原典講読『啓示された黙示録』 417(原文)

(1) 原文

417. His adjiciam hoc MEMORABILE :―

 

Visi sunt in mundo spirituali bini greges, unus erat ex Hircis et alter ex Ovibus.

Miratus sum quinam essent, quippe novi quod animalia visa in mundo spirituali non sint animalia, sed quod sint correspondentiae affectionum et inde cogitationum ex illis qui ibi sunt; quare accessi propius, et sicut accessi, disparatae sunt similitudines animalium, et loco illorum visi sunt homines: et manifestatum est, quod qui faciebant gregem Hircorum essent qui se confirmaverunt in doctrina justificationis per solam fidem, et qui faciebant gregem Ovium essent qui crediderunt quod charitas et fides unum sint, sicut bonum et verum unum sunt.

[2] Et tunc locutus sum cum illis qui visi sunt sicut Hirci, et dixi, “Cur ita congregati estis.” Erant plerique ex Clero, qui gloriati sunt ex fama eruditionis, quia noverunt arcana justificationis per solam fidem.

Dixerunt, quod congregati sint ut sedeant concilium, quia audiverunt quod Dictum Pauli (Rom. iii. 28) quod

 

“Homo fide justificetur sine operibus legis,”

 

non rite intellectum sit, quoniam Paulus per “Opera Legis” intellexit Opera Legis Mosaicae quae pro Judaeis: “Quod etiam vidimus clare ex ejus verbis ad Petrum,

 

Quem increpavit quod judaizaret, cum tamen sciret, quod `nemo per Opera legis justificetur’ (Gal. ii. 14-16{1});

 

tum quod distinguat inter Legem fidei et Legem operum, ac inter Judaeos et Gentes, seu Circumcisionem et Praeputium (et per `Circumcisionem’ intelligit Judaismum, ut ubivis alibi): et quoque quod claudat illa per haec verba,

 

`Ergone Legem abrogamus per fidem: absit, sed legem stabilimus:’

 

haec omnia in una serie dicit (Rom. iii. 27-31): et quoque dicit in capite quod praecedit,

 

`Non auditores Legis justificabuntur a Deo, sed factores Legis justificabuntur’ (Rom. ii. 13);

 

tum, quod

 

Deus `reddet unicuique secundum Opera ejus’ (Rom. ii. 6);

 

et adhuc.

 

Omnes nos manifestari oportet coram tribunali Christi, ut reportet quilibet ea quae per corpus fecit, sive bonum sive malum’ (2 Cor. v.10);

 

praeter plura apud illum; ex quibus patuit, quod Paulus rejecerit fidem absque bonis operibus, aeque ac Jacobus (Epist. cap. ii. 17-26). [3] Quod a Paulo intellecta sint Opera Legis Mosaicae, quae pro Judaeis, insuper confirmati sumus ex eo, quod omnia statuta pro Judaeis apud Mosen dicantur `Lex,’ ita `Opera Legis,’ quod vidimus ex his:

 

`Haec Lex minchae’ (Levit. vi. 7 seq. [B. A. 14 seq.]);

`Haec Lex sacrificii’ (Levit. vii. 1);

`Haec Lex sacrificii pacificorum’ (Levit. vii. 7, 11 seq.):

`Haec Lex pro holocausto, pro mincha, pro sacrificio peccati et reatus, pro impletionibus’ (Levit. vii. 37{2});

`Haec Lex bestiae et avis’ (Levit. xi. 46 seq.);

`Haec Lex parientis pro filio aut filia’ (Levit. xii. 7); `Haec Lex leprae’ (Levit. xiii. 59; cap. xiv. 2, 32, 54, 57):

`Haec Lex fluxu affecti’ (Levit. xv. 32{3});

`Haec Lex zelotypiae’ (Num. v. 29, 30);

`Haec Lex Naziraei’ (Num. vi. 13, 21);

`Haec Lex mundationis’ (Num. xix, 14);

`Haec Lex de vacca rufa’ (Num. xix. 2);

Lex pro Rege (Deutr. xvii. 15-19):

 

imo totus Liber Mosis vocatur

 

`Liber Legis’ (Deutr. xxxi. 9, 11, 12, 26);

 

tum etiam apud Evangelistas

 

(Luc. ii. 22: cap. xxiv. Joh. i. 46 [B. A. 45]: cap. vii. 22, 23; cap. viii. 5: et alibi).

 

His quoque addiderunt, quod viderint apud Paulum, quod Lex Decalogi vivenda sit, et quod impleatur a charitate, quae est amor erga proximum (Rom. xiii. 8-11), ita non a sola fide. Dixerunt, quod propter haec convocati fuerint.

[4] Sed ne turbarem illos recessi; et tunc iterum e longinquo visi sunt sicut Hirci, et quandoque sicut cubantes, et quandoque sicut stantes; sed avertebant se a grege Ovium. Sicut cubantes apparebant cum deliberabant, et sicut stantes cum concludebant.

At visum meum tenui in cornibus illorum; et miratus sum, quod cornua in frontibus illorum nunc apparerent sicut porrecta antrorsum et sursum, nunc incurvata retrorsum versus tergum, et tandem prorsus reflexa; et tunc subito convertebant se omnes ad gregem Ovium, sed usque apparebant ut Hirci. Quare iterum accessi, et interrogavi “Quid nunc.”

