原典講読『啓示された黙示録』 397

(1) 原文

397. [Vers. 6.] ” Et septem Angeli habentes septem tubas pararunt se ut clangerent,” significat praeparatos et accinctos ad explorandum statum Ecclesiae et inde vitae apud illos quibus religio est sola fides.―Quid per “tubas” significatur, constat ex statuto usuum illarum apud filios Israelis, de quibus ita apud Mosen:

 

Jehovah locutus est ad Mosen, ut faceret tubas argenti pro convocatione concionis, et profectione castrorum; et quod illis clangerent in diebus gaudii, festis, noviluniis, super holocaustis et sacrificiis: tum quod quando venirent in bellum contra hostes infestantes illos, conclamarent Tubis, et quod tunc in memoriam venirent coram Jehovah Deo, et servarentur ab hostibus (Num. x. 1-10{1}).

 

Ex his videri potest quid significatur per “clangere tubis:” quod hic per quod “septem Angeli clangerent” significetur exploratio et manifestatio, qualis est status Ecclesiae apud illos quibus religio est sola fides, patet a singulis hujus capitis, et a singulis sequentium capitum usque ad decimum sextum inclusive, in Sensu spirituali intellectis. [2] Ex usibus tubarum apud filios Israelis videri etiam potest, quid per “tubas” et per “clangere” illis, significatur in sequentibus locis:

 

“Clangite buccina in Zione, et Clangite in monte sanctitatis, quia venit dies Jehovae” (Joel ii. 1, 2);

“Jehovah super illis apparebit, et exibit sicut fulgur telum Ipsius, et Dominus Jehovih Buccina clanget” (Sach. ix. 14);

“Jehovah sicut Leo exibit, et Clanget” (Esaj. xlii. 13);

“In die illo clangetur Buccina magna, et venient pereuntes in terra Aschuris, et expulsi in terra Aegypti, et incurvabunt se Jehovae in monte sanctitatis” (Esaj. xxvii. 13);

“Mittet Angelos cum Tubae voce magna, et congregabunt electos Ipsius a quatuor ventis, a terminis caelorum ad terminos illorum” (Matth. xxiv. 31);

“Beatus populus qui Clangorem norunt, Jehovah in luce facierum Tuarum ambulabunt” (Psalm. lxxxix. 16 [B. A. 15]);

“Cum canunt stellae matutae, et Clangunt filii Dei” (Hiob xxxviii. (7)).

 

[3] Quoniam “soni tubarum” talia significabant, et in Ecclesia Israelitica omnia sistebantur ad vivum secundum correspondentias et inde significationes, ideo etiam factum est,

 

Cum descendit Jehovah super Montem Sinai, quod fuerint voces et fulgura et nubes gravis, et vox Buccinae vehemens, et vox Buccinae vadens et fortificans se valde, et populus in castris trepidaret valde (Exod. xix. 16-25).

 

Ideo etiam factum est, quod

 

Cum trecenti cum Guideone clanxerunt Buccinis contra Midianem, tunc gladius viri contra socium esset, et aufugerent (Jud. vii. 16-22);

 

pariter quod

 

Duodecim millia ex filiis Israelis cum vasis sanctitatis et cum Tubis in manibus Midianem vicerint (Num. xxxi. 1-8)

 

ut et quod

 

Murus Jerichuntis, postquam septem sacerdotes cum septem Buccinis septies circumiverunt urbem, ceciderit (Jos. vi. 1-20).

 

Quare dicitur apud Jeremiam,

 

“Clangite contra Babelem circumcirca, destructi sunt muri ejus” (l. 15{2});

 

et apud Zephaniam,

 

“Dies tenebrarum et caliginis, dies Buccinae et Clangoris super urbes munitas” (i. 15, 16).

 

@1 10 pro “11” @2 15 pro “13”

 

(2) 直訳

397. [Vers. 6.] ” Et septem Angeli habentes septem tubas pararunt se ut clangerent,” significat praeparatos et accinctos ad explorandum statum Ecclesiae et inde vitae apud illos quibus religio est sola fides.― 397(6節) 「また、七つのらっぱを持っている七人の天使たちが〔自分自身に〕用意した、らっぱを吹くために」は、彼らのもとの教会とここらの生活(いのち)の状態の調査に向けて準備と用意を意味する、その者に宗教は信仰のみである。

Quid per “tubas” significatur, constat ex statuto usuum illarum apud filios Israelis, de quibus ita apud Mosen: 何が「らっぱ」によって意味されるか、イスラエル民族のもとのそれらの使用の法令(規定)から明らかである、それらについてこのように「モーセ(の書)」のもとに――

Jehovah locutus est ad Mosen, ut faceret tubas argenti pro convocatione concionis, et profectione castrorum; エホバはモーセに話した、銀のらっぱを作るように、集会の召集のために、また宿営の出発。

et quod illis clangerent in diebus gaudii, festis, noviluniis, super holocaustis et sacrificiis: また、それらで吹くこと、楽しさの日の中で、祭りの、新月の祭りの、全焼のいけにえといけにえの上に(のために)。

tum quod quando venirent in bellum contra hostes infestantes illos, conclamarent Tubis, et quod tunc in memoriam venirent coram Jehovah Deo, et servarentur ab hostibus (Num. x. 1-10{1}). なおまた、戦いの中にやって来る時、彼らを攻撃する敵に対して、らっぱで警報を鳴らす、またその時、神エホバの前に記憶の中にやって来る、また敵から守られる(民数記10:1-10)。

