原典講読『啓示された黙示録』 341

(1) 原文

341. His adjiciam hoc MEMORABILE:―

Vidi ex Clero Angliae congregatos usque ad sexcentos, qui orabant ad Dominum, ut liceret illis ascendere in unam Societatem superioris Caeli; et datum est, et ascenderunt.

Et cum ingressi sunt, viderunt Regem eorum, Avum Regis hodie regnantis, et laetati sunt; qui tunc accessit ad binos Episcopos, qui inter illos erant, quos cognoverat in mundo, et loquens cum illis interrogavit, “Quomodo venistis huc.”

Responderunt, quod supplicaverint ad Dominum, et datum est.

Dixit illis, “Cur ad Dominum, et non ad Deum Patrem.”

Et dixerunt quod sic instructi sint infra.

Et dixit, “Annon hoc vobis aliquoties dixi in mundo, quod Dominus adeundus sit, tum etiam quod charitas sit primarium; quid tunc de Domino respondistis.”

Et datum est illis recordari, quod responderint quod cum Pater aditur etiam Filius adeatur.

Sed dixerunt Angeli qui circum Regem erant, “Erratis, non id cogitavistis, nec aditur Dominus cum aditur Deus Pater, sed aditur Deus Pater cum aditur Dominus, quia unum sunt sicut anima et corpus. Quis adit animam hominis et sic corpus ejus; annon cum aditur homo quoad corpus quod videt, etiam aditur anima ejus quam non videt.”

Ad haec conticuerunt.

Et accessit Rex ad duos Episcopos, tenens in manu duo dona, dicens, “Haec dona Caeli sunt.” Erant formae caelestes ex auro; et voluit porrigere, sed tunc nubes fusca obtexit illos, et separavit illos.

Et descenderunt via qua ascenderunt; et scripserunt haec in libro.

[2] Reliqui ex Clero Angliae, qui audiverunt quod Consociis suis datum sit ascendere in superius Caelum, congregati sunt ad pedes montis, ubi exspectabant reditum eorum; et cum redierunt, salutabant fratres suos, et enarrabant quid illis in Caelo evenit, et quod a Rege datae fuerunt Episcopis duae formae caelestes ex auro aspectu pulcherrimae, sed quod e manibus eorum exciderint.

Et tunc e propatulo abibant in nemus quod prope erat, et loquebantur inter se, circumspicientes num quisquam audiret, sed audiebatur usque. Loquebantur de unanimitate et concordia, et tunc de principatu et dominio: Episcopi loquebantur, et reliqui assensu favebant.

Et subito, quod miratus sum, non apparebant amplius ut multi, sed ut unus magnus, cujus facies similis faciei leonis, habentis super capite tiaram turritam super qua corona, et loquebatur tono alto, et progrediebatur passu lato, et retrospiciens dixit, “Cui alii, ex jure, principatus quam mihi.”

Rex e Caelo despexit, et vidit primum omnes ut unum, et deinde ut plures unanimos, plerosque in veste saeculari, quod dixit.

 

(2) 直訳

341. His adjiciam hoc MEMORABILE:― 341 これらに私はこのメモラビリアを加える――

Vidi ex Clero Angliae congregatos usque ad sexcentos, qui orabant ad Dominum, ut liceret illis ascendere in unam Societatem superioris Caeli; 私はイギリスの聖職者から六百までも集まった者たちを見た、その者は主へ祈った、彼らに高い天界のある社会の中へ上がることが許されるように。

et datum est, et ascenderunt. また与えられた、また彼らは上った。

Et cum ingressi sunt, viderunt Regem eorum, Avum Regis hodie regnantis, et laetati sunt; また入ったとき、彼らの王を見た、今日、支配している王の祖父☆、また喜んだ。

☆ ジョージ二世でしょう(1683-1760)。

qui tunc accessit ad binos Episcopos, qui inter illos erant, quos cognoverat in mundo, et loquens cum illis interrogavit, “Quomodo venistis huc.” その者は、その時、二人の司教(主教☆)に近づいた、その者は彼らの間にいた、彼らを世の中で知った、また彼らと話して、質問した、「どのように、あなたがたはここにやって来たのか」。

☆ イギリスは、カトリックではなくすでに聖公会となっているので「主教」となります。

Responderunt, quod supplicaverint ad Dominum, et datum est. 彼らは答えた、主へ懇願した、また与えられたこと。

