原典講読『啓示された黙示録』 351

(1) 原文

351. ” Ex tribu Rubenis duodecim millia signati,” significat Sapientiam ex Amore caelesti, apud illos qui in Novo Caelo et in Nova Ecclesia Domini erunt.―Per “Rubenem” in Sensu supremo significatur Omniscientia, in Sensu spirituali sapientia, intelligentia, et scientia, tum fides, in Sensu naturali visus; hic autem per “Rubenem” significatur Sapientia, quia sequitur post “Jehudam,” per quem significatur Amor caelestis, et Amor caelestis producit Sapientiam: non enim datur amor absque sua conjuge, quae est scientia, intelligentia, et sapientia: conjux amoris naturalis est scientia, amoris spiritualis est intelligentia, et amoris caelestis est sapientia. [2] Quod per “Rubenem” significentur illae, est quia nominatus est a Visu, ac visus spiritualis naturalis est scientia, visus spiritualis est intelligentia, ac visus caelestis est sapientia. Ruben etiam fuit primogenitus Jacobi, et ideo ab Israele dictus est

 

Robur suum, principium virium suarum excellens eminentia et excellens valore (Gen. xlix. 3);

 

talis etiam est Sapientia ex Amore caelesti. Et quia Ruben ex primogenitura sua repraesentabat et inde significabat sapientiam hominum Ecclesiae, ideo

 

Ille exhortatus est fratres suos ne occiderent Josephum, ac doluit cum Josephus non inventus fuit in fovea (Gen. xxxvii. 21, 22(, 29));

 

Et ideo

 

Tribus ejus castrametata est ad Meridiem, et vocabantur Castra Rubenis (Num. ii. 10-16);

 

“meridies” etiam significat sapientiam ex amore; quare illi qui in ea sapientia sunt, in Caelo ad meridiem habitant, videatur in Opere de Caelo et Inferno (n. 148-150). Sapientia haec per “Rubenem” significatur in Prophetico Deborae et Baraki per haec:

 

“In classibus Rubenis sunt magni statuta cordis; quare sedes, Isaschar, inter sarcinas ad audiendum sibila gregum; classibus Rubenis, ubi magni pervestigationes cordis” (Judic. v. 15, 16);

 

“classes Rubenis” sunt cognitiones omnis generis, quae sunt sapientiae. [3] Quia omnes Tribus etiam opposita significant, ita quoque Tribus Rubenis; et in sensu opposito significat sapientiam separatam ab amore, et inde quoque fidem separatam a charitate; quare

 

Ab Israele patre suo maledictus est (Gen. xlix. 3, 4);

Et ideo primogenitura sua deprivatus est (1 Chron. v. 1),

 

videatur supra (n. 17); et ideo

 

Data est ei haereditas extra Jordanem, et non in Terra Canaane; ut et pro Rubene et Simeone agniti sunt filii Josephi Ephraim et Menasse (Gen. xlviii. 5);

 

nihilominus tamen retinuit repraesentationem et inde significationem sapientiae.

 

(2) 直訳

351. ” Ex tribu Rubenis duodecim millia signati,” significat Sapientiam ex Amore caelesti, apud illos qui in Novo Caelo et in Nova Ecclesia Domini erunt.― 351「ルベンの部族から十二千〔人が〕印を押された」は、天的な愛からの知恵を意味する、彼らのもとの、その者は新しい天界の中にまた新しい教会の中にいることになる。

Per “Rubenem” in Sensu supremo significatur Omniscientia, in Sensu spirituali sapientia, intelligentia, et scientia, tum fides, in Sensu naturali visus; 「ルベン」によって最高の意味の中で全知が意味される、霊的な意味の中で知恵、知性、また知識が、なおまた信仰が、自然的な意味の中で視覚が。

hic autem per “Rubenem” significatur Sapientia, quia sequitur post “Jehudam,” per quem significatur Amor caelestis, et Amor caelestis producit Sapientiam: けれども、ここに「ルベン」によって知恵が意味される、「ユダ」の後ろに続くからである、それによって天的な愛が意味される、また天的な愛は知恵を生み出す。

non enim datur amor absque sua conjuge, quae est scientia, intelligentia, et sapientia: というのは、愛は自分の配偶者なしに存在しない、それは知識、知性、また知恵である。

conjux amoris naturalis est scientia, amoris spiritualis est intelligentia, et amoris caelestis est sapientia. 自然的な愛の配偶者者は知識である、霊的な愛の〔配偶者〕は知性である、また天的な愛の〔配偶者〕は知恵である。

