(1) 原文
384. ” Et deducet ad vivos fontes aquarum,” significat et ducet per vera Verbi ad conjunctionem Secum.―Quoniam per “vivum fontem aquarum” significatur Dominus et quoque Verbum, et per “aquas” significantur vera (n. 50), et quia per Divina vera Verbi, dum fiunt vitae, quod fiunt dum vivitur secundum illa, fit conjunctio cum Domino, ideo per “deducere illos ad vivos fontes aquarum” significatur ducere per vera Verbi ad conjunctionem cum Domino. Quod per “fontem” et “fontes” significetur Dominus et quoque Verbum, constat ex his locis:
“Omnes Fontes mei in Te, Jehovah” (Psalm. lxxxvii.{1} 7);
“Deseruerunt Fontem aquarum vivarum Jehovam” (Jerem. xvii. 13);
“Populus Me deseruerunt Fontem aquarum vivarum” (Jerem. ii. 13{2});
“E flumine deliciarum potas eos, quia Tecum est Fons vitae” (Psalm. xxxvi. 9, 10 [B. A. 8, 9]);
“In die illo erit Fons apertus habitatoribus Hierosolymae” (Sach. xiii. 1);
`Habitavit Israel secure solitarius ad Fontem Jacobi” (Deutr. xxxiii. 28);
Cum Dominus consedit ad Fontem Jacobi, dixit mulieri, “Aqua quam Ego dabo, fiet Fons aquae salientis in vitam aeternam” (Joh. iv. 5-20):
“Josephus filius fecundae juxta Fontem” (Gen. xlix. 22);
“Benedicite Domino e Fonte Israelis” (Psalm. lxviii. 27 (B. A. 26)):
“Tunc haurietis aquas cum laetitia e Fontibus salutis” (Esaj. xii. 3{3});
“Sitienti dabo e Fonte aquae vitae gratis” (Apoc. xxi. 6);
“Ducam eos ad Fontes aquarum in via recti” (Jerem. xxxi. 9).
Similia quae hic et nunc supra in Apocalypsi, dicuntur etiam apud Esajam:
“Non esurient nec sitient, neque percutiet eos aestus, nam miserescens eorum ducet eos etiam ad Fontes aquarum” (Esaj. xlix. 10).
@1 lxxxvii. pro “lxxvii.” @2 13 pro “12, 13″ @3 3 pro “13”
(2) 直訳
384. ” Et deducet ad vivos fontes aquarum,” significat et ducet per vera Verbi ad conjunctionem Secum.― 384 「また彼らを生きている水の泉へ導く」は、またみことばの真理を通してご自分との結合へ導く、を意味する。
Quoniam per “vivum fontem aquarum” significatur Dominus et quoque Verbum, et per “aquas” significantur vera (n. 50), et quia per Divina vera Verbi, dum fiunt vitae, quod fiunt dum vivitur secundum illa, fit conjunctio cum Domino, ideo per “deducere illos ad vivos fontes aquarum” significatur ducere per vera Verbi ad conjunctionem cum Domino. 「生きている水の泉」によって、主が、そしてまたみことばが意味されるので、また「水」によって真理が意味される(50番)、また、みことばの神的真理によって、生活のものになった時、それはそれら〔真理〕にしたがって生きるとき生じる、主との結合が生じる、それゆえ、「生きている水の泉へ導くこと」によって、みことばの真理によって主との結合へ導かれることが意味される。
Quod per “fontem” et “fontes” significetur Dominus et quoque Verbum, constat ex his locis: 「泉」と「泉(複数)」によって主がそしてまたみことばが意味されることは、これらの箇所から明らかである――
“Omnes Fontes mei in Te, Jehovah” (Psalm. lxxxvii.{1} 7); 「私のすべての泉はあなたの中に〔ある〕、エホバよ」(詩篇87:7)。
“Deseruerunt Fontem aquarum vivarum Jehovam” (Jerem. xvii. 13); 「彼らは生きている水の泉を、エホバを見捨てた」(エレミヤ17:13)。
“Populus Me deseruerunt Fontem aquarum vivarum” (Jerem. ii. 13{2}); 「民はわたしを、生きている水の泉を見捨てた」(エレミヤ2:13)。
“E flumine deliciarum potas eos, quia Tecum est Fons vitae” (Psalm. xxxvi. 9, 10 [B. A. 8, 9]); 「あなたは歓喜の川から彼らを飲ませる、あなたにいのちの泉があるからである」(詩篇36:8, 9)。
“In die illo erit Fons apertus habitatoribus Hierosolymae” (Sach. xiii. 1); 「その日に、エルサレムの住民に泉が開かれる」(ゼカリヤ13:1)。
