Contenta Singulorum Versuum.
個々の(各個の)節の内容
(1) 原文
1. ” Quintus Angelus clanxit,” significat explorationem et manifestationem status vitae illorum in Ecclesia Reformatorum, qui vocantur docti et sapientes ex confirmatione fidei separatae a charitate, ac justificationis et salvationis per illam solam [n. 419]; ” et vidi stellam e Caelo delapsam in terram,” significat Divinum Verum spirituale influens e Caelo in Ecclesiam apud illis, explorans et manifestans [n. 420]; ” et data ei clavis putei abyssi,” significat infernum eorum apertum [n. 421].
2. ” Et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus e puteo (abyssi) sicut fumus fornacis magnae,” significat falsa concupiscentiarum naturalis hominis scaturientium ex malis amoribus illorum [n. 422]; ” et obscuratus est sol et aer e fumo putei,” significat quod inde lux veri facti sit caligo[n. 423].
3. ” Et ex fumo exiverunt locustae in terram,” significat quod ex illis falsa in extremis, qualia sunt illis qui sensuales facti sunt, ac omnia vident et judicant ex sensibus et eorum fallaciis [n. 424]; ” et data illis potestas sicut habent potestatem scorpii terrae,” significat potentiam persuadendi quod falsa illorum sint vera [n. 425].
4. ” Et dictum illis ne laederent gramen terrae, neque ullum viride, neque ullam arborem, nisi homines solos, quicumque non haberent sigillum Dei in frontibus suis,” significat Divinam Domini Providentiam, quod non possint auferre aliquod verum et bonum fidei, nec affectionem et perceptionem illorum, aliis quam qui non in charitate et inde non in fide sunt [n. 426].
5. ” Et datum illis ut non occiderent illos, sed ut cruciarent menses quinque,” significat quod nec his possint auferre facultatem intelligendi et volendi verum et bonum, sed modo quod possint ad breve tempus inducere stuporem [n. 427]; ” et cruciatus illarum sicut cruciatus scorpii cum percutit hominem,” significat hoc sit ex persuasivo illorum[n. 428].
6. “Et in diebus illis quaerent homines mortem et non invenient illam, et cupient mori et mors fugiet illos,” significat quod velint ut in rebus fidei intellectus occlusus sit et voluntas obturata, per quae lux et vita spiritualis exstinguitur, et quod usque hoc non possit fieri [n. 429].
7. ” Et similitudines locustarum,” significat apparentias et imagines illorum qui fidem separatam a charitate apud se confirmaverunt [n. 430]; ” similes equis paratis ad bellum,” significat quod quia ratiocinari possunt, apparerent sibi sicut pugnantes ex intellectu veri ex Verbo [n. 431]; ” et super capitibus illarum sicut coronae similes auro,” significat quod apparerent sibi sicut victores [n. 432]; ” et facies illarum sicut facies hominum,” significat quod apparerent sibi sicut sapientes [n. 433].
8. ” Et habebant capillos sicut capillos mulierum,” significat quod apparerent sibi sicut in affectione veri [n. 434]; ” et dentes illarum sicut leonum erant,” significat quod sensualia, quae sunt ultima vitae naturalis hominis, apparerent illis in potentia super omnia [n. 435].
9. ” Et habebant thoraces sicut thoraces ferreos,” significat argumentationes ex fallaciis, per quas pugnant et valent, [quae] apparerent illis tam validae ut refelli non possent [n. 436]; ” et vox alarum illarum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum,” significat ratiocinia illorum sicut ex veris doctrinae e Verbo plene intellectis, pro quibus ardenter pugnandum est [n. 437].
10. ” Et habebant caudas similes scorpiis,” significat vera Verbi falsificata, per quae inducunt stuporem [n. 438]; ” et aculei erant in caudis illarum, et potestas illarum laedere homines mensibus quinque,” significat astutas falsificationes Verbi, per quas ad breve tempus obtenebrant et fascinant intellectum, et sic fallunt et captant [n. 439].
11. ” Et habebant super se regem angelum abyssi nomen ei Hebraice Abaddon, et in Graeca nomen habet Apollyon,” significat quod in Inferno Satanico sint, qui in falsis ex concupiscentiis sunt, et per totalem falsificationem Verbi perdiderunt Ecclesiam [n. 440].
