原典講読『啓示された黙示録』 298(原文)

(1) 原文

298. [Vers. 2.] ” Et vidi et ecce Equus albus” significat intellectum veri et boni ex Verbo apud hos.―Per “Equum” significatur intellectus Verbi, et per “Equum album” intellectus veri ex Verbo; “album” enim praedicatur de veris (n. 167). Quod “Equus” significet intellectum Verbi, ostensum est in singulari Opusculo de Equo Albo; at quia ibi solum aliqua loca allata sunt, in confirmationem hic afferentur plura; hoc patet manifeste ex eo, quod visi sint “equi” exire ex Libro quem Agnus aperuit, et quod “Animalia” dixerint, “veni et aspice;” per “Animalia” enim significatur Verbum (n. 239,275, 286); per “Librum” similiter (n. 256{1}); et per “Filium Hominis,” Qui hic est “Agnus,” Dominus quoad Verbum (n. 44): ex his primum patet, quod non aliud per “equum” hic intelligatur, quam intellectus Verbi. Hoc manifestius constare potest ex his infra in Apocalypsi:

 

“Vidi Caelum apertum, dum ecce Equus Albus, et Sedens super illo vocatur Verbum Dei; et habet super vestimento et super femore Suo Nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum; et Exercitus Ejus in Caelis sequebantur Ipsum super Equis albis” (xix. 11, 13, 14, 16).

 

[2] Quod “equus” significet intellectum Verbi, adhuc constare potest a sequentibus locis:

 

“Num contra mare excandescentia Tua, Jehovah, quod equites super Equis Tuis; Currus Tui salus, calcasti Mare Equis Tuis, lutum aquarum” (Hab. iii. 8, 15);

“Ungulae Equorum Jehovae sicut rupes reputantur” (Esaj. v. 28);

“Die illo percutiam omnem Equum stupore, et Equitem ejus furore; et omnem Equum populorum percutiam caecitate” (Sach. xii. 4);

“In die illo erit super tintinnabulis Equi sanctitas Jehovae” (Sach. xiv. 20);

“Quia oblivisci fecit eam Deus sapientiam, nec impertitus est intelligentiam, quo tempore in altum se attollit, ridet Equum et Equitem ejus” (Hiob xxxix. 17, 18, seq.);

“Exscindam Equum ex Hierosolyma, contra loquetur pacem gentibus” (Sach. ix. 10);

“Prae increpatione Tua, Deus Jacobi,{2} obdormivit et currus et Equus” (Psalm. lxxvi. 7 [B.A. 6]{3};

“Evertam thronum regnorum, ac evertam Currum et Equitantes in eo, et descendent Equi et Equites eorum” (Hagg. ii. 22);

“Dispergam per Te regna, dispergam per Te Equum et Equitem ejus” (Jerem. li. 20, 21);

“Congregate vos a circuitu super sacrificium Meum; satiabimini super mensa Mea Equo et Curru; sic dabo gloriam Meam inter gentes (Ezech. xxxix 17, 20, 21);

“Congregamini ad Caenam magnam Dei, et comedetis carnes Equorum et Sedentium super illis” (Apoc. xix. 17, 18);

“Dan erit aspis super semita, mordens calcaneos Equi, et cadet Eques{4} ejus retrorsum; salutem Tuam exspecto Jehovah” (Genes. xlix. 17, 18);

“Accinge gladium Tuum, Potens, conscende, Equita super Verbo veritatis” (Psalm. xlv. 4, 5{5} [B. A. 3, 4]];

“Cantate Deo, extollite Equitantem super nubibus” (Psalm. lxviii. 5 [B. A. 4]);

“Ecce Jehovah Equitans super nube” (Esaj. xix. 1{6});

“Psallite Domino Equitanti super Caelo Caeli antiquitatis” (Psalm. lxviii. 33, 34{7} [B.A. 32, 33]);

“Deus Equitavit super Cherubo” (Psalm. xviii. 11 [B.A. 10]);

“Tunc deliciaberis in Jehovah, et Equitare te faciam super excelsa terrae” (Esaj. lviii. 14);

“Jehovah solus duxit eum, et Equitare fecit eum super excelsa terrae (Deut. xxxii. 12, 13);

“Equitare faciam Ephraimum” (Hosch. x. 11);

 

[3] “Ephraimus” etiam significat intellectum Verbi. Quoniam Elias et Elisaeus repraesentabant Dominum quoad Verbum, ideo illi vocati sunt “Currus Israelis et Equites ejus:”

