原典講読『啓示された黙示録』 417(直訳[6]から終わりまで)

[6] At tunc unus ex Sacerdotibus, qui fuit inter Oves a dextris, surrexit et dixit, “Responderunt ad vos, quod ita sit, sed usque ad suos quod non ita sit, aliter enim cogitant.” [6] またその時、聖職者からのある者が、その者は右からの羊の間にいた、立ち上がった、また言った、「彼らはあなたがたに答えた、そのようであることを、しかし、自分自身にそのようではないこと、というのは異なって考えるから」。

Quare quaesiverunt, “Quomodo tunc cogitant; それゆえ、彼らは質問した、「その時、どのように考えるのか?

cogitantne sicut docent.” 彼らは教えるように考えないのか?」

Dixit ille, “Non; 彼は言った、「いいえ。

cogitant quod omne bonum charitatis, quod vocatur bonum opus, quod fit ab homine propter salutem aut vitam aeternam, non sit bonum sed malum, ex causa quia homo per opus a se vult semetipsum salvare, vindicando sibi justitiam et meritum unius Salvatoris; すべての仁愛の善を~と考える、それは善の働きと呼ばれる、救いまたは永遠のいのちのために人間により行なわれるもの、善ではなく悪である、理由から、人間は自分自身による働きによって自分自身そのものが救われることを欲するからである、自分自身に義を要求して、唯一の救い主の功績を。

et quod ita sit cum omni bono opere, in quo homo sentit suam voluntatem: またそのようであること、すべての善の働きに、その中に人間は自分の意志を感じる。

quare apud se vocant bona opera ab homine non benedicta sed maledicta, et quod mereantur Infernum potius quam Caelum.” それゆえ、自分自身のもとに人間による善の働きを祝福されないもの、しかし、呪われたものと呼ぶ、また天界よりもむしろ地獄に値すること。

[7] Sed dixerunt e grege sinistro, “Loqueris mendacia contra illos; [7] しかし、左の群れから言った、「あなたは彼らに反する偽りを言う。

praedicantne charitatem et ejus opera, quae vocant opera fidei, coram nobis manifeste.” 彼らは説教していないか、仁愛とその働きを、それを信仰の働きと呼んで、私たちの前に明らかに?」

Et ille respondit, “Non intelligitis praedicationes illorum; また、彼は答えた、「あなたがたは彼らの説教を理解していない。

solum Clericus, qui adest, attendit et intelligit; 聖職者だけが、その者は〔ここに〕いる、留意する、また理解する。

cogitant modo charitatem moralem, et bona ejus civilia et politica, quae vocant fidei, et prorsus non sunt; 彼らは道徳的な仁愛だけを考える、またその市民的なまた政治上の善行を、それらを信仰のものと呼ぶ、またまったく〔そうでは〕ない。

homo enim atheus potest illa similiter et sub eadem forma facere; というのは、人間は、無神論者はそれらを同様に、また同じ形の下に行なうことができるから。

quare unanimiter dicunt, quod nemo per aliqua opera salvetur, sed per solam fidem; それゆえ、一致して言う、だれも何らかの働きによって救われないこと、しかし、信仰のみによって。

verum illustretur hoc per comparationes: けれども、このことが比較(たとえ)によって説明される――

quod arbor pomifera producat poma, sed si homo facit bona propter salutem, sicut arbor illa poma per continuum, tunc poma illa intus putida sunt, et plena vermibus: リンゴの実を生じる木がリンゴを生み出すこと、しかし、もし人間が救いのために善行をなすなら、その木がリンゴを存続(延長)によって〔生み出す〕ように、その時、そのリンゴは内部で腐る、また虫で満ちる。

dicunt etiam quod vitis producat uvas; さらにまた言う、ブドウの木がブドウを生み出すこと。

sed si homo facturus esset bona spiritualia sicut vitis uvas, faceret labruscas.” しかし、もし人間が霊的な善行をなしたなら、ブドウの木はブドウを、野ブドウのようにする」。

[8] At tunc quaesiverunt, “Qualia ergo illis sunt bona charitatis seu opera, quae sunt fructus fidei.” [8] しかしその時、質問した、「彼らのどのような仁愛の善行または働きがあるのか、それらは信仰の実である?」

Respondit quod “Sint inconspicua, intus in homine a Spiritu Sancto, de quo homo nihil scit.” 答えた、「目だなないものがある、聖霊から人間の中の内部に、それについて人間は何も知らない」こと。

Sed dixerunt, “Si homo nihil scit de illis, omnino erit aliqua conjunctio: しかし、彼らは言った、「もし人間がそれらについて何も知らないなら〔ないにしても〕、確かに何らかの結合がある(未来)――

alioquin quomodo possunt vocari opera fidei; そうでなければ、どのように信仰の働きを呼ぶことができるのか?

