原典講読『啓示された黙示録』 343(原文と直訳)

(1) 原文

343. ” Retinentes quatuor ventos terrae, ut non flaret ventus super terram, neque super mare, neque super ullam arborem,” significat influxum propiorem et inde fortiorem in inferiora, ubi boni conjuncti erant malis, a Dominio retentum et inhibitum.―Sciendum est, quod Ultimum Judicium existat, dum mali multiplicantur infra Caelos in Mundo spirituum in tantum, ut Angeli in Caelis non possint in statu sui amoris et suae sapientiae subsistere, non enim tunc illis est sustentaculum et fundamentum; et quia hoc ex multiplicatione malorum infra existit, ideo Dominus, ut statum illorum conservet, cum Divino Suo fortius et fortius influit, et hoc fit usque dum non possunt per aliquem influxum conservari, nisi mali infra separentur a bonis; et hoc fit per subsidentiam et appropinquationem Caelorum, et inde influxum fortiorem, usque dum mali illum non sustinent et tunc mali aufugiunt, et se ipsos in Infernum conjiciunt: hoc quoque est, quod in praecedente capite significatur per haec:

 

“Dicebant montibus et petris, Cadite super nos, et abscondite nos a facie Sedentis super Throno, et ab ira Agni, quia venit dies magnus irae Ejus, et quis potest consistere” (Apoc. vi. 16(, 17)).

 

[2] Nunc ad explicationem: per “quatuor Ventos” significatur influxus Caelorum; per” terram, mare et omnem arborem,” significantur omnia inferiora, et quae ibi; per “terram et mare” omnia inferiora, et per “omnem arborem” omnia quae ibi. Quod “Ventus” significet influxum, proprie influxum veri in intellectum, constare potest a sequentibus locis:

 

“Dixit Dominus Jehovih, A quatuor Ventis veni spiritus, et inspira in occisos hoc, ut vivant” (Ezech. xxxvii.9, 10);

“Visi sunt quatuor Currus,” ad quos erant quatuor Equi; “hi sunt quatuor Venti Caelorum” (Sach. vi. 1, 5);

“Oportet vos generari denuo; Ventus ubi vult spirat, et non scis unde venit et quo abit” (Joh. iii. 7, 8{1});

“Factor terrae praeparat Orbem per sapientiam Suam, educit Ventum e thesauris Suis” (Jerem. x. 12, 13; cap. li. 15, 16; Psalm. cxxv. 7);

“Jehovah spirare facit Ventum suum, et fluunt aquae; annuntiat Verbum Suum, statuta et judicia Sua” (Psalm. cxlvii. 17-19);

“Laudet Jehovam Ventus procellae faciens Verbum Ipsius” (Psalm. cxlviii. [7,] 8);

Jehovah “facit Angelos Suos Ventos” (Psalm. civ. 3, 4);

Jehovah “vectus super alis Venti” (Psalm. xviii. 11{2} [B.A. 10]; Psalm. civ. 3);

 

“alae venti” sunt Divina Vera quae influunt. Ideo Dominus vocatur

 

“Spiritus narium” (Thren. iv. 20);

 

et dicitur, quod

 

Inspiraverit in nares Adami animam vitarum (Gen. ii. 7);

Tum, quod “inspiraverit in Discipulos, et dixerit, accipe Spiritum Sanctum” (Joh. xx. 21, 22);

 

[3] “Spiritus Sanctus” est Divinum Verum procedens a Domino, cujus influxus in discipulos repraesentatus est et inde significatur per quod “inspiraverit in illos.” Quod “ventus” et respiratio significent influxum Divini Veri in intellectum, est ex correspondentia pulmonis cum intellectu, de qua videatur in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (n. 371-429). Quoniam propior et fortior influxus Divinus per Caelos dispergit vera apud malos, ideo “ventus” significat dispersionem veri apud illos, et inde conjunctionem illorum cum Inferno, ac interitum; ut videri potest ex his locis:

 

“Adducam super Elamum quatuor Ventos e quatuor finibus Caelorum, et dispergam eum” (Jerem. xlix. 36):

“Disperges eos, ut Ventus auferat eos, et Procella dissipet eos” (Esaj. xli.{3} 16);

