原典講読『啓示された黙示録』 379(原文)

(1) 原文

379. ” Et dealbaverunt stolas Suas in Sanguine Agni,” significat et purificaverunt illa a falsis mali per vera, et sic at Domino reformati sunt.―Sunt mala falsi et falsa mali; mala falsi apud illos qui ex religione credunt quod mala non damnent, modo ore confiteantur quod peccatores sint; et falsa mali apud illos qui mala apud se confirmant. Per “stolas” significantur hic ut supra (n. 378) communia vera ex Verbo, quae faciunt religiosa illorum: quod dicatur quod “dealbaverint stolas suas in sanguine Agni” est quia “album” dicitur de veris (n. 167, 231, 232), ita quod purificaverint falsa per vera: quod etiam significetur, quod sic a Domino reformati sint, est quia omnes qui pugnarunt contra mala in mundo, et crediderunt in Dominum, post excessum e mundo docentur a Domino, et a falsis religionis suae per vera abducuntur, et sic reformantur; causa est, quia illi qui fugiunt mala ut peccata, in bono vitae sunt, et bonum vitae desiderat vera, et agnoscit et acceptat illa; at nusquam malum vitae. Creditur quod per “Sanguinem Agni,” hic et alibi in Verbo, significetur Passio crucis Domini; sed Passio crucis fuit ultima Tentatio, per quam Dominus plene vicit Inferna, et plene glorificavit Humanum Suum, per quae duo salvavit hominem, videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 22-24, 25-27), tum supra (n. 67); et quia Dominus per illam plene glorificavit Humanum Suum, hoc est, Divinum fecit, ideo non potest aliud per “Carnem” et “Sanguinem” Ipsius intelligi quam Divinum in Ipso et ab Ipso; per “Carnem” Divinum Bonum Divini Amoris, et per “Sanguinem” Divinum Verum ab illo Bono. [2] In multis locis in Verbo nominatur “Sanguis,” et per illum ubivis in Sensu spirituali significatur Divinum Verum Domini, quod etiam est Divinum Verum Verbi, et in opposito sensu Divinum Verum Verbi falsificatum aut prophanatum, ut constare potest a sequentibus locis.

Primo, quod per “Sanguinem” significetur Divinum Verum Domini seu Verbi, ex his; quod Sanguis dictus fuerit “Sanguis foederis,” et “foedus” est conjunctio, et haec fit a Domino per Divinum Verum Ipsius; ut apud Sachariam:

 

“Per Sanguinem Foederis tui emittam vinctos e fovea” (ix. 11);

 

et apud Mosen:

 

Moses postquam legerat Librum legis in auribus populi, sparsit dimidium Sanguinis super populum, “et dixit, Ecce Sanguis foederis, quod pepigit Jehovah cum vobis super omnia verba haec” (Exod. xxiv. 3-8{1};

“Et Jesus accipiens poculum, et dedit illis dicens, Bibite ex eo omnes, hoc est Sanguis Meus, ille Novi Foederis” (Matth. xxvi.{2} 27, 28; Marc. xiv. 24; Luc. xxii. 20);

 

Per “Sanguinem Novi Foederis” seu Testamenti, non aliud significatur quam Verbum, quod vocatur “Foedus” et “Testamentum,” Vetus et Novum, ita Divinum Verum ibi. [3] Quoniam per “Sanguinem” id significatur, ideo Dominus dedit illis Vinum, dicens “Hoc est Sanguis Meus,” et “Vinum” significat Divinum Verum (n. 316); quare etiam vocatur

 

Sanguis uvarum (Gen. xlix. 11; Deutr. xxxii. 14).

 

Hoc patet adhuc ex his Domini verbis:

 

“Amen, amen, dico vobis, nisi comederitis Carnem Filii Hominis, et biberitis Ipsius Sanguinem, non habebitis vitam in vobis; nam Caro Mea est vere Cibus, et Sanguis Meus est vere potus: qui comedit Meam Carnem, et bibit Meum Sanguinem, ille in Me manet et Ego in illo” (Joh. vi. 53-56{3}).