 

Elisaeus dixit ad Eliam, “Pater mi, Pater mi, Currus Israelis et Equites ejus” (2 Reg. ii, 12);

Et Joas Rex ad Elisaeum, “Pater mi, Currus Israelis et Equites ejus” (2 Reg. xiii. 14);

“Aperuit Jehovah oculos pueri Elisaei, et vidit et ecce mons plenus Equis et Curribus igneis circum Elisaeum” (2 Reg. vi. 17);

 

“currus” significat doctrinam e Verbo, et “eques” sapientem inde. Similia significantur per

 

Quatuor Currus exeuntes inter montes aeris, et per quatuor Equos illis alligatos, qui erant rufi, nigri, albi et grandinati, qui etiam vocantur quatuor Spiritus, et dicuntur exivisse a stando juxta Dominum totius terrae (Sach. vi. 1-8, 15).

 

In his locis per “equos” significatur intellectus Verbi seu intellectus veri ex Verbo; pariter aliis in locis. [4] Hoc adhuc constare potest ex “equis” in sensu opposito nominatis, in quo significant intellectum Verbi et veri per ratiocinia falsificatum, et quoque deperditum, tum propriam intelligentiam; ut in sequentibus:

 

“Vae descendentibus in Aegyptum pro auxiliis, et super Equis innituntur, et non respiciunt ad Sanctum Israelis: nam Aegyptus homo et non Deus, et Equi ejus caro et non spiritus” (Esaj. xxxi. 1, 3):

“Pones supra Israelem Regem, quem elegerit Jehovah: modo non multiplicet sibi Equos, ne reducat populum in Aegyptum, ut multiplicet Equos” (Deutr. xvii. 15, 16{8});

 

haec dicta sunt, quia per “Aegyptum” significatur scientia ac ratiocinatio ex propria intelligentia, unde falsificatio veri Verbi, quae hic est “equus.”

 

“Aschur non servabit nos, super Equo non Equitabimus” (Hosch. xiv. 4[B.A. 3]);

“Hi in Curru et illi in Equis, nos vero in Nomine Dei nostri gloriabimur” (Psalm. xx 8{9} [B.A. 7]);

“Mendacium Equus ad salutem” (Psalm. xxxiii. 17):

“Jehovah non in robore Equi delectatur” (Psalm. cxlvii. 10);

“Dixit Sanctus Israelis, in fiducia erit virtus vestra: sed dixistis, Non super Equo fugiemus, et super Veloce Equitabimus” (Esaj. xxx. 15, 16);

“Ponet Jehovah Jehudam sicut Equum gloriae: pudefient Equitantes Equis” (Sach. x. 3, 5{10});

“Vae urbi sanguinum, tota mendacio plena, et Equus hinniens, et Currus saltitans; Eques ascendere faciens” (Nah. iii. 1-4);

“Adducam contra Tyrum Regem Babelis cum Equo et cum Curru et cum Equitibus; prae abundantia Equorum obteget te pulvis eorum, prae voce Equitis et Currus commovebuntur muri tui; per ungulas Equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas” (Ezech. xxvi. 7-11);

 

per “Tyrum” significatur Ecclesia quoad cognitiones veri, hic eas in illa falsificatas, quae sunt “equi Babelis.”

 

(Praeter aliis in locis, ut Esaj. v. 26, 28; Jerem. vi. 22, 23 cap. viii. 16; cap. xlvi. 4, 9; cap. l. 37, 38, 42{11}; Ezech. xvii. 15; cap. xxiii. 6, 20{12}; Hab. i. 6, 8-10; Psalm. lxvi. 12{13})

 

Intellectus Verbi deperditus etiam significatur per “equum rufum,” “nigrum,” et “pallidum” in nunc sequentibus. Quod “equus” significet veri ex Verbo, sit ex apparentiis in mundo spirituali, videatur in Opusculo de Equo Albo.