“Flatus Jehovae sicut fluvius sulphuris accendit eos” (Esaj. xxx. 33);

Machinatores iniquitatis “a Flatu Dei pereunt, et a Spiritu nasi Ipsius consumuntur” (Hiob iv. 8, 9);

“Revelata sunt fundamenta Orbis ab increpatione Jehovae, a Flatu spiritus nasi Tui” (Psalm. xviii. 16 [B.A. 15]);

“Videns fui in visione, et ecce quatuor Venti irruebant in Mare magnum, et ascendebant quatuor bestiae” (Dan. vii. 2, 3, seq.);

“Ex Procella Jehovae ira exivit, super caput impiorum irruet” (Jerem. xxiii. 19: cap. xxx. 23);

“Deus mi, persequere eos per Procellam Tuam, per Tempestatem Tuam terre” (Psalm. lxxxiii. 16 [B.A. 15]);

“Jehovae in Procella et Tempestate via” (Nah. i, 3{4}).

Praeter alibi, ut Jerem. xxv. 32: Ezech. xiii. 13; Hosch. viii. 7; Amos i. 14; Sach. ix. 14; Psalm. xi. 6; Psalm. 1. 3; Psalm. lv. 9 [B.A. 8]; Psalm. cvii., ubi haec:

“Dixit ut flaret Ventus procellae, subsistere fecit Jehovah{5} Procellam, ut silerent fluctus ejus” (vers. 25, 29).

 

[4] Inde patet, quid in Sensu spirituali significatur per haec:

 

Jesus in navi “increpavit Ventum, et dixit Mari, Obmutesce, et quievit” (Marc. iv. 39{6}; Luc. viii. 23, 24);

 

per “Mare” hic significatur Infernum, et per “Ventum” influxus inde. Nec aliud quam Influxus fortis significatur per

 

“Ventum Orientalem” (Ezech. xvii. 10; Jerem.{7} xviii. 17; Ezech.{8} xix. 12; Hosch. xiii. 15{9}; Psalm. xlviii. 8 [B.A. 7]);

 

tum per eundem illum Ventum,

 

Quo exsiccabatur Mare Suph (Exod. xiv. 21);

 

de quo ita Moses:

 

“A Flatu narium Tuarum coacervatae sunt aquae, spirasti Vento Tuo, contexit eos Mare” (Exod. xv. 8, 10{10}).

 

Ex his nunc constare potest, quod per “retinere quatuor Ventos ne flaret Ventus super terram” significetur retinere et inhibere influxum propiorem et fortiorem in inferiora.

@1 7, 8 pro “5” @2 11 pro “10, 11″ @3 xli. pro “xlii.” @4 3 pro “4” @5 Jehovah proDeus“ @6 39 pro “39, 40″ @7 Jerem. pro “cap.” @8 Ezech. pro “cap. “ @9 15 pro “15, 39″ @10 8, 10 pro “8, 9”

 

(2) 直訳

343. ” Retinentes quatuor ventos terrae, ut non flaret ventus super terram, neque super mare, neque super ullam arborem,” significat influxum propiorem et inde fortiorem in inferiora, ubi boni conjuncti erant malis, a Dominio retentum et inhibitum.― 343 「地の四つの風を押しとどめて、地の上に風が吹かないように、そして海の上にもない、そしてどんな木の上にもない」は、内的なものの中への、低いところからさらに近い、またここからさらに強い流入が、そこに善い者が悪い者と結合している、主により押しとどめられた、また妨げられた、を意味する。

Sciendum est, quod Ultimum Judicium existat, dum mali multiplicantur infra Caelos in Mundo spirituum in tantum, ut Angeli in Caelis non possint in statu sui amoris et suae sapientiae subsistere, non enim tunc illis est sustentaculum et fundamentum; 知らなけれならない、最後の審判が存在するようになること、悪い者が天界の下の霊たちの世界の中に増される時、それほどの中に、天界の中の天使が自分の愛のまた自分の知恵の状態の中にとどまることができないような、と言うのは、その時、彼らに支えと土台がないから。