 

Quod per “Sanguinem” hic intelligatur Divinum Verum, patet manifeste, quia dicitur quod ille qui bibit, habeat vitam, ac maneat in Domino et Dominus in illo; quod hoc faciat Divinum Verum et vita secundum illud, et quod Sancta Caena confirmet illud, notum potest esse in Ecclesia. [4] Quoniam “Sanguis” significabat Divinum Verum Domini, quod etiam est Divinum Verum Verbi, et hoc est Ipsum Foedus seu Testamentum Vetus et Novum, ideo fuit Sanguis sanctissimum Repraesentativum in Ecclesia Israelitica, in qua omnia et singula erant Correspondentiae spiritualium; ut quod

 

Sumerent de Sanguine Paschali, “et darent super postes et superliminaria domuum,” ne veniret super illos plaga (Exod. xii. 7, 13, 22);

Quod Sanguis holocausti spargeretur super Altare, ad fundamenta Altaris, super Aharonem, filios ejus, et vestes eorum (Exod. xxix. 12, 16, 20, 21; Levit. i. 5, 11, 15; cap. iii. 2, 8, 13; cap. iv. 25, 30, 34; cap. v. 9; cap. viii. 15, 24; cap. xvii. 6; Num. xvii. 17{4}; Deutr. xii. 27);

Tum super Velum quod super Arca, super Propitiatorium ibi, et super cornua Altaris suffitus (Levit. iv. 6, 7, 17, 18; cap. xvi. 12-15).

 

[5] Per “Sanguinem Agni” simile significatur in sequentibus in Apocalypsi:

 

“Factum est bellum in Caelo, Michael et Angeli pugnarunt contra Draconem, et vicerunt illum per Sanguinem Agni, et per Verbum testimonii sui” (cap. xii. 7, 11);

 

non enim cogitari potest, quod Michael et Angeli ejus per aliud vicerint draconem, quam per Divinem Verum Domini, in Verbo; nam Angeli in Caelo non cogitare possunt de aliquo Sanguine, nec cogitant de Passione Domini, sed de Divino Vero et de Resurrectione Ipsius; quare cum homo cogitat de Sanguine Domini, Angeli percipiunt Divinum Verum Ipsius, et cum de Passione Domini percipiunt Glorificationem Ipsius, et tunc solum Resurrectionem; quod ita sit, datum est per multam experientiam nosse. [6] Quod “Sanguis” significet Divinum Verum, patet etiam ex his apud Davidem:

 

Deus “animas egenorum servabit, pretiosus erit Sanguis illorum in oculis Ipsius; et vivent, et dabit illis de auro Schebae” (Psalm. lxxii. 13-15{5});

 

“sanguis pretiosus in oculis Dei” pro Divino vero apud illos; “aurum Schebae” est sapientia inde. Apud Ezechielem:

 

“Congregate vos ad Sacrificium magnum super montibus Israelis, ut comedatis Carnem et bibatis Sanguinem, Sanguinem principum terrae bibetis, et bibetis Sanguinem usque ad ebrietatem, de sacrificio Meo quod sacrifico vobis: sic dabo gloriam Meam inter gentes” (xxxix. 17-21);

 

per “sanguinem” hic non potest intelligi sanguis, quia dicitur quod “bibituri sint sanguinem principum terrae,” et quod “bibituri sint sanguinem usque ad ebrietatem;” sed tunc verus sensus Verbi resultat, dum per “Sanguinem” intelligitur Divinum Verum, agitur etiam ibi de Ecclesia Domini, quam apud gentes instauraturus est.

[7] Secundo, quod “Sanguis” significet Divinum Verum, clare videri potest ex sensu ejus opposito, in quo significat Divinum Verum Verbi falsificatum aut prophanatum, quod patet ex his:

 

Qui “obturat aures suas, ne audiat Sanguines, et occludit oculos, ne videat malum (Esaj. xxxiii. 15).

“Perdes loquentes mendacium, virum Sanguinum et doli abominatur Jehovah” (Psalm. v. 7 [B.A. 6]);

Omnis scriptus ad vitam in Hierosolyma, cum Dominus abluerit Sanguines ejus e medio ejus per spiritum judicii et per spiritum expurgationis (Esaj. iv.{6} 2, 3, 4):

“In die quo nata es vidi te conculcatam in Sanguinibus, et dixi, In Sanguinibus tuis vive; lavi et ablui Sanguines a super te” (Ezech. xvi. 5, 6, 9, 22, 36, 38);

“Errarunt Caeci in plateis, polluti sunt Sanguine, et quae non possunt, tangunt vestimentis suis” (Thren. iv. 13, 14);

“Vestis est polluta Sanguinibus” (Esaj. ix. 4 (B.A. 5));

