(1) 原文
330. [Vers. 12.] ” Et vidi cum aperuisset sigillum sextum,”significat a Domino Explorationem status vitae illorum qui interius mali erant, super quos Judicium futurum est.―Quod de his agatur, patet a nunc sequentibus; sed ut illa intelligantur, duo Arcana revelanda sunt; Primum, quod Ultimum Judicium non super alios factum sit, quam qui in externa forma apparuerunt sicut Christiani, et ore professi sunt illa quae Ecclesiae sunt, sed in interna forma seu corde fuerunt contra illa; et quia tales, ideo quoad exteriora conjuncti fuerunt cum Caelo ultimo, et quoad interiora cum Inferno; Alterum, quod quamdiu conjuncti fuerunt cum Caelo ultimo, tamdiu clausa essent interna voluntatis et amoris eorum, ex quo non apparuerunt mali coram aliis; at cum separati sunt a Caelo ultimo, tunc reclusa sunt interiora illorum, quae in omni opposito fuerunt cum exterioribus, ex quibus simulaverunt et mentiti sunt quod Angeli Caeli essent, et quod loca ubi habitabant, essent Caeli: hi Caeli ita vocati, erant qui tempore Ultimi Judicii transiverunt (Apoc. xxi. 1). Sed plura de his videantur in Opusculo de Ultimo Judicio (n. 70, 71) et in Continuatione de Ultimo Judicio (n. 10).
(2) 直訳
330. [Vers. 12.] ” Et vidi cum aperuisset sigillum sextum,”significat a Domino Explorationem status vitae illorum qui interius mali erant, super quos Judicium futurum est.― 330(12節) 「また、私は見た、第六の封印が開かれたとき」は、主による彼らのいのち(生活)の状態の調査を意味する、その者は内的に悪い者であった、その者の上に審判がある(ことになる)――
Quod de his agatur, patet a nunc sequentibus; これらについて扱われていることは、今や、続くものから明らかである。
sed ut illa intelligantur, duo Arcana revelanda sunt; しかし、それらが理解されるために、二つのアルカナが啓示(示)されなければならない。
Primum, quod Ultimum Judicium non super alios factum sit, quam qui in externa forma apparuerunt sicut Christiani, et ore professi sunt illa quae Ecclesiae sunt, sed in interna forma seu corde fuerunt contra illa; 最初のもの、最後の審判は他の者の上に行なわれないこと、外なる形の中でキリスト教徒のように見える者以外に、また口でそれらを告白する、それらは教会のものである、しかし、内なる形の中でまたは心でそれらに反して〔いる〕。
et quia tales, ideo quoad exteriora conjuncti fuerunt cum Caelo ultimo, et quoad interiora cum Inferno; またこのような者〔であった〕、それゆえ、外的なものに関して最外部の天界と結合していた、また内的なものに関して地獄と。
Alterum, quod quamdiu conjuncti fuerunt cum Caelo ultimo, tamdiu clausa essent interna voluntatis et amoris eorum, ex quo non apparuerunt mali coram aliis; 第二のもの、最外部の天界と結合されていたかぎり、それだけ長い間、彼らの意志と愛の内なるものは閉ざされていた、そのことから他の者の前で悪い者に見られなかった。
at cum separati sunt a Caelo ultimo, tunc reclusa sunt interiora illorum, quae in omni opposito fuerunt cum exterioribus, ex quibus simulaverunt et mentiti sunt quod Angeli Caeli essent, et quod loca ubi habitabant, essent Caeli: しかし、最外部の天界から分離されたとき、その時、彼らの内的なものが露顕(発覚)される、それらは外的なものとすべての(まったく)正反対のものの中にあった、それらから偽り装った、また欺いた、天界の天使であったことを、また場所が、そこに住んでいた、天界であったこと。
