原典講読『啓示された黙示録』 342

EXPLICATIO.

説明

(1) 原文

342. [Vers. 1.] ” Postea vidi quatuor Angelos stantes super quatuor angulis terrae,” significat nunc universum Caelum in conatu ad faciendum Ultimum Judicium super illos qui in Mundo spirituum erant.―Sequuntur nunc plura de statu mundi spiritualis proximo ante Ultimum Judicium, quae nemo scire potest nisi per revelationem a Domino; et quia mihi datum est videre quomodo Ultimum Judicium peractum est, et quoque mutationes quae praecesserunt, et ordinationes quae secutae sunt, possum inde referre, quae in hoc capite et quae in sequentibus per omnia ibi significantur. [2] Hic per “quatuor Angelos” significatur Universum Caelum; per “quatuor angulos terrae” significatur Universus Mundus spirituum, qui inter Caelum et Infernum medius est; super illos enim qui in Mundo spirituum erant, factum est Ultimum Judicium, non autem super aliquem in Caelo, nec super aliquem in Inferno: quod per “Angelos” significetur Caelum, est quia per “Angelum” in supremo Sensu intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum (n. 344), et quia Caelum est Caelum a Domino, per “Angelos” etiam significatur Caelum: [3] quod per “quatuor Angelos” hic significetur universum Caelum, est quia visi sunt “stare super quatuor angulis terrae;” et per “quatuor angulos” significantur quatuor plagae. Quod significetur quod universum Caelum nunc in conatu ad faciendum Ultimum Judicium esset, est quia Dominus, cum instabat Judicium, fecit appropinquare Caelos super Mundum spirituum, et per appropinquationem Caelorum facta est talis mutatio status interiorum quae mentis sunt apud illos qui infra, ut non viderint nisi terrores coram oculis. [4] Quod “anguli” significent plagas, et inde “quatuor anguli” omnes plagas, constare potest a sequentibus locis:

 

“Metiemini extra urbem, Angulum versus ortum, Angulum versus meridiem, Angulum versus occidentem, et Angulum versus septentrionem” (Num. xxxv. 5); 

“Facies asseres pro Habitaculo pro Angulo meridiei, et pro Angulo septentrionis ejus” (Exod. xxvi. 18, 20, 23); 

“Et Atrium ad Angulum meridiei, ad Angulum septentrionis, ad Angulum occidentis, et ad Angulum orientis” (Exod. xxvii. 9, 11-13); 「

Quatuor Plagae etiam vocantur “quatuor Anguli” saepius apud Ezechielem(ut cap. xlvii. 18, 20: cap. xlviii.).

 

[5] Quoniam “anguli” significant plagas, ideo etiam significant omnia, prout omnia Caeli aut Inferni, seu boni aut veri, quod patet ab his:

 

Satanas “exibit ad seducendum gentes quae in quatuor Angulis terrae” (Apoc. xx. 8); 

“Exscindam gentes, et devastabuntur Anguli earum” (Zeph. iii. 6); 

“Congregatus est Israel ut vir unus, et constiterunt Anguli omnis populi” (Jud. xx. 1, 2{1}); 

“Surget sceptrum ex Israele, quod conteret Angulos Moabi” (Num. xxiv. 17); 

“Dies buccinae et clangoris super Angulos altos” (Zeph. i. 16); 

“In extremos Angulos ejiciam illos” (Deutr. xxxii. 26). 

 

[6] Quod “angulus” significet ultimum quod sustentat superiora, sicut fundamentum domum, et sic quoque omnia, patet ex his: 

 

“Fundabit in Sione lapidem Anguli, pretii fundationis fundatae” (Esaj. xxviii{2} 16); 

“Non sument ex eo lapidem pro Angulo” (Jerem. li. 26{3}); 

“Ex Jehudah erit Lapis Angularis” (Sach. x. 4); 

“Lapis quem rejecerunt factus est in caput Anguli” (Psalm. cxviii. 22{4}; Matth. xxi. 42; Marc. xii{5} 10; Luc. xx. 17, 18). 