“Etiam in alis tuis inventus est Sanguis animarum innocentium” (Jerem. ii. 34{7});

“Manus vestrae Sanguinibus plenae sunt, lavate vos, purificate vos, removete malitiam operum vestrorum” (Esaj. i. 15, 16);

“Manus vestrae pollutae sunt Sanguine, et digiti vestri iniquitate, labia vestra locuta sunt mendacium, festinant ad effundendum Sanguinem innocentem” (Esaj. lix. 3, 7);

“Jehovah exiens ad visitandum iniquitatem terrae, tunc revelabit terra Sanguines suos” (Esaj. xxvi. 21{8};

“Quotquot Ipsum receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, qui non ex Sanguinibus” (Joh. i. 12, 13);

In Babylonia “Sanguis Prophetarum et Sanctorum inventus est” (Apoc. xviii.{9} 24)

“Mare factum est tanquam Sanguis mortui, et fontes aquarum facti sunt Sanguis” (Apoc. xvi. 3, 4; Esaj. xv. 9{10}; Psalm. cv. 29{11});

Simile significatur per quod flumina, collectiones et stagna aquarum in Aegypto versa sint in Sanguinem (Exod. vii. 15-25{12});

“Luna vertetur in Sanguinem antequam venit dies Jehovae magnus” (Joeliii. 4{13} [B.A. ii. 31]);

“Luna facta est Sanguis” (Apoc. vi. 12).

 

In his locis et pluribus aliis, “Sanguis significat Verum Verbi falsificatum, et quoque prophanatum; quod tamen manifestius videri potest ex illis locis in Verbo in serie lectis. Cum itaque per “Sanguinem” in opposito sensu significatur Verum Verbi falsificatum aut prophanatum, patet quod per “Sanguinem” in genuino sensu significetur Verum Verbi non falsificatum.

@1 3-8 pro “3 ad n.” @2 xxvi. pro “xxvii.” @3 53-56 pro “50 ad 58″ @4 17 pro “8” @5 13-15 pro “13, 14, 15, 16″ @6 iv. pro “iii.” @7 34 pro“33, 34″ @8 21 pro “20” @9 xviii. pro “xvii.” @10 9 pro “6, 9″ @11 29 pro “23, 28, 29″ @12 25 pro “27” @13 iii. 4 pro “iii. 34”

原典講読『啓示された黙示録』 379(直訳[6]まで)

(2) 直訳

379. ” Et dealbaverunt stolas Suas in Sanguine Agni,” significat et purificaverunt illa a falsis mali per vera, et sic at Domino reformati sunt.― 379 「また小羊の血の中で自分の衣を白くした」は、また真理によって悪の虚偽からそれらを浄化した(清めた)、またこのように主により改心された、を意味する。

Sunt mala falsi et falsa mali; 虚偽の悪と悪の虚偽がある。

mala falsi apud illos qui ex religione credunt quod mala non damnent, modo ore confiteantur quod peccatores sint; 虚偽の悪が彼らのもとに〔ある〕、

et falsa mali apud illos qui mala apud se confirmant. また悪の虚偽が彼らのもとに〔ある〕、その者は悪を自分自身のもとで確信した。

Per “stolas” significantur hic ut supra (n. 378) communia vera ex Verbo, quae faciunt religiosa illorum: 「衣」によってここに上のように(378番)、みことばからの全般的な真理が意味される、それは彼らの宗教的信念をつくる。

quod dicatur quod “dealbaverint stolas suas in sanguine Agni” est quia “album” dicitur de veris (n. 167, 231, 232), ita quod purificaverint falsa per vera: 「小羊の血の中で自分の衣を白くした」ことが言われていることは、「白」は真理について言われるからである(167, 231, 232番)、そのように真理によって虚偽を清めること。

quod etiam significetur, quod sic a Domino reformati sint, est quia omnes qui pugnarunt contra mala in mundo, et crediderunt in Dominum, post excessum e mundo docentur a Domino, et a falsis religionis suae per vera abducuntur, et sic reformantur; それはさらにまた意味される、このように主により改心されたこと、すべての者は、その者は世の中で悪に対して戦った、また主を信じた、世から去った後、主により教えられる、また自分の宗教の虚偽から、真理によって導き出される、またこのように改心される。

causa est, quia illi qui fugiunt mala ut peccata, in bono vitae sunt, et bonum vitae desiderat vera, et agnoscit et acceptat illa; 理由がある、彼らは、その者は悪を罪として避けた、生活の善の中にいる、また生活の善は真理を望む、またそれらを認める、また受け入れる。