12. ” Et vae unum praeteriit, ecce veniunt adhuc duo vae posthaec,” significat ulteriores lamentationes super statu Ecclesiae [n. 441].
13,14. ” Et sextus Angelus clanxit,” significat explorationem et manifestationem status vitae apud illos in Ecclesia Reformatorum qui non ita sapientes sunt, et usque omne religionis ponunt in fide, et illam solam cogitant, et ad lubitum vivunt [n. 442]; ” et audivi vocem unam ex quatuor cornubus Altaris aurei quod coram Deo, dicentem sexto Angelo qui habebat tubam,” significat mandatum a Domino e Caelo spirituali ad illos qui explorarent et manifestarent (n. 443); ” solve quatuor Angelos vinctos ad flumen magnum Euphratem,” significat ut vincula externa auferantur illis, ut appareant interiora mentis illorum [n. 444].
15. ” Et soluti sunt quatuor Angeli,” significat quod sublatis vinculis externis apparuerint interiora mentis illorum [n. 445]; ” parati in horam in diem et mensem et annum, ut occiderent tertiam partem hominum,” significat illos in perpetuo conatu auferendi hominibus Ecclesiae lucem et vitam spiritualem [n. 446].
16. ” Et numerus exercituum equitatus duae myriades myriadum,”significat ratiocinia de sola fide, quibus interiora mentis eorum referta erant, ex mere falsis mali in copia [n. 447]; ” et audivi numerum illorum,” significat perceptum quale eorum [n. 448].
17. ” Et ita vidi equos in visione et sedentes super illis.” significat tunc detectum quod ratiocinia interiorum mentis illorum de sola fide essent imaginaria et visionaria, ac ipsi insanientes ex illis [n. 449]; ” habentes thoraces igneos, hyacinthinos et sulphureos,” significat argumentationes illorum imaginarias et visionarias ex amore infernali et propria intelligentia et ex concupiscentiis inde [n. 450]; ” et capita equorum sicut capita leonum,” significat phantasias de sola fide tanquam in potentia [n. 451]; ” et ex oribus illorum exivit ignis et fumus et sulphur,” significat quod in cogitationibus et sermonibus illorum interius spectatis, non aliud sit et ex illis prodeat, quam amor sui et mundi, fastus propriae intelligentiae, ac concupiscentiae mali et falsi ex duobus illis [n. 452].
18. ” Ex tribus his occisa est tertia pars hominum, ex igne et ex fumo et ex sulphure exeunte ex oribus illorum,” significat quod ex illis sit quod homines Ecclesiae pereant [n. 453].
19. ” Et potestas illorum in ore illorum erat,” significat quod solum valeant sermone confirmante fidem [n. 454]; ” nam caudae illorum similes serpentibus habentes capita, et in his laedunt,” significat causam, quod sensuales sint ac inversi, loquentes ore vera, sed falsificantes illa ex principio quod facit caput (doctrinae) religionis eorum, et sic fallunt [n. 455].
20. ” Et reliqui homines qui non occisi sunt in plagis his,” significat illos in Ecclesia Reformatorum qui non ita sunt spiritualiter mortui ex ratiociniis visionariis, et ex amore sui, fastu propriae intelligentiae, et ex concupiscentiis inde, sicut priores, et usque solam fidem faciunt caput religionis suae [n. 456]; ” etiam non paenitentiam egerunt ab operibus manuum suarum,” significat quod nec illi fugerint propria sua, quae sunt mala omnis generis, ut peccata [n. 457]; ” ut non adorarent daemonia,”significat quod sic in malis concupiscentiarum suarum sint, et unum faciant cum similibus in inferno [n. 458]; ” et idola aurea, et argentea et aenea et lapidea et lignea,” significat quod sic in cultu sint ex mere falsis[n. 459]; ” quae neque videre possunt, neque audire, neque ambulare,”significat in quibus nihil vitae spiritualis et vere rationalis est [n. 460].
21. ” Et non egerunt paenitentiam e, homicidiis suis, neque ex incantationibus suis, neque ex scortationibus suis, neque ex furtis suis,” significat quod haereticum de sola fide inducat cordibus stupiditatem, tergiversationem et duritiem, ut non cogitent aliquid de praeceptis Decalogi, ne quidem de ullo peccato quod fugiendum sit quia est cum Diabolo et contra Deum [n. 461].
