(1) 原文
339. [Vers. 16.] ” Et dicebant montibus et petris, Cadite super nos, et abscondite nos a facie Sedentis super Throno, et ab illa Agni,” significat confirmationes mali per falsum ac falsi ex malo, usque ut non agnoscerent aliquod Divinum Domini.―Per “montes” significantur amores mali, ita mala (n. 336), et per “petras” significantur falsa fidei; per “cadere super illos et abscondere illos” significatur tutari contra influxum e Caelo; et quia hoc fit per confirmationes mali per falsum, ac falsi ex malo, ideo haec significantur; per “abscondere se a facie Sedentis super Throno et ab ira Agni” significatur usque dum non agnoscerent aliquod Divinum Domini; per “Sedentem super Throno” intelligitur Divinum Domini a Quo, et per “Agnum” Ipse quoad Divinum Humanum; Dominus quoad utrumque erat super Throno, ut supra ostensum est. Quod dicatur “a facie et ab ira Ipsius,” est quia omnes illi qui in speluncis et in petris sunt, non audent pedem ex illis efferre, ne quidem digitum exsertare, propter tormentum et cruciatum, si hoc faciunt; causa est, quia odio habent Dominum, usque ut non possint nominare Ipsum; et sphaera Divina Domini implet omnia, quam a se non possunt removere, quam per confirmationes mali per falsum, et falsi ex malo; jucunda malorum faciunt id. [2] Similia significantur per haec apud Hoscheam:
“Dicent montibus, Operite nos, et collibus cadite super nos” (x. 8);
et apud Lucam:
“Tunc incipient dicere montibus, Cadite super nos, et collibus Occultate nos” (xxiii. 30).
Quod hic Sensus spiritualis illorum verborum sit, non potest apparere in litera, sed apparet in Sensu spirituali ex eo, quod dum Ultimum Judicium peragitur, tunc qui in malo sunt et volunt in bono esse, dura in principio patiantur, at minus dura tunc qui se in suo malo per falsa confirmant; nam hi suum malum operiunt per falsa, illi autem suum malum nudant, et tunc influxum Divinum non sustinent, ut sequitur. Speluncae et cavernae, in quas se conjiciunt, sunt correspondentiae.
(2) 直訳
339. [Vers. 16.] ” Et dicebant montibus et petris, Cadite super nos, et abscondite nos a facie Sedentis super Throno, et ab illa Agni,” significat confirmationes mali per falsum ac falsi ex malo, usque ut non agnoscerent aliquod Divinum Domini.― 339(16節) 「また、彼らは山と岩に言った、私たちの上に落ちよ、また、私たちを王座の上に座っている者の顔から隠せ、また、小羊の怒りから」は、悪からの虚偽によって悪の確信を意味する、~ようにまでも、主の何らかの神性を認めない――
Per “montes” significantur amores mali, ita mala (n. 336), et per “petras” significantur falsa fidei; 「山」によって悪の愛が意味される、そのように(したがって)悪が(336番)、また「岩」によって信仰の虚偽が意味される。