Dixerunt quod concluserint quod “Sola fides producat bona charitatis, quae vocantur bona opera, sicut arbor producit fructus.”

At tunc auditum est tonitru et visum est fulgur desuper, et mox apparuit Angelus, stans inter binos illos greges, qui clamavit ad gregem Ovium, “Ne auscultate; non recesserunt a fide sua priore, quae est, quod Deus Pater misereatur propter Filium, quae fides non est fides in Dominum; nec fides est arbor, sed homo est arbor; at paenitentiam agite, et spectate ad Dominum, et habebitis fidem; fides ante illud non est fides in qua aliquod vivum est.”

Voluerunt tunc Hirci reflexe cornuti accedere ad Oves, sed Angelus stans inter illos dividebat Oves in binos greges, et dixit illis a sinistris, “Adjungite vos Hircis; sed dico vobis, quod venturus sit Lupus, qui rapiet illos, et vos cum illis.”

[5] Sed postquam separati sunt bini greges Ovium; et illi a sinistris audiverunt minacia verba Angeli, inspexerunt se mutuo, et dixerunt, “Colloquamur cum pristinis consociis nostris.”

Et tunc sinister grex loquebatur ad dextrum, dicens, “Cur recessistis a Pastoribus vestris; annon fides et charitas unum sunt, sicut arbor et fructus unum sunt; arbor enim per ramum continuatur in fructum; divellite aliquid e ramo quod influit per continuum in fructum, annon periturus est fructus;―quaerite nostros Sacerdotes annon ita sit.”

Et tunc quaesiverunt, et Sacerdotes circumspexerunt ad reliquos, qui nictabant palpebris ut dicerent, quod bene loquantur et posthac responderunt, quod ita sit, “Conservatur fides per fructus;” sed non voluerunt dicere, Continuatur fides in fructus.

[6] At tunc unus ex Sacerdotibus, qui fuit inter Oves a dextris, surrexit et dixit, “Responderunt ad vos, quod ita sit, sed usque ad suos quod non ita sit, aliter enim cogitant.”

Quare quaesiverunt, “Quomodo tunc cogitant; cogitantne sicut docent.”

Dixit ille, “Non; cogitant quod omne bonum charitatis, quod vocatur bonum opus, quod fit ab homine propter salutem aut vitam aeternam, non sit bonum sed malum, ex causa quia homo per opus a se vult semetipsum salvare, vindicando sibi justitiam et meritum unius Salvatoris; et quod ita sit cum omni bono opere, in quo homo sentit suam voluntatem: quare apud se vocant bona opera ab homine non benedicta sed maledicta, et quod mereantur Infernum potius quam Caelum.”

[7] Sed dixerunt e grege sinistro, “Loqueris mendacia contra illos; praedicantne charitatem et ejus opera, quae vocant opera fidei, coram nobis manifeste.”

Et ille respondit, “Non intelligitis praedicationes illorum; solum Clericus, qui adest, attendit et intelligit; cogitant modo charitatem moralem, et bona ejus civilia et politica, quae vocant fidei, et prorsus non sunt; homo enim atheus potest illa similiter et sub eadem forma facere; quare unanimiter dicunt, quod nemo per aliqua opera salvetur, sed per solam fidem; verum illustretur hoc per comparationes: quod arbor pomifera producat poma, sed si homo facit bona propter salutem, sicut arbor illa poma per continuum, tunc poma illa intus putida sunt, et plena vermibus: dicunt etiam quod vitis producat uvas; sed si homo facturus esset bona spiritualia sicut vitis uvas, faceret labruscas.”

[8] At tunc quaesiverunt, “Qualia ergo illis sunt bona charitatis seu opera, quae sunt fructus fidei.”

Respondit quod “Sint inconspicua, intus in homine a Spiritu Sancto, de quo homo nihil scit.”

Sed dixerunt, “Si homo nihil scit de illis, omnino erit aliqua conjunctio: alioquin quomodo possunt vocari opera fidei; forte tunc bona illa insensibilia insinuantur in opera voluntaria hominis per aliquem influxum mediantem, ut per aliquam affectionem, aspirationem, inspirationem, incitationem et excitationem voluntatis, tacitam perceptionem in cogitatione, et inde exhortationem, contritionem, et sic conscientiam et inde adactionem, obedientiam Decalogi et Verbi sicut infans aut sicut sapiens, aut per aliud quoddam illis simile.”

At respondit, quod “Non; et si dicunt quod per talia fiat quia per fidem, usque confarciunt illa in sermonibus cum vocibus, ex quibus resultat quod non ex fide; quidam usque tradunt talia, sed ut Signa fidei non autem ut Vincula ejus cum charitate. Aliqui tamen excogitaverunt conjunctionem per Verbum.”

Et tunc dixerunt, “Annon sic conjunctio, quod homo voluntarie faciat secundum Verbum.”

Sed respondit, “Non hoc cogitant; sed per solum auditum Verbi, ita non per intellectum Verbi, ne per intellectum intret aliquid manifeste in cogitationem et voluntatem hominis; asserunt enim quod omne voluntarium hominis sit meritorium, et quod homo in spiritualibus non possit aliquid inchoare, velle, cogitare, intelligere, credere, operari et cooperari, plus quam stipes: sed usque aliud est cum influxu Spiritus Sancti per fidem in loquelas praedicatorum quia hae sunt actus oris, et non actus corporis, tum quia per fidem agit homo cum Deo, sed per charitatem cum hominibus.”