forte tunc bona illa insensibilia insinuantur in opera voluntaria hominis per aliquem influxum mediantem, ut per aliquam affectionem, aspirationem, inspirationem, incitationem et excitationem voluntatis, tacitam perceptionem in cogitatione, et inde exhortationem, contritionem, et sic conscientiam et inde adactionem, obedientiam Decalogi et Verbi sicut infans aut sicut sapiens, aut per aliud quoddam illis simile.” おそらく、その時、仁愛の善行は、神により何らかの流入によって人間の自発的な(意志の)働きの中に徐々にしみ込む、何らかの情愛によってのように、影響(熱望)、霊感、興奮(刺激)、また意志(願い)の興奮(喚起)、思考の中の静かな(黙っている)知覚、またここからの勧告、悔恨またこのように良心、またここから強制、十戒とみことばの従順、幼児のようにまたは賢明な者のように、またはそれらと似た何らかのあるものによって」

At respondit, quod “Non; しかし、答えた、~ことを「いいえ。

et si dicunt quod per talia fiat quia per fidem, usque confarciunt illa in sermonibus cum vocibus, ex quibus resultat quod non ex fide; また、もし言うなら、そのようなものによって行なわれた(生じた)なら「信仰によって」〔である〕から〔と〕、それでもそれを言葉とともに説教の中でつなきあわせ(てでっちあげて)いる、それらから結果として生じる、「信仰から」でないこと。

quidam usque tradunt talia, sed ut Signa fidei non autem ut Vincula ejus cum charitate. それでも、あるものを、このようなものを伝えた(述べた)、しかし、信仰のしるしとして、けれども、仁愛とのそのきずな(ひも)としてでなく。

Aliqui tamen excogitaverunt conjunctionem per Verbum.” それでも、ある者はみことばによる結合を考案した(考え出した)」。

Et tunc dixerunt, “Annon sic conjunctio, quod homo voluntarie faciat secundum Verbum.” またその時、彼らは言った、「このような結合がないのか(それを人間は自発的に行なう、みことばにしたがって)?」

Sed respondit, “Non hoc cogitant; しかし、答えた、「このことを〔彼らは〕考えない。

sed per solum auditum Verbi, ita non per intellectum Verbi, ne per intellectum intret aliquid manifeste in cogitationem et voluntatem hominis;  しかし、単にみことばの聞くことによって、そのようにみことばの理解〔すること〕によってではない、理解〔すること〕によって何らかのものがはっきりと人間の思考と意志の中に入らないように。

asserunt enim quod omne voluntarium hominis sit meritorium, et quod homo in spiritualibus non possit aliquid inchoare, velle, cogitare, intelligere, credere, operari et cooperari, plus quam stipes: というのは、主張するから、人間の意志のすべてのものは功績を求めるものであること、また、人間は霊的なものの中で何らかのものを始めることができない、意志すること、考えること、理解すること、信じること、働くことまた協力すること、丸太よりもさらに。

sed usque aliud est cum influxu Spiritus Sancti per fidem in loquelas praedicatorum quia hae sunt actus oris, et non actus corporis, tum quia per fidem agit homo cum Deo, sed per charitatem cum hominibus.” しかし、それでも、何らかのものがある、信仰によって説教者の話しの中に聖霊が流入するとき、これらは口の活動であるからである、また身体の活動ではない、なおまた、信仰によって人間は神とともに働く、しかし仁愛によって人間とともに」。

[9] Sed unus, cum audivit quod per solum auditum Verbi et non per intellectum Verbi, indignatus dixit, “Num sic per intellectum verbi a solo Spiritu Sancto, dum homo in concione avertit se aut sedet surdus sicut stipes, aut cum dormit, aut ex solo halitu ex volumine Verbi; [9] しかし、ある者が聞いたとき、★みことばの聞くことだけによって、またみことばの理解〔すること〕によってではないことを、憤慨して言った、「このように、みことばの理解〔すること〕によって、聖霊だけによってなのか、人間が集会の中で自分自身を背かせる(他を向く)時、または丸太のようにつんぼ〔のままに〕座っている、または眠っているとき、またはみことばの書物からの発散気だけから。

sed quid ludicrius.” しかし、何が、さらにばかばかしいもの〔なのか〕」。

Post haec vir quidam e dextro grege praepollens reliquis judicio, petiit ut audiretur. この後、ある男が、右の〔羊の〕群れから、判断力で他の者に高度に発達した〔者が〕、聞かれるように願った。