per “cadere super illos et abscondere illos” significatur tutari contra influxum e Caelo; 「彼らの上に落ちることと彼を隠すこと」によって天界からの流入に対して守られることが意味される。
et quia hoc fit per confirmationes mali per falsum, ac falsi ex malo, ideo haec significantur; またこのことが虚偽によって(通して)悪の確信によって行なわれるので、そして悪から虚偽の〔確信〕、それゆえ、これらが意味される。
per “abscondere se a facie Sedentis super Throno et ab ira Agni” significatur usque dum non agnoscerent aliquod Divinum Domini; 「王座の上に座っている者の顔から、また小羊の怒りから隠すこと」によって、彼らが主の何らかの神性を認めない(の時)まで、が意味される。
per “Sedentem super Throno” intelligitur Divinum Domini a Quo, et per “Agnum” Ipse quoad Divinum Humanum; 「王座の上に座っている者」によって、主の神性が意味される、それから〔すべてのものがある〕、また「小羊」によって神的人間性に関するその方が。
Dominus quoad utrumque erat super Throno, ut supra ostensum est. 両方のものに関する主が王座の上にあった、上に示されたように。
Quod dicatur “a facie et ab ira Ipsius,” est quia omnes illi qui in speluncis et in petris sunt, non audent pedem ex illis efferre, ne quidem digitum exsertare, propter tormentum et cruciatum, si hoc faciunt; 「顔から、またその方の怒りから」と言われることは、すべての者は、その者はほら穴の中と岩の中にいる、それらから足を現わすことを大胆にもしない、指を出すことも決してない、苦痛☆と責め苦のために、もしこのことを行なうなら。
☆ tormentum の語が『レキシコン』に掲載されていませんでした(原著になし)。
causa est, quia odio habent Dominum, usque ut non possint nominare Ipsum; 理由がある、主に憎しみを持つからである、その方の名前を挙げることができないまでも。
et sphaera Divina Domini implet omnia, quam a se non possunt removere, quam per confirmationes mali per falsum, et falsi ex malo; また、主のスフェアはすべての者を満たしている、それを自分自身から取り除くことができない、虚偽によって(通して)悪の確信によって以外に、また悪からの虚偽の〔確信〕、
jucunda malorum faciunt id. 悪の快さがそのことを行なう。
[2] Similia significantur per haec apud Hoscheam: [2] 似たことが「ホセア書」のもとのこれらによって意味されている――
“Dicent montibus, Operite nos, et collibus cadite super nos” (x. 8); 「彼らは山々に言う、私たちをおおえ。また丘々に、私たちの上に倒れよ」(10:8)。
et apud Lucam: また「ルカ福音書」のもとに――
“Tunc incipient dicere montibus, Cadite super nos, et collibus Occultate nos” (xxiii. 30). 「その時、彼らは言うことを始める、山々に、私たちの上に倒れよ、また丘々に、私たちを隠せ」(23:30)。
Quod hic Sensus spiritualis illorum verborum sit, non potest apparere in litera, sed apparet in Sensu spirituali ex eo, quod dum Ultimum Judicium peragitur, tunc qui in malo sunt et volunt in bono esse, dura in principio patiantur, at minus dura tunc qui se in suo malo per falsa confirmant; これがそれらのことばの霊的な意味であることは、文字のものの中に見られることができない、しかし、それからの霊的な意味の中に見られる、最後の審判が起こる時、その時、悪の中にいる、また善の中にいることを欲する者は、きびしいことを最初に被ること〔である〕、しかし、より少なくきびしいことを、その時、自分自身に虚偽によって自分の悪を確信するその者は。
nam hi suum malum operiunt per falsa, illi autem suum malum nudant, et tunc influxum Divinum non sustinent, ut sequitur. なぜなら、これらの者(後者)は自分の悪を虚偽によって隠す、けれども、それらの者(前者)は自分の悪を裸にする(現わす)、またその時、神的流入に耐えないからである、続けられるように。