@1 256 pro “257” @2 Deus Jacobi pro “Jehovah” @3 7 pro “6, 7″ @4 Eques pro “Equus” @5 4, 5 pro “5, 6″ @6 1 pro “1, 2″ @7 33, 34 pro“34” @8 15, 16 pro “14, 15, 16″ @9 8 pro “8, 9″ @10 3, 5 pro “3, 4, 5″ @11 42 pro “43” @12 6, 20 pro “5, 20″ @13 12 pro “11, 12”

原典講読『啓示された黙示録』 298(直訳)

(2) 直訳

298. [Vers. 2.] ” Et vidi et ecce Equus albus” significat intellectum veri et boni ex Verbo apud hos.― 298(2節) 「また、私は見た、また、見よ、白い馬」は、これらの者のもとのみことばからの真理と善の理解力を意味する。

Per “Equum” significatur intellectus Verbi, et per “Equum album” intellectus veri ex Verbo; 「馬」によって、みことばの理解力が意味される、また「白い馬」によって、みことばからの真理の理解力が。

“album” enim praedicatur de veris (n. 167). というのは、「白」は真理について述べられるから(167番)。

Quod “Equus” significet intellectum Verbi, ostensum est in singulari Opusculo de Equo Albo; 「馬」がみことばの理解力を意味することは、単独の(特定の)小著『白い馬について』の中に示されている。

at quia ibi solum aliqua loca allata sunt, in confirmationem hic afferentur plura; しかし、そこに何らかの箇所だけが引用されているので、確信のためにここに多くのものが引用される。

hoc patet manifeste ex eo, quod visi sint “equi” exire ex Libro quem Agnus aperuit, et quod “Animalia” dixerint, “veni et aspice;” このことは、そのことからはっきりと明らかである、「馬」が巻き物から出て行くことが見られたこと、それを小羊が開いた、また「動物」が言った「来い、また見よ」。

per “Animalia” enim significatur Verbum (n. 239,275, 286); というのは、「動物」によってみことばが意味されるから(239, 275, 289番)。

per “Librum” similiter (n. 256{1}); また「巻き物」によって同様に(256番)。

et per “Filium Hominis,” Qui hic est “Agnus,” Dominus quoad Verbum (n. 44): また「人の子」によって、その方はここに「小羊」である、みことばに関する主が(44番)。

ex his primum patet, quod non aliud per “equum” hic intelligatur, quam intellectus Verbi. これらから最初に(初めて)明らかである、「馬」によってここに何らかのものが意味されないこと、みことばの理解力以外に。

Hoc manifestius constare potest ex his infra in Apocalypsi: このことは「黙示録」の中の下のこれらからはっきりと明らかである――

“Vidi Caelum apertum, dum ecce Equus Albus, et Sedens super illo vocatur Verbum Dei; 「私は開かれた天を見た、その時、見よ、白い馬を、その上に乗っている方は神のみことばと呼ばれる。

et habet super vestimento et super femore Suo Nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum; また衣服(衣)の上にまたその方のももの上に書かれたご自分の名前を持っている、王の王、また主の主。

et Exercitus Ejus in Caelis sequebantur Ipsum super Equis albis” (xix. 11, 13, 14, 16). また天の中のその方の軍勢が白い馬の上に〔乗って〕その方に従った」(19:11, 13,14, 16)。

[2] Quod “equus” significet intellectum Verbi, adhuc constare potest a sequentibus locis: [2] 「馬」がみことばの理解力を意味することは、さらに明らかにすることができる、続く箇所から――

“Num contra mare excandescentia Tua, Jehovah, quod equites super Equis Tuis; 「海に対してあなたの憤りが〔ある〕のか、エホバよ、あなたの馬の上に乗っていること。

Currus Tui salus, calcasti Mare Equis Tuis, lutum aquarum” (Hab. iii. 8, 15); あなたの救いの戦車、あなたは海をあなたの馬で踏んだ、泥水を」(ハバクク2:8, 15)。

“Ungulae Equorum Jehovae sicut rupes reputantur” (Esaj. v. 28); 「エホバの馬のひづめはごつごつの岩のように見なされる」(イザヤ5:28)。

“Die illo percutiam omnem Equum stupore, et Equitem ejus furore; 「その日に、わたしはすべての馬を驚きで打つ、またその騎手を狂乱で。

et omnem Equum populorum percutiam caecitate” (Sach. xii. 4); また、わたしは民のすべての馬を盲目で打つ」(ゼカリヤ12:4)。

“In die illo erit super tintinnabulis Equi sanctitas Jehovae” (Sach. xiv. 20); 「その日の中で、馬の鈴の上にエホバの聖なるものがある」(ゼカリヤ16:20)。

“Quia oblivisci fecit eam Deus sapientiam, nec impertitus est intelligentiam, quo tempore in altum se attollit, ridet Equum et Equitem ejus” (Hiob xxxix. 17, 18, seq.); 「神は彼女を(に)知恵を忘れることした、知性を分け与えもしなかったので、(どんな)時に、〔彼女が〕自分自身を高いところに上げる、馬とその騎手を笑う」(ヨブ記39:17, 18)。