`Habitavit Israel secure solitarius ad Fontem Jacobi” (Deutr. xxxiii. 28); 「イスラエルはヤコブの泉に孤立して心配なく(安らかに)住んだ」(申命記33:28)。
Cum Dominus consedit ad Fontem Jacobi, dixit mulieri, “Aqua quam Ego dabo, fiet Fons aquae salientis in vitam aeternam” (Joh. iv. 5-20): 主がヤコブの泉へ着席したとき、女に言った、「水は、それをわたしは与える、永遠のいのちの中へわき出る水の泉になる」(ヨハネ4:5-20)。
“Josephus filius fecundae juxta Fontem” (Gen. xlix. 22); 「ヨセフは泉の近くの実りの多い☆息子〔である〕」(創世記49:22)。
☆ fecundus は「レキシコン」では foecundus にエントリーされています。
“Benedicite Domino e Fonte Israelis” (Psalm. lxviii. 27 (B. A. 26)): 「イスラエルの泉から、主を祝福せよ(ほめたたえよ)」(詩篇68:26)。
“Tunc haurietis aquas cum laetitia e Fontibus salutis” (Esaj. xii. 3{3}); 「その時、あなたがたは喜びとともに救いの泉から汲む」(イザヤ12:3)。
“Sitienti dabo e Fonte aquae vitae gratis” (Apoc. xxi. 6); 「渇く者にわたしはいのちの水の泉から無料で与える」(黙示録21:6)。
“Ducam eos ad Fontes aquarum in via recti” (Jerem. xxxi. 9). 「わたしは彼らを真っ直ぐな道の中を水の泉へ導く」(エレミヤ31:9)。
Similia quae hic et nunc supra in Apocalypsi, dicuntur etiam apud Esajam: 同様のものが、それはここにまた今や「黙示録」の中の上に、さらにまた「イザヤ書」のもとに言われている――
“Non esurient nec sitient, neque percutiet eos aestus, nam miserescens eorum ducet eos etiam ad Fontes aquarum” (Esaj. xlix. 10). 「彼らは飢えない、渇きもしない、そして彼らを熱は打たない、なぜなら、彼らの(を)哀れむ者が彼らを水の泉へ導くからである」(イザヤ49:10)。
@1 lxxxvii. pro “lxxvii.” 注1 「lxxvii.」の代わりに lxxxvii.
@2 13 pro “12, 13″ 注2 「12, 13」の代わりに 13
@3 3 pro “13” 注3 「13」の代わりに 3
(3) 訳文
384 「また彼らを生きている水の泉へ導く」は、またみことばの真理を通してご自分との結合へ導く、を意味する。
「生きている水の泉」によって、主が、そしてまたみことばが意味され、「水」によって真理が意味されるるので(50番)、また、みことばの神的真理によって、生活に属すものになった時、それはそれらの真理にしたがって生きるとき生じ、主との結合が生じる、それゆえ、「生きている水の泉へ導くこと」によって、みことばの真理によって主との結合へ導かれることが意味される。
「泉」によって主そしてまたみことばが意味されることは、これらの箇所から明らかである――
「私のすべての泉はあなたの中に〔ある〕、エホバよ」(詩篇87:7)。
「彼らは生きている水の泉を、エホバを見捨てた」(エレミヤ17:13)。
「民はわたしを、生きている水の泉を見捨てた」(エレミヤ2:13)。
「あなたは歓喜の川から彼らに飲ませる、あなたにいのちの泉があるからである」(詩篇36:8, 9)。
「その日に、エルサレムの住民に泉が開かれる」(ゼカリヤ13:1)。
「イスラエルは孤立して安らかに ヤコブの泉に住んだ」(申命記33:28)。
主がヤコブの泉へ座ったとき、女に言った、「わたしが与える水は、永遠のいのちの中へわき出る水の泉になる」(ヨハネ4:5-20)。
「ヨセフは泉の近くの実りの多い息子〔である〕」(創世記49:22)。
「イスラエルの泉から、主をほめたたえよ」(詩篇68:26)。
「その時、あなたがたは喜びとともに救いの泉から汲む」(イザヤ12:3)。
「わたしは渇く者にいのちの水の泉から無料で与える」(黙示録21:6)。
「わたしは彼らを真っ直ぐな道の中を水の泉へ導く」(エレミヤ31:9)。
同様のものが、それはここにまた今、「黙示録」の中の上に〔ものが〕、さらにまた「イザヤ書」に言われている――
「彼らは飢えない、渇きもしない、そして彼らを熱は打たない、なぜなら、彼らを哀れむ方が彼らを水の泉へ導くからである」(イザヤ49:10)。
(1) 原文
385. ” Et absterget Deus omnem lachrymam ab oculis eorum,”significat quod non amplius in pugnis contra mala et eorum falsa, et sic non in doloribus, erunt, sed in bonis et veris, et inde in gaudiis caelestibus a Domino.―Quod haec significentur per quod Agnus “absterget omnem lachrymam ex oculis eorum,” est quia supra (in versu 14) dicitur, quod “sint qui veniunt ex afflictione magna,” per quod significatur, quod sint qui in tentationibus fuerunt, et pugnarunt contra mala (n. 377); et qui postea non in pugnis contra mala sunt, illi in bonis et veris, et inde in gaudiis caelestibus sunt. Similia significantur per haec apud Esajam:
“Absorbebit mortem in aeternum et absterget Dominus Jehovih Lachrymam desuper omnibus faciebus: tunc dicent in die illo, Ecce Deus noster Hic, Quem exspectavimus, ut liberet nos, Hic Jehovah Quem exspectavimus; exultemus et laetemur in Salute Ipsius” (xxv. 8, 9).