Speluncae et cavernae, in quas se conjiciunt, sunt correspondentiae. ほら穴と洞窟は、それらの中に自分自身を投げ込む、対応するものである。
(3) 訳文
339(16節) 「また、彼らは山と岩に言った、私たちの上に落ちよ、また、私たちを王座の上に座っている者の顔から、また、小羊の怒りから隠せ」は、悪からの虚偽によって主の何らかの神性を認めないようなまでもの悪の確信を意味する――
「山」によって悪の愛が、そのように悪が意味される(336番)、また「岩」によって信仰の虚偽が意味される。「彼らの上に落ちることと彼を隠すこと」によって天界からの流入に対して守られることが意味される。またこのことが虚偽による悪の確信、そして悪から虚偽の確信によって行なわれるので、それゆえ、これらが意味される。「王座の上に座っている者の顔と小羊の怒りから隠すこと」によって、彼らが主の何らかの神性を認めない時まで、が意味される。「王座の上に座っている者」によって、主の神性が、それから〔すべてのものがある〕、また「小羊」によって神的人間性に関するその方が意味される。
両方のものに関する主が、前に示されたように、王座の上にあった。
「顔とその方の怒りから」と言われるのは、ほら穴の中と岩の中にいるすべての者は、大胆にもそれらから足を現わすことをしない、指を出すことも決してない、もしこのことを行なうなら苦痛と責め苦のために。その理由は、主の名前を挙げることができないまでも、その方を憎むからである。また、主のスフェアはすべての者を満たしていて、虚偽による悪の確信また悪からの虚偽の確信によって以外に、それを自分自身から取り除くことができない。悪の快さがそのことを行なう。
[2] 似たことが「ホセア書」のこれらによって意味されている――
「彼らは、山々に、私たちをおおえ、また丘々に、私たちの上に倒れよ、と言う」(10:8)。
また「ルカ福音書」に――
「その時、彼らは、山々に、私たちの上に倒れよ、また丘々に、私たちを隠せ、と言うことを始める」(23:30)。
これがそれらのことばの霊的な意味であることは、文字のものの中に見られることができない、しかし、それからの霊的な意味の中に見られる、最後の審判が起こる時、その時、悪の中にいる、また善の中にいることを欲する者は、最初にきびしいことを被る、しかし、虚偽によって自分自身に自分の悪を確信する者はきびしいさが少なくことである。なぜなら、後者は自分の悪を虚偽によって隠す、けれども、前者は自分の悪を現わし、その時、〔この後〕続けられるように神的流入に耐えないからである。
自分自身を投げ込むほら穴と洞窟は対応するものである。
(1) 原文
340. [Vers. 17.] ” Quia venit dies magnus irae Ipsius et quis potent consistere,” significat quod tales facti sint a se ipsis per separationem a bonis et fidelibus propter Ultimum Judicium, quod alioquin non sustinerent.―Per “diem magnum irae Agni” significatur dies Ultimi Judicii; et per “quis potest consistere” significatur non posse sustinere prae cruciatu: cum enim Ultimum Judicium instat, Dominus cum Caelo appropinquat; et ex illis qui infra sunt, in mundo spirituum, non alii Adventum Domini sustinere possunt, quam qui interius boni sunt; et illi interius boni sunt, qui fugiunt mala ut peccata, et spectant ad Dominum. Quod “dies irae Domini” significet Ultimum Judicium, patet manifeste ab his locis:
“Dum nondum venit super vos excandescentia Irae Jehovae, dum nondum venit super vos Dies irae Jehovae, forte abscondemini in Die irae Jehovae” (Zeph. ii. 2, 3);
“Ecce Dies Jehovae venit crudelis, et indignationis, et excandescentiae Irae” (Esaj. xiii. 9, 13);
“Propinquus est Dies Jehovae magnus, Dies excandescentiae Dies hic, Dies angustiae et coarctationis, Dies tenebrarum et caliginis” (Zeph. i. 14, 15):
“Venit Ira Tua, et tempus mortuos judicandi, et dandi mercedem servis Tuis, et perdendi perdentes terram” (Apoc. xi. 18{1});
“Osculamini Filium, ne irascatur et pereatis in via, quia excandescit brevi Ira Ejus; beati omnes confidentes in Ipso” (Psalm. ii. 12).