“Exscindam Equum ex Hierosolyma, contra loquetur pacem gentibus” (Sach. ix. 10); 「わたしはエルサレムから馬を取り除く、諸国民に対して平和を話す(未来)」(ゼカリヤ11:10)。

“Prae increpatione Tua, Deus Jacobi,{2} obdormivit et currus et Equus” (Psalm. lxxvi. 7 [B.A. 6]{3}; 「あなたの叱責のために、ヤコブの神よ、また戦車また馬は眠り込んだ」」(詩篇76:6)。

“Evertam thronum regnorum, ac evertam Currum et Equitantes in eo, et descendent Equi et Equites eorum” (Hagg. ii. 22); 「わたしは王の座をひっくり返す、そして戦車とその中の乗る者をひっくり返す、また馬とその騎手は降りる」(ハガイ2:22)。

“Dispergam per Te regna, dispergam per Te Equum et Equitem ejus” (Jerem. li. 20, 21); 「わたしはあなたによって王国を追い散らす、あなたによって馬とその騎手を追い散らす」(エレミヤ51:20, 21)。

“Congregate vos a circuitu super sacrificium Meum; 「あなたがたはわたしのいけにえの上に集まれ。

satiabimini super mensa Mea Equo et Curru; わたしの食卓の上で馬と戦車を食べ飽きよ。

sic dabo gloriam Meam inter gentes (Ezech. xxxix 17, 20, 21); このようにわたしはわたしの栄光を国民の間に与える」(エゼキエル39:17, 20, 21)。

“Congregamini ad Caenam magnam Dei, et comedetis carnes Equorum et Sedentium super illis” (Apoc. xix. 17, 18); 「あなたがたは神の大きな晩餐に集まれ、またあなたがたは馬の、またその上に座っている者の肉を食べる(未来)」(黙示録19:17, 18)。

“Dan erit aspis super semita, mordens calcaneos Equi, et cadet Eques{4} ejus retrorsum; 「ダンは小道の上の(エジプト)コブラ、馬のかかとを咬んでいる、またその騎手は後ろに落ちる。

salutem Tuam exspecto Jehovah” (Genes. xlix. 17, 18); あなたの救いを、私は待ち望む、エホバよ」(創世記49:17, 18)。

“Accinge gladium Tuum, Potens, conscende, Equita super Verbo veritatis” (Psalm. xlv. 4, 5{5} [B. A. 3, 4]]; 「あなたの剣を腰に帯びよ、力強い者よ、乗れ、〝真理〟のみことばの上に(馬に)乗れ」(詩篇45:3, 4)。

“Cantate Deo, extollite Equitantem super nubibus” (Psalm. lxviii. 5 [B. A. 4]); 「神を歌え、雲の上に乗っている者を称賛せよ」(詩篇68:4)。

“Ecce Jehovah Equitans super nube” (Esaj. xix. 1{6}); 「見よ、雲の上に乗っているエホバ」(イザヤ19:1)。

“Psallite Domino Equitanti super Caelo Caeli antiquitatis” (Psalm. lxviii. 33, 34{7} [B.A. 32, 33]); 「昔の天の天の上に乗っている主を演奏せよ(ほめ歌を歌え)」(詩篇68:32, 33)。

“Deus Equitavit super Cherubo” (Psalm. xviii. 11 [B.A. 10]); 「神はケルブの上に乗った」(詩篇18:10)。

“Tunc deliciaberis in Jehovah, et Equitare te faciam super excelsa terrae” (Esaj. lviii. 14); 「その時、あなたはエホバの中で楽しむ(未来)、わたしはあなたを地の高いところへ乗ることをする」(イザヤ58:14)。

“Jehovah solus duxit eum, et Equitare fecit eum super excelsa terrae (Deut. xxxii. 12, 13); 「主だけが彼を導いた、またわたしは彼を地の高いところへ乗ることをする」(申命記32:12, 13)。

“Equitare faciam Ephraimum” (Hosch. x. 11); 「わたしはエフライムを乗ることをする」(ホセア10:11)。

[3] “Ephraimus” etiam significat intellectum Verbi. [3] 「エフライム」もまたみことばの理解力を意味する。

Quoniam Elias et Elisaeus repraesentabant Dominum quoad Verbum, ideo illi vocati sunt “Currus Israelis et Equites ejus:” エリヤとエリシャは、みことばに関する主を表象したので、それゆえ、彼らは「イスラエルの戦車とその騎手」と呼ばれた――

