(1) 原文
424. [Vers. 3.] ” Et ex fumo exiverunt Locustae in terram,”significat quod ex illis falsa in extremis, qualia sunt illis qui sensuales facti sunt, et omnia vident et judicant ex sensibus et eorum fallaciis.―Falsa in extremis dicuntur, quae sunt in extremis vitae hominis, quae vocantur sensualia, de quibus infra; haec per “locustas” in Verbo significantur; at sciendum est, quod non apparuerint sicut locustae in campis, quae subsultant et devastant prata et sata, sed quod apparuerint sicut pygmei seu homunciones, quod etiam a descriptione illarum patet, ut quod “haberent coronas super capitibus, facies sicut hominum, capillos sicut mulierum, dentes sicut leonum, thoraces ferreos, et super se regem Angelum abyssi.” Quod homunciones etiam ab antiquis dicti fuerint “locustae,” concludi potest ex his:
Exploratores terrae Canaanis dixerunt “vidimus Nephilim filios Enakim, et fuimus in oculis eorum sicut Locustae” (Num. xiii. 33{1});
Jehovah “Qui habitat super circulo terrae, et habitatores ejus sicut Locustae” (Esaj. xl. 22{2}).
[2] Sed quia falsa in extremis, qualia apud illos sunt, in Verbo significantur per “locustas,” ideo vocati sunt “locustae,” ut quoque “coronati” et “imperantes,” apud Nahum:
“Comedet te ignis, comedet te sicut bruchus; multiplica te sicut bruchus, multiplica te sicut Locusta; coronati tui sicut Locusta, et imperantes tui sicut Locusta locustarum” (iii. 15, 17{3}).
Quod falsa in extremis, quia consumunt vera et bona Ecclesiae nascentia apud hominem, per “locustas” quae consumunt gramina in campis et herbas in agris, significentur, constat ex his locis:
“Semen multum educes in agrum, sed consumet illud Locusta” (Deutr. xxviii. 38);
“Residuum Erucae comedet Locusta, et residuum Locustae comedet melolontha, et residuum melolonthae comedet bruchus” (Joel i. 4{4}):
“Compensabo vobis annos quos consumpsit Locusta, melolontha, bruchus et eruca” (Joel ii.25{5}).
[3] Simile significatur per “locustas in Aegypto,” de quibus ita apud Mosen:
“Extendit Moses baculum super terram Aegypti, et ventus orientalis produxit Locustam, et ascendit Locusta super omnem terram Aegypti; ante illum non fuit talis Locusta, et comedit omnem herbam agri;” et extendit Moses baculum, “et conjecta est Locusta in Mare Suph” (Exod. x. 12,{6} seq.);
et apud Davidem:
“Dedit brucho proventum eorum, et laborem eorum Locustae” ([Psalm. lxxxviii. 46; videatur etiam] Psalm. cv. 34, 35);
per miracula in Aegypto describitur Ecclesiae vastatio, et per hoc miraculum vastatio per falsa in extremis: et extrema vitae hominis, quando clausa sunt interiora a quibus pendeant, sunt infernalia; quare “locustae conjectae sunt in mare Suph,” per quod significatur Infernum.
[4] Quoniam pauci hodie sciunt, quid intelligitur per Sensuale, et qualis est sensualis homo, ac “locustae” significant illum, ideo adducentur ex Arcanis nostris Caelestibus de illo sequentia:―
Quod Sensuale sit ultimum vitae mentis hominis, adhaerens et cohaerens quinque sensibus corporis ejus (n. 5077, 5767, 9212{7}, 9216, 9331, 9730); Quod is sensualis homo dicatur, qui omnia judicat ex sensibus corporis, et qui nihil credit nisi quod oculis videre et manibus tangere potest, haec dicens esse aliquid, reliqua rejiciens (n. 5094, 7693); Quod interiora mentis ejus, quae vident ex luce Caeli, clausa sint, ut ibi nihil veri, quod Caeli et Ecclesiae est (videatur{8} n. 6564, 6844, 6845); Quod talis homo cogitet in extremis, et non interius ex aliqua luce spirituali (n. 5089, 5094, 6564, 7693); Verbo, quod in crasso lumine naturali sint (n. 6201, 6310, 6564, 6844, 6845, 6612, 6612, 6622, 6624); Quod inde interius sint contra illa quae Caeli et Ecclesiae sunt, sed quod exterius possint loqui pro illis, ardenter secundum dominationem per illa (n. 6201, 6316, 6844, 6845, 6948, 6949); Quod docti et