[9] Sed unus, cum audivit quod per solum auditum Verbi et non per intellectum Verbi, indignatus dixit, “Num sic per intellectum verbi a solo Spiritu Sancto, dum homo in concione avertit se aut sedet surdus sicut stipes, aut cum dormit, aut ex solo halitu ex volumine Verbi; sed quid ludicrius.”

Post haec vir quidam e dextro grege praepollens reliquis judicio, petiit ut audiretur. Et loquens dixit, “Audivi quemdam dicentem, `Plantavi vineam, nunc bibam vinum usque ad ebrietatem;’ sed quaesivit alter, `Num bibiturus es vinum ex tuo scypho per tuam dextram;’ et dixit, `Non, sed ex scypho inconspicuo, per manum inconspicuam;’ et respondit alter, `Certe tunc non inebriaberis.'” Mox idem vir dixit, “Sed me audite, quaeso: ego dico vobis, bibite vinum ex Verbo intellecto; nostisne quod Dominus sit Verbum; estne Verbum ex Domino; estne sic Ipse in illo; si ergo facitis bonum ex Verbo, facitisne id est Domino, ex Ipsius ore et Voluntate; et si tunc spectatis ad Dominum, etiam Ipse ducet vos et faciet, et hoc faciet per vos, et vos sicut ex vobis: quis potest dicere, qui facit aliquid ex Rege, illius ore et voluntate, `Hoc facio ex me, ex meo ore seu mandato, ex mea voluntate.'” Post haec convertit se ad Clerum, et dixit, “Ministri Dei, ne seducite gregem.”

[10] His auditis maxima pars gregis sinistri recessit, et gregi dextro se associavit.

Aliqui etiam tunc e Clero dicebant, “Audivimus quod non prius; sumus Pastores, non relinquemus Oves:” et recesserunt una cum illis, et dicebant, “Ille vir locutus est verbum verum; quis dicere potest qui facit ex Verbo, ita ex Domino, Ipsius Ore et Voluntate, `Hoc facio ex me;’ quis dicit qui facit ex Rege, illius ore et voluntate, `Hoc facio ex me;’ nos videmus nunc Divinam Providentiam, cur non inventa fuit fidei et operum conjunctio, quae ab Ecclesiastica Societate agnita est; non potest inveniri, quia non potest dari, non enim est fides in Dominum Qui est Verbum, et inde nec est fides e Verbo.”

Sed reliqui Sacerdotes abibant, et vibrabant pileos suos, et clamabant, “Sola fides, Sola fides vivet usque,”

@1 14-16 pro “14, 15″ @2 37 pro “38” @3 32 pro “31”

原典講読『啓示された黙示録』 417(直訳[5]まで)

(2) 直訳

417. His adjiciam hoc MEMORABILE :― 417 これらに私はこのメモラビリアを加える――

Visi sunt in mundo spirituali bini greges, unus erat ex Hircis et alter ex Ovibus. 私は霊界の中で二つの群れを見た、一つは雄ヤギからであった、またもう一つは羊から。

Miratus sum quinam essent, quippe novi quod animalia visa in mundo spirituali non sint animalia, sed quod sint correspondentiae affectionum et inde cogitationum ex illis qui ibi sunt; 私はいぶかった(怪しんだ)、それが何であったか、確かに私は知っていた、霊界の中で見られる動物は動物でないこと、しかし、そこにいるそれらからの情愛とここからの思考の対応するものであること。

quare accessi propius, et sicut accessi, disparatae sunt similitudines animalium, et loco illorum visi sunt homines: それゆえ、私はさらに近くに近づいた、また私が近づいたほど、動物に似ているものは消えた、またそれらの代わりに人間が見られた。

et manifestatum est, quod qui faciebant gregem Hircorum essent qui se confirmaverunt in doctrina justificationis per solam fidem, et qui faciebant gregem Ovium essent qui crediderunt quod charitas et fides unum sint, sicut bonum et verum unum sunt. また明らかにされた、雄ヤギの群れを構成した者は自分自身に信仰のみによる義認の教えを確信した者であったこと、また羊の群れを構成した者は仁愛と信仰が一つである、このように善と真理が一つであることを信じたものであった。

[2] Et tunc locutus sum cum illis qui visi sunt sicut Hirci, et dixi, “Cur ita congregati estis.” [2] またその時、彼らと話した、その者は雄ヤギのように見られた、また、私は言った、「なぜ、あなたがたはそのように集まっているのか?」

Erant plerique ex Clero, qui gloriati sunt ex fama eruditionis, quia noverunt arcana justificationis per solam fidem. 大部分の者は聖職者からであった、その者は学識(博学)から称賛された、信仰のみによる義認のアルカナ(秘義)を知っていたからである。

Dixerunt, quod congregati sint ut sedeant concilium, quia audiverunt quod Dictum Pauli (Rom. iii. 28) quod 彼らは言った、集まったこと、会議を座るめに、パウロの言われた(言った)ことを聞いたからである(ローマ3:28)~こと 