Elisaeus dixit ad Eliam, “Pater mi, Pater mi, Currus Israelis et Equites ejus” (2 Reg. ii, 12); エリシャはエリヤに言った、「私の父、私の父、イスラエルの戦車とその騎手」(列王記2:12)。

Et Joas Rex ad Elisaeum, “Pater mi, Currus Israelis et Equites ejus” (2 Reg. xiii. 14); また、王ヨアシュはエリシャへ〔言った〕、「私の父、私の父、イスラエルの戦車とその騎手」(列王記13:14)。

“Aperuit Jehovah oculos pueri Elisaei, et vidit et ecce mons plenus Equis et Curribus igneis circum Elisaeum” (2 Reg. vi. 17); 「エホバがエリシャの少年の目を開いた、また見た、また見よ、山は馬と日の戦車で満ちて〔いた〕、エリシャのまわりに」(列王記6:17)。

“currus” significat doctrinam e Verbo, et “eques” sapientem inde. 「戦車」はみことばからの教えを意味する、また「騎手」はここからの知恵を。

Similia significantur per 同様のものが~によって意味される

Quatuor Currus exeuntes inter montes aeris, et per quatuor Equos illis alligatos, qui erant rufi, nigri, albi et grandinati, qui etiam vocantur quatuor Spiritus, et dicuntur exivisse a stando juxta Dominum totius terrae (Sach. vi. 1-8, 15). 青銅の山の間から出て来ている四つの戦車、また四つの馬によってそれらに結び付けられている、それらは赤い、黒い、白いまたまだら(毛)の〔馬〕、それらもまた四つの霊と呼ばれる、また全地の主のすぐ近くに立っている〔こと〕から出て行くことと言われる(ゼカリヤ6:1-8, 15)。

In his locis per “equos” significatur intellectus Verbi seu intellectus veri ex Verbo; これらの箇所の中で「馬」によって、みことばの理解力が、またはみことばからの真理の理解力が意味される。

pariter aliis in locis. ほかに、他の箇所の中に。

[4] Hoc adhuc constare potest ex “equis” in sensu opposito nominatis, in quo significant intellectum Verbi et veri per ratiocinia falsificatum, et quoque deperditum, tum propriam intelligentiam; [4] このことは「馬」からさらに明らかにすることができる正反対の意味の中で名前を上げられれいる、その中で誤まった推論によって虚偽化されたみことばと真理の理解力が意味される、そしてまた失われた、なおまたプロプリウムの知性を。

ut in sequentibus: 例えば、続くものの中に――

“Vae descendentibus in Aegyptum pro auxiliis, et super Equis innituntur, et non respiciunt ad Sanctum Israelis: 「わざわい〔あれ〕エジプトに降る者に、助けのために、馬の上にあてにする、またイスラエルの聖なる者に留意しない。

nam Aegyptus homo et non Deus, et Equi ejus caro et non spiritus” (Esaj. xxxi. 1, 3): なぜなら、エジプトは人間〔であり〕、神でない、またその馬は肉〔であり〕、霊でないからである」(イザヤ31:1, 3)。

“Pones supra Israelem Regem, quem elegerit Jehovah: 「あなたはイスラエルの上に王を置く(未来)、その者をエホバが選ぶ(未来完了)。

modo non multiplicet sibi Equos, ne reducat populum in Aegyptum, ut multiplicet Equos” (Deutr. xvii. 15, 16{8}); ただ自分自身に馬を増やさない(未来)、民をエジプトの中に戻さないように〔せよ〕、馬を増やすために」(申命記17:15, 16)。

haec dicta sunt, quia per “Aegyptum” significatur scientia ac ratiocinatio ex propria intelligentia, unde falsificatio veri Verbi, quae hic est “equus.” これらが言われた、プロプリウムの(自己固有の)知性から知識と誤まった推論が意味されるので、ここからみことばの真理の虚偽化〔がある〕、それがここに「馬」である。

“Aschur non servabit nos, super Equo non Equitabimus” (Hosch. xiv. 4[B.A. 3]); 「アッシリアは私たちを救わない、馬の上に私たちは乗らない」(ホセア14:3)。

“Hi in Curru et illi in Equis, nos vero in Nomine Dei nostri gloriabimur” (Psalm. xx 8{9} [B.A. 7]); 「これらの者は戦車に、またそれらの者は馬に、けれども、私たちは私たちの神の名前に誇る(未来)」(詩篇20:7)。