Dixit illis, “Cur ad Dominum, et non ad Deum Patrem.” 彼らに言った、「なぜ、主へ、また父なる神へでなく」。

Et dixerunt quod sic instructi sint infra. また彼らは言った、そのように下方で教えられたこと。

Et dixit, “Annon hoc vobis aliquoties dixi in mundo, quod Dominus adeundus sit, tum etiam quod charitas sit primarium; また言った、「このことをあなたがたに数度(ときどき)、私は世の中で言った、なおまた(さらに)、仁愛が最初の(主要な)ものであること。

quid tunc de Domino respondistis.” その時、主について、何をあなたがたは答えたか」。

Et datum est illis recordari, quod responderint quod cum Pater aditur etiam Filius adeatur. また彼らに思い出すことが与えられた、父が近づけられるとき子もまた近づけられることを答えたこと。

Sed dixerunt Angeli qui circum Regem erant, “Erratis, non id cogitavistis, nec aditur Dominus cum aditur Deus Pater, sed aditur Deus Pater cum aditur Dominus, quia unum sunt sicut anima et corpus. しかし、天使たちは言った、その者は王のまわりにいた、「あなたがたは間違っている、そのことをあなたがたは考えなかった、父なる神が近づけられるとき主もまた近づけられない、しかし、主が近づけられるとき父なる神が近づけられる、霊魂と身体のように一つであるからである。

Quis adit animam hominis et sic corpus ejus; だれが人間の霊魂に近づくのか、またこうして彼の身体に。

annon cum aditur homo quoad corpus quod videt, etiam aditur anima ejus quam non videt.” 人間が身体に関して近づけられるとき、それを見る、彼の霊魂もまた近づけられるのではないか、それを見ない」。

Ad haec conticuerunt. これらに、彼らは黙っていた。

Et accessit Rex ad duos Episcopos, tenens in manu duo dona, dicens, “Haec dona Caeli sunt.” また王が二人の主教に近づいた、手の中に二つの贈り物をつかんで、言って、「これらは天界〔から〕の贈り物である」。

Erant formae caelestes ex auro; 金からの天界の形であった。

et voluit porrigere, sed tunc nubes fusca obtexit illos, et separavit illos. また贈呈することを欲した、しかし、その時、暗い色の雲が彼らを妨害した(立ちふさがった)、また彼らを分離した。

Et descenderunt via qua ascenderunt; また道を降った、それを上った。

et scripserunt haec in libro. またこれらを書物の中に書いた。

[2] Reliqui ex Clero Angliae, qui audiverunt quod Consociis suis datum sit ascendere in superius Caelum, congregati sunt ad pedes montis, ubi exspectabant reditum eorum; [2] イギリスの聖職者からの残された者は、その者は聞いた、自分の仲間に高い天界の中へ上ることが与えられたこと、山の足(下の部分、麓)へ集まった、そこで彼らの帰還を待った。

et cum redierunt, salutabant fratres suos, et enarrabant quid illis in Caelo evenit, et quod a Rege datae fuerunt Episcopis duae formae caelestes ex auro aspectu pulcherrimae, sed quod e manibus eorum exciderint. また、戻ったとき、自分の兄弟に挨拶した、また物語った、何が彼らに天界の中で起こったか、また王から美しい外観で金からの二つの天界の形が主教に与えられたこと、しかし、彼らの手から滑り落ちたこと。

Et tunc e propatulo abibant in nemus quod prope erat, et loquebantur inter se, circumspicientes num quisquam audiret, sed audiebatur usque. またその時、公けの場所から森の中に立ち去った、それは近くにあった、また自分たちの間で話した、だれかに聞かれないか見回して、しかし、それでも聞かれた。

Loquebantur de unanimitate et concordia, et tunc de principatu et dominio: 彼らは一致と同意について話した、またその時、統治(支配)権と支配について。

Episcopi loquebantur, et reliqui assensu favebant. 主教たちは話した、また残りの者は同意で賛同した。

Et subito, quod miratus sum, non apparebant amplius ut multi, sed ut unus magnus, cujus facies similis faciei leonis, habentis super capite tiaram turritam super qua corona, et loquebatur tono alto, et progrediebatur passu lato, et retrospiciens dixit, “Cui alii, ex jure, principatus quam mihi.” また突然に、私は驚いたこと、彼らは多くの者のように見えなかった、しかし一つの大きなもののように、その顔はライオンの顔に似たもの、頭の上に塔の(高く伸びた)司教冠を持って(かぶって)、その上に王冠、また声高の調子で話した、また幅広い歩きぶりで進んだ、また振り返って見て、言った、「他の者のだれに、権利から、統治(支配)権が、私以外に〔あるのか〕」。