[2] Quod per “Rubenem” significentur illae, est quia nominatus est a Visu, ac visus spiritualis naturalis est scientia, visus spiritualis est intelligentia, ac visus caelestis est sapientia. [2] 「ルベン」によってそれらが意味されることは、「視覚」から名づけられているからである、そして霊的自然的な視覚(=自然的な霊的視覚)は知識である、霊的な視覚は知性である、そして天的な視覚は知恵である。

Ruben etiam fuit primogenitus Jacobi, et ideo ab Israele dictus est さらにまたルベンはヤコブの長子であった、またそれゆえ、イスラエルにより言われた

Robur suum, principium virium suarum excellens eminentia et excellens valore (Gen. xlix. 3); 自分の力、自分の強さの始まり、卓越がすぐれている(者)、また力がすぐれている(者)(創世記49:3)。

talis etiam est Sapientia ex Amore caelesti. 天的な愛からの知恵はこのようなものでもある。

Et quia Ruben ex primogenitura sua repraesentabat et inde significabat sapientiam hominum Ecclesiae, ideo また、ルベンは自分の長子の権利から表象した、またここから教会の人間の知恵を意味したので、それゆえ

Ille exhortatus est fratres suos ne occiderent Josephum, ac doluit cum Josephus non inventus fuit in fovea (Gen. xxxvii. 21, 22(, 29)); 彼は自分の兄弟たちにヨセフを殺さないように勧告した(促した)、そしてヨセフが穴の中に見つからなかったとき悲しんだ(創世記37:21, 22, 29)。

Et ideo またそれゆえ

Tribus ejus castrametata est ad Meridiem, et vocabantur Castra Rubenis (Num. ii. 10-16); 彼の部族は南に野営した、またルベンの宿営と呼ばれた(民数記1:10-16)。

“meridies” etiam significat sapientiam ex amore; 「南」もまた愛からの知恵を意味する。

quare illi qui in ea sapientia sunt, in Caelo ad meridiem habitant, videatur in Opere de Caelo et Inferno (n. 148-150). それゆえ、彼らは、その者はその知恵の中にいる、天界の中で南に住んでいる、『天界と地獄』についての著作の中に見られる(148-150番)。

Sapientia haec per “Rubenem” significatur in Prophetico Deborae et Baraki per haec: この知恵が「ルベン」によってデボラとバラクの預言の中で意味されている、これらによって――

“In classibus Rubenis sunt magni statuta cordis; 「ルベンの部類☆の中で心の規定(法令)は大きい。

☆ 部類を新改訳聖書は「支族」としています。

quare sedes, Isaschar, inter sarcinas ad audiendum sibila gregum; それゆえ、座っている、イッサカルは、荷の間で、(羊の)群れ〔に吹く〕口笛の音を聞くために。

classibus Rubenis, ubi magni pervestigationes cordis” (Judic. v. 15, 16); ルベンの部類は、そこに心の探求は大きい」(士師記5:15, 16)。

“classes Rubenis” sunt cognitiones omnis generis, quae sunt sapientiae. 「ルベンの部類」はすべての種類の認識(知識)である、それらは知恵のものである。

[3] Quia omnes Tribus etiam opposita significant, ita quoque Tribus Rubenis; [3] すべての部族もまた正反対のものを意味するので、そのようにルベンの部族もまた〔意味する〕。

et in sensu opposito significat sapientiam separatam ab amore, et inde quoque fidem separatam a charitate; また正反対の意味の中で愛から分離された知恵を意味する、またここから仁愛から分離した信仰もまた。

quare それゆえ

Ab Israele patre suo maledictus est (Gen. xlix. 3, 4); 自分の父イスラエルから呪われた(創世記49:3, 4)。