(2) 直訳
1. ” Quintus Angelus clanxit,” significat explorationem et manifestationem status vitae illorum in Ecclesia Reformatorum, qui vocantur docti et sapientes ex confirmatione fidei separatae a charitate, ac justificationis et salvationis per illam solam [n. 419]; 1.「五の天使が(らっぱを)吹いた」は、改革派の教会の中の彼らの生活(いのち)の状態の調査と明示を意味する、その者は学識ある者と賢明な者と呼ばれる、仁愛から分離した信仰の確信kら、そして信仰のみによって義認と救いの(419番)。
” et vidi stellam e Caelo delapsam in terram,” significat Divinum Verum spirituale influens e Caelo in Ecclesiam apud illis, explorans et manifestans [n. 420]; 「また私は天から地の中に落ちた星を見た」は、天界から彼らのもとの教会の中に流入する神的真理を意味する、調査するまた明示する(420番)。
” et data ei clavis putei abyssi,” significat infernum eorum apertum [n. 421]. 「またそれに深淵の穴の鍵が与えられた」は、彼らの地獄が開かれた、を意味する(421番)。
2. ” Et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus e puteo (abyssi) sicut fumus fornacis magnae,” significat falsa concupiscentiarum naturalis hominis scaturientium ex malis amoribus illorum [n. 422]; 2.「また、深淵の穴が開かれた、また、深淵の穴から煙が上がった、大きな炉の煙のような」は、自然的な人間の欲望の虚偽を意味する、彼らの悪の愛からわき出てくる(422番)。
” et obscuratus est sol et aer e fumo putei,” significat quod inde lux veri facti sit caligo [n. 423]. 「また、穴の煙から太陽と空気は暗くされた」は、ここから真理の光が暗黒であることを意味する(423番)。
3. ” Et ex fumo exiverunt locustae in terram,” significat quod ex illis falsa in extremis, qualia sunt illis qui sensuales facti sunt, ac omnia vident et judicant ex sensibus et eorum fallaciis [n. 424]; 3.「また、煙から地の中にイナゴが出て来た」は、彼らからの最外部の中の虚偽を意味する、彼らにあるような、その者は感覚的なものになった、そしてすべてのものを見る、また判断する、感覚からまたその〔感覚の〕欺きから(424番)。
” et data illis potestas sicut habent potestatem scorpii terrae,”significat potentiam persuadendi quod falsa illorum sint vera [n. 425]. 「また彼らに地のサソリが持つような力が与えられた」は、説得する力を意味する、彼らの虚偽が真理であることを(425番)。
4. ” Et dictum illis ne laederent gramen terrae, neque ullum viride, neque ullam arborem, nisi homines solos, quicumque non haberent sigillum Dei in frontibus suis,” significat Divinam Domini Providentiam, quod non possint auferre aliquod verum et bonum fidei, nec affectionem et perceptionem illorum, aliis quam qui non in charitate et inde non in fide sunt [n. 426]. 4.「また、彼らに言われた、地の草を害うな、緑のもの(青草)もまた何も、木もまた何も、人間だけでないなら、だれでも自分の額の中に神の印を持たない」は、主の神的摂理を意味する、信仰の何らかの善と真理を取り去ることができないこと、それらの情愛と知覚もない、仁愛の中にいないまたここから信仰の中にいない者以外の他の者から(426番)。
5. ” Et datum illis ut non occiderent illos, sed ut cruciarent menses quinque,” significat quod nec his possint auferre facultatem intelligendi et volendi verum et bonum, sed modo quod possint ad breve tempus inducere stuporem [n. 427]; 5.「また彼らに許された(与えられた)、彼らを殺さないように、しかし、五カ月〔間〕苦しめるように」は、これらの者から真理と善を理解するまた意志する能力が取り去ることができないことも意味する、しかし、単に短い時間まで麻痺(無感覚)を引き起こすことができること(427番)。
” et cruciatus illarum sicut cruciatus scorpii cum percutit hominem,”significat hoc sit ex persuasivo illorum [n. 428]. 「またその苦痛(責め苦)は人間を打つときのサソリの苦痛(責め苦)のよう」は、このことは彼らの間違った信念からである、を意味する(428番)。