hi Caeli ita vocati, erant qui tempore Ultimi Judicii transiverunt (Apoc. xxi. 1). これらの天界が、そのように呼ばれた(いわゆる)、それは最後の審判の時に過ぎ去った〔と呼ばれた天界〕であった(黙示録21:1)。
Sed plura de his videantur in Opusculo de Ultimo Judicio (n. 70, 71) et in Continuatione de Ultimo Judicio (n. 10). しかし、これらについて多くのものが小著『最後の審判』(70, 71番)についての中に見られる、また『続 最後の審判について』の中に(10番)。
(3) 訳文
330(12節) 「また、私は見た、第六の封印が開かれたとき」は、審判があることになる内的に悪い者であった彼らのいのち(生活)の状態の主による調査を意味す――
これらについて扱われていることは、今や、続くものから明らかである。しかし、それらが理解されるために、二つのアルカナが示されなければならない。
第一、最後の審判は、外なる形の中でキリスト教徒のように見え、また教会に属すものを口で告白する、しかし、内なる形の中でまたは心でそれらに反している者以外に他の者の上に行なわれないこと。またこのような者であった、それゆえ、外的なものに関して最外部の天界と、また内的なものに関して地獄と結合していた。
第二、最外部の天界と結合されていたかぎり、それだけ長い間、彼らの意志と愛の内なるものは閉ざされていた、そのことから他の者の前で悪い者に見られなかった。しかし、最外部の天界から分離されたとき、その時、彼らの内的なものが露顕される、それらは外的なものとまったく正反対のものの中にあった、それらから、天界の天使であったことを偽り装い、また住んでいた場所が天界であった、と欺いた。これらの天界が、最後の審判の時に過ぎ去ったと呼ばれた天界であった(黙示録21:1)。
しかし、これらについて多くのものが小著『最後の審判』(70, 71番)についての中に、また『続 最後の審判について』(10番)の中に見られる。
(1) 原文
331. ” Et ecce terrae motus magnus factus est,” significat statum Ecclesiae apud illos prorsus immutatum, et terrorem.―Quod “terrae motus” significent status mutationes in Ecclesia, est quia “terra” significat Ecclesiam (n. 285); et quia in mundo spirituali, dum alicubi pervertitur status Ecclesiae, et fit mutatio, existit terrae motus, et quia hic praenuntiat interitum illorum, fit terror. Terrae enim in mundo spirituali sunt quoad faciem similes terris in mundo naturali (n. 260); sed quia terrae ibi, sicut omnia alia in illo mundo, sunt ex origine spirituali, ideo secundum statum Ecclesiae habitatorum super illis mutantur, et dum pervertitur status Ecclesiae, commoventur et tremiscunt, imo subsidunt et emoventur loco: quod ita factum sit cum Ultimum Judicium instabat et fiebat, videri potest in Opusculo de Ultimo Judicio. Ex his constare potest, quid significatur per “terrae motus,” “concussiones” et “commotiones,” in sequentibus locis:
“Erunt Pestes, Fames, Terrae motus in variis locis” (Matth. xxiv. 7{1}; Marc. xiii. 8; Luc. xxi. 11);
illa ibi dicta sunt de Ultimo Judicio.
“In igne indignationis loquar, si non in die illo fuerit Terrae motus magnus, ut contremiscat omnis homo super faciebus terrae, et evertantur montes” (Ezech. xxxviii. 19, 20{2});
“Factus est Terrae motus magnus, qualis non factus est, ex quo homines facti sunt super terra” (Apoc. xvi. 18);
“Commovebo Caelum, et Commovebitur Terra e loco suo, in indignatione Jehovae Zebaoth” (Esaj. xiii. 13{1}):
“Concussa sunt fundamenta terrae, Commovendo Commota est Terra, quia gravis super illam praevaricatio ejus” (Esaj. xxiv. 18-20);
“Concussa et Commota est Terra, et fundamenta montium, quia exarsit Ipsi” (Psalm. xviii. 8 [B. A. 7]{4});
“Montes Contremiscunt coram Jehovah, et Petrae Evertuntur” (Nah. i. 5, 6).
(Similiter alibi, ut Jerem. x. 10; cap. xlix. 21; Joel ii. 10; Hagg. ii. 6, 7; Apoc. xi. 19; et alibi.)