(2) 直訳
385. ” Et absterget Deus omnem lachrymam ab oculis eorum,”significat quod non amplius in pugnis contra mala et eorum falsa, et sic non in doloribus, erunt, sed in bonis et veris, et inde in gaudiis caelestibus a Domino.― 385 「また神が彼らの目からすべての涙をぬぐい取る」は、もはや悪とそれらの虚偽に対する戦いの中にいないこと、またこのように苦痛の中にいない、しかし、善と真理の中に、またここから天界の楽しさの中に、主から、を意味する。
Quod haec significentur per quod Agnus “absterget omnem lachrymam ex oculis eorum,” est quia supra (in versu 14) dicitur, quod “sint qui veniunt ex afflictione magna,” per quod significatur, quod sint qui in tentationibus fuerunt, et pugnarunt contra mala (n. 377); これらが、小羊が「彼らの目からすべての涙をぬぐい取る」ことによって意味されることは、上に言われているからである(14節に)、「大きな苦難からやって来た者である」こと、このことによって意味される、その者は試練の中にいた、また悪と虚偽に対して戦ったこと。
et qui postea non in pugnis contra mala sunt, illi in bonis et veris, et inde in gaudiis caelestibus sunt. また、その後、悪に対する戦いの中にいない者が、彼らは善と真理の中に、またここから天界的な楽しさの中にいる。
Similia significantur per haec apud Esajam: 同様のものが「イザヤ書」のもとのこれらによって意味される――
“Absorbebit mortem in aeternum et absterget Dominus Jehovih Lachrymam desuper omnibus faciebus: 「その方は永遠の死をのみ込む、また神エホバはすべての者の顔の上から涙をぬぐい取る。
tunc dicent in die illo, Ecce Deus noster Hic, Quem exspectavimus, ut liberet nos, Hic Jehovah Quem exspectavimus; その時、その日の中で彼らは言う、見よ、この方は私たちの神、その方を私たちは待ち望んだ、私たちを救い出すために、この方はエホバ、その方を私たちは待ち望んだ。
exultemus et laetemur in Salute Ipsius” (xxv. 8, 9). その方の救いの中で私たちは小躍りして喜ぶ、また喜ぶ」(イザヤ25:8, 9)。
(3) 訳文
385 「また神が彼らの目からすべての涙をぬぐい取る」は、もはや悪とそれらの虚偽に対する戦いの中にいないこと、またこのように苦痛の中にいない、しかし、主から、善と真理の中に、またここから天界の楽しさの中に、を意味する。
これらが、小羊が「彼らの目からすべての涙をぬぐい取る」ことによって意味されるのは、前に、「大きな苦難からやって来た者である」と言われているからであり(14節に)、このことによって、その者は試練の中にいた、また悪と虚偽に対して戦ったことが意味される。また、その後、悪に対する戦いの中にいない者が〔意味され〕、彼らは善と真理の中に、またここから天界的な楽しさの中にいる。
同様のものが「イザヤ書」のこれらによって意味される――
「その方は永遠の死をのみ込み、神エホバはすべての者の顔の上から涙をぬぐい取る。その時、その日に彼らは言う、見よ、この方は私たちの神、私たちを救い出すために、その方を私たちは待ち望んだ、この方はエホバ、その方を私たちは待ち望んだ。その方の救いの中で私たちは小躍りして喜び、喜ぶ」(イザヤ25:8, 9)。