6. “Et in diebus illis quaerent homines mortem et non invenient illam, et cupient mori et mors fugiet illos,” significat quod velint ut in rebus fidei intellectus occlusus sit et voluntas obturata, per quae lux et vita spiritualis exstinguitur, et quod usque hoc non possit fieri [n. 429]. 6.「また、それらの日々の中で人間は死を求める、またそれを見い出せない、また死を望む、また死は彼らを(から)逃げる」は、信仰の事柄の中で理解力が閉じられる、また意志がふさがれることを欲すること、それによって霊的な光といのち(生活)が消される、またそれでもこのことは行なわれることができないことを意味する(429番)。
7. ” Et similitudines locustarum,” significat apparentias et imagines illorum qui fidem separatam a charitate apud se confirmaverunt [n. 430]; 7.「た、イナゴの似ているものは」は、外観と映像を意味する、その者は自分自身のもとに仁愛から分離した信仰を確信した(430番)。
” similes equis paratis ad bellum,” significat quod quia ratiocinari possunt, apparerent sibi sicut pugnantes ex intellectu veri ex Verbo[n. 431]; 「戦いへ用意された馬に似ていた」は、推論することができるので、自分自身にみことばからの真理の理解(力)から闘っているように見えることを意味する(431番)。
” et super capitibus illarum sicut coronae similes auro,” significat quod apparerent sibi sicut victores [n. 432]; 「またその頭の上に金に似た冠のような〔ものがあった〕」は、自分自身に勝利者〔である〕ように見えたことを意味する(432番)。
” et facies illarum sicut facies hominum,” significat quod apparerent sibi sicut sapientes [n. 433]. 「またそれらの顔は人間の顔のよう」は、自分自身に賢明な者〔である〕ように見えたことを意味する(433番)。
8. ” Et habebant capillos sicut capillos mulierum,” significat quod apparerent sibi sicut in affectione veri [n. 434]; 8.「また、女の髪のような髪を持っていた」は、自分自身に真理への情愛の中に〔いる〕ように見えたことを意味する(434番)。
” et dentes illarum sicut leonum erant,” significat quod sensualia, quae sunt ultima vitae naturalis hominis, apparerent illis in potentia super omnia [n. 435]. 「またそれらの歯はライオンのもののようであった」は、感覚的なものは、それは自然的な人間のいのちの最外部のものである、彼らにすべてのものの上の力の中に〔あるように〕見えたことを意味する(435番)。
9. ” Et habebant thoraces sicut thoraces ferreos,” significat argumentationes ex fallaciis, per quas pugnant et valent, [quae] apparerent illis tam validae ut refelli non possent [n. 436]; 9.「また、鉄の胸当てのような胸当てを持っていた」は、欺きからの論証を意味する、それによって闘う、また力がある、それは彼らにこれほどに強く見える、反駁することができないようにも(426番)。
” et vox alarum illarum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum,” significat ratiocinia illorum sicut ex veris doctrinae e Verbo plene intellectis, pro quibus ardenter pugnandum est [n. 437]. 「またそれらの翼の音は戦いの中へ突進する多くの馬の戦車の音のよう〔であった〕」は、みことば(の)十分な理解力からの教えの真理からのような彼らの誤まった推論を意味する、それらのために熱心に戦わなければならない(427番)。
10. ” Et habebant caudas similes scorpiis,” significat vera Verbi falsificata, per quae inducunt stuporem [n. 438]; 10.「またサソリに似た尾を持っていた」は虚偽化されたみことばの真理を意味する、それによって麻痺(無感覚)を引き起こす(438番)。
” et aculei erant in caudis illarum, et potestas illarum laedere homines mensibus quinque,” significat astutas falsificationes Verbi, per quas ad breve tempus obtenebrant et fascinant intellectum, et sic fallunt et captant [n. 439]. 「またそれらの尾の中に針(とげ)があった、またそれらの力は人間を五カ月〔間で〕害うこと〔があった〕」は、みことばの虚偽化〔から〕の欺瞞を意味する、それによって短い時間まで理解力を暗くする、また魅了する(魔法にかける)、またこのように欺く、また捕える(439番)。