eruditi, qui se confirmaverunt profunde in falsis, et plus qui contra vera Verbi, caeteris sensuales sint (n. 6316); Quod sensuales homines ratiocinentur acriter et solerter, quia cogitatio illorum est tam prope loquelam ut paene in illa, et sicut in labiis, et quia in loquela ex sola memoria ponunt omnem intelligentiam: tum quod quidam ex illis dextre possint confirmare falsa, et quod post confirmationem credant quod vera sint (n. 195, 196, 5700, 10,236); Sed quod ex fallaciis sensuum ratiocinentur et confirment, a quibus captatur et persuadetur vulgus (n. 5084, 6948, 6949, 7693); Quod sensuales homines astuti sint et malitiosi prae reliquis (n. 7693, 10,236); Quod avari, adulteri, voluptuosi et dolosi, imprimis sensuales sint, tametsi coram mundo non tales apparent (n. 6310); Quod interiora mentis eorum sint foeda et spurca (n. 6201); Quod per illa communicent cum infernis (n. 6311); Quod illi qui in infernis sunt, sensuales sint, et eo plus quo profundius (n. 4623, 6311); Quod sphaera spirituum infernalium se conjungat cum sensuali hominis a tergo (n. 6312); Quod illi qui ratiocinati sunt ex solis sensualibus, et inde contra genuina vera Ecclesiae, ab antiquis dicti fuerint serpentes arboris scientiae (n. 195, 196, 197, 6398, 6399,{9} 10,313): Porro, sensuale hominis et sensualis homo describitur (n. 10,236); et extensio sensualium apud hominem (n. 9731); Quod sensualia ultimo loco esse debeant, et non primo; et quod apud hominem sapientem et intelligentem ultimo loco sint, et subjecta interioribus, at quod apud hominem insipientem primo loco sint, et dominantia; hi sunt qui proprie dicuntur sensuales (n. 5077, 5125, 5128, 7645); Si sensualia ultimo loco sunt, quod per illa aperiatur via ad intellectum, ac elimentur vera per modum extractionis (n. 5580); Quod sensualia illa proxime exstent mundo, et admittant quae e mundo alluunt, et quasi cribrent illa (n. 9726); Quod homo per sensualia illa communicet cum mundo, et per rationalia cum Caelo (n. 4009); Quod sensualia subministrent illa quae inserviunt interioribus mentis (n. 5077, 5081); Quod sint sensualia subministrantia parti intellectuali et subministrantia parti voluntariae (n. 5077); Quod nisi cogitatio a sensualibus elevatur, homo parum sapiat (n. 5089); Quod sapiens homo supra sensualia cogitet (n. 5089, 5094); Quod homo, cum cogitatio ejus supra sensualia elevatur, in lumen clarius veniat, et tandem in lucem caelestem (n. 6183, 6313, 6315, 9407, 9730, 9922); Quod elevatio supra sensualia, et abductio ab illis, antiquis nota fuerit (n. 6313); Quod homo spiritu suo animadvertere possit quae in mundo spirituali fiunt, si abduci possit a sensualibus, et elevari in lucem Caeli a Domino (n. 6622); Causa est, quia corpus non cogitat sed spiritus hominis in corpore: et quantum in corpore, tantum obscure et in tenebris, et quantum non in corpore, tantum clare et in luce; sed in spiritualibus (n. 4622, 6614, 6622); Quod ultimum intellectus sit scientificum sensuale, ac ultimum voluntatis sit jucundum sensuale (n. 9996); Quae differentia inter sensualia communia cum bestiis, et inter sensualia non communia cum illis (n. 10,236); Quod sint sensuales non mali, quia interiora illorum non ita clausa sunt, de quorum statu in altera vita (n. 6311).
@1 33 pro “13” @2 22 pro “21” @3 15, 17 pro “15, 16, 17″ @4 4 pro“4, 5″ @5 25 pro “24, 25″ @6 12 pro “10” @7 9212 pro “9121” @8 videatur pro “videat” @9 6399 pro “6349”
(2) 直訳
424. [Vers. 3.] ” Et ex fumo exiverunt Locustae in terram,”significat quod ex illis falsa in extremis, qualia sunt illis qui sensuales facti sunt, et omnia vident et judicant ex sensibus et eorum fallaciis.― 424(3節) 「また、煙から地の中にイナゴが出て来た」は、彼らからの最外部の中の虚偽を意味する、彼らにあるような、その者は感覚的なものになった、そしてすべてのものを見る、また判断する、感覚からまたその〔感覚の〕欺きから――