Ex his videri potest quid significatur per “clangere tubis:” これらから見られることができる、「(らっぱを)らっぱを吹くこと」によって何が意味されるか。

quod hic per quod “septem Angeli clangerent” significetur exploratio et manifestatio, qualis est status Ecclesiae apud illos quibus religio est sola fides, patet a singulis hujus capitis, et a singulis sequentium capitum usque ad decimum sextum inclusive, in Sensu spirituali intellectis. ここに「七人の天使たちがらっぱを吹く」ことによって調査と明示が意味される、彼らのもとの教会の状態がどんなものであるか、それらの者に宗教は信仰のみである、この章の個々のものから明らかである、また続く章から第十六章までに含まれるの個々のものから、霊的な意味の中で理解されて。

[2] Ex usibus tubarum apud filios Israelis videri etiam potest, quid per “tubas” et per “clangere” illis, significatur in sequentibus locis: [2] イスラエル民族のものとらっぱの使用からもまた見られることができる、何が「らっぱ」によって、またそれらで「吹くこと」によって、意味されるか、続く箇所の中に――

“Clangite buccina in Zione, et Clangite in monte sanctitatis, quia venit dies Jehovae” (Joel ii. 1, 2); 「シオンの中で角笛を吹け、また聖なる山の中で吹け、エホバの日がやって来るからである」(ヨエル2:1, 2)。

“Jehovah super illis apparebit, et exibit sicut fulgur telum Ipsius, et Dominus Jehovih Buccina clanget” (Sach. ix. 14); 「エホバは彼らの上に現われる、また、その方の矢は稲光のように出てくる、また主エホビは角笛を吹く」(ゼカリヤ9:14)。

“Jehovah sicut Leo exibit, et Clanget” (Esaj. xlii. 13); 「エホバはライオンのように出てくる、またらっぱを吹く」(イザヤ42:13)。

“In die illo clangetur Buccina magna, et venient pereuntes in terra Aschuris, et expulsi in terra Aegypti, et incurvabunt se Jehovae in monte sanctitatis” (Esaj. xxvii. 13); 「その日に、大きな角笛が吹かれる、また、アッシリアの地の中の失われる者、またエジプトの地の中の追放される者がやって来る、また聖なる山の中でエホバに(自分自身を)腰をかがめる」(イザヤ27:13)。

“Mittet Angelos cum Tubae voce magna, et congregabunt electos Ipsius a quatuor ventis, a terminis caelorum ad terminos illorum” (Matth. xxiv. 31); 「〔その方は〕天使を大きな音のらっぱとともに遣わす、またその方の選ばれた者を四つの風(方向)から集める、天界の端(辺境)からそれらの端(辺境)まで」(マタイ24:31)。

“Beatus populus qui Clangorem norunt, Jehovah in luce facierum Tuarum ambulabunt” (Psalm. lxxxix. 16 [B. A. 15]); 「民は幸いだ、その者はらっぱの音を知る、エホバよ、彼らはあなたの顔の光の中を歩く」(詩篇89:15)。

“Cum canunt stellae matutae, et Clangunt filii Dei” (Hiob xxxviii. (7)). 「朝の星が歌う、また神の子たちがらっぱを吹くとき」(ヨブ記38:7)。

[3] Quoniam “soni tubarum” talia significabant, et in Ecclesia Israelitica omnia sistebantur ad vivum secundum correspondentias et inde significationes, ideo etiam factum est, [3] 「らっぱの音」がそのようなものを意味したので、またイスラエル教会の中ですべてのものは対応するものに、またここから意味にしたがって示される(もたらされる)、それゆえ、さらにまた生じた(~なった)、

Cum descendit Jehovah super Montem Sinai, quod fuerint voces et fulgura et nubes gravis, et vox Buccinae vehemens, et vox Buccinae vadens et fortificans se valde, et populus in castris trepidaret valde (Exod. xix. 16-25). エホバがシナイ山の上に降ったとき、声と稲光と重々しい雲があったこと、角笛の激しい音、また角笛の進む音は、また大いに強くなって、また宿営の中の民は大いに震えた(出エジプト記19:16-25)。