Rex e Caelo despexit, et vidit primum omnes ut unum, et deinde ut plures unanimos, plerosque in veste saeculari, quod dixit. 王は天界から見下した、また、最初にすべての者をひとりの者として、またその後、同じ考えの(一つの心の)多くの者として見た、大部分の者は世俗(平信徒)の服装で〔あった〕、それを〔王が〕言った。

 

(3) 訳文

 341 これらに私はこのメモラビリアを加える――

 私はイギリスの聖職者から六百までも集まった者たちを見た、その者は、彼らに高い天界のある社会の中へ上がることが許されるように主へ祈った。与えられ、彼らは上った。

 また入ったとき、今日、支配している王の祖父☆である彼らの王を見た、また喜んだ。その時、王は彼らの間にいた二人の主教に近づいた、彼らを世の中で知った、また彼らと話して、質問した、「あなたがたは、どのようにここにやって来たのか」。

 彼らは、主へ懇願し、与えられたことを答えた。

 彼らに言った、「父なる神へでなく、なぜ、主へ」。

 彼らは、そのように下方で教えられたことを言った。

 また言った、「このことを、なおまたさらに、仁愛が主要なものであることを私は世であなたがたに数度言った。その時、主について、あなたがたは何と答えたか」。

 また彼らに「父に近づくとき子にも近づく」と答えたことを思い出すことが与えられた。

. しかし、王のまわりにいた天使たちは言った、「あなたがたは間違っている、そのことをあなたがたは考えなかった、父なる神に近づくとき、主に近づけかない、しかし、主に近くとき、父なる神も近づく、霊魂と身体のように一つであるからである。

 だれが人間の霊魂に、こうして彼の身体に近づくのか。人間が見る身体に関して近づくとき、見ないその霊魂にもまた近づくのではないか」。

 これらに、彼らは黙っていた。

 また王が二人の主教に、手の中に二つの贈り物をつかんで、「これらは天界〔から〕の贈り物である」と言って、近づいた。

 金からの天界の形であった。贈呈することを欲した、しかし、その時、暗い色の雲が彼に立ちふさがり、彼らを分離した。

 また、上った道を降った。またこれらを書物に書いた。

 [2] イギリスの聖職者からの残された者は、自分の仲間に高い天界の中へ上ることが与えられたことを聞き、山の麓へ集まり、そこで彼らの帰還を待った。また、戻ったとき、彼らは自分の兄弟に挨拶し、彼らに天界の中で何が起こったか、また王から主教に美しい外観の金からの二つの天界の形が与えられたこと、しかし、彼らの手から滑り落ちたことを物語った。

 またその時、公けの場所から近くにあった森の中に立ち去った、また自分たちの間で、だれかに聞かれないか見回して話した、しかし、それでも聞かれた。

 彼らは一致と同意について、またその時、統治(支配)権と支配について話した。

 主教たちは話し、残りの者は同意して賛同した。

 また突然に、私が驚いたことに、彼らは多くの者のように見えなかった、しかし一つの大きなもののように、その顔はライオンの顔に似たもの、頭の上に塔のような司教冠をかぶって、その上に王冠が見えた、また声高の調子で話し、幅広い歩きぶりで進み、また振り返って見て、言った、「私以外に他の者のだれに、権利から、統治(支配)権が〔あるのか〕」。

 王は天界から見下ろし、また、最初にすべての者をひとりの者として、またその後、同じ考えの多くの者として見た、大部分の者は平信徒の服装であったことを〔王が〕言った。

 

☆ ジョージ二世でしょう(1683-1760)。

原典講読『啓示された黙示録』 第7章、その章全部の内容

CAPUT VII.

第7章

(1) 原文

POST haec vidi quatuor Angelos stantes super quatuor angulis terrae, retinentes quatuor ventos terrae, ut non flaret ventus super terram, neque super mare, neque super ullam arborem.

2. Et vidi alium Angelum ascendentem ab ortu solis, habentem sigillum Dei vivi; et clamavit voce magna quatuor Angelis, quibus datum est damno afficere terram et mare.

3. Dicens, Ne damno afficiatis terram, neque mare, neque arbores, usque dum signaverimus servos Dei nostri super frontibus illorum.