11. ” Et habebant super se regem angelum abyssi nomen ei Hebraice Abaddon, et in Graeca nomen habet Apollyon,” significat quod in Inferno Satanico sint, qui in falsis ex concupiscentiis sunt, et per totalem falsificationem Verbi perdiderunt Ecclesiam [n. 440]. 11.「また、自分たち自身の上に王を持っていた,深淵の御使い、彼の名前はヘブル語でアバドン(破壊者)、またギリシア語の名前の中で持っているアポリュオン(破壊者)」は、サタンの地獄の中にいることを意味する、その者は欲望からの虚偽の中にいる、また、みことばの全面的な虚偽化によって教会を滅ぼした(440番)。
12. ” Et vae unum praeteriit, ecce veniunt adhuc duo vae posthaec,” significat ulteriores lamentationes super statu Ecclesiae [n. 441]. 12.「一つのわざわいは通り過ぎた、見よ、さらに二つのわざわいがやって来る、この後」は、教会の状態の上のさらなる悲嘆を意味する(441番)。
13,14. ” Et sextus Angelus clanxit,” significat explorationem et manifestationem status vitae apud illos in Ecclesia Reformatorum qui non ita sapientes sunt, et usque omne religionis ponunt in fide, et illam solam cogitant, et ad lubitum vivunt [n. 442]; 13, 14.「また、第六の天使が(らっぱを)吹いた」は、改革派の境界の中の彼らのもとの生活(いのち)の状態の調査と明示を意味する、その者はそのように賢明な者ではない、またそれでも宗教のすべてのものを信仰の中に置く、またそれらだけを考える、また好みのままに生きる(442番)。
” et audivi vocem unam ex quatuor cornubus Altaris aurei quod coram Deo, dicentem sexto Angelo qui habebat tubam,” significat mandatum a Domino e Caelo spirituali ad illos qui explorarent et manifestarent (n. 443); 「また。私は金の祭壇の四つの角(つの)から一つの声を聞いた、それは神の前に、第六の天使に言った、その者はらっぱを持っていた」は、主による彼らへの霊的な天界からの命令を意味する、その者は調べられる、また明らかにされる(443番)。
” solve quatuor Angelos vinctos ad flumen magnum Euphratem,” significat ut vincula externa auferantur illis, ut appareant interiora mentis illorum [n. 444]. 「大きな川ユーフラテス(川)に縛られている四人の御使いたちを解放せよ」は、外なる束縛が彼らから取り去られるために意味する、彼らの心の内的なものが見られるために(444番)。
15. ” Et soluti sunt quatuor Angeli,” significat quod sublatis vinculis externis apparuerint interiora mentis illorum [n. 445]; 15.「また、四人の御使いたちは解放された」は、外なる束縛が取り除かれて(tollo)彼らの心の内的なものが見ら(現わ)れたことを意味する(445番)。
” parati in horam in diem et mensem et annum, ut occiderent tertiam partem hominum,” significat illos in perpetuo conatu auferendi hominibus Ecclesiae lucem et vitam spiritualem [n. 446]. 「時間と日と月と年の中で用意された、人間の三分の一を殺すために」は、教会の人間から霊的な光と生活(いのち)を取り去る絶え間のない努力の中にいる彼らを意味する(446番)。
16. ” Et numerus exercituum equitatus duae myriades myriadum,”significat ratiocinia de sola fide, quibus interiora mentis eorum referta erant, ex mere falsis mali in copia [n. 447]; 16.「騎手の軍勢の数は、二万の万(=億)〔であった〕」は、信仰のみついていの誤まった推論を意味する、それらからかれらの心の内的なものは満ちた、まったくの悪の虚偽から、豊富に(447番)。
” et audivi numerum illorum,” significat perceptum quale eorum [n. 448]. 「また、私はそれらの数を聞いた」は彼らの性質が知覚された〔ことを〕意味する(448番)。
17. ” Et ita vidi equos in visione et sedentes super illis.” significat tunc detectum quod ratiocinia interiorum mentis illorum de sola fide essent imaginaria et visionaria, ac ipsi insanientes ex illis [n. 449]; 17.「また、そのように、私は幻の中で馬を見た、またそれらの上に乗っている者を」は、その時、明かされたを意味する、信仰のみについての彼らの心の端的なものの誤まった推論が想像上のものと幻想のものであったこと、そしてそれらからの狂っているものそのもの(449番)。