“Homo fide justificetur sine operibus legis,”  「人間は信仰で義とされる、律法の働き(行ない)なしに」、

 

non rite intellectum sit, quoniam Paulus per “Opera Legis” intellexit Opera Legis Mosaicae quae pro Judaeis: 〔これが〕正しく理解されていない、パウロは「律法の働き」によってモーセの律法の働きを意味したので、それはユダヤ人のための〔ものである〕――

“Quod etiam vidimus clare ex ejus verbis ad Petrum, 「さらにまた私たちははっきりと見る、ペテロへの彼のことばから、

Quem increpavit quod judaizaret, cum tamen sciret, quod `nemo per Opera legis justificetur’ (Gal. ii. 14-16{1}); それを叱責した、ユダヤ人〔の風習に〕に倣った☆、それでも〔次のことを〕知っているとき、「だれも律法の働き(行ない)によって義とされないこと」(ガラテヤ2:14-16)。

☆ ここにjudaizaretとありますが、『レキシコン』にありませんし、相当特殊な言葉に思えます。英訳にjudaizeとあり「ユダヤ風にする」とあります。

tum quod distinguat inter Legem fidei et Legem operum, ac inter Judaeos et Gentes, seu Circumcisionem et Praeputium (et per `Circumcisionem’ intelligit Judaismum, ut ubivis alibi): なおまた信仰の律法と働き(行ない)の律法の間を区別した、そしてユダヤ人と異邦人の間を、すなわち、割礼と無割礼者(包皮)、(また割礼によってユダヤ教が意味される、他のところどこでものように)。

et quoque quod claudat illa per haec verba, そしてまた、それらをこれらのことばによって閉じ込めたこと、

`Ergone Legem abrogamus per fidem: 「それゆえ(~か)、律法の私たちは信仰によっては意志するのか?

absit, sed legem stabilimus:’ 〔そんなことは〕ない、しかし、律法を私たちは確立させる」

haec omnia in una serie dicit (Rom. iii. 27-31): これらのすべては一つの連続(系列)の中で言われる(ローマ3:27-31)。

et quoque dicit in capite quod praecedit, そしてまた、章の中で言っている、それは先行する、

`Non auditores Legis justificabuntur a Deo, sed factores Legis justificabuntur’ (Rom. ii. 13); 「律法を聞く者が義とされない、神により、しかし、律法を行なう者が義とされる」(ローマ2:13)。

tum, quod なおまた、~こと

Deus `reddet unicuique secundum Opera ejus’ (Rom. ii. 6); 神はそれぞれの者を彼の働き(行ない)したがって報いる(ローマ2:6)。

et adhuc. またさらに、

Omnes nos manifestari oportet coram tribunali Christi, ut reportet quilibet ea quae per corpus fecit, sive bonum sive malum’ (2 Cor. v.10); 「すべての者は……私たちはキリストの厳しい罰の前に現わされなければならない、そのどんなものでも獲得するために、それは身体によって〔……〕行なわれた、あるいは善、あるいは悪」(コリントⅡ5:10)。

praeter plura apud illum; ほかに多くのもの、そのもとに。

ex quibus patuit, quod Paulus rejecerit fidem absque bonis operibus, aeque ac Jacobus (Epist. cap. ii. 17-26).  それらから明らかである、パウロは善の働き(行ない)なしの信仰を退けたこと、ヤコブと等しく(手紙2:17-26)。

[3] Quod a Paulo intellecta sint Opera Legis Mosaicae, quae pro Judaeis, insuper confirmati sumus ex eo, quod omnia statuta pro Judaeis apud Mosen dicantur `Lex,’ ita `Opera Legis,’ quod vidimus ex his: [3] パウロによりモーセの律法の働き(行ない)が意味されたことは、それはユダヤ人のための、ほかにそれから私たちは確証される、モーセのもとのユダヤ人のためのすべての法令が「律法」そのように「律法の働き(行ない)」と言われたこと、それを私たちはこれらから見る――

`Haec Lex minchae’ (Levit. vi. 7 seq. [B. A. 14 seq.]); 「これは穀物の捧げ物の律法」(レビ記6:14, 18以降)。

`Haec Lex sacrificii’ (Levit. vii. 1);  「これはいけにえ律法」(レビ記7:1)。

`Haec Lex sacrificii pacificorum’ (Levit. vii. 7, 11 seq.): 「「これは平和をもたらす(仲裁の)いけにえの律法」(レビ記7:7, 11以降)。

`Haec Lex pro holocausto, pro mincha, pro sacrificio peccati et reatus, pro impletionibus’ (Levit. vii. 37{2});「これは全焼のいけにえのための、穀物の捧げ物のための、罪と有罪のための、満たすための律法」(レビ記7:37)。

`Haec Lex bestiae et avis’ (Levit. xi. 46 seq.); 「これは獣(動物)と鳥のための律法」(レビ記11:46以降)。

`Haec Lex parientis pro filio aut filia’ (Levit. xii. 7); 「これは息子または娘のための産む者の律法」(レビ記12:7)。

`Haec Lex leprae’ (Levit. xiii. 59; cap. xiv. 2, 32, 54, 57): 「これはらい病のための律法」(レビ記13:59、14:2, 32, 54, 57)。