Ideo etiam factum est, quod それゆえ、さらにまた生じた、~こと

Cum trecenti cum Guideone clanxerunt Buccinis contra Midianem, tunc gladius viri contra socium esset, et aufugerent (Jud. vii. 16-22); ギデオンとともに三百人がミデヤンに対して角笛を吹くとき、その時、男の剣が仲間に対してあった(=同士打ち)、また逃げた(士師記716-22)。

pariter quod 同じく、~こと

Duodecim millia ex filiis Israelis cum vasis sanctitatis et cum Tubis in manibus Midianem vicerint (Num. xxxi. 1-8) イスラエル民族からの十二千人が聖なる器とともに、また手の中のらっぱとともに、ミデヤンに勝った(民数記31:1-8)。

ut et quod そのようにまた、~こと

Murus Jerichuntis, postquam septem sacerdotes cum septem Buccinis septies circumiverunt urbem, ceciderit (Jos. vi. 1-20). エリコの城壁は、七人の祭司が、七つの角笛とともに、七回、都を回った後、崩壊した(cado)(ヨシュア記6:1-20)。

Quare dicitur apud Jeremiam, それゆえ、「エレミヤ書」のもとに言われる、

“Clangite contra Babelem circumcirca, destructi sunt muri ejus” (l. 15{2}); 「バベル(バビロン)に対して周囲に吹け、その城壁は破壊された」(50:15)。

et apud Zephaniam, また、「ゼパニヤ書」のもとに、

“Dies tenebrarum et caliginis, dies Buccinae et Clangoris super urbes munitas” (i. 15, 16). 「暗やみと暗黒の日、防備を固めた都の上に角笛とらっぱの音の日」(1:15, 16)。

@1 10 pro “11” 注1 「11」の代わりに 10

@2 15 pro “13” 注2 「13」の代わりに 15

 

(3) 訳文

 397(6節) 「また、七つのらっぱを持っている七人の天使たちがらっぱを吹くために用意した」は、彼らのもとの教会とここからの生活(いのち)の状態の調査に向けて準備と用意を意味する、その者の宗教は信仰のみである(397番)

 何が「らっぱ」によって意味されるか、イスラエル民族のもとのそれらの使用の法令から明らかである、それらについてこのように「モーセの書」に――

 

 エホバはモーセに話された、集会の召集、また宿営を出発するために銀のらっぱを作るように。また、それらで吹くこと、楽しさの、祭りの、新月の祭りの日に、全焼のいけにえといけにえのために。なおまた、彼らを攻撃する敵に対して戦いにやって来る時、らっぱで警報を鳴らす。またその時、神エホバの前に記憶の中にやって来る、また敵から守られる(民数記10:1-10)。

 

 これらから、「らっぱを吹くこと」によって何が意味されるか見られることができる。ここに「七人の天使たちがらっぱを吹く」ことによって、彼らのもとの教会の状態がどんなものであるか調査と明示が意味される、それらの者に宗教は信仰のみである、〔このことは〕この章の個々のものから、また続く章から第十六章までに含まれるの個々のものから、霊的な意味の中で理解されて明らかである。

 [2] イスラエル民族のものとらっぱの使用からもまた見られることができる、「らっぱ」によって、それらを「吹くこと」によって、何が意味されるか、続く箇所の中に――

 

 「シオンの中で角笛を吹け、また聖なる山の中で吹け、エホバの日がやって来るからである」(ヨエル2:1, 2)。

 「エホバは彼らの上に現われる、また、その方の矢は稲光のように出てくる、また主エホビは角笛を吹く」(ゼカリヤ9:14)。

 「エホバはライオンのように出てくる、またらっぱを吹く」(イザヤ42:13)。

 「その日に、大きな角笛が吹かれる、また、アッシリアの地で失われる者、またエジプトの地で追放される者がやって来る、また彼らは聖なる山でエホバに腰をかがめる」(イザヤ27:13)。

 「〔その方は〕天使を大きな音のらっぱとともに遣わす、またその方の選ばれた者を、天の端からそれらの端まで、四方位から集める」(マタイ24:31)。

 「民は幸いだ、その者はらっぱの音を知る、エホバよ、彼らはあなたの顔の光の中を歩く」(詩篇89:15)。

 「そのとき、朝の星が歌い、神の子たちがらっぱを吹く」(ヨブ記38:7)。

 

 [3] 「らっぱの音」がそのようなものを意味したので、またイスラエル教会の中ですべてのものは対応するものに、またここから意味にしたがってもたらされ、それゆえ、さらにまた、エホバがシナイ山の上に降ったとき、声と稲光と重々しい雲があったこと、角笛の激しい音、また角笛の進む音は、また大いに強くなって、また宿営の中の民は大いに震えた(出エジプト記19:16-25)。

 それゆえ、さらにまた生じた、ギデオンとともに三百人がミデヤンに対して角笛を吹くとき、その時、男の剣が仲間に対してあった、また逃げたこと(士師記716-22)。

 同じく、イスラエル民族からの十二千人が聖なる器とともに、また手の中のらっぱとともに、ミデヤンに勝ったとき(民数記31:1-8)。そのようにまた、エリコの城壁は、七人の祭司が、七つの角笛とともに、七回、都を回った後、崩壊したこと(ヨシュア記6:1-20)。

 それゆえ、「エレミヤ書」に言われる、

 

 「バビロンに対して周囲に吹け、その城壁は破壊された」(50:15)。

 

 また、「ゼパニヤ書」に、

 

 「暗やみと暗黒の日、防備を固めた都の上に角笛とらっぱの音の日」(1:15, 16)。