4. Et audivi numerum signatorum; centum quadraginta quatuor millia signati ex omni tribu [filiorum] Israelis.

5. Ex tribu Jehudae duodecim millia signati: ex tribu Rubenis duodecim millia signati: ex tribu Gadis duodecim millia signati.

6. Ex tribu Ascheris duodecim millia signati: ex tribu Naphtali duodecim millia signati: ex tribu Menassis duodecim millia signati.

7. Ex tribu Simeonis duodecim millia signati: ex tribu Levi duodecim millia signati: ex tribu Isascharis duodecim millia signati.

8. Ex tribu Sebulonis duodecim millia signati: ex tribu Josephi duodecim millia signati: ex tribu Benjaminis duodecim millia signati.

9. Post haec vidi, et ecce turba multa, quam numerare nemo poterat, ex omni gente et tribubus et populis et linguis, stantes coram Throno et coram Agno, induti stolis albis, et palmae in manibus illorum.

10. Et clamantes voce magna, dicentes, Solus Deo nostro sedenti super Throno et Agno.

11. Et omnes Angeli stabant circum Thronum, et Seniores et quatuor Animalia, et ceciderunt coram Throno super facies suas et adoraverunt Deum.

12. Dicentes, Amen, benedictio et gloria et sapientia et gratiarum actio, et honor, et virtus et robur, Deo nostro in saecula saeculorum; amen.

13. Et respondit unus ex Senioribus, dicens mihi, Hi induti stolis albis quinam sunt, et unde Venerunt;

14. Et dixi illi, Domine, tu nosti; et dixit mihi, Hi sunt qui veniunt ex afflictione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt stolas suas in sanguine Agni.

15. Propter hoc sunt coram Throno Dei, et serviunt Ipsi die et nocte in Templo Ipsius, et Sedens super Throno habitabit super illis.

16. Non esurient amplius, nec sitient amplius, neque cadet super illos sol, neque ullus aestus.

17. Quoniam Agnus Qui in medio Throni, pascet eos, et deducet eos ad vivos fontes aquarum, et absterget Deus omnem lachrymam ab oculis illorum.

 

(2) 直訳

POST haec vidi quatuor Angelos stantes super quatuor angulis terrae, retinentes quatuor ventos terrae, ut non flaret ventus super terram, neque super mare, neque super ullam arborem. 1. これらの後、私は見た、地の四つの隅に立っている四人の天使を、地の四つの風を押しとどめて、地の上に風が吹かないように、そして海の上にもない、そしてどんな木の上にもない。

2. Et vidi alium Angelum ascendentem ab ortu solis, habentem sigillum Dei vivi; 2. また、私はもうひとりの天使を見た、太陽の出るところから上ってくる、生ける神の印を持っている。

et clamavit voce magna quatuor Angelis, quibus datum est damno afficere terram et mare. また、大きな声で四人の天使に叫んだ、それらの者に地と海を危害を働きかけることが与えられた。

3. Dicens, Ne damno afficiatis terram, neque mare, neque arbores, usque dum signaverimus servos Dei nostri super frontibus illorum. 3. 言って、あなたがたは地を危害を与えてはならない、そして海もない、そして木もない、私たちが私たちの神のしもべを、彼らの額の上に印を押すまで。

4. Et audivi numerum signatorum; 4. また私は印を押された者の数を聞いた。

centum quadraginta quatuor millia signati ex omni tribu [filiorum] Israelis. イスラエルの(息子たち(子孫)の)すべての部族から百四十四千〔人〕印を押された。

