原典講読『啓示された黙示録』 294(原文)

(1) 原文

294. His adjiciam hoc MEMORABILE:―

In mundo naturali est homini duplex loquela, quia duplex cogitatio, exterior et interior; potest enim homo loqui ex cogitatione interiore et simul tunc ex cogitatione exteriore, et potest loqui ex cogitatione exteriore et non ex interiore, imo contra interiorem; inde simulationes, assentationes et hypocrises. At in mundo spirituali non est homini duplex loquela, sed simplex: loquitur ibi sicut cogitat, alioquin sonus stridet, et laedit aures; at usque potest silere, et sic non evulgare mentis suae cogitata: quare hypocrita, dum inter sapientes venit, vel abit, vel proripit se ad angulum in conclavi, et facit se inconspicuum, et sedet mutus.

[2] Quondam erant multi in mundo spirituum congregati, et de hac re inter se loquebantur, dicentes, quod non posse loqui nisi sicut cogitat, sit durum illis in bonorum consortio, qui non juste cogitaverunt de Deo et de Domino. In medio congregatorum erant Reformati, et multi ex Clero, et juxta illos Pontificii cum Monachis: ac hi et illi primum dixerunt, quod hoc non durum sit; “Quid opus aliter loqui quam sicut cogitat: et si forte non juste cogitet, potestne comprimere labia, et tenere silentium.”

Et Clerus dixit, “Quis non cogitat juste de Deo et de Domino.” Sed aliqui ex congregatis dixerunt, “Tentemus tamen.”

Et dictum est illis qui se confirmaverunt in Trinitate Personarum de Deo, imprimis ex his verbis in Doctrina Athanasiana, “Una Persona est Patris, alia Filii, et alia Spiritus Sancti, et sicut Pater est Deus ita Filius est Deus et{1} Spiritus Sanctus est Deus,” ut dicerent “Unum Deum;” sed non potuerunt. Contorserunt et plicaverunt labia in plures sinus, et non potuerunt articulare sonum in voces alias quam ideis cogitationis eorum consonas, quae erant trium Personarum, et inde trium Deorum.

[3] Porro dictum est ad illos, qui confirmaverunt fidem separatam a charitate, ut nominarent Jesum, sed non potuerunt; at omnes potuerunt dicere Christum, et quoque Deum Patrem. Hoc mirati sunt, et quaesiverunt causam, et invenerunt hanc, quod oraverint Deum Patrem propter Filium, et non oraverint Ipsum Salvatorem; “Jesus” enim significat Salvatorem.

[4] Porro dictum est illis, ut ex cogitatione de Humano Domini dicerent “Divinum Humanum;” sed nemo ex Clero, qui ibi aderat, potuit, at aliqui ex Laicis potuerunt; quare hoc in seriam ventilationem missum est: et tunc,

1. Lecta sunt coram illis haec apud Evangelistas:

 

“Pater dedit omnia in manum Filio” (Joh. iii 35);

“Pater dedit Filio potestatem omnis carnis” (Joh. xvii 2);

“Omnia Mihi tradita sunt a Patre” (Matth. xi 27);

“Data est Mihi omnis potestas in Caelo et in Terra” (Matth. xxviii. 18):

@1 et pro “e”

 

et dictum est illis, “Tenete inde in cogitatione, quod Christus tam quoad Divinum quam quoad Humanum Suum sit Deus Caeli et terrae, et sic enuntiate Divinum Humanum.”

Sed usque non potuerunt, et dixerunt, quod quidem exinde tenerent aliquid cogitationis ex intellectu de eo, sed usque non aliquid agnitionis, et quod ideo non possent.

[5] 2. Postea lectum est coram illis ex Luca (cap. i. 32, 34, 35), quod Dominus quoad Humanum esset Filius Jehovae Dei et quod ubivis in Verbo quoad Humanum dicatur “Filius Dei,” et quoque “Unigenitus;” et petierunt ut hoc tenerent in cogitatione, et quoque quod Unigenitus Filius Dei natus in mundo non possit non esse Deus, sicut Pater est Deus, et eloquerentur “Divinum Humanum.”

Sed dixerunt, “Non possumus, ex causa quia spiritualis nostra cogitatio, quae est interior, non admittit in cogitationem proximam loquelae alias ideas quam similes,” et quod inde percipiant, quod non liceat nunc cogitationes suas dividere, sicut in mundo naturali.

[6] 3. Deinde lecta sunt coram illis Domini verba ad Philippum haec:

 

“Dixit Philippus, Domine, monstra nobis Patrem: et dixit Dominus, Qui videt Me, vidit Patrem; nonne credis quod Ego in Patre et Pater in Me” (Joh. xv. 8-11);

 

et quoque alia loca, quod

 

Pater et Ipse unum sint (Joh. x. 30; et alibi):

 

et dictum est illis, ut tenerent id in cogitatione, et sic dicerent “Divinum Humanum.”

 

Sed quia illa cogitatio non fuit radicata in agnitione quod Dominus esset Deus etiam quoad Humanum, ideo non potuerunt; contorserunt labia in plicas usque ad indignationem, et voluerunt cogere os suum ad enuntiandum, et extorquere, sed non valuerunt. Causa erat, quia ideae cogitationis, quae fluit ex agnitione, unum faciunt cum vocibus linguae apud illos qui in mundo spirituali sunt; et ubi ideae illae non sunt, non dantur voces, nam ideae fiunt voces in loquela.

[7] 4. Porro lecta sunt coram illis, ex Doctrina Ecclesiae in universo terrarum Orbe recepta, haec: “Quod Divinum et Humanum in Domino non sint duo, sed unum, imo una Persona, unita prorsus sicut anima et corpus” (haec ex Fide Symbolica Athanasiana); et dictum est illis, “Ex inde potestis omnino habere ideam ex agnitione, quod Humanum Domini sit Divinum, quia Anima Ipsius est Divinum; est enim ab Ecclesiae vestrae doctrina, quam in mundo agnoveratis: insuper est anima ipsa essentia et corpus est forma, ac essentia et forma unum faciunt sicut esse et existere, et sicut causa efficiens effectus et ipse effectus.”

Retinuerunt illam ideam, et voluerunt ex illa enuntiare “Divinum Humanum,” sed non potuerunt; interior enim idea de Humano Domini exterminavit et expunxit “ideam hanc novam adscititiam,” ut illam vocabant.

[8] 5. Adhuc coram illis lectum est ex Johanne, hoc:

 

“Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: et Verbum Caro factum est” (i. 1, 14);

 

et ex Paulo hoc:

 

“In Christo Jesu habitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter” (Coloss. ii. 9);

 

et dictum est illis ut firmiter cogitarent, quod Deus Qui fuit Verbum, factus sit Caro, et quod omne Divinum in Ipso habitet corporaliter: “forte sic potestis enuntiare