“Mendacium Equus ad salutem” (Psalm. xxxiii. 17): 「馬は救いに偽り〔である〕」(詩篇33:17)。

“Jehovah non in robore Equi delectatur” (Psalm. cxlvii. 10); 「エホバは馬の力を喜ばない」(詩篇147;10)。

“Dixit Sanctus Israelis, in fiducia erit virtus vestra: 「イスラエルの聖なる者は言った、信頼の中にあなたがたの力がある。

sed dixistis, Non super Equo fugiemus, et super Veloce Equitabimus” (Esaj. xxx. 15, 16); しかし、あなたがたは言った、いいえ、私たちは馬の上で逃げる(未来)、また私たちは速いもの〔馬〕の上に乗る(未来)」(イザヤ30:15, 16)。

“Ponet Jehovah Jehudam sicut Equum gloriae: 「エホバはユダを栄光の馬のように置く(する)。

pudefient Equitantes Equis” (Sach. x. 3, 5{10}); 馬に乗る者は恥じる☆」(ザカリヤ10:3, 5)。

☆ pudefientとは何でしょうか? わかりません、「恥じる」と訳しておきました。

“Vae urbi sanguinum, tota mendacio plena, et Equus hinniens, et Currus saltitans; 「わざわい〔あれ〕血の都に、全部が偽りが満ちている、またいななく馬が、また跳び続ける戦車が。

Eques ascendere faciens” (Nah. iii. 1-4); 騎手が上ることをしている」(ナホム3:1-4)。

“Adducam contra Tyrum Regem Babelis cum Equo et cum Curru et cum Equitibus; 「わたしはツロに対してバビロンの王を連れて来る、馬とともに、また戦車と、また騎手と。

prae abundantia Equorum obteget te pulvis eorum, prae voce Equitis et Currus commovebuntur muri tui; 馬の満ちることのためにあなたをそのちりで覆う、騎手と戦車の声のためにあなたの城壁は揺り動かされる。

per ungulas Equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas” (Ezech. xxvi. 7-11); 自分の馬のひづめによってあなたのすべての街路を踏みつける」(エゼキエル26:7-11)。

per “Tyrum” significatur Ecclesia quoad cognitiones veri, hic eas in illa falsificatas, quae sunt “equi Babelis.” 「ツロ」によって真理の知識(認識)に関する教会が意味される、ここに虚偽(曲解)の中のそれら〔知識(認識)〕が、それらが「バビロンの馬」である。

(Praeter aliis in locis, ut Esaj. v. 26, 28; Jerem. vi. 22, 23 cap. viii. 16; cap. xlvi. 4, 9; cap. l. 37, 38, 42{11}; Ezech. xvii. 15; cap. xxiii. 6, 20{12}; Hab. i. 6, 8-10; Psalm. lxvi. 12{13}) (ほかに他の箇所の中に、例えば、イザヤ5: 26, 28、エレミヤ6:22, 23、第8章16、第46章4, 9、第50章37, 38, 42{11}、エゼキエル17:15、第23章6, 20{12}、ハバクク1:6, 8-10、詩篇76:12{13})

Intellectus Verbi deperditus etiam significatur per “equum rufum,” “nigrum,” et “pallidum” in nunc sequentibus. 失われた、みことばの理解力もまた「赤い馬」によって意味される、「黒い」また「青ざめた」、今や、続くものの中に。

Quod “equus” significet veri ex Verbo, sit ex apparentiis in mundo spirituali, videatur in Opusculo de Equo Albo. 「馬」がみことばからの理解力を意味することは、霊界の中の外観からである、小著『白い馬について』の中に見られる。

@1 256 pro “257” 注1 「257」の代わりに 256

@2 Deus Jacobi pro “Jehovah” 注2 「Jehovah」の代わりに Deus Jacobi

@3 7 pro “6, 7″ 注3 「6, 7」の代わりに 7

@4 Eques pro “Equus” 注4 「Equus」の代わりに Eques

@5 4, 5 pro “5, 6″ 注5 「5, 6」の代わりに 4, 5

@6 1 pro “1, 2″ 注6 「1, 2」の代わりに 1

@7 33, 34 pro “34” 注7 「34」の代わりに 33, 34

@8 15, 16 pro “14, 15, 16″ 注8 「14, 15, 16」の代わりに 15, 16

@9 8 pro “8, 9″ 注9 「」の代わりに

@10 3, 5 pro “3, 4, 5″ 注10  「3, 4, 5」の代わりに 3, 5

@11 42 pro “43” 注11 「43」の代わりに 42

@12 6, 20 pro “5, 20″ 注12 「5, 20」の代わりに 6, 20

@13 12 pro “11, 12″ 注13 「11, 12」の代わりに 12

原典講読『啓示された黙示録』 298(訳文)