5. Ex tribu Jehudae duodecim millia signati: 5.ユダの部族から十二千〔人〕印を押された。

ex tribu Rubenis duodecim millia signati: ルベンの部族から十二千〔人〕印を押された。

ex tribu Gadis duodecim millia signati. ガドの部族から十二千〔人〕印を押された。

6. Ex tribu Ascheris duodecim millia signati: 6 アセルの部族から十二千〔人〕印を押された。

ex tribu Naphtali duodecim millia signati: ナフタリの部族から十二千〔人〕印を押された。

ex tribu Menassis duodecim millia signati. マナセの部族から十二千〔人〕印を押された。

7. Ex tribu Simeonis duodecim millia signati: 7. シメオンの部族から十二千〔人〕印を押された。

ex tribu Levi duodecim millia signati: レビの部族から十二千〔人〕印を押された。

ex tribu Isascharis duodecim millia signati. イッサカルの部族から十二千〔人〕印を押された。

8. Ex tribu Sebulonis duodecim millia signati: 8. ゼブルンの部族から十二千〔人〕印を押された。

ex tribu Josephi duodecim millia signati: ヨセフの部族から十二千〔人〕印を押された。

ex tribu Benjaminis duodecim millia signati. ベニヤミンの部族から十二千〔人〕印を押された。

9. Post haec vidi, et ecce turba multa, quam numerare nemo poterat, ex omni gente et tribubus et populis et linguis, stantes coram Throno et coram Agno, induti stolis albis, et palmae in manibus illorum. 9. これらの後、私は見た、また、見よ、大きな群衆を、それを数えることはだれもできない、すべての国民と部族と民族と言語からの、王座の前と小羊の前に立っている、白い衣を着て、また彼らの手の中にシュロの木(=枝)。

10. Et clamantes voce magna, dicentes, Solus Deo nostro sedenti super Throno et Agno. 10. また大きな声で叫んで、言って、救いが王座に座っている私たちの神にまた小羊に〔ある〕。

11. Et omnes Angeli stabant circum Thronum, et Seniores et quatuor Animalia, et ceciderunt coram Throno super facies suas et adoraverunt Deum. 11. また、すべての天使は王座のまわりに立った、また長老たちと四つの動物、また王座の前に自分の顔の上に伏せた、また神を崇拝した。

12. Dicentes, Amen, benedictio et gloria et sapientia et gratiarum actio, et honor, et virtus et robur, Deo nostro in saecula saeculorum; amen. 12. 言って、アーメン、祝福と栄光と知恵と感謝を捧げること、また誉れ、また力と力強さ、私たちの神に〔あれ〕永遠に。アーメン。

13. Et respondit unus ex Senioribus, dicens mihi, Hi induti stolis albis quinam sunt, et unde Venerunt; 13. また長老からのひとりが答えた、私に言って、白い衣を着たこれらの者はだれであるのか、またどこからやって来たのか。

14. Et dixi illi, Domine, tu nosti; 14. また、私は彼に言った、主よ、あなたは知った☆。

☆ nosti は nosco の完了の収縮形。完了であっても意味は「知っている」です。ここの「主」は話し相手への敬称です。

et dixit mihi, Hi sunt qui veniunt ex afflictione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt stolas suas in sanguine Agni. また私に言った、これらの者は大きな苦難からやって来た者である、また自分の衣を洗った、また小羊の血の中で自分の衣を白くした。

15. Propter hoc sunt coram Throno Dei, et serviunt Ipsi die et nocte in Templo Ipsius, et Sedens super Throno habitabit super illis. 15. このことのゆえに、彼らは神の王座の前にいる、また昼にまた夜にその方の神殿の中で仕える、また王座の上に座っている方は彼らの間に住む。

16. Non esurient amplius, nec sitient amplius, neque cadet super illos sol, neque ullus aestus. 16. 彼らはもはや飢えない、もはや渇かない、そして彼らの上に太陽は落ちない、そしてどんな熱もない。

17. Quoniam Agnus Qui in medio Throni, pascet eos, et deducet eos ad vivos fontes aquarum, et absterget Deus omnem lachrymam ab oculis illorum. 17. 小羊が、その方は王座の真ん中に〔いる〕、彼らを飼うからである、また彼らを生ける水の泉へ導く、また神が彼らの目からすべての涙をぬぐい取る。

 

(3) 訳文

 1. これらの後、私は、地の四つの隅に立ち、地の上に、そして海の上に、どんな木の上にも風が吹かないように、地の四つの風を押しとどめている四人の天使を見た。

 2. また、私は、生ける神の印を持ち、太陽の出るところから上ってくるもうひとりの天使を見た。また、〔その天使は〕地と海に危害を働きかけることが与えられた四人の天使に大きな声で叫んだ。