`Haec Lex fluxu affecti’ (Levit. xv. 32{3}); 「これは流出を働きかけられた者のための律法」(レビ記15:32)。

`Haec Lex zelotypiae’ (Num. v. 29, 30); 「これはねたみの律法」(民数記5:29, 30)。

`Haec Lex Naziraei’ (Num. vi. 13, 21); 「これはナジル人の律法」(民数記6:13, 21)。

`Haec Lex mundationis’ (Num. xix, 14); 「これは清めることの律法」(民数記14:14)。

`Haec Lex de vacca rufa’ (Num. xix. 2); 「これは赤い雌牛についての律法」(民数記19:2)。

Lex pro Rege (Deutr. xvii. 15-19): 「王のための律法」(申命記17:15-19)。

imo totus Liber Mosis vocatur `Liber Legis’ (Deutr. xxxi. 9, 11, 12, 26); 実に、モーセの全部の書物が「律法の書」と呼ばれている(申命記31:9, 11, 12, 26)。

tum etiam apud Evangelistas (Luc. ii. 22: cap. xxiv. Joh. i. 46 [B. A. 45]: cap. vii. 22, 23; cap. viii. 5: et alibi).★なおまたさらに「福音書」のもとに、(ルカ2:22、24:44、ヨハネ1:45、7:22, 23、8:5、また他の箇所に)

His quoque addiderunt, quod viderint apud Paulum, quod Lex Decalogi vivenda sit, et quod impleatur a charitate, quae est amor erga proximum (Rom. xiii. 8-11), ita non a sola fide. これらに、もまた、加えた(言い足した)、パウロのもとに見られること、十戒の戒めが見られるべきであること、また仁愛により満たされること(ローマ13:8-11)、そのように信仰のみからではない。

Dixerunt, quod propter haec convocati fuerint. 彼らは言った、これらのために呼び集められたこと。

[4] Sed ne turbarem illos recessi; [4] しかし、私は彼らを騒がせないように、退いた。

et tunc iterum e longinquo visi sunt sicut Hirci, et quandoque sicut cubantes, et quandoque sicut stantes; またその時、再び、遠方から、雄ヤギのようなものが見られた、ある時には伏せている(横になっている)ように、またある時には立っているように。

sed avertebant se a grege Ovium. しかし、自分自身を他へ向けた羊の群れへ。

Sicut cubantes apparebant cum deliberabant, et sicut stantes cum concludebant. 熟考したとき伏せているように見えた、また結論したとき立っているように。

At visum meum tenui in cornibus illorum; しかし、私の視覚を彼らの角の中に保った。

et miratus sum, quod cornua in frontibus illorum nunc apparerent sicut porrecta antrorsum et sursum, nunc incurvata retrorsum versus tergum, et tandem prorsus reflexa; また私は不思議に思った、彼らの額の中に角が、ある時は前方にまた上方へ差し出されたように見られた、ある時には背の方へ後方へ曲げられた、また最後に完全に向きを変えて。

et tunc subito convertebant se omnes ad gregem Ovium, sed usque apparebant ut Hirci. またその時、急に、羊の群れへ(自分自身の)向きを変えた、しかし、それでも雄ヤギのように見えた。

Quare iterum accessi, et interrogavi “Quid nunc.” それゆえ、再び、私は近づいた、また質問した「何を、今〔しようとしているのか〕?」

Dixerunt quod concluserint quod “Sola fides producat bona charitatis, quae vocantur bona opera, sicut arbor producit fructus.” 彼らは言った、結論したこと、信仰が仁愛の善を生み出すこと、それは善の働きと呼ばれる、木が実を生み出すように。

At tunc auditum est tonitru et visum est fulgur desuper, et mox apparuit Angelus, stans inter binos illos greges, qui clamavit ad gregem Ovium, “Ne auscultate; しかし、その時、雷鳴が聞かれた、また上からの稲光が見えた、また間もなく、天使が現われた、二つのそれらの群れの間に立っている、また羊の群れへ叫んだ、「聞くな。

non recesserunt a fide sua priore, quae est, quod Deus Pater misereatur propter Filium, quae fides non est fides in Dominum; 彼らは前の自分の信仰から引き下がっていない、それは~である、・・・

nec fides est arbor, sed homo est arbor; 信仰は木でない、しかし、人間が木である。

at paenitentiam agite, et spectate ad Dominum, et habebitis fidem; しかし、悔い改めを行なえ、また主へ目を向けよ、すると、あなたがたは信仰を持つ」。

fides ante illud non est fides in qua aliquod vivum est.” そのことの前の信仰は、信仰ではない、その中に何らかのものが生きている」。

Voluerunt tunc Hirci reflexe cornuti accedere ad Oves, sed Angelus stans inter illos dividebat Oves in binos greges, et dixit illis a sinistris, “Adjungite vos Hircis; その時、雄ヤギは角の向きを変えて羊に近づくことを欲した、しかし、彼らの間に立っている天使は、羊を二つの群れに分けた、また、左からの彼らに言った、「あなたがたは雄ヤギに加われ。

sed dico vobis, quod venturus sit Lupus, qui rapiet illos, et vos cum illis.” しかし、私はあなたがたに言う、オオカミがやって来ること、それは彼らを襲う(奪う)、また彼らとともにあなたがたを」。