(3) 訳文

 298(2節) 「また、私は見た、また、見よ、白い馬」は、これらの者のもとのみことばからの真理と善の理解力を意味する。

 「馬」によって、みことばの理解力が、また「白い馬」によって、みことばからの真理の理解力が意味される。というのは、「白」は真理について述べられるから(167番)。

 「馬」がみことばの理解力を意味することは、特定的な小著『白い馬について』の中に示されている。しかし、そこに何らかの箇所だけが引用されているので、確信のためにここに多くのものが引用される。このことは、「馬」が小羊が開いた巻き物から出て行くことが見られたこと、また「動物」が「来い、見よ」と言ったことからはっきりと明らかである。というのは、「動物」によってみことばが意味されるから(239, 275, 289番)。また「巻き物」によって同様に(256番)。また「人の子」によって、その方はここに「小羊」である、みことばに関する主が(44番)。これらから初めて、「馬」によってここにみことばの理解力以外に何らかのものが意味されないことが明らかである。

 このことは「黙示録」の中の次のこれらからはっきりと明らかである――

 

 私は開かれた天を見た、その時、見よ、白い馬を、その上に乗っている方は神のみことばと呼ばれる。また衣服(衣)の上にまたその方のももの上に書かれたご自分の名前、「王の王、また主の主」を持っている。また天の中のその方の軍勢が白い馬の上に〔乗って〕その方に従った(19:11, 13,14, 16)。

 

 [2] 「馬」がみことばの理解力を意味することは、続く箇所からさらに明らかにすることができる――

 

 海に対してあなたの憤りがあるのか、エホバよ、あなたの馬の上に乗っていること。あなたの救いの戦車は、海を、泥水を、あなたの馬で踏んだ(ハバクク2:8, 15)。

 エホバの馬のひづめはごつごつの岩のように見なされる(イザヤ5:28)。

 その日に、わたしはすべての馬を驚きで、またその騎手を狂乱で打つ。また、わたしは民のすべての馬を盲目で打つ(ゼカリヤ12:4)。

 その日に、馬の鈴の上にエホバの聖なるものがある(ゼカリヤ16:20)。

 神は彼女に知恵を忘れさせた、知性を分け与えもしなかったので、彼女が〕自分自身を高いところに上げる時に、〔彼女は〕馬とその騎手を笑う(ヨブ記39:17, 18)。

 わたしはエルサレムから馬を取り除き、諸国民に対して平和を話す(ゼカリヤ11:10)。

 あなたの叱責のために、ヤコブの神よ、戦車と馬は眠り込んだ(詩篇76:6)。

 わたしは王の座をひっくり返す、そして戦車とその中の乗る者をひっくり返す。馬とその騎手は降りる(ハガイ2:22)。

 わたしは、あなたによって王国を追い散らし、あなたによって馬とその騎手を追い散らす」(エレミヤ51:20, 21)。

 あなたがたは、わたしのいけにえの上に集まれ。わたしの食卓の上で馬と戦車を食べ飽きよ。このように、わたしはわたしの栄光を国民の間に与える(エゼキエル39:17, 20, 21)。

 あなたがたは神の大きな晩餐に集まれ。またあなたがたは馬の、またその上に座っている者の肉を食べよ(黙示録19:17, 18)。

 ダンは小道の上のコブラ、馬のかかとを咬んでいる、その騎手は後ろに落ちる。あなたの救いを、私は待ち望む、エホバよ(創世記49:17, 18)。

 あなたの剣を腰に帯びよ、力強い者よ。乗れ、〝真理〟のみことばの上に(馬に)乗れ(詩篇45:3, 4)。

 神を歌え、雲の上に乗っている者を称賛せよ(詩篇68:4)。

 見よ、雲の上に乗っているエホバを(イザヤ19:1)。

 昔の天の天の上に乗っている主を演奏せよ(ほめ歌を歌え)(詩篇68:32, 33)。

 神はケルブの上に乗った(詩篇18:10)。

 その時、あなたはエホバの中で楽しむ、わたしはあなたを地の高いところへ乗せる(イザヤ58:14)。

 主だけが彼を導いた。わたしは彼を地の高いところへ乗せる(申命記32:12, 13)。

 わたしはエフライムを乗せる(ホセア10:11)。

 

