit decem virginibus, quarum Quinque erant prudentes et Quinque stultae” (Matth. xxv. 1, 2); イエスは言った、こと「天の王国は十(人)の娘(処女)に似ている、それらの五(人)は賢かった、また五(人)は愚か」(マタイ25:1, 2)。
per “decem virgines” significantur omnes in Ecclesia, per “quinque” significantur quaedam pars aut aliqui. 「十(人)の娘(処女)」によって教会の中のすべての者が意味される、「五(人)」によってある部分またはだれか(ある者)が。
Similia significantur per “decem” et per “quinque” in parabola, quod 同様のものが、たとえの中の「十」よってまた「五」によって意味される、~こと
Datae sint servis minae ut negotiarentur, et quod unus ex mina acquisiverit decem minas, et alter quinque (Luc. xix. 13-20); しもべにミナが与えられた、商売するように、またある者はミナから十ミナを得た(もうけた)、また他の者が五〔ミナ〕を(ルカ19:13-20)。
“decem minae” significant multum, et “quinque minae” parum. 「十ミナ」は多くのものを、また「五ミナ」はわずからものを意味する。
(Praeter alibi, ut Esaj. xvii. 6; cap. xix. 18, 19; Matth. xiv. 15-21{2}). (さらに他の箇所に、例えば、イザヤ17:6、第19章18, 19、マタイ14:15-21)。
@1 99 pro “98” 注1 「98」の代わりに 99
@2 21 pro “22” 注2 「22」の代わりに 21
(3) 訳文
427(5節) 「また彼らに、彼らを殺さないように、しかし、五カ月〔間〕苦しめるように許された」は、主の神的摂理からであること、仁愛の信仰の中にいない者から真理と善を理解するまた意志する能力も取り去ることができないこと、しかし、単に短い時間まで麻痺を引き起こすことができることを意味する。
「彼らに許された」によって、直ぐ上のように、主の神的摂理からであることが意味される。「彼らを殺すことができないこと」は、仁愛の信仰の中にいない者から、真理と善を理解するまた意志する能力を、取り去ることができないことを意味する、というのは、この能力が取り去られるとき、人間は霊的に殺されるから。「 五カ月〔間〕苦しめること」によって、短い時間まで麻痺を引き起こすことが意味される。「五」は何らかの部分をまたは短い時間までを意味する、また「苦しめること」は麻痺(無感覚)を引き起こすこと意味する、これが「サソリ」によって意味され(425番)、また続けられるように「サソリのような苦痛」によって意味されるからである(428番)。
人間から真理を理解するまたそれを欲する能力が、または理性と自由が、取り去れることができないことは、『神の摂理』の中に大いに示されている(73, 74, 82-86, 92-99, 138-149, 322番)。
[2] 「五カ月」が何らかの部分また短い時間までを意味することは、それが「五」によって意味されるからである。というのは、時間は、あるいは時、日、週〔であれ〕、あるいは月、年〔であれ〕、時間を意味しない、しかし、状態を意味し、そして数はその性質を決定するから(4, 10, 348, 947番)。
「五」が何らかのものを、そしてまたわずかなものを意味することは、これらの箇所から明らかにすることができる――
「五人の叱責を前にして千人が逃げる」(イザヤ30:17)。
「五人が百人を追跡する」(レビ26:8)。
イエスは言った、「天の王国は十人の娘に似ている、それらの五人は賢かった、五人は愚かだった」(マタイ25:1, 2)。
「十人の娘」によって教会の中のすべての者が、「五人」によってある部分またはある者が意味される。
同様のものが、しもべに商売するようにとミナが与えられ、ある者はミナから十ミナをもうけ、他の者は五〔ミナ〕をもうけたたとえの中の「十」また「五」によって意味される(ルカ19:13-20)。
「十ミナ」は多くのものを、また「五ミナ」はわずからものを意味する。(さらに他の箇所に、例えば、イザヤ17:6、19:18, 19、マタイ14:15-21)