(1) 原文
294. His adjiciam hoc MEMORABILE:―
In mundo naturali est homini duplex loquela, quia duplex cogitatio, exterior et interior; potest enim homo loqui ex cogitatione interiore et simul tunc ex cogitatione exteriore, et potest loqui ex cogitatione exteriore et non ex interiore, imo contra interiorem; inde simulationes, assentationes et hypocrises. At in mundo spirituali non est homini duplex loquela, sed simplex: loquitur ibi sicut cogitat, alioquin sonus stridet, et laedit aures; at usque potest silere, et sic non evulgare mentis suae cogitata: quare hypocrita, dum inter sapientes venit, vel abit, vel proripit se ad angulum in conclavi, et facit se inconspicuum, et sedet mutus.
[2] Quondam erant multi in mundo spirituum congregati, et de hac re inter se loquebantur, dicentes, quod non posse loqui nisi sicut cogitat, sit durum illis in bonorum consortio, qui non juste cogitaverunt de Deo et de Domino. In medio congregatorum erant Reformati, et multi ex Clero, et juxta illos Pontificii cum Monachis: ac hi et illi primum dixerunt, quod hoc non durum sit; “Quid opus aliter loqui quam sicut cogitat: et si forte non juste cogitet, potestne comprimere labia, et tenere silentium.”
Et Clerus dixit, “Quis non cogitat juste de Deo et de Domino.” Sed aliqui ex congregatis dixerunt, “Tentemus tamen.”
Et dictum est illis qui se confirmaverunt in Trinitate Personarum de Deo, imprimis ex his verbis in Doctrina Athanasiana, “Una Persona est Patris, alia Filii, et alia Spiritus Sancti, et sicut Pater est Deus ita Filius est Deus et{1} Spiritus Sanctus est Deus,” ut dicerent “Unum Deum;” sed non potuerunt. Contorserunt et plicaverunt labia in plures sinus, et non potuerunt articulare sonum in voces alias quam ideis cogitationis eorum consonas, quae erant trium Personarum, et inde trium Deorum.
[3] Porro dictum est ad illos, qui confirmaverunt fidem separatam a charitate, ut nominarent Jesum, sed non potuerunt; at omnes potuerunt dicere Christum, et quoque Deum Patrem. Hoc mirati sunt, et quaesiverunt causam, et invenerunt hanc, quod oraverint Deum Patrem propter Filium, et non oraverint Ipsum Salvatorem; “Jesus” enim significat Salvatorem.
[4] Porro dictum est illis, ut ex cogitatione de Humano Domini dicerent “Divinum Humanum;” sed nemo ex Clero, qui ibi aderat, potuit, at aliqui ex Laicis potuerunt; quare hoc in seriam ventilationem missum est: et tunc,
1. Lecta sunt coram illis haec apud Evangelistas:
“Pater dedit omnia in manum Filio” (Joh. iii 35);
“Pater dedit Filio potestatem omnis carnis” (Joh. xvii 2);
“Omnia Mihi tradita sunt a Patre” (Matth. xi 27);
“Data est Mihi omnis potestas in Caelo et in Terra” (Matth. xxviii. 18):
@1 et pro “e”
et dictum est illis, “Tenete inde in cogitatione, quod Christus tam quoad Divinum quam quoad Humanum Suum sit Deus Caeli et terrae, et sic enuntiate Divinum Humanum.”
Sed usque non potuerunt, et dixerunt, quod quidem exinde tenerent aliquid cogitationis ex intellectu de eo, sed usque non aliquid agnitionis, et quod ideo non possent.
[5] 2. Postea lectum est coram illis ex Luca (cap. i. 32, 34, 35), quod Dominus quoad Humanum esset Filius Jehovae Dei et quod ubivis in Verbo quoad Humanum dicatur “Filius Dei,” et quoque “Unigenitus;” et petierunt ut hoc tenerent in cogitatione, et quoque quod Unigenitus Filius Dei natus in mundo non possit non esse Deus, sicut Pater est Deus, et eloquerentur “Divinum Humanum.”
Sed dixerunt, “Non possumus, ex causa quia spiritualis nostra cogitatio, quae est interior, non admittit in cogitationem proximam loquelae alias ideas quam similes,” et quod inde percipiant, quod non liceat nunc cogitationes suas dividere, sicut in mundo naturali.
[6] 3. Deinde lecta sunt coram illis Domini verba ad Philippum haec:
“Dixit Philippus, Domine, monstra nobis Patrem: et dixit Dominus, Qui videt Me, vidit Patrem; nonne credis quod Ego in Patre et Pater in Me” (Joh. xv. 8-11);
et quoque alia loca, quod
Pater et Ipse unum sint (Joh. x. 30; et alibi):
et dictum est illis, ut tenerent id in cogitatione, et sic dicerent “Divinum Humanum.”
Sed quia illa cogitatio non fuit radicata in agnitione quod Dominus esset Deus etiam quoad Humanum, ideo non potuerunt; contorserunt labia in plicas usque ad indignationem, et voluerunt cogere os suum ad enuntiandum, et extorquere, sed non valuerunt. Causa erat, quia ideae cogitationis, quae fluit ex agnitione, unum faciunt cum vocibus linguae apud illos qui in mundo spirituali sunt; et ubi ideae illae non sunt, non dantur voces, nam ideae fiunt voces in loquela.