at nusquam malum vitae. しかし、決して生活の悪は〔望ま〕ない。

Creditur quod per “Sanguinem Agni,” hic et alibi in Verbo, significetur Passio crucis Domini; 信じられている、「小羊の血」によって、みことばの中のここにまた他の箇所に、主の十字架の受難が意味されること。

sed Passio crucis fuit ultima Tentatio, per quam Dominus plene vicit Inferna, et plene glorificavit Humanum Suum, per quae duo salvavit hominem, videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 22-24, 25-27), tum supra (n. 67); しかし、十字架の受難は最後の試練であった、それによって主は完全に地獄に勝った、またご自分の人間性を完全に栄化した、それらの二つによって人間を救った、『新しいエルサレムの教え 主について』に見られる(22-24, 25-27番)、なおまた上に(67番)。

et quia Dominus per illam plene glorificavit Humanum Suum, hoc est, Divinum fecit, ideo non potest aliud per “Carnem” et “Sanguinem” Ipsius intelligi quam Divinum in Ipso et ab Ipso; また、主はそれらによって完全にご自分の人間性を栄化したので、すなわち、神的なもの(神性)にした、それゆえ、その方の「肉」と「血」によって何らかのものが意味されない、その方の中のまたその方からの神性以外に。

per “Carnem” Divinum Bonum Divini Amoris, et per “Sanguinem” Divinum Verum ab illo Bono. 「肉」によって神的愛の神的善が、また「血」によってその善からの神的真理が〔意味される〕。

[2] In multis locis in Verbo nominatur “Sanguis,” et per illum ubivis in Sensu spirituali significatur Divinum Verum Domini, quod etiam est Divinum Verum Verbi, et in opposito sensu Divinum Verum Verbi falsificatum aut prophanatum, ut constare potest a sequentibus locis. [2] みことばの中の多くの箇所の中で、「血」の名前が挙げられている(~のことが言われる)、またそれによってどこでも霊的な意味の中で主の神的真理が意味されることが、〔これは〕さらにまたみことばの神的真理である、また正反対の意味の中で虚偽化されたまたは冒涜されたみことばの神的真理が、続く箇所から明らかにすることができる。

Primo, quod per “Sanguinem” significetur Divinum Verum Domini seu Verbi, ex his; 最初に、「血」によって、主のまたはみことばの神的真理が意味されることは、これらから――

quod Sanguis dictus fuerit “Sanguis foederis,” et “foedus” est conjunctio, et haec fit a Domino per Divinum Verum Ipsius; 血は「契約の血」と言われたこと、また「契約」は結合である、またこれは主によりその方の神的真理によって生じること。

ut apud Sachariam: 例えば、「ゼカリヤ書」のもとに――

 

“Per Sanguinem Foederis tui emittam vinctos e fovea” (ix. 11); 「あなたの契約の血によって、わたしは縛られた者を穴から解放する(未来)」(9:11)。

 

et apud Mosen: またモーセのもとに――

 

Moses postquam legerat Librum legis in auribus populi, sparsit dimidium Sanguinis super populum, “et dixit, Ecce Sanguis foederis, quod pepigit Jehovah cum vobis super omnia verba haec” (Exod. xxiv. 3-8{1}; モーセは民の耳の中に律法の書を読んだ後に、民の上に血の半分を振りかけた、「また、言った、見よ、契約の血を、それをエホバがあなたがたとこれらのすべてのことばの上に結んだ(pango)」(出エジプト記24:3-8)。

“Et Jesus accipiens poculum, et dedit illis dicens, Bibite ex eo omnes, hoc est Sanguis Meus, ille Novi Foederis” (Matth. xxvi.{2} 27, 28; Marc. xiv. 24; Luc. xxii. 20); 「また、イエスは杯を取って、また彼らに言って、言った、すべての者はそれから飲め、これはわたしの血である、それは新しい契約の〔血〕」(マタイ26:27, 28、マルコ14:24、ルカ22:20)。

 

Per “Sanguinem Novi Foederis” seu Testamenti, non aliud significatur quam Verbum, quod vocatur “Foedus” et “Testamentum,” Vetus et Novum, ita Divinum Verum ibi. 「新しい契約の血」によって、または契約(遺言)の、他のものが意味されない、みことば以外の、それは旧いまた新しい「契約」また「契約(遺言)」と呼ばれる、そのようにそこに神的真理が。