[5] Sed postquam separati sunt bini greges Ovium; [5] しかし、その後、二つの羊の群れは分かれた。

et illi a sinistris audiverunt minacia verba Angeli, inspexerunt se mutuo, et dixerunt, “Colloquamur cum pristinis consociis nostris.” また左からの彼らは天使のおどしの言葉を聞いた、お互いに眺め合った、また言った、「私たちのかつての仲間と私たちは会話する(接続)」。

Et tunc sinister grex loquebatur ad dextrum, dicens, “Cur recessistis a Pastoribus vestris; またその時、左の群れが右に話した、言って、「なぜ、あなたがたは羊飼いから去ったのか?

annon fides et charitas unum sunt, sicut arbor et fructus unum sunt; 信仰と仁愛は一つではないのか? 木と実が一つであるように。

arbor enim per ramum continuatur in fructum; というのは、木は枝によって実の中に続けられているから。

divellite aliquid e ramo quod influit per continuum in fructum, annon periturus est fructus;― 引き離せ、何らかのものを枝から、それによって木が連続を通して実の中に流入する、実は滅びる(存在を失われる)のではないか?

quaerite nostros Sacerdotes annon ita sit.” 質問しろ、私たちの聖職者に、そのようであるかどうか」。

Et tunc quaesiverunt, et Sacerdotes circumspexerunt ad reliquos, qui nictabant palpebris ut dicerent, quod bene loquantur et posthac responderunt, quod ita sit, “Conservatur fides per fructus;” またその時、質問した、また(聖職者は)残りの(他の)者へ見回した、その者はまぶたでまばたき(ウインク)した、言うように、よく話すこと、またその後、答えたそのようであること、「信仰は実によって(存在を)保たれる」。

sed non voluerunt dicere, Continuatur fides in fructus. しかし、言うことを欲しなかった、信仰は実の中へ続けられる(存続する)。

原典講読『啓示された黙示録』 417(直訳[6]から終わりまで)

[6] At tunc unus ex Sacerdotibus, qui fuit inter Oves a dextris, surrexit et dixit, “Responderunt ad vos, quod ita sit, sed usque ad suos quod non ita sit, aliter enim cogitant.” [6] またその時、聖職者からのある者が、その者は右からの羊の間にいた、立ち上がった、また言った、「彼らはあなたがたに答えた、そのようであることを、しかし、自分自身にそのようではないこと、というのは異なって考えるから」。

Quare quaesiverunt, “Quomodo tunc cogitant; それゆえ、彼らは質問した、「その時、どのように考えるのか?

cogitantne sicut docent.” 彼らは教えるように考えないのか?」

Dixit ille, “Non; 彼は言った、「いいえ。

cogitant quod omne bonum charitatis, quod vocatur bonum opus, quod fit ab homine propter salutem aut vitam aeternam, non sit bonum sed malum, ex causa quia homo per opus a se vult semetipsum salvare, vindicando sibi justitiam et meritum unius Salvatoris; すべての仁愛の善を~と考える、それは善の働きと呼ばれる、救いまたは永遠のいのちのために人間により行なわれるもの、善ではなく悪である、理由から、人間は自分自身による働きによって自分自身そのものが救われることを欲するからである、自分自身に義を要求して、唯一の救い主の功績を。

et quod ita sit cum omni bono opere, in quo homo sentit suam voluntatem: またそのようであること、すべての善の働きに、その中に人間は自分の意志を感じる。

quare apud se vocant bona opera ab homine non benedicta sed maledicta, et quod mereantur Infernum potius quam Caelum.” それゆえ、自分自身のもとに人間による善の働きを祝福されないもの、しかし、呪われたものと呼ぶ、また天界よりもむしろ地獄に値すること。

[7] Sed dixerunt e grege sinistro, “Loqueris mendacia contra illos; [7] しかし、左の群れから言った、「あなたは彼らに反する偽りを言う。

praedicantne charitatem et ejus opera, quae vocant opera fidei, coram nobis manifeste.” 彼らは説教していないか、仁愛とその働きを、それを信仰の働きと呼んで、私たちの前に明らかに?」

Et ille respondit, “Non intelligitis praedicationes illorum; また、彼は答えた、「あなたがたは彼らの説教を理解していない。

solum Clericus, qui adest, attendit et intelligit; 聖職者だけが、その者は〔ここに〕いる、留意する、また理解する。

cogitant modo charitatem moralem, et bona ejus civilia et politica, quae vocant fidei, et prorsus non sunt; 彼らは道徳的な仁愛だけを考える、またその市民的なまた政治上の善行を、それらを信仰のものと呼ぶ、またまったく〔そうでは〕ない。

homo enim atheus potest illa similiter et sub eadem forma facere; というのは、人間は、無神論者はそれらを同様に、また同じ形の下に行なうことができるから。

quare unanimiter dicunt, quod nemo per aliqua opera salvetur, sed per solam fidem; それゆえ、一致して言う、だれも何らかの働きによって救われないこと、しかし、信仰のみによって。

verum illustretur hoc per comparationes: けれども、このことが比較(たとえ)によって説明される――

quod arbor pomifera producat poma, sed si homo facit bona propter salutem, sicut arbor illa poma per continuum, tunc poma illa intus putida sunt, et plena vermibus: リンゴの実を生じる木がリンゴを生み出すこと、しかし、もし人間が救いのために善行をなすなら、その木がリンゴを存続(延長)によって〔生み出す〕ように、その時、そのリンゴは内部で腐る、また虫で満ちる。

dicunt etiam quod vitis producat uvas; さらにまた言う、ブドウの木がブドウを生み出すこと。

sed si homo facturus esset bona spiritualia sicut vitis uvas, faceret labruscas.” しかし、もし人間が霊的な善行をなしたなら、ブドウの木はブドウを、野ブドウのようにする」。