 

@1 1, 2 pro “1” @2 xxviii. pro “xxxviii.” @3 26 pro “16” @4 22 pro“21” @5 xii. pro “xiii.”

 

(2) 直訳

342. [Vers. 1.] ” Postea vidi quatuor Angelos stantes super quatuor angulis terrae,” significat nunc universum Caelum in conatu ad faciendum Ultimum Judicium super illos qui in Mundo spirituum erant.― 342(1節) 「これらの後、私は見た、地の四つの隅に立っている四人の天使を」は、今や、全天界が最後の審判を行なうことへの努力の中に〔ある〕を意味する、彼らの上に、その者は霊たちの世界の中にいた。

Sequuntur nunc plura de statu mundi spiritualis proximo ante Ultimum Judicium, quae nemo scire potest nisi per revelationem a Domino; 今や、多くのものが続けられる、最後の審判前に最も近く霊界の状態について、それらはだれも知ることができない、主からの啓示によってでないなら。

et quia mihi datum est videre quomodo Ultimum Judicium peractum est, et quoque mutationes quae praecesserunt, et ordinationes quae secutae sunt, possum inde referre, quae in hoc capite et quae in sequentibus per omnia ibi significantur. また私に見ることが与えらたので、どのように最後の審判が行なわれたか、そしてまた変化を、それらは先行した、また整えること(秩序づけること)、それらは続いた、ここから私は語ることができる、それらはこの章の中にまたそれらは続くものの中に、そこに意味されているすべてのものによって。

[2] Hic per “quatuor Angelos” significatur Universum Caelum; [2] 「四人の天使」によってここに全天界が意味される。

per “quatuor angulos terrae” significatur Universus Mundus spirituum, qui inter Caelum et Infernum medius est; 「地の四つの隅」によって霊たちの世界全体が意味される、それは天界と地獄の間の真ん中にある。

super illos enim qui in Mundo spirituum erant, factum est Ultimum Judicium, non autem super aliquem in Caelo, nec super aliquem in Inferno: というのは、彼らの上に、その者は霊たちの世界の中にいた、最後の審判が行なわれた、けれども、天界の中のある者の上にでない、地獄の中のある者の上にでもない。

quod per “Angelos” significetur Caelum, est quia per “Angelum” in supremo Sensu intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum (n. 344), et quia Caelum est Caelum a Domino, per “Angelos” etiam significatur Caelum: 「天使」によって天界が意味されることは、「天使」によって、最高の意味の中で神的人間性に関する主が意味されるからである(344番)、また天界は主から天界であるので、「天使」によって天界もまた意味される。

[3] quod per “quatuor Angelos” hic significetur universum Caelum, est quia visi sunt “stare super quatuor angulis terrae;” [3] 「四人の天使」によってここに全天界が意味されることは、「地の四つの隅の上に立つこと」が見られたからである。

et per “quatuor angulos” significantur quatuor plagae. また、「四つの隅」によって四つの方位が意味される。

Quod significetur quod universum Caelum nunc in conatu ad faciendum Ultimum Judicium esset, est quia Dominus, cum instabat Judicium, fecit appropinquare Caelos super Mundum spirituum, et per appropinquationem Caelorum facta est talis mutatio status interiorum quae mentis sunt apud illos qui infra, ut non viderint nisi terrores coram oculis. 全天界が今や最後の審判を行なうことへの努力の中にあったことが意味されることは、主が、審判が迫ったとき、天界を霊たちの世界の上に近づけることをした、また天界の接近によって、このような内的な状態の変化が引き起こされたからである、それらは彼らのもとの心のものである、その者は下に〔いた〕、目の前に恐怖でないなら見ないような。

[4] Quod “anguli” significent plagas, et inde “quatuor anguli” omnes plagas, constare potest a sequentibus locis: [4] 「隅」が方位を意味することは、またここから「四つの隅」がすべての方向を、続くものの箇所から明らかにすることができる――

“Metiemini extra urbem, Angulum versus ortum, Angulum versus meridiem, Angulum versus occidentem, et Angulum versus septentrionem” (Num. xxxv. 5); 「(あなたがたは)都の外を測れ、東に向かって隅を、南に向かって隅を、西に向かって隅を、北に向かって隅を」(民数記35:5)。