Et ideo primogenitura sua deprivatus est (1 Chron. v. 1), またそれゆえ、自分の長子の権利は剥奪された(歴代誌Ⅰ5:1)。

videatur supra (n. 17); 上に見られる(17番)。

et ideo またそれゆえ

Data est ei haereditas extra Jordanem, et non in Terra Canaane; 彼に相続はヨルダン川の外に与えられた、カナンの地の中でない。

ut et pro Rubene et Simeone agniti sunt filii Josephi Ephraim et Menasse (Gen. xlviii. 5); そのようにまた、ルベンとシメオンの代わりにヨセフの息子エフライムとマナセが認められた(創世記48:5)。

nihilominus tamen retinuit repraesentationem et inde significationem sapientiae. それにもかかわらず、それでも表象(するもの)は維持された、またここから知恵の意味。

 

(3) 訳文

 351「ルベンの部族から十二千人が印を押された」は、新しい天界の中にまた新しい教会の中にいることになる者のもとの天的な愛からの知恵を意味する。

 「ルベン」によって最高の意味で全知、霊的な意味で知恵、知性、また知識が、なおまた信仰が、自然的な意味で視覚がが意味される。けれども、ここの「ルベン」によって知恵が意味される、「ユダ」の後ろに続くからである、それによって天的な愛が意味され、天的な愛は知恵を生み出す。というのは、愛はその配偶者なしに存在しないからであり、それは知識、知性、知恵である。自然的な愛の配偶者者は知識であり、霊的な愛の〔配偶者〕は知性であり、天的な愛の〔配偶者〕は知恵である。

 [2] 「ルベン」によってそれらが意味されることは、「視覚」から名づけられているからである、そして自然的な霊的視覚は知識であり、霊的な視覚は知性であり、そして天的な視覚は知恵である。

 さらにまたルベンはヤコブの長子であり、それゆえ、イスラエルにより、自分の力、自分の強さの始まり、卓越ですぐれ、力ですぐれている者と言われた(創世記49:3)。天的な愛からの知恵はこのようなものでもある。

 また、ルベンは自分の長子の権利から表象し、ここから教会の人間の知恵を意味したので、それゆえ、彼は自分の兄弟たちにヨセフを殺さないように勧告し、そしてヨセフが穴の中に見つからなかったとき悲しんだ(創世記37:21, 22, 29)。

 またそれゆえ、彼の部族は南に野営し、ルベンの宿営と呼ばれた(民数記1:10-16)。「南」もまた愛からの知恵を意味する。それゆえ、その知恵の中にいる者は天界の中で南に住んでいる、〔このことが〕著作『天界と地獄』の中に見られる(148-150番)。

 この知恵が「ルベン」によってデボラとバラクの預言の中で、これらによって意味されている――

 

; 「ルベンの部類の中で心の法令は大きい。それゆえ、イッサカルは、荷の間で、(羊の)群れ〔に吹く〕口笛の音を聞くために座っている。ルベンの部類は、そこに心の探求は大きい」(士師記5:15, 16)。

 

 「ルベンの部類」はすべての種類の認識であり、それらは知恵に属すものである。

 [3] すべての部族もまた正反対のものを意味するので、ルベンの部族もまたそのようである。また正反対の意味で愛から分離された知恵を、ここから仁愛から分離した信仰もまた意味する。それゆえ、自分の父イスラエルから呪われた(創世記49:3, 4)。またそれゆえ、自分の長子の権利は剥奪された(歴代誌Ⅰ5:1)。前に見られる(17番)。またそれゆえ、彼に相続はカナンの地ではなくヨルダン川の外に与えられた。そのようにまた、ルベンとシメオンの代わりにヨセフの息子エフライムとマナセが認められた(創世記48:5)。それにもかかわらず、それでも表象は、ここから知恵の意味は維持された。

コメントを残す