[8] At tunc quaesiverunt, “Qualia ergo illis sunt bona charitatis seu opera, quae sunt fructus fidei.” [8] しかしその時、質問した、「彼らのどのような仁愛の善行または働きがあるのか、それらは信仰の実である?」

Respondit quod “Sint inconspicua, intus in homine a Spiritu Sancto, de quo homo nihil scit.” 答えた、「目だなないものがある、聖霊から人間の中の内部に、それについて人間は何も知らない」こと。

Sed dixerunt, “Si homo nihil scit de illis, omnino erit aliqua conjunctio: しかし、彼らは言った、「もし人間がそれらについて何も知らないなら〔ないにしても〕、確かに何らかの結合がある(未来)――

alioquin quomodo possunt vocari opera fidei; そうでなければ、どのように信仰の働きを呼ぶことができるのか?

forte tunc bona illa insensibilia insinuantur in opera voluntaria hominis per aliquem influxum mediantem, ut per aliquam affectionem, aspirationem, inspirationem, incitationem et excitationem voluntatis, tacitam perceptionem in cogitatione, et inde exhortationem, contritionem, et sic conscientiam et inde adactionem, obedientiam Decalogi et Verbi sicut infans aut sicut sapiens, aut per aliud quoddam illis simile.” おそらく、その時、仁愛の善行は、神により何らかの流入によって人間の自発的な(意志の)働きの中に徐々にしみ込む、何らかの情愛によってのように、影響(熱望)、霊感、興奮(刺激)、また意志(願い)の興奮(喚起)、思考の中の静かな(黙っている)知覚、またここからの勧告、悔恨またこのように良心、またここから強制、十戒とみことばの従順、幼児のようにまたは賢明な者のように、またはそれらと似た何らかのあるものによって」

At respondit, quod “Non; しかし、答えた、~ことを「いいえ。

et si dicunt quod per talia fiat quia per fidem, usque confarciunt illa in sermonibus cum vocibus, ex quibus resultat quod non ex fide; また、もし言うなら、そのようなものによって行なわれた(生じた)なら「信仰によって」〔である〕から〔と〕、それでもそれを言葉とともに説教の中でつなきあわせ(てでっちあげて)いる、それらから結果として生じる、「信仰から」でないこと。

quidam usque tradunt talia, sed ut Signa fidei non autem ut Vincula ejus cum charitate. それでも、あるものを、このようなものを伝えた(述べた)、しかし、信仰のしるしとして、けれども、仁愛とのそのきずな(ひも)としてでなく。

Aliqui tamen excogitaverunt conjunctionem per Verbum.” それでも、ある者はみことばによる結合を考案した(考え出した)」。

Et tunc dixerunt, “Annon sic conjunctio, quod homo voluntarie faciat secundum Verbum.” またその時、彼らは言った、「このような結合がないのか(それを人間は自発的に行なう、みことばにしたがって)?」

Sed respondit, “Non hoc cogitant; しかし、答えた、「このことを〔彼らは〕考えない。

sed per solum auditum Verbi, ita non per intellectum Verbi, ne per intellectum intret aliquid manifeste in cogitationem et voluntatem hominis;  しかし、単にみことばの聞くことによって、そのようにみことばの理解〔すること〕によってではない、理解〔すること〕によって何らかのものがはっきりと人間の思考と意志の中に入らないように。

asserunt enim quod omne voluntarium hominis sit meritorium, et quod homo in spiritualibus non possit aliquid inchoare, velle, cogitare, intelligere, credere, operari et cooperari, plus quam stipes: というのは、主張するから、人間の意志のすべてのものは功績を求めるものであること、また、人間は霊的なものの中で何らかのものを始めることができない、意志すること、考えること、理解すること、信じること、働くことまた協力すること、丸太よりもさらに。

sed usque aliud est cum influxu Spiritus Sancti per fidem in loquelas praedicatorum quia hae sunt actus oris, et non actus corporis, tum quia per fidem agit homo cum Deo, sed per charitatem cum hominibus.” しかし、それでも、何らかのものがある、信仰によって説教者の話しの中に聖霊が流入するとき、これらは口の活動であるからである、また身体の活動ではない、なおまた、信仰によって人間は神とともに働く、しかし仁愛によって人間とともに」。