“Facies asseres pro Habitaculo pro Angulo meridiei, et pro Angulo septentrionis ejus” (Exod. xxvi. 18, 20, 23); 「あなたは住居のために板を作らなければならない、その南の隅のために、また北の隅のために」(出エジプト記26:18, 20, 23)。

“Et Atrium ad Angulum meridiei, ad Angulum septentrionis, ad Angulum occidentis, et ad Angulum orientis” (Exod. xxvii. 9, 11-13); 「また張り出し玄関(前庭)を、南の隅へ(に)、北の隅へ(に)、西の隅へ(に)、東の隅へ(に)」(出エジプト記27:9, 11-13)。

Quatuor Plagae etiam vocantur “quatuor Anguli” saepius apud Ezechielem(ut cap. xlvii. 18, 20: cap. xlviii.). 四つの方位もまた「四つの隅」呼ばれている、しばしば「エゼキエル書」のもとに(例えば、第47章18, 20、第48章)。

[5] Quoniam “anguli” significant plagas, ideo etiam significant omnia, prout omnia Caeli aut Inferni, seu boni aut veri, quod patet ab his: [5] 「隅」は方位を意味するので、それゆえ、すべてのものもまた意味する、例えば、天界または地獄のすべてのもの、すなわち、善または真理の、そのことはこれらから明らかである――

Satanas “exibit ad seducendum gentes quae in quatuor Angulis terrae” (Apoc. xx. 8); サタンは「諸国民を迷わすために出て行く、それらは地の四つの隅の中に〔いる〕」(黙示録20:8)。

“Exscindam gentes, et devastabuntur Anguli earum” (Zeph. iii. 6); 「わたしは諸国民を断ち切る、また彼らの隅は荒らされるであろう」(ゼパニヤ3:6)。

“Congregatus est Israel ut vir unus, et constiterunt Anguli omnis populi” (Jud. xx. 1, 2{1}); 「イスラエルはひとりの男のように集められた、またすべての民の隅を構成した」(士師記20:1, 2)。

“Surget sceptrum ex Israele, quod conteret Angulos Moabi” (Num. xxiv. 17); 「イスラエルから笏(しゃく)が立つ、それはモアブの隅を粉砕する」(民数記24:17)。

“Dies buccinae et clangoris super Angulos altos” (Zeph. i. 16); 「高い隅の上にらっぱ(角笛)とらっぱの音の日」(ゼパニヤ1:16)。

“In extremos Angulos ejiciam illos” (Deutr. xxxii. 26). 「隅の最外部の中へ、わたしは彼らを追い払う」(申命記32:26)。

[6] Quod “angulus” significet ultimum quod sustentat superiora, sicut fundamentum domum, et sic quoque omnia, patet ex his: [6] 「隅」が最外部のものを意味することは、それは高いものを支える、家の土台のように、またこのようにすべてのものを、これらから明らかである――

“Fundabit in Sione lapidem Anguli, pretii fundationis fundatae” (Esaj. xxviii{2} 16); 「わたしはシオンの中に隅の石を基礎を据えた、価値ある、基礎の(=となる)基礎を」(イザヤ28;16)。

“Non sument ex eo lapidem pro Angulo” (Jerem. li. 26{3}); 「それから隅として石を取らない(未来)」(エレミヤ51:26)。

“Ex Jehudah erit Lapis Angularis” (Sach. x. 4); 「ユダから隅の石がある(未来)」(ゼカリヤ10:4)。

“Lapis quem rejecerunt factus est in caput Anguli” (Psalm. cxviii. 22{4}; Matth. xxi. 42; Marc. xii{5} 10; Luc. xx. 17, 18). 「石が、それを彼らが捨てた、隅の頭になった」(詩篇118:22、マタイ21:42、マルコ12:10、ルカ20:17, 18)。

@1 1, 2 pro “1” 注1 「1」の代わりに 1,2

@2 xxviii. pro “xxxviii.” 注2 「xxxviii.」の代わりに xviii.