Sed haec intelligenda sunt fieri in mundo spirituali, non autem in mundo naturali; in hoc significant talia quae supra dicta sunt.
@1 7 pro “8” @2 19, 20 pro “18, 19, 20″ @3 13 pro “12, 13″ @4 8 pro“17, 18”
(2) 直訳
331. ” Et ecce terrae motus magnus factus est,” significat statum Ecclesiae apud illos prorsus immutatum, et terrorem.― 331 「見よ、大きな地震が生じた」は、まったく(悪いものへ)変えられた彼らのもとの教会の状態、また恐れ、を意味する――
Quod “terrae motus” significent status mutationes in Ecclesia, est quia “terra” significat Ecclesiam (n. 285); 「地震」は教会の中の状態の変化を意味することは、「地」が教会を意味するからである(285番)。
et quia in mundo spirituali, dum alicubi pervertitur status Ecclesiae, et fit mutatio, existit terrae motus, et quia hic praenuntiat interitum illorum, fit terror. また、霊界の中で、どこかで教会の状態が破壊される(ゆがめられる)時、また変化が生じる、地震が存在するようになるので、またこのことが彼らの滅亡を予告(予言)するので、恐れが生じる。
Terrae enim in mundo spirituali sunt quoad faciem similes terris in mundo naturali (n. 260); というのは、霊界の中の地は、表面に関して、自然界の中の地に似ているから(260番)。
sed quia terrae ibi, sicut omnia alia in illo mundo, sunt ex origine spirituali, ideo secundum statum Ecclesiae habitatorum super illis mutantur, et dum pervertitur status Ecclesiae, commoventur et tremiscunt, imo subsidunt et emoventur loco: しかし、そこに地は、その中のすべての他のもののように、霊的な起源からであるので、それゆえ、その上の住民の教会の状態にしたがって変えられる、また教会の状態が破壊される(ゆがめられる)時、揺り動かされる、また震える、それどころか、沈む、また場所で取り除かれる。
quod ita factum sit cum Ultimum Judicium instabat et fiebat, videri potest in Opusculo de Ultimo Judicio. そのようなものが生じたことは、最後の審判が差し迫った、また生じた(起こった)とき、小著『最後の審判』についての中に見られる。
Ex his constare potest, quid significatur per “terrae motus,” “concussiones” et “commotiones,” in sequentibus locis: これらから明らかにすることができる、「地震」、「動揺」また「大騒ぎ」によって何が意味されるか――
“Erunt Pestes, Fames, Terrae motus in variis locis” (Matth. xxiv. 7{1}; Marc. xiii. 8; Luc. xxi. 11); 「疫病、飢饉、地震がいろいろな場所にある(であろう)」(マタイ24:7、マルコ13:8、ルカ21:11)。
illa ibi dicta sunt de Ultimo Judicio. それらはそこに最後の審判について言われている。
“In igne indignationis loquar, si non in die illo fuerit Terrae motus magnus, ut contremiscat omnis homo super faciebus terrae, et evertantur montes” (Ezech. xxxviii. 19, 20{2}); 「憤りの日の中で、わたしは言う、確実に(必ずや)☆、その日の中で大きな地震が起こる(生じる)、地の表面の上のすべての人間が震える、また山々がひっくり返される」(エゼキエル38:19, 20)。
☆ si non は「聖書」この意味で用いられます(強い断言)。「もしも(~などと言うこと)なく…」ということでしょう。