 3. 私たちが私たちの神のしもべに、彼らの額の上に印を押すまで、あなたがたは地に、海にも、木にも危害を与えてはならないと言って。

 4. 私は印を押された者の数を聞いた。イスラエルの子孫のすべての部族から百四十四千人が印を押された。

 5.ユダの部族から十二千人が印を押された。ルベンの部族から十二千人が印を押された。ガドの部族から十二千人が印を押された。

 6 アセルの部族から十二千人が印を押された。ナフタリの部族から十二千人が印を押された。マナセの部族から十二千人が印を押された。

 7. シメオンの部族から十二千人が印を押された。レビの部族から十二千人が印を押された。イッサカルの部族から十二千人が印を押された。

 8. ゼブルンの部族から十二千人が印を押された。ヨセフの部族から十二千人が印を押された。ベニヤミンの部族から十二千人が印を押された。

 9. これらの後、私は見た、また、見よ、すべての国民と部族と民族と言語からの、白い衣を着て、彼らの手の中にシュロの枝〔を持って〕王座の前と小羊の前に立っている大きな群衆を、それを数えることはだれもできない。

 10. また、大きな声で叫んで、言った、救いが王座に座っている私たちの神にまた小羊に〔ある〕。

 11. また、すべての天使は、王座また長老たちと四つの動物のまわりに立ち、王座の前に自分の顔の上に伏せ、神を崇拝した。

 12.アーメン、祝福と栄光と知恵と感謝を捧げること、また誉れ、また力と力強さ、私たちの神に永遠に〔あれ〕、アーメン、と言って。

 13. 長老からのひとりが、私に答え、白い衣を着たこれらの者はだれであるのか、どこからやって来たのか、と言った。

 14. 私は彼に言った、主よ、あなたは知っている。また私に言った、これらの者は大きな苦難からやって来た者である、自分の衣を洗い、小羊の血の中で自分の衣を白くした。

 15. このことのゆえに、彼らは神の王座の前にいて、昼にまた夜にその方の神殿の中で仕え、王座の上に座っている方は彼らの間に住む。

 16. 彼らはもはや飢えない、もはや渇かない、そして彼らの上に太陽は、そしてどんな熱も落ちない。

17. Quoniam Agnus Qui in medio Throni, pascet eos, et deducet eos ad vivos fontes aquarum, et absterget Deus omnem lachrymam ab oculis illorum. 17. 王座の真ん中にいる小羊が、彼らを飼う、彼らを生ける水の泉へ導く、神が彼らの目からすべての涙をぬぐい取るからである。

 

SENSUS SPIRITUALIS.

霊的な意味

CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.

章の全部の内容

(1) 原文

IN HOC CAPITE AGITUR DE ILLIS QUI SUNT ET QUI ERUNT IN CAELO CHRISTIANO:

ET PRIMUM DE SEPARATIONE ILLORUM A MALIS (vers. 1-3);

POST HANC, DE ILLIS QUI IN AMORE IN DOMINUM SUNT ET INDE IN SAPIENTIA, EX QUIBUS SUPERIORES CAELI (vers. 4-8);

DEQUE ILLIS QUI IN CHARITATE ET EJUS FIDE A DOMINO SUNT, QUIA PUGNARUNT CONTRA MALA, EX QUIBUS INFERIORES CAELI (vers. 9-17).

 

(2) 直訳

IN HOC CAPITE AGITUR DE ILLIS QUI SUNT ET QUI ERUNT IN CAELO CHRISTIANO: この章の中で彼らについて扱われる、その者は、キリスト教徒の天界の中にいる、またいることになる(未来)。

ET PRIMUM DE SEPARATIONE ILLORUM A MALIS (vers. 1-3); また、最初に悪い者からの彼らの分離について(1-3節)。

POST HANC, DE ILLIS QUI IN AMORE IN DOMINUM SUNT ET INDE IN SAPIENTIA, EX QUIBUS SUPERIORES CAELI (vers. 4-8); この後、彼らについて、その者は主への愛の中にいる、またここから知恵の中に、それらの者から高い天界が〔構成される〕(4-8節)。

DEQUE ILLIS QUI IN CHARITATE ET EJUS FIDE A DOMINO SUNT, QUIA PUGNARUNT CONTRA MALA, EX QUIBUS INFERIORES CAELI (vers. 9-17) そして彼らについて、その者は主からの仁愛とその信仰の中にいる、悪に対して戦ったので、それらの者から低い天界が〔構成される〕(9-17節)。

 

(3) 訳文

 この章の中でキリスト教徒の天界の中にいる、またいることになる者について扱われる。また、最初に悪い者からの彼らの分離について(1-3節)。この後、主への愛の中に、またここから知恵の中にいる者について、それらの者から高い天界が〔構成される〕(4-8節)。そして悪に対して戦ったので、主からの仁愛とその信仰の中にいる者について、それらの者から低い天界が〔構成される〕(9-17節)。