 [3] 「エフライム」もまたみことばの理解力を意味する。

 エリヤとエリシャは、みことばに関する主を表象したので、それゆえ、彼らは「イスラエルの戦車とその騎手」と呼ばれた――

 

 エリシャはエリヤに言った、「私の父、私の父、イスラエルの戦車とその騎手」(列王記2:12)。

 また、王ヨアシュはエリシャへ〔言った〕、「私の父、私の父、イスラエルの戦車とその騎手」(列王記13:14)。

 エホバがエリシャの少年の目を開いた、また見た。見よ、山は馬と日の戦車でエリシャのまわりに満ちて〔いた〕(列王記6:17)。

 

 「戦車」は、みことばからの教えを、また「騎手」はここからの知恵を意味する。

 同様のものが、青銅の山の間から出て来ている四つの戦車、またそれらに結び付けられている四つの馬によって、それらは赤い、黒い、白いまたまだら(毛)の〔馬〕、それらもまた四つの霊と呼ばれるまた全地の主のすぐ近くに立っている〔こと〕から出て行くことと言われることにによって意味される(ゼカリヤ6:1-8, 15)。

 

 これらの箇所の中で「馬」によって、みことばの理解力が、またはみことばからの真理の理解力が意味される。ほかに、他の箇所の中に。

 [4] このことは正反対の意味の中で名前を上げられ「馬」から、その中で誤まった推論によって虚偽化され、そしてまた失われた、みことばと真理の理解力が、なおまたプロプリウムの知性が意味されていることをさらに明らかにすることができる。例えば、続くものの中に――

 

 わざわい〔あれ〕、助けのためにエジプトに降る者に。馬をあてにし、イスラエルの聖なる者に留意しない。なぜなら、エジプトは人間〔であり〕、神ではない、またその馬は肉〔であり〕、霊ではないからである(イザヤ31:1, 3)。

 あなたはイスラエルの上にエホバが選んだ者を王として置かねばならない。ただ自分自身に馬を増やさでたはならない、馬を増やすために民をエジプトの中に戻さないように〔せよ〕(申命記17:15, 16)。

 

 これらが、プロプリウムの(自己固有の)知性から知識と誤まった推論が意味されるので言われた、ここからみことばの真理の虚偽化〔があり〕、それがここに「馬」である。

 

  アッシリアは私たちを救わない、馬の上に私たちは乗らない」(ホセア14:3)。

  これらの者は戦車に、またそれらの者は馬に、けれども、私たちは私たちの神の名前に誇る」(詩篇20:7)。

  馬は救いに偽りである(詩篇33:17)。

  エホバは馬の力を喜ばない(詩篇147;10)。

  イスラエルの聖なる者は言った、「信頼の中にあなたがたの力がある」。 しかし、あなたがたは言った、「いいえ、私たちは馬の上で逃げる。私たちは速いもの〔馬〕の上に乗る」(イザヤ30:15, 16)。

  エホバはユダを栄光の馬のようにする。馬に乗る者は恥じる(ザカリヤ10:3, 5)。

 わざわい〔あれ〕血の都に、全部に偽りが、いななく馬が、た跳び続ける戦車が満ちている。騎手が上ろうとしている」(ナホム3:1-4)。

  わたしはツロに対してバビロンの王を連れて来る、馬、戦車、騎手とともに。馬の満ちることのために、あなたをそのちりで覆う。騎手と戦車の声のために、あなたの城壁は揺り動かされる。自分の馬のひづめによって、あなたのすべての街路を踏みつける(エゼキエル26:7-11)。

 

「ツロ」によって真理の知識(認識)に関する教会が、ここに虚偽の中のそれら〔知識(認識)〕が意味され、それらが「バビロンの馬」である。

 (ほかに他の箇所の中に、例えば、イザヤ5: 26, 28、エレミヤ6:22, 23、8:16、46:4, 9、50:37, 38, 42{11}、エゼキエル17:15、23:6, 20、ハバクク1:6, 8-10、詩篇76:12)

 

 失われたみことばの理解力もまた「赤い馬」「黒い」また「青ざめた」によって、今や、続くものの中に意味される。

 「馬」がみことばからの理解力を意味するのは、霊界の中の外観からであることが小著『白い馬について』の中に見られる。