[3] Quoniam per “Sanguinem” id significatur, ideo Dominus dedit illis Vinum, dicens “Hoc est Sanguis Meus,” et “Vinum” significat Divinum Verum (n. 316); [3] 「血」によってそのことが意味されるので、それゆえ、主は彼らにぶどう酒を与えた、言って、「これはわたしの血である」は「ぶどう酒」は神的真理を意味する(316番)。

quare etiam vocatur それゆえ、さらにまた呼ばれる

 

Sanguis uvarum (Gen. xlix. 11; Deutr. xxxii. 14). ブドウ(の実)の血(創世記49:11、申命記32:14)。

 

Hoc patet adhuc ex his Domini verbis: このことはさらにこれらの主のことばから明らかである――

 

“Amen, amen, dico vobis, nisi comederitis Carnem Filii Hominis, et biberitis Ipsius Sanguinem, non habebitis vitam in vobis; 「まことに、まことに、わたしはあなたがたに言う、あなたがたが人の子の肉を食べ、またその方の血をの中になら、あなたがたの中にいのちを持たない。

nam Caro Mea est vere Cibus, et Sanguis Meus est vere potus: なぜなら、わたしの肉は真の食べ物であるから、またわたしの血は真の飲み物。

qui comedit Meam Carnem, et bibit Meum Sanguinem, ille in Me manet et Ego in illo” (Joh. vi. 53-56{3}). わたしの肉を食べる、またわたしの血を飲む者は、彼はわたしの中にとどまる、またわたしは彼の中に」(ヨハネ6:53-56)。

 

Quod per “Sanguinem” hic intelligatur Divinum Verum, patet manifeste, quia dicitur quod ille qui bibit, habeat vitam, ac maneat in Domino et Dominus in illo; 「血」によってここに神的真理が意味されることが、はっきりと明らかである、言われたからである、彼は、その者は飲む、いのちを持つこと、そして主の中にとどまる、また主は彼の中に。

quod hoc faciat Divinum Verum et vita secundum illud, et quod Sancta Caena confirmet illud, notum potest esse in Ecclesia. このことを神的真理がつくる(ひき起こす)、またそれにしたがった生活が、また聖餐がそれを強めることは、教会の中でよく知られたであることができる。

[4] Quoniam “Sanguis” significabat Divinum Verum Domini, quod etiam est Divinum Verum Verbi, et hoc est Ipsum Foedus seu Testamentum Vetus et Novum, ideo fuit Sanguis sanctissimum Repraesentativum in Ecclesia Israelitica, in qua omnia et singula erant Correspondentiae spiritualium; [4] 「血」は主の神的真理を意味したので、それはさらにまたみことばの神的真理である、またこれは旧いまた新しいその方の契約または契約(遺言)である、それゆえ、血はイスラエル教会の中で最も聖なる表象するものであった、そのすべてと個々のものは霊的なものの対応するものであった

ut quod 例えば、~こと

 

Sumerent de Sanguine Paschali, “et darent super postes et superliminaria domuum,” ne veniret super illos plaga (Exod. xii. 7, 13, 22); 彼らは過ぎ越しの祝いの血から取った、「また、家の側柱とかもい☆の上に与える」彼らの上に災害がやって来ないように(出エジプト記12:7, 13, 22)。

☆ superliminaria の言葉は『レキシコン』にありません。

Quod Sanguis holocausti spargeretur super Altare, ad fundamenta Altaris, super Aharonem, filios ejus, et vestes eorum (Exod. xxix. 12, 16, 20, 21; Levit. i. 5, 11, 15; cap. iii. 2, 8, 13; cap. iv. 25, 30, 34; cap. v. 9; cap. viii. 15, 24; cap. xvii. 6; Num. xvii. 17{4}; Deutr. xii. 27); 全焼のいけにえの血が祭壇の上に振りかけられること、祭壇の土台に、アロンの上に、彼の息子たち、また彼らの衣服の(出エジプト記29:12, 16, 20, 21、レビ記1:5, 11, 15、第3章2、8、13、第4章25, 30, 34、第5章9、第8章15, 24、第17章6、民数記17:17、申命記12:27)。