[9] Sed unus, cum audivit quod per solum auditum Verbi et non per intellectum Verbi, indignatus dixit, “Num sic per intellectum verbi a solo Spiritu Sancto, dum homo in concione avertit se aut sedet surdus sicut stipes, aut cum dormit, aut ex solo halitu ex volumine Verbi; [9] しかし、ある者が聞いたとき、★みことばの聞くことだけによって、またみことばの理解〔すること〕によってではないことを、憤慨して言った、「このように、みことばの理解〔すること〕によって、聖霊だけによってなのか、人間が集会の中で自分自身を背かせる(他を向く)時、または丸太のようにつんぼ〔のままに〕座っている、または眠っているとき、またはみことばの書物からの発散気だけから。

sed quid ludicrius.” しかし、何が、さらにばかばかしいもの〔なのか〕」。

Post haec vir quidam e dextro grege praepollens reliquis judicio, petiit ut audiretur. この後、ある男が、右の〔羊の〕群れから、判断力で他の者に高度に発達した〔者が〕、聞かれるように願った。

Et loquens dixit, “Audivi quemdam dicentem, `Plantavi vineam, nunc bibam vinum usque ad ebrietatem;’ また話して言った、「私はある者が言っているのを聞いた、『私はブドウ畑を植えた、今や、私はブドウ酒を飲む、酩酊〔する〕にまでも』」。

sed quaesivit alter, `Num bibiturus es vinum ex tuo scypho per tuam dextram;’ しかし、他の者が質問した、『あなたはブドウ酒を飲むのか、あなたの酒杯から、あなたの右手によって?』

et dixit, `Non, sed ex scypho inconspicuo, per manum inconspicuam;’ また、言った、『いいえ、しかし、目に見えない酒杯から、目に見えない手によって』。

et respondit alter, `Certe tunc non inebriaberis.’ また、他の者が答えた、『確かに(きっと)、その時、あなたは酔わない』。

” Mox idem vir dixit, “Sed me audite, quaeso: 間もなく、同じ男が言った、「しかし、私に聞け、どうぞ(お願いします)。

ego dico vobis, bibite vinum ex Verbo intellecto; 私はあなたがたに言う、みことばの理解力からブドウ酒を飲め。

nostisne quod Dominus sit Verbum; 主がみことばであることを(あなたがたは)知っているな(収縮形)?

estne Verbum ex Domino; みことばは主からであるな?

estne sic Ipse in illo; そのように(したがって)その方はその中にいるな?

si ergo facitis bonum ex Verbo, facitisne id est Domino, ex Ipsius ore et Voluntate; それゆえに、もし、あなたがたがみことばから善を行なうなら、それをみことばから行なうな? その方の口から、また意志〔から〕。

et si tunc spectatis ad Dominum, etiam Ipse ducet vos et faciet, et hoc faciet per vos, et vos sicut ex vobis: 

quis potest dicere, qui facit aliquid ex Rege, illius ore et voluntate, `Hoc facio ex me, ex meo ore seu mandato, ex mea voluntate’”.  だれが言うことができるのか、その者は何らかのことを王から行なう、その〔王の〕口と意志で、「このことを私は、私から、私の口から、または命令〔から〕、また私の意志から」。

‘” Post haec convertit se ad Clerum, et dixit, “Ministri Dei, ne seducite gregem.” この後、聖職者へ(自分自身を)向きを変えた、また言った、「神の召使いたち(仕える者)、群れを迷わすな」。

[10] His auditis maxima pars gregis sinistri recessit, et gregi dextro se associavit. [10] これらで聞いて、左の群れの(最大の)大部分は去った、また右の群れに自分自身を合わせた。

Aliqui etiam tunc e Clero dicebant, “Audivimus quod non prius; さらにまたその時、聖職者からのある者が言った、「私たちは聞いた、それは以前にない。

sumus Pastores, non relinquemus Oves:” 私たちは羊飼いである、羊を置き去りにしない」。

et recesserunt una cum illis, et dicebant, “Ille vir locutus est verbum verum; また、彼らと一緒に去った、また言った、「その男は真理のことばを話した。

quis dicere potest qui facit ex Verbo, ita ex Domino, Ipsius Ore et Voluntate, `Hoc facio ex me;’ だれが言うことができるか、その者はみことばから行なう、そのように主から、その方の口と意志で、『このことを私は、私から行なう』と?

quis dicit qui facit ex Rege, illius ore et voluntate, `Hoc facio ex me;’ だれが言うのか、その者は王から行なう、その〔王の〕口と意志で、『このことを私は、私から行なう』と?

nos videmus nunc Divinam Providentiam, cur non inventa fuit fidei et operum conjunctio, quae ab Ecclesiastica Societate agnita est; 私たちは、今や、神的な摂理〔であったこと〕を見る、なぜ見つからなかったか、信仰と善の働きの結合が、それは教会(聖職者)の社会により認められている。

non potest inveniri, quia non potest dari, non enim est fides in Dominum Qui est Verbum, et inde nec est fides e Verbo.” 見つけられることができなかった、存在する(与えられる)ことができなかったからである、というのは、主への信仰がなかったから、それはみことばである、またここからみことばからの信仰もない」。

Sed reliqui Sacerdotes abibant, et vibrabant pileos suos, et clamabant, “Sola fides, Sola fides vivet usque,” しかし、残りの聖職者たちは(・・)、立ち去った、また自分の帽子(かぶりもの)を振った、また叫んだ、「信仰のみ、信仰のみ、それでも(やはりそれは)生きる」。

@1 14-16 pro “14, 15″ 注1 「14, 15」の代わりに 14-16

@2 37 pro “38” 注2 「38」の代わりに 37

@3 32 pro “31” 注3 「31」の代わりに 32