(1) 原文
414. ” Ut dies non luceret tertia parte ejus et nox similiter,”significat non amplius aliquod verum spirituale nec verum naturale inserviens pro doctrina et vita ex Verbo apud illos.―Per quod “dies non luceret” intelligitur quod non lux ex sole; et per quod “non nox similiter” intelligitur quod non lux ex luna et stellis: per “lucem” in genere significatur Divinum Verum, quod est Verum ex Verbo; per “lucem solis” Divinum Verum spirituale, et per “lucem lunae et stellarum” Divinum Verum naturale, utrumque ex Verbo; Divinum Verum in Sensu spirituali Verbi est sicut lux solis in die, et Divinum Verum in Sensu naturali Verbi est sicut lux lunae et stellarum in nocte; influit etiam Sensus spiritualis Verbi in Sensum naturalem ejus, sicut sol cum luce sua in lunam, et sistit lucem solis mediate: ita quoque Sensus spiritualis Verbi illustrat homines, etiam illos qui non sciunt aliquid de illo Sensu, dum legunt Verbum in Sensu naturali; sed hominem spiritualem sicut lux a sole oculum ejus, hominem autem naturalem sicut lux ex luna et stellis oculum ejus; unusquisque illustratur secundum affectionem spiritualem veri et boni, et simul secundum genuina vera, per quae rationale suum aperuit. [2]Haec per “diem” et “noctem” etiam intelliguntur in sequentibus locis:
“Dixit Deus, sint Luminaria in expanso caelorum, ad distinguendum inter Diem et inter Noctem: et fecit Deus duo Luminaria magna, Luminare magnum ad dominandum in Die, et Luminare minus ad dominandum in Nocte, et Stellas et posuit illa Deus in expanso caelorum, ad Lucem dandum super terra, et ad dominandum in Die et in Nocte, et ad distinguendum inter Lucem et inter Tenebras” (Gen. i. 14-19);
Jehovah “fecit Luminaria magna, Solem in dominium in Die, Lunam et Stellas in dominium in Nocte” (Psalm. cxxxvi. 7-9);
“Tibi Jehovah Dies et Tibi Nox, Tu praeparasti Lucem et Solem” (Psalm. lxxiv. 16);
“Jehovah dans Solem in lucem Diei, statuta Lunae et Stellarum in lucem Noctis” (Jerem. xxxi. 35);
“Si irritum reddideritis foedus Meum Diei et foedus Meum Noctis, ut non sit Dies et Nox in tempore suo, etiam foedus Meum irritum fiet cum Davide servo Meo; si non foedus Meum Diei et Noctis statuta Caeli et Terrae, posuero, etiam semen Jacobi et Davidis reprobarem” (Jerem. xxxiii. 20, 21, 25, 26);
haec allata sunt, ut sciatur quod intelligatur obtenebratio utriusque lucis.
(2) 直訳
414. ” Ut dies non luceret tertia parte ejus et nox similiter,”significat non amplius aliquod verum spirituale nec verum naturale inserviens pro doctrina et vita ex Verbo apud illos.― 414 「日はその三分の一が輝かなかったように、また夜も同様に」は、もはや何らかの霊的な真理がない、彼らのもとにみことばからの教えと生活のために仕える自然的な真理もない、が意味される。
Per quod “dies non luceret” intelligitur quod non lux ex sole; 「日は輝かなかった」ことによって太陽からの光がないことが意味される。
et per quod “non nox similiter” intelligitur quod non lux ex luna et stellis: また「夜も同様に〔輝か〕なかった」ことによって月と星からの光がないことが意味される。
per “lucem” in genere significatur Divinum Verum, quod est Verum ex Verbo; 「光」によって全般的に神的真理が意味される、それはみことばからの真理である。
per “lucem solis” Divinum Verum spirituale, et per “lucem lunae et stellarum” Divinum Verum naturale, utrumque ex Verbo; 「太陽の光」によって霊的な神的真理が、また「月と星の光」によって自然的な神的真理が〔意味される〕、両方ともみことばから。
Divinum Verum in Sensu spirituali Verbi est sicut lux solis in die, et Divinum Verum in Sensu naturali Verbi est sicut lux lunae et stellarum in nocte; みことばの霊的な意味の中の神的真理は日の中の太陽の光のようである、またみことばの自然的な意味の中の神的真理は夜の中の月と星の光のようである。
influit etiam Sensus spiritualis Verbi in Sensum naturalem ejus, sicut sol cum luce sua in lunam, et sistit lucem solis mediate: さらにまた、みことばの霊的な意味はその自然的な意味の中に流入している、太陽が月の中へその光とともにのように、また太陽の光を間接的にもたらす〔ように〕。