Et loquens dixit, “Audivi quemdam dicentem, `Plantavi vineam, nunc bibam vinum usque ad ebrietatem;’ また話して言った、「私はある者が言っているのを聞いた、『私はブドウ畑を植えた、今や、私はブドウ酒を飲む、酩酊〔する〕にまでも』」。

sed quaesivit alter, `Num bibiturus es vinum ex tuo scypho per tuam dextram;’ しかし、他の者が質問した、『あなたはブドウ酒を飲むのか、あなたの酒杯から、あなたの右手によって?』

et dixit, `Non, sed ex scypho inconspicuo, per manum inconspicuam;’ また、言った、『いいえ、しかし、目に見えない酒杯から、目に見えない手によって』。

et respondit alter, `Certe tunc non inebriaberis.’ また、他の者が答えた、『確かに(きっと)、その時、あなたは酔わない』。

” Mox idem vir dixit, “Sed me audite, quaeso: 間もなく、同じ男が言った、「しかし、私に聞け、どうぞ(お願いします)。

ego dico vobis, bibite vinum ex Verbo intellecto; 私はあなたがたに言う、みことばの理解力からブドウ酒を飲め。

nostisne quod Dominus sit Verbum; 主がみことばであることを(あなたがたは)知っているな(収縮形)?

estne Verbum ex Domino; みことばは主からであるな?

estne sic Ipse in illo; そのように(したがって)その方はその中にいるな?

si ergo facitis bonum ex Verbo, facitisne id est Domino, ex Ipsius ore et Voluntate; それゆえに、もし、あなたがたがみことばから善を行なうなら、それをみことばから行なうな? その方の口から、また意志〔から〕。

et si tunc spectatis ad Dominum, etiam Ipse ducet vos et faciet, et hoc faciet per vos, et vos sicut ex vobis: 

quis potest dicere, qui facit aliquid ex Rege, illius ore et voluntate, `Hoc facio ex me, ex meo ore seu mandato, ex mea voluntate’”.  だれが言うことができるのか、その者は何らかのことを王から行なう、その〔王の〕口と意志で、「このことを私は、私から、私の口から、または命令〔から〕、また私の意志から」。

‘” Post haec convertit se ad Clerum, et dixit, “Ministri Dei, ne seducite gregem.” この後、聖職者へ(自分自身を)向きを変えた、また言った、「神の召使いたち(仕える者)、群れを迷わすな」。

[10] His auditis maxima pars gregis sinistri recessit, et gregi dextro se associavit. [10] これらで聞いて、左の群れの(最大の)大部分は去った、また右の群れに自分自身を合わせた。

Aliqui etiam tunc e Clero dicebant, “Audivimus quod non prius; さらにまたその時、聖職者からのある者が言った、「私たちは聞いた、それは以前にない。

sumus Pastores, non relinquemus Oves:” 私たちは羊飼いである、羊を置き去りにしない」。

et recesserunt una cum illis, et dicebant, “Ille vir locutus est verbum verum; また、彼らと一緒に去った、また言った、「その男は真理のことばを話した。

quis dicere potest qui facit ex Verbo, ita ex Domino, Ipsius Ore et Voluntate, `Hoc facio ex me;’ だれが言うことができるか、その者はみことばから行なう、そのように主から、その方の口と意志で、『このことを私は、私から行なう』と?

quis dicit qui facit ex Rege, illius ore et voluntate, `Hoc facio ex me;’ だれが言うのか、その者は王から行なう、その〔王の〕口と意志で、『このことを私は、私から行なう』と?

nos videmus nunc Divinam Providentiam, cur non inventa fuit fidei et operum conjunctio, quae ab Ecclesiastica Societate agnita est; 私たちは、今や、神的な摂理〔であったこと〕を見る、なぜ見つからなかったか、信仰と善の働きの結合が、それは教会(聖職者)の社会により認められている。

non potest inveniri, quia non potest dari, non enim est fides in Dominum Qui est Verbum, et inde nec est fides e Verbo.” 見つけられることができなかった、存在する(与えられる)ことができなかったからである、というのは、主への信仰がなかったから、それはみことばである、またここからみことばからの信仰もない」。

Sed reliqui Sacerdotes abibant, et vibrabant pileos suos, et clamabant, “Sola fides, Sola fides vivet usque,” しかし、残りの聖職者たちは(・・)、立ち去った、また自分の帽子(かぶりもの)を振った、また叫んだ、「信仰のみ、信仰のみ、それでも(やはりそれは)生きる」。

@1 14-16 pro “14, 15″ 注1 「14, 15」の代わりに 14-16

@2 37 pro “38” 注2 「38」の代わりに 37

@3 32 pro “31” 注3 「31」の代わりに 32

コメントを残す