et quia hoc ex multiplicatione malorum infra existit, ideo Dominus, ut statum illorum conservet, cum Divino Suo fortius et fortius influit, et hoc fit usque dum non possunt per aliquem influxum conservari, nisi mali infra separentur a bonis; またこのことは下の悪い者の増大から存在するようになるので、それゆえ、主は、彼らの状態を保つために、さらに強くまたさらに強くご自分の神性とともに流入する、またこのことが何らかの流入によって保たれることができない(時)までも生じる、下の悪い者が善い者から分離されないなら。

et hoc fit per subsidentiam et appropinquationem Caelorum, et inde influxum fortiorem, usque dum mali illum non sustinent et tunc mali aufugiunt, et se ipsos in Infernum conjiciunt: また、このことは天界の降下と接近によって生じる、またここからさらに強い流入〔によって〕、悪い者がそれを耐えない(時)までも、またその時、悪い者は逃げる、また自分自身そのものを地獄と結合させる。

hoc quoque est, quod in praecedente capite significatur per haec: このこともまた、~である、それは先行する章の中でこれらによって意味されている――

“Dicebant montibus et petris, Cadite super nos, et abscondite nos a facie Sedentis super Throno, et ab ira Agni, quia venit dies magnus irae Ejus, et quis potest consistere” (Apoc. vi. 16(, 17)). 「彼らは山々と岩々に言った、私たちの上に倒れよ、また私たちを王座の上に座っている者の顔から隠せ、また小羊の怒りから、その方の怒りの大いなる日がやって来るからである、まただれが立つことができるのか」(黙示録6:16, 17)。

[2] Nunc ad explicationem: [2] 今や、説明へ(向けて)――

per “quatuor Ventos” significatur influxus Caelorum; 「四つの風」によって天界の流入が意味される。

per” terram, mare et omnem arborem,” significantur omnia inferiora, et quae ibi; 「地、海、すべての木」によって、すべての低いものが意味される、またそれらがそこに〔ある〕。

per “terram et mare” omnia inferiora, et per “omnem arborem” omnia quae ibi. 「地と海」によってすべての低いものが、また「すべての木」によって、すべてのものが、それらはそこに〔ある〕。

Quod “Ventus” significet influxum, proprie influxum veri in intellectum, constare potest a sequentibus locis: 「風」は流入を意味することは、正しく(理解されて)理解力の中の真理の流入が、続く箇所から明らかにすることができる――

“Dixit Dominus Jehovih, A quatuor Ventis veni spiritus, et inspira in occisos hoc, ut vivant” (Ezech. xxxvii.9, 10); 「主エホビが言った、四つの風から、霊よ、やって来い、またこの殺された者の中に吹き込こまれよ(吹きつけよ)、生きるために」(エゼキエル37:9, 10)。

“Visi sunt quatuor Currus,” ad quos erant quatuor Equi; 「四つの戦車が見られた」それに四つの馬があった。

“hi sunt quatuor Venti Caelorum” (Sach. vi. 1, 5); 「これらは天の四つの風である」(ザカリヤ6:1, 5)。

“Oportet vos generari denuo; 「あなたがたは再び生まれることが~すべきである。

Ventus ubi vult spirat, et non scis unde venit et quo abit” (Joh. iii. 7, 8{1}); 風はどこかに欲する、吹く、またあなたは知らない、どこからやって来るか、またどこへ去るか」(ヨハネ3:7, 8)。

“Factor terrae praeparat Orbem per sapientiam Suam, educit Ventum e thesauris Suis” (Jerem. x. 12, 13; cap. li. 15, 16; Psalm. cxxv. 7); 「地の造り主は世界をご自分の知恵によって備える、風をご自分の宝庫から引き出す」(エレミヤ10:12, 13、第51章15, 16、詩篇125:7)。

“Jehovah spirare facit Ventum suum, et fluunt aquae; 「エホバはご自分の風を吹くことをする、また水は流れる。

annuntiat Verbum Suum, statuta et judicia Sua” (Psalm. cxlvii. 17-19); ご自分のことばを告知する、ご自分の法令と審判を」(詩篇147:17-19)。

“Laudet Jehovam Ventus procellae faciens Verbum Ipsius” (Psalm. cxlviii. [7,] 8); 「〔それは〕エホバをほめたたえる、嵐の風は、その方のみことばを行なっている」(詩篇148:7, 8)。

Jehovah “facit Angelos Suos Ventos” (Psalm. civ. 3, 4); エホバは「風をご自分の天使につくる(とする)」(詩篇104:3, 4)。