Falsa in extremis dicuntur, quae sunt in extremis vitae hominis, quae vocantur sensualia, de quibus infra; 最外部の中の虚偽が言われる、それらは人間のいのち(生活)の最外部の中にある、それらは感覚的な者と呼ばれる、それらについて下に。
haec per “locustas” in Verbo significantur; これらはみことばの中の「イナゴ」によって意味されている。
at sciendum est, quod non apparuerint sicut locustae in campis, quae subsultant et devastant prata et sata, sed quod apparuerint sicut pygmei seu homunciones, quod etiam a descriptione illarum patet, ut quod “haberent coronas super capitibus, facies sicut hominum, capillos sicut mulierum, dentes sicut leonum, thoraces ferreos, et super se regem Angelum abyssi.” しかし、知らなければならない、平野の中のイナゴのように見られないこと、それらは牧草地と作物を跳ぶ、また荒らす、しかし、ピグミー(こびと)または小人のように見えること、さらにまたそれらの記述から明らかである、「頭の上に冠を持っていた、人間のような顔を、女のような髪を、ライオンのような歯を、鉄の胸当てを、また自分たち自身の上に深淵の御使いを」。
Quod homunciones etiam ab antiquis dicti fuerint “locustae,” concludi potest ex his: さらにまたこびとが古代人により「イナゴ」と呼ばれたことはこれらから結論づける(証明する)ことができる――
Exploratores terrae Canaanis dixerunt “vidimus Nephilim filios Enakim, et fuimus in oculis eorum sicut Locustae” (Num. xiii. 33{1}); カナンの地の調査者(偵察者)たちは言った、「アナク人の子孫のネフィリム人を見た、また私たちは彼らの目の中でイナゴのようであった」(民数記13:33)。
Jehovah “Qui habitat super circulo terrae, et habitatores ejus sicut Locustae” (Esaj. xl. 22{2}). エホバは「その方は地の環の上に住む、またその住民はイナゴのようである」(イザヤ40:22)。
[2] Sed quia falsa in extremis, qualia apud illos sunt, in Verbo significantur per “locustas,” ideo vocati sunt “locustae,” ut quoque “coronati” et “imperantes,” apud Nahum: [2] しかし、最外部の中の虚偽は、彼らのもとにあるような、みことばの中で「イナゴ」によって意味されるので、それゆえ、「イナゴ」と呼ばれた、「ナホム書」のもとの「冠をいだいた者」また「支配する者」のようにもまた――
“Comedet te ignis, comedet te sicut bruchus; 「あなたを火で食い尽す、あなたをばったのように食い尽す。
multiplica te sicut bruchus, multiplica te sicut Locusta; あなたをバッタのように増やせ、あなたをイナゴのように増やせ。
coronati tui sicut Locusta, et imperantes tui sicut Locusta locustarum” (iii. 15, 17{3}). あなたの「冠をいだいた者」はイナゴのようだ、またあなたの「支配する者」はイナゴのイナゴのようだ」(3:15, 17)。
Quod falsa in extremis, quia consumunt vera et bona Ecclesiae nascentia apud hominem, per “locustas” quae consumunt gramina in campis et herbas in agris, significentur, constat ex his locis: 最外部の中の虚偽は、人間のもとに誕生〔する〕教会の真理と善を食い尽すので、「イナゴ」によって、それは平野の中の草をまた畑の中の草本を食い尽す、意味される、これらの箇所から明らかである――
“Semen multum educes in agrum, sed consumet illud Locusta” (Deutr. xxviii. 38); 「あなたは畑の中に多くの種を連れ出す(育てる)、しかし、それをイナゴが食い尽す」(申命記28:38)。
“Residuum Erucae comedet Locusta, et residuum Locustae comedet melolontha, et residuum melolonthae comedet bruchus” (Joel i. 4{4}): 「毛虫の残したものをイナゴが食い尽した、またイナゴの残したものを地虫が食い尽した、また地虫の残したものをバッタが食い尽した」(ヨエル2:4)。
“Compensabo vobis annos quos consumpsit Locusta, melolontha, bruchus et eruca” (Joel ii.25{5}). 「わたしはあなたがたに年を造りだそう(整えよう)、それをイナゴ、地虫、バッタ、また毛虫が食い尽した」(ヨエル2:25)。
[3] Simile significatur per “locustas in Aegypto,” de quibus ita apud Mosen: [3] 同様のものが「エジプトの中のイナゴ」によって意味される、それらについてこのように「モーセ(の書)」のもとに――
“Extendit Moses baculum super terram Aegypti, et ventus orientalis produxit Locustam, et ascendit Locusta super omnem terram Aegypti; 「モーセは杖をエジプトの地の上に伸ばした、また東風がイナゴを生み出した、また、イナゴがエジプトの全地の上に上った。
ante illum non fuit talis Locusta, et comedit omnem herbam agri;” その前にこのようなイナゴはなかった、また畑のすべての草を食い尽した」。
et extendit Moses baculum, “et conjecta est Locusta in Mare Suph” (Exod. x. 12,{6} seq.); またモーセは杖を伸ばした、「すると、イナゴはスフの海の中へ投げ込まれた」(出エジプト記10:12以降)。
et apud Davidem: また「ダビデ(の書)」のもとに――
“Dedit brucho proventum eorum, et laborem eorum Locustae” ([Psalm. lxxxviii. 46; videatur etiam] Psalm. cv. 34, 35); 「彼らの産物(農作物)をバッタ与えた、また彼らの労働(=労苦の成果)をイナゴに」(詩篇104:34, 35)。
per miracula in Aegypto describitur Ecclesiae vastatio, et per hoc miraculum vastatio per falsa in extremis: エジプトの中の奇跡によって教会の荒廃が述べられている、また奇跡によって最外部の中の虚偽よっての荒廃が。
et extrema vitae hominis, quando clausa sunt interiora a quibus pendeant, sunt infernalia; また人間のいのち(生活)の最外部は、内的なものが閉ざされる時、それらから依存する、地獄のものである。
quare “locustae conjectae sunt in mare Suph,” per quod significatur Infernum. それゆえ、「イナゴはスフの海の中に投げ込まれた」、それによって地獄が意味される。