[7] 4. Porro lecta sunt coram illis, ex Doctrina Ecclesiae in universo terrarum Orbe recepta, haec: “Quod Divinum et Humanum in Domino non sint duo, sed unum, imo una Persona, unita prorsus sicut anima et corpus” (haec ex Fide Symbolica Athanasiana); et dictum est illis, “Ex inde potestis omnino habere ideam ex agnitione, quod Humanum Domini sit Divinum, quia Anima Ipsius est Divinum; est enim ab Ecclesiae vestrae doctrina, quam in mundo agnoveratis: insuper est anima ipsa essentia et corpus est forma, ac essentia et forma unum faciunt sicut esse et existere, et sicut causa efficiens effectus et ipse effectus.”
Retinuerunt illam ideam, et voluerunt ex illa enuntiare “Divinum Humanum,” sed non potuerunt; interior enim idea de Humano Domini exterminavit et expunxit “ideam hanc novam adscititiam,” ut illam vocabant.
[8] 5. Adhuc coram illis lectum est ex Johanne, hoc:
“Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: et Verbum Caro factum est” (i. 1, 14);
et ex Paulo hoc:
“In Christo Jesu habitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter” (Coloss. ii. 9);
et dictum est illis ut firmiter cogitarent, quod Deus Qui fuit Verbum, factus sit Caro, et quod omne Divinum in Ipso habitet corporaliter: “forte sic potestis enuntiare Divinum Humanum.”
Sed usque non potuerunt, dicentes aperte, quod non possent habere ideam Divini Humani, quia Deus est Deus, et homo est homo: et “Deus est Spiritus, et de spiritu non alter cogitavimus quam sicut de vento aut aethere.”
[9] 6. Tandem dictum est illis, “Nostis quod Dominus dixerit,
`Manete in Me, et Ego in vobis: qui manet in Me et Ego in illo, [hic] fert illorum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam'” (Joh. xv. 4, 5);
et quia aliqui ex Clero Angliae aderant, lectum est coram illis ex una illorum Oratione ante Sanctam Communionem, “For, when we spiritually eat the flesh of Christ, and drink the blood, then we dwell in Christ, and Christ in us:” “Si nunc cogitatis, quod hoc non dari possit, nisi Humanum Domini sit Divinum, enuntiate itaque Divinum Humanum ex agnitione in cogitatione.”
Sed usque non potuerunt; fuit enim idea illis tam alte impressa, quod aliud esset Divinum Domini, et aliud Humanum Ipsius, ut quod Divinum Ipsius esset simile Divino Patris, et Humanum simile humano alterius hominis.
At dictum est illis, “Quomodo potestis ita cogitare: num rationalis mens potest usquam cogitare Deum esse tres, et Dominum esse duos.”
[10] 7. Postea converterunt se ad Lutheranos, dicentes, quod Augustana Confessio et Lutherus docuerint, quod Filius Dei et Filius Hominis in Christo sint una Persona, et quod Ipse etiam quoad Humanam Naturam sit Verus, Omnipotens ac Aeternus Deus; et quod quoad illam etiam ad dextram Omnipotentis Dei praesens gubernet omnia in Caelis et in Terris, impleat omnia, nobiscum sit, et in nobis habitet et operetur; et quod non sit adorationis differentia, quia per Naturam quae cernitur, adoratur Divinitas quae non cernitur; ita quod in Christo Deus sit Homo et Homo Deus.
His auditis responderunt, “Est ne ita.” Et circumspexerunt, et mox dixerunt, “Haec prius non novimus, quare nec possumus.”
At unus et alter dixit, “Legimus id et scripsimus id, sed usque dum de eo in nobis ex nobis cogitavimus, fuerunt modo verba, quorum ideam interiorem non habuimus.”
[11] 8. Tandem conversi ad Pontificios dixerunt, “Forte vos potestis nominare Divinum Humanum, quia creditis quod in vestra Eucharistia in Pane et Vino et in omni ejus parte sit integer Christus: et quoque adoratis Ipsum, cum monstratis et circum fertis hostias, ut Deum: tum quia vocatis Mariam Dei genetricem, consequenter agnoscitis quod genuerit Deum, hoc est, Divinum Humanum.
Et illi tunc voluerunt enuntiare illud ex illis ideis cogitationum de Domino, sed non potuerunt, propter materialem ideam de Corpore et Sanguine Ipsius; et propter assertionem quod Humana potestas et non Divina translata sit ab Ipso in Papam.
Et surrexit unus Monachus et dixit, quod possit cogitare Divinum Humanum de Sanctissima Virgine Maria Deipara, et quoque de Sancto monasterii sui.
Et alter Monachus accessit dicens, “Ego possum ex idea cogitationis meae dicere Divinum Humanum de Sanctissimo Papa potius quam de Christo;” sed tunc alii Monachi retraxerunt illum, et dixerunt, “Pudeat te.”
[12] Post haec visum est Caelum apertum, et visae sunt Linguae sicut flammulae descendentes et influentes apud quosdam; et illi tunc celebrabant Divinum Humanum Domini, dicentes, “Removete ideam trium Deorum, et credite quod in Domino habitet omnis plenitudo Divinitatis corporaliter, et quod Pater et Ipse unum sint, sicut anima et corpus unum sunt, et quod Deus non sit ventus aut aether, sed quod sit Homo, et tunc conjungemini Caelo, et per id a Domino poteritis nominare Jesum, et dicere Divinum Humanum.”