@3 26 pro “16” 注3 「16」の代わりに 26

@4 22 pro “21” 注4 「21」の代わりに 22

@5 xii. pro “xiii.” 注5 「xiii.」の代わりに xii.

 

(3) 訳文

 342(1節) 「これらの後、私は地の四つの隅に立っている四人の天使を見た」は、今や、全天界が霊たちの世界の中にいた者の上に最後の審判を行なうことへの努力の中に〔ある〕を意味する。

 今や、最後の審判前に最も近く霊界の状態について多くのものが続けられる、それらは主からの啓示によってでないならだれも知ることができない。また私に、どのように最後の審判が行なわれたか、そしてまた先行した変化を、また続いた秩序づけることを見ることが与えらたので、ここから私は、この章の中にまた続くものの中に、そこに意味されているすべてのものによって語ることができる。

 [2] 「四人の天使」によってここに全天界が意味される。「地の四つの隅」によって天界と地獄の間の真ん中にある霊たちの世界全体が意味される。というのは、最後の審判は霊たちの世界の中にいた者の上に行なわれたから、けれども、天界の中のいる者の上にでなく、地獄の中のいる者の上にでもない。「天使」によって天界が意味されるのは、「天使」によって、最高の意味の中で神的人間性に関する主が意味され(344番)、また天界は主から天界であるので、「天使」によって天界もまた意味されるからである。

 [3] 「四人の天使」によってここに全天界が意味されるもは、「地の四つの隅の上に立つこと」が見られたからである。また、「四つの隅」によって四つの方位が意味される。

 全天界が今や最後の審判を行なうことへの努力の中にあったことが意味されるのは、主が、審判が迫ったとき、霊たちの世界の上に天界を近づけ、天界の接近によって、このような内的な状態の変化が引き起こされたからである、それらは下に〔いた〕者の心のものであり、目の前に恐怖でないなら見ないようなものである。

[4] 「隅」が方位を、またここから「四つの隅」がすべての方向を意味することは、続くものの箇所から明らかにすることができる――

 

 「(あなたがたは)都の外を、東に向かって隅を、南に向かって隅を、西に向かって隅を、北に向かって隅を測れ」(民数記35:5)。

 「あなたは住居のために、その南の隅のために、また北の隅のために板を作らなければならない」(出エジプト記26:18, 20, 23)。

 「また前庭を、南の隅に、北の隅に、西の隅に、東の隅に」(出エジプト記27:9, 11-13)。

四つの方位もまた、「エゼキエル書」にしばしば「四つの隅」呼ばれている(例えば、47:18, 20、第48章)。

 

 [5] 「隅」は方位を意味するので、それゆえ、すべてのものもまた意味する、例えば、天界または地獄の、すなわち、善または真理のすべてのもの〔であり〕、そのことはこれらから明らかである――

 

 サタンは「地の四つの隅にいる諸国民を迷わすために出て行く」(黙示録20:8)。

 「わたしは諸国民を断ち切る、彼らの隅は荒らされるであろう」(ゼパニヤ3:6)。

 「イスラエルはひとりの男のように集められ、すべての民の隅を構成した」(士師記20:1, 2)。

 「イスラエルから笏(しゃく)が立ち、それはモアブの隅を粉砕する」(民数記24:17)。

 「高い隅の上に角笛とらっぱの音の響きの日」(ゼパニヤ1:16)。

 「隅の最外部の中へ、わたしは彼らを追い払う」(申命記32:26)。

 

[6] 「隅」が、家の土台のように、またこのようにすべての高いものを支える最外部のものを意味することは、これらから明らかである――

 

 「わたしはシオンの中に隅の石を据えた、価値ある基礎となる基礎を」(イザヤ28;16)。

 「それから隅として石を取らないであろう」(エレミヤ51:26)。

 「ユダから隅の石があるであろう」(ゼカリヤ10:4)。

 「彼らの捨てた石が、隅の頭になった」(詩篇118:22、マタイ21:42、マルコ12:10、ルカ20:17, 18)。

コメントを残す