Tum super Velum quod super Arca, super Propitiatorium ibi, et super cornua Altaris suffitus (Levit. iv. 6, 7, 17, 18; cap. xvi. 12-15). なおまた垂れ幕の上に、それは箱の上に、そこのあがないのふたの上に、また香(焚くこと)の祭壇の角の上に(レビ記4:6, 7, 17, 18、第16章12-15)。

 

[5] Per “Sanguinem Agni” simile significatur in sequentibus in Apocalypsi: [5] 「小羊の血」によって同様のものが「黙示録」の中の続くものの中で意味されている――

 

“Factum est bellum in Caelo, Michael et Angeli pugnarunt contra Draconem, et vicerunt illum per Sanguinem Agni, et per Verbum testimonii sui” (cap. xii. 7, 11); 「天の中で戦いが起こった、ミカエルと天使たちは竜に対して戦った、また彼に勝った、小羊の血によって、また自分の証しのことばによって」(第12章7, 11)。

 

non enim cogitari potest, quod Michael et Angeli ejus per aliud vicerint draconem, quam per Divinem Verum Domini, in Verbo; というのは、考えられることができないから、ミカエルと彼の天使たちが何らかのものによって竜に勝つこと、主の神的真理によって以外に、みことばの中の。

nam Angeli in Caelo non cogitare possunt de aliquo Sanguine, nec cogitant de Passione Domini, sed de Divino Vero et de Resurrectione Ipsius; なぜなら、天界の中の天使たちは何らかの血にについて考えることができないから、主の主の受難についても考えない、しかし、神的真理についてまたその方の復活について。

quare cum homo cogitat de Sanguine Domini, Angeli percipiunt Divinum Verum Ipsius, et cum de Passione Domini percipiunt Glorificationem Ipsius, et tunc solum Resurrectionem; それゆえ、人間が主の血について考えるとき、天使たちはその方の神的真理を知覚する、また主の受難について〔人間が考える〕とき、その方の栄化を知覚する、またその時、復活だけを。

quod ita sit, datum est per multam experientiam nosse. そのようであることを、〔私は〕多くの経験によって知ることが与えられた。

[6] Quod “Sanguis” significet Divinum Verum, patet etiam ex his apud Davidem: [6] 「血」が神的真理を意味することは、ダビデのものとこれらからもまた明らかである――

 

Deus “animas egenorum servabit, pretiosus erit Sanguis illorum in oculis Ipsius; 神は「乏しい者の霊魂を救う、その方の目の中で彼らの血は貴重であろう。

et vivent, et dabit illis de auro Schebae” (Psalm. lxxii. 13-15{5}); また、彼らは生きる、また彼らにシェバの金から与えられる」(詩篇72:13-15)。

 

“sanguis pretiosus in oculis Dei” pro Divino vero apud illos; 「神の目の中で貴重な血」は、彼らのもとの神的真理のために〔である〕。

“aurum Schebae” est sapientia inde. 「シェバの金」はここからの知恵である。

Apud Ezechielem: 「エゼキエル書」のもとに――

 

“Congregate vos ad Sacrificium magnum super montibus Israelis, ut comedatis Carnem et bibatis Sanguinem, Sanguinem principum terrae bibetis, et bibetis Sanguinem usque ad ebrietatem, de sacrificio Meo quod sacrifico vobis: 「あなたがたは、イスラエルの山々の上の大きないけにえへ集まれ、あなたがたが肉を食べ、血を飲むために、あなたがたは地の君主の血を飲む(未来)、またあなたがたは酩亭までも血を飲む(未来)、わたしのいけにえから、それをわたしはあなたがたにいけにえとしてささげる。

sic dabo gloriam Meam inter gentes” (xxxix. 17-21); このように、わたしはわたしの栄光を国民の間に与える」(39:17-21)。

 

per “sanguinem” hic non potest intelligi sanguis, quia dicitur quod “bibituri sint sanguinem principum terrae,” et quod “bibituri sint sanguinem usque ad ebrietatem;” 「血」によって、ここに血が意味されることができない、「地の君主の血が飲まれることになる」ことが言われるからである、また「酩亭までも血が飲まれることになる」こと。

sed tunc verus sensus Verbi resultat, dum per “Sanguinem” intelligitur Divinum Verum, agitur etiam ibi de Ecclesia Domini, quam apud gentes instauraturus est. しかし、みことばの真の意味が(結果として)生じるその時、「血」によって神的真理が意味される時、、そこに主の教会につてもまた扱われている、それを異教徒のもとにもまた設立されなければならない。