Jehovah “vectus super alis Venti” (Psalm. xviii. 11{2} [B.A. 10]; Psalm. civ. 3); エホバは「風の翼の上で運ばれる(veho)」(詩篇17:10、詩篇104:3)。

“alae venti” sunt Divina Vera quae influunt. 「風の翼」は、流入する神的真理である。

Ideo Dominus vocatur それゆえ、主は呼ばれた

“Spiritus narium” (Thren. iv. 20); 「鼻の息」(哀歌4:20)。

et dicitur, quod また言われている、~こと

Inspiraverit in nares Adami animam vitarum (Gen. ii. 7); アダムの鼻の中にいのちの霊魂を吹き込んだ(創世記2:7)。

Tum, quod “inspiraverit in Discipulos, et dixerit, accipe Spiritum Sanctum” (Joh. xx. 21, 22); なおまた、~こと「弟子たちの中へ吹き込んだ、また言った、聖霊を受けよ」(ヨハネ20:21, 22)。

[3] “Spiritus Sanctus” est Divinum Verum procedens a Domino, cujus influxus in discipulos repraesentatus est et inde significatur per quod “inspiraverit in illos.” [3] 「聖霊」は主から発出している神的真理である、弟子たちへの中へのその流入が表象されている、またここから意味されている、「彼らの中に吹き込んだ(息をかけた)」ことによって。

Quod “ventus” et respiratio significent influxum Divini Veri in intellectum, est ex correspondentia pulmonis cum intellectu, de qua videatur in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (n. 371-429). 「風(息)」と呼吸が理解力の中への神的真理の流入を意味することは、理解力との肺の対応からである、それについて『天使の知恵 神的愛と神的知恵について』の中に見られる(371-429番)。

Quoniam propior et fortior influxus Divinus per Caelos dispergit vera apud malos, ideo “ventus” significat dispersionem veri apud illos, et inde conjunctionem illorum cum Inferno, ac interitum; さらに近いまたさらに強い神的な流入が天界によって悪い者のもとの真理を追い散らすので、それゆえ、「風」じゃ彼らのもとの真理の消散させるを意味する、またここから地獄との彼らの結合を、そして死(滅亡)を。

ut videri potest ex his locis: 例えば、これらの箇所から見られることができる――

“Adducam super Elamum quatuor Ventos e quatuor finibus Caelorum, et dispergam eum” (Jerem. xlix. 36): 「わたしはエラムの上に天の四つの末端から四つの風を引き寄せる、また彼を追い散らす」(エレミヤ49:36)。

“Disperges eos, ut Ventus auferat eos, et Procella dissipet eos” (Esaj. xli.{3} 16); 「あなたは彼らを追い散らす、風が彼らを連れ去るように、また暴風雨が彼らを散らす」(イザヤ41:16)。

“Flatus Jehovae sicut fluvius sulphuris accendit eos” (Esaj. xxx. 33); 「エホバの吹くこと(息)は硫黄の流れのように彼らを火をつける」(イザヤ33:33)。

Machinatores iniquitatis “a Flatu Dei pereunt, et a Spiritu nasi Ipsius consumuntur” (Hiob iv. 8, 9); 不法を考案する者(たくらむ者)は「神の吹くこと(息)により滅びる、またその方の鼻の息により食い尽される(消耗する)」(ヨブ記4:8, 9)。

“Revelata sunt fundamenta Orbis ab increpatione Jehovae, a Flatu spiritus nasi Tui” (Psalm. xviii. 16 [B.A. 15]); 「世界の基がエホバの叱責によってあらわにされた、あなたの鼻の息の吹くことにより」(詩篇18:15)。

“Videns fui in visione, et ecce quatuor Venti irruebant in Mare magnum, et ascendebant quatuor bestiae” (Dan. vii. 2, 3, seq.); 「私は幻の中で見ていた、また見よ、大きな海の中に四つの風が突進した、また四つの獣が上った」(ダニエル7:2, 3以降)。

“Ex Procella Jehovae ira exivit, super caput impiorum irruet” (Jerem. xxiii. 19: cap. xxx. 23); 「エホバの暴風雨から怒りが出た、不信心な者の頭の上に突進した」(エレミヤ23:12、詩篇30:23)。