@1 18 pro “12”
(2) 直訳
340. [Vers. 17.] ” Quia venit dies magnus irae Ipsius et quis potent consistere,” significat quod tales facti sint a se ipsis per separationem a bonis et fidelibus propter Ultimum Judicium, quod alioquin non sustinerent.― 340(17節) 「その怒りの大いなる日がやって来たからである、また、だれが立つことができるのか」は、最後の審判のために善い者や忠実な信者たちからの分離によって自分自身そのものからこのような者になったことを意味する、そうでなければ、〔それに〕耐えないこと――
Per “diem magnum irae Agni” significatur dies Ultimi Judicii; 「小羊の怒りの大いなる日」によって最後の審判の日が意味される。
et per “quis potest consistere” significatur non posse sustinere prae cruciatu: また「だれかが立つことができる」によって、責め苦の前に耐えることができないことが意味される。
cum enim Ultimum Judicium instat, Dominus cum Caelo appropinquat; というのは、最後の審判が迫るとき、主が天界とともに近づくからである。
et ex illis qui infra sunt, in mundo spirituum, non alii Adventum Domini sustinere possunt, quam qui interius boni sunt; また彼らからの、その者は下にいる、霊たちの世界の中の、他の者は主の来臨を耐えることができない、内的に善である者以外の。
et illi interius boni sunt, qui fugiunt mala ut peccata, et spectant ad Dominum. また彼らは内的に善である、その者は悪を罪として避ける、また主に向かって眺める。
Quod “dies irae Domini” significet Ultimum Judicium, patet manifeste ab his locis: 「主の怒りの日」が最後の審判を意味することは、これらの箇所からはっきりと明らかである――
“Dum nondum venit super vos excandescentia Irae Jehovae, dum nondum venit super vos Dies irae Jehovae, forte abscondemini in Die irae Jehovae” (Zeph. ii. 2, 3); 「主の怒りの憤りがあなたがたの上にまだやって来ない時に、主の怒りの日があなたがたの上にまだやって来ない時に、おそらく、エホバの怒りの日の中であなたがたは隠されるであろう」(ゼパニヤ2:2, 3)。
“Ecce Dies Jehovae venit crudelis, et indignationis, et excandescentiae Irae” (Esaj. xiii. 9, 13); 「見よ、エホバの日がやって来る、また残酷な〔日だ〕、また憤慨の、また怒りの憤りの」(イザヤ13:9, 13)。
“Propinquus est Dies Jehovae magnus, Dies excandescentiae Dies hic, Dies angustiae et coarctationis, Dies tenebrarum et caliginis” (Zeph. i. 14, 15): 「エホバの大いなる日が近い、これは神の憤慨の日、苦悩と圧迫の日、暗やみと暗黒の日」(ゼパニヤ1:14, 15)。
“Venit Ira Tua, et tempus mortuos judicandi, et dandi mercedem servis Tuis, et perdendi perdentes terram” (Apoc. xi. 18{1}); 「あなたの怒りがやって来た、また死んだ者のさばかれる時が、またあなたのしもべに報酬を与える〔時〕、また地を滅ぼす者を滅ぼす〔時〕」(黙示録11:18)。
“Osculamini Filium, ne irascatur et pereatis in via, quia excandescit brevi Ira Ejus; 「子に(あなたがたは)口づけせよ、怒られないように、また道の中であなたがたは滅びない。その方の怒りはやがて(じきに)燃え立つ。
beati omnes confidentes in Ipso” (Psalm. ii. 12). 幸いだ、その方に信頼するすべての者は」(詩篇2:12)。
@1 18 pro “12” 注1 「12」の代わりに 18
(3) 訳文
340(17節) 「その怒りの大いなる日がやって来たからである、だれが立つことができるのか」は、最後の審判のために善い者や忠実な信者たちからの分離によって自分自身からこのような者になったこと、そうでなければ、〔それに〕耐えないことを意味する――
「小羊の怒りの大いなる日」によって最後の審判の日が意味される。また「だれか立つことができるのか」によって、責め苦の前に耐えることができないことが意味される。というのは、最後の審判が迫るとき、主が天界とともに近づき、霊たちの世界の中の下にいる者から、内的に善である者以外の他の者は主の来臨に耐えることができないからである。また、悪を内的に善である者は罪として避け、主に目を向ける。
「主の怒りの日」が最後の審判を意味することは、これらの箇所からはっきりと明らかである――
「主の怒りの憤りがあなたがたの上にまだやって来ない時に、主の怒りの日があなたがたの上にまだやって来ない時に、おそらく、エホバの怒りの日の中であなたがたは隠されるであろう」(ゼパニヤ2:2, 3)。
「見よ、エホバの日がやって来る。残酷な、憤慨の、怒りの憤りの〔日だ〕」(イザヤ13:9, 13)。
「エホバの大いなる日が近い、これは神の憤慨の日、苦悩と圧迫の日、暗やみと暗黒の日」(ゼパニヤ1:14, 15)。
「あなたの怒り、死んだ者のさばかれ、あなたのしもべに報酬を与え、地を滅ぼす者を滅ぼす時がやって来た」(黙示録11:18)。
「子に口づけせよ、怒られないように、道の中であなたがたが滅びないように。その方の怒りはじきに燃え立つ。幸いだ、その方に信頼するすべての者は」(詩篇2:12)。