ita quoque Sensus spiritualis Verbi illustrat homines, etiam illos qui non sciunt aliquid de illo Sensu, dum legunt Verbum in Sensu naturali; そのようにまた、みことばの霊的意味は人間を照らす、さらにまた彼らを、その者はその意味について何らかのものを知らない、自然的な意味の中でみことばを読む時。
sed hominem spiritualem sicut lux a sole oculum ejus, hominem autem naturalem sicut lux ex luna et stellis oculum ejus; しかし、霊的な人間を〔照らす〕太陽からの光のようにその目を、けれども、自然的な人間を〔照らす〕月と星からの光のようにその目を。
unusquisque illustratur secundum affectionem spiritualem veri et boni, et simul secundum genuina vera, per quae rationale suum aperuit. それぞれの者が真理と善への霊的な情愛にしたがって照らされる、また同時に本物の真理にしたがって、それによって自分の理性が開かれる。
[2] Haec per “diem” et “noctem” etiam intelliguntur in sequentibus locis: [2] これらが「日」と「夜」によって続く箇所の中でもまた意味されている――
“Dixit Deus, sint Luminaria in expanso caelorum, ad distinguendum inter Diem et inter Noctem: 「神は言った、天の広がりの中に光源がある(あれ)、昼の間と夜の間を区別するために。
et fecit Deus duo Luminaria magna, Luminare magnum ad dominandum in Die, et Luminare minus ad dominandum in Nocte, et Stellas et posuit illa Deus in expanso caelorum, ad Lucem dandum super terra, et ad dominandum in Die et in Nocte, et ad distinguendum inter Lucem et inter Tenebras” (Gen. i. 14-19); また、神は二つの大きな光源を造った、大きな光源は昼の中で支配するために、また小さな光源は夜の中で支配するために、また星を〔造った〕、またそれを神は天の広がりの中に置いた、光を地の上に与えるために、また昼の中でまた夜の中で支配するために、また光の間と暗やみの間を区別するために」(創世記1:14-19)。
Jehovah “fecit Luminaria magna, Solem in dominium in Die, Lunam et Stellas in dominium in Nocte” (Psalm. cxxxvi. 7-9); エホバは「大きな光源をつくった、太陽を日の中で支配を所有して(付与されて)、月と星を夜の中で支配を所有して(付与されて)」(詩篇136:7-9)。
“Tibi Jehovah Dies et Tibi Nox, Tu praeparasti Lucem et Solem” (Psalm. lxxiv. 16); 「エホバよ、あなたに日が、またあなたに夜が〔ある〕、あなたは光と太陽を用意された」(詩篇74:16)。
“Jehovah dans Solem in lucem Diei, statuta Lunae et Stellarum in lucem Noctis” (Jerem. xxxi. 35); 「日の光として太陽を与えているエホバ、夜の光として月と星の法を」(エレミヤ31:35)。
“Si irritum reddideritis foedus Meum Diei et foedus Meum Noctis, ut non sit Dies et Nox in tempore suo, etiam foedus Meum irritum fiet cum Davide servo Meo; 「もし、あなたがたが、無効にするなら、わたしの日の契約を、またわたしの夜の契約を、日と夜がその時間の中で存在しないように、わたしの契約もまた無効になる、わたしのしもべダビデとの。
si non foedus Meum Diei et Noctis statuta Caeli et Terrae, posuero, etiam semen Jacobi et Davidis reprobarem” (Jerem. xxxiii. 20, 21, 25, 26); もし、わたしが、日と夜のわたしの契約を、天と地の法を、規定しない(置かない)なら、わたしは、ヤコブとダビデの裔もまた退ける」(エレミヤ33:20, 21, 25, 26)。
haec allata sunt, ut sciatur quod intelligatur obtenebratio utriusque lucis. これらが引用された、知られるために、両方の光の暗くすることが意味されること。
(3) 訳文
414 「日はその三分の一が輝かなかったように、また夜も同様に」は、もはや何らかの霊的な真理がない、彼らのもとにみことばからの教えと生活のために仕える自然的な真理もない、が意味される。
「日は輝かなかった」ことによって太陽からの光がないことが意味される。また「夜も同様に輝かなかった」ことによって月と星からの光がないことが意味される。「光」によって全般的に神的真理が意味され、それはみことばからの真理である。「太陽の光」によって霊的な神的真理が、また「月と星の光」によって自然的な神的真理が〔意味され〕、両方ともみことばからである。
みことばの霊的な意味での神的真理は日中の太陽の光のようであり、みことばの自然的な意味での神的真理は夜間の月と星の光のようである。さらにまた、みことばの霊的な意味はその自然的な意味の中に、太陽が月の中へその光とともに、また太陽の光を間接的にもたらすように流入している。そのようにまた、みことばの霊的意味は人間を照らす、さらにまた自然的な意味でみことばを読む時、その意味について何らかのものを知らない者を照らす。しかし、霊的な人間を太陽からの光のようにその目を〔照らす〕、けれども、自然的な人間を月と星からの光のようにその目を〔照らす〕。それぞれの者が真理と善への霊的な情愛にしたがって照らされる、また同時に本物の真理にしたがって、それによって自分の理性が開かれる。
[2] 続く箇所の中でもまたこれらが「日」と「夜」によって意味されている――
「神は言われた、天の広がりの中に光源があれ、昼の間と夜の間を区別するために。また、神は二つの大きな光源を造られた、大きな光源は昼の中で支配するために、また小さな光源は夜の中で支配するために、また星を〔造られ〕、またそれを神は天の広がりの中に置かれた、光を地の上に与えるために、また昼の中でまた夜の中で支配するために、また光の間と暗やみの間を区別するために」(創世記1:14-19)。
エホバは「大きな光源をつくった、太陽を日の中で支配して、月と星を夜の中で支配して」(詩篇136:7-9)。
「エホバ、あなたに日が、あなたに夜がある、あなたは光と太陽を用意された」(詩篇74:16)。
「日の光として太陽を、夜の光として月と星の法を与えられているエホバ」(エレミヤ31:35)。
「もし、あなたがたが、わたしの日の契約を、またわたしの夜の契約を無効にするなら、日と夜がその時間の中で存在しないように〔なる〕、わたしのしもべダビデとのわたしの契約もまた無効になる。もし、わたしが、日と夜のわたしの契約を、天と地の法を規定しないなら、わたしは、ヤコブとダビデの裔もまた退ける」(エレミヤ33:20, 21, 25, 26)。
両方の光を暗くすることを意味されていることが知るために、これらが引用された。