“Factus est Terrae motus magnus, qualis non factus est, ex quo homines facti sunt super terra” (Apoc. xvi. 18); 「大きな地震が生じた、〔これまで〕生じなかったような、地の上の人間に生じたそのことから」(黙示録16:18)。
“Commovebo Caelum, et Commovebitur Terra e loco suo, in indignatione Jehovae Zebaoth” (Esaj. xiii. 13{1}): 「わたしは天を揺り動かす、また地はその場所から揺り動かされる、万軍のエホバの憤りの中で」(イザヤ13:13)。
“Concussa sunt fundamenta terrae, Commovendo Commota est Terra, quia gravis super illam praevaricatio ejus” (Esaj. xxiv. 18-20); 「地の基は揺り動かされた、地は揺れに揺れた、その上にその背きの罪が重いからである」(イザヤ24:18-20)。
“Concussa et Commota est Terra, et fundamenta montium, quia exarsit Ipsi” (Psalm. xviii. 8 [B. A. 7]{4}); 「地は揺り動かされ、また揺り動かされた、また山々の基は、エホバが激怒されたからである」(詩篇18:7)。
“Montes Contremiscunt coram Jehovah, et Petrae Evertuntur” (Nah. i. 5, 6). 「山々はエホバの前に震える、また岩々はひっくり返される」(ナホム2:5, 6)。
(Similiter alibi, ut Jerem. x. 10; cap. xlix. 21; Joel ii. 10; Hagg. ii. 6, 7; Apoc. xi. 19; et alibi.) (同様に他の箇所に、例えば、エレミヤ10:10、第49章:21、ヨエル2:10、ハガイ2:6, 7、黙示録11:19、また他の箇所に)。
Sed haec intelligenda sunt fieri in mundo spirituali, non autem in mundo naturali; しかし、これらは霊界の中で生じることが理解されなけれならない、けれども自然界の中ではない。
in hoc significant talia quae supra dicta sunt. これらの中でこのようなものが意味される、それらは上に言われた。
@1 7 pro “8” 注1 「8」の代わりに 7
@2 19, 20 pro “18, 19, 20″ 注2 「18, 19, 20」の代わりに 19, 20
@3 13 pro “12, 13″ 注3 「12, 13」の代わりに 13
@4 8 pro “17, 18″ 注4 「17, 18」の代わりに 8
(3) 訳文
331 「見よ、大きな地震が生じた」は、まったく(悪いものへ)変えられた彼らのもとの教会の状態と恐れを意味する――
「地震」は教会の中の状態の変化を意味することは、「地」が教会を意味するからである(285番)。また、霊界の中で、どこかで教会の状態がゆがめられる時、変化が生じ、地震が存在するようになるので、またこのことが彼らの滅亡を予告するので、恐れが生じる。
というのは、霊界の中の地は、表面に関して、自然界の中の地に似ているから(260番)。しかし、そこに地は、その中のすべての他のもののように、霊的な起源からであるので、それゆえ、その上の住民の教会の状態にしたがって変えられる、また教会の状態がゆがめられる時、揺り動かされ、震える、それどころか、沈む、また場所を取り除かれる。最後の審判が差し迫った、また起こったとき、そのようなことが生じたことは、小著『最後の審判』に見られる。
これらから「地震」、「動揺」、「大騒ぎ」によって何が意味されるか明らかにすることができる――
「疫病、飢饉、地震が、いろいろな場所にあるであろう」(マタイ24:7、マルコ13:8、ルカ21:11)。
そこのそれらは最後の審判について言われている。
「憤りの日に、わたしは言う。必ずや、その日に、大きな地震が起こり、地の面の上のすべての人間が震え、山々がひっくり返される」(エゼキエル38:19, 20)。
「地の上の人間に生じたことがなかったような大きな地震が生じた」(黙示録16:18)。
「わたしは天を揺り動かす。地はその場所から、万軍のエホバの憤りの中で揺り動かされる」(イザヤ13:13)。
「地の基は揺り動かされた。地は揺れに揺れた、その上にその背きの罪が重いからである」(イザヤ24:18-20)。
「地は揺り動かされ、山々の基は揺れた、エホバが激怒されたからである」(詩篇18:7)。
「山々はエホバの前に震え、岩々はひっくり返される」(ナホム2:5, 6)。
(同様に他の箇所に、例えば、エレミヤ10:10、49:21、ヨエル2:10、ハガイ2:6, 7、黙示録11:19、また他の箇所に)。
しかし、これらは霊界の中で生じることが理解されなけれならない、けれども自然界の中ではない。これらの中で前に言われたようなものが意味される。