” habentes thoraces igneos, hyacinthinos et sulphureos,” significat argumentationes illorum imaginarias et visionarias ex amore infernali et propria intelligentia et ex concupiscentiis inde [n. 450]; 「火、ヒヤシンス(石)と硫黄の胸当てを持っている」は、地獄の愛とプロプリウム(自己の)知性からの、またここからの欲望からの想像上のものと幻想のものの彼らの論証を意味する(450番)。
” et capita equorum sicut capita leonum,” significat phantasias de sola fide tanquam in potentia [n. 451]; 「また馬の頭はライオンの頭のよう〔である〕」は、信仰のみについての幻想を意味する、力の中に〔ある〕かのような(451番)。
” et ex oribus illorum exivit ignis et fumus et sulphur,” significat quod in cogitationibus et sermonibus illorum interius spectatis, non aliud sit et ex illis prodeat, quam amor sui et mundi, fastus propriae intelligentiae, ac concupiscentiae mali et falsi ex duobus illis [n. 452]. 「また、彼らの口から火と煙と硫黄が出ていた」は、
意味する、彼らの思考と談話(説教)の中に、内的に見られて、何らかのものがない、またそれらから出てくる、自己と世への愛以外の、プロプリウム(自己)の知性の高慢、そしてそれら二つのものからの悪と虚偽の欲望(452番)。
18. ” Ex tribus his occisa est tertia pars hominum, ex igne et ex fumo et ex sulphure exeunte ex oribus illorum,” significat quod ex illis sit quod homines Ecclesiae pereant [n. 453]. 18.「これらの三つのものにより人間の三分の一が殺された、彼らの口から出ている火から、また煙から、また硫黄から」は、それらからであることを意味する、教会の人間が滅びること(453番)。
19. ” Et potestas illorum in ore illorum erat,” significat quod solum valeant sermone confirmante fidem [n. 454]; 19.「また、彼らの力は彼らの口の中にあった」は、信仰を確信する談話(説教)だけに力があることを意味する(454番)。
” nam caudae illorum similes serpentibus habentes capita, et in his laedunt,” significat causam, quod sensuales sint ac inversi, loquentes ore vera, sed falsificantes illa ex principio quod facit caput (doctrinae) religionis eorum, et sic fallunt [n. 455]. 「なぜなら、彼らの尾はヘビに似ていたからである、頭を持っている、またそれら〔頭〕の中で害う」は、理由を意味する、感覚的なものが存在すること、そしてひっくり返されている、口で真理を話して、しかしそれらを原理から虚偽化して、それは彼らの宗教の(教えの)頭をつくっている、このように欺く(455番)。
20. ” Et reliqui homines qui non occisi sunt in plagis his,” significat illos in Ecclesia Reformatorum qui non ita sunt spiritualiter mortui ex ratiociniis visionariis, et ex amore sui, fastu propriae intelligentiae, et ex concupiscentiis inde, sicut priores, et usque solam fidem faciunt caput religionis suae [n. 456]; 20.「また、残りの人間は、その者はこれらの災害の中で殺されなかった」は、改革派の教会の中の彼らを意味する、その者はそのように幻想の誤まった推論から霊的に死んでいない、また自己愛、プロプリウム(自己)の知性の高慢から、またここからの欲望から、前の者のように、またそれでも信仰のみを自分の宗教の頭につくっている(456番)。
” etiam non paenitentiam egerunt ab operibus manuum suarum,”significat quod nec illi fugerint propria sua, quae sunt mala omnis generis, ut peccata [n. 457]; 「さらにまた自分の手の働きから悔い改めを行なわなかった」は、彼らもまた自分のプロプリウム(固有のもの)を避けなかったことを意味する、それらはすべての種類の悪である、罪として(457番)。
” ut non adorarent daemonia,” significat quod sic in malis concupiscentiarum suarum sint, et unum faciant cum similibus in inferno [n. 458]; 「ダイモーン(悪霊)を崇拝しなかったために」は、このように自分の欲望の悪の中にいることを意味する、また地獄の中の似た者と一つのものとなっている(458番)。