“Deus mi, persequere eos per Procellam Tuam, per Tempestatem Tuam terre” (Psalm. lxxxiii. 16 [B.A. 15]); 「私の神よ、あなたの嵐によって彼らを追え、あなたの暴風雨によって恐れさせよ」(詩篇83:15)。

“Jehovae in Procella et Tempestate via” (Nah. i, 3{4}). 「エホバの道は嵐と暴風雨の中に〔ある〕」(ナホム1:3)。

Praeter alibi, ut Jerem. xxv. 32: Ezech. xiii. 13; Hosch. viii. 7; Amos i. 14; Sach. ix. 14; Psalm. xi. 6; Psalm. 1. 3; Psalm. lv. 9 [B.A. 8]; Psalm. cvii., ubi haec: ほかに他の箇所に、例えば、エレミヤ25:32、エゼキエル13:13、ホセア8:7、アモス1:15、ゼカリヤ9:14、詩篇11:6、詩篇50:3、詩篇55:8、詩篇107、そこにこれらが――

“Dixit ut flaret Ventus procellae, subsistere fecit Jehovah{5} Procellam, ut silerent fluctus ejus” (vers. 25, 29). 「彼は暴風雨の風が吹く(flo)ように言った、エホバは暴風雨をやむことを行なった、その波が黙るように」(25, 26節)。 

[4] Inde patet, quid in Sensu spirituali significatur per haec: [4] ここから明らかである、何が霊的な意味の中で意味されるか、これらによって――

Jesus in navi “increpavit Ventum, et dixit Mari, Obmutesce, et quievit” (Marc. iv. 39{6}; Luc. viii. 23, 24); イエスは舟の中で「風を叱責した、また海に言った、黙れ(静まれ)、また休んだ」(マルコ4:39、ルカ8:23, 24)。

per “Mare” hic significatur Infernum, et per “Ventum” influxus inde. 「海」によって地獄が意味される、また「風」によってここからの流入が。

Nec aliud quam Influxus fortis significatur per 何らかのものもまた意味されない、強い流入以外の、=によって

“Ventum Orientalem” (Ezech. xvii. 10; Jerem.{7} xviii. 17; Ezech.{8} xix. 12; Hosch. xiii. 15{9}; Psalm. xlviii. 8 [B.A. 7]); 「東風」(エゼキエル17:10、エレミヤ18:17、エゼキエル19:12、ホセア13:15、詩篇48:7)。

tum per eundem illum Ventum, なおまた同じその風によって

Quo exsiccabatur Mare Suph (Exod. xiv. 21); それによってスフの海は干し上がった(出エジプト記14:21)。

de quo ita Moses: それについてこのようにモーセ〔言っている〕――

“A Flatu narium Tuarum coacervatae sunt aquae, spirasti Vento Tuo, contexit eos Mare” (Exod. xv. 8, 10{10}). 「あなたの鼻の吹くこと(息)によって水は積み上げられた、あなたはあなたの風で吹いた、海は彼らを編んだ(織り込んだ)」(出エジプト記15:8, 10)。

Ex his nunc constare potest, quod per “retinere quatuor Ventos ne flaret Ventus super terram” significetur retinere et inhibere influxum propiorem et fortiorem in inferiora. これらから、今や、明らかにすることができる、「地の上に風が吹かないように、四つの風を押しとどめること」によって、低いものの中にさらに近いまたさらに強い流入が押しとどめられることと妨げられることが意味されること。

@1 7, 8 pro “5” 注1 「5」の代わりに 7, 8

@2 11 pro “10, 11″ 注2 「10, 11」の代わりに 11

@3 xli. pro “xlii.” 注3 「」の代わりに 

@4 3 pro “4” 注4 「4」の代わりに 3

@5 Jehovah proDeus“ 注5 「」の代わりに 

@6 39 pro “39, 40″ 注6 「39, 40」の代わりに 39

@7 Jerem. pro “cap.”  注7 「」の代わりに 

@8 Ezech. pro “cap. “ 注8 「」の代わりに 

@9 15 pro “15, 39″ 注9 「15, 39」の代わりに 15

@10 8, 10 pro “8, 9″ 注10 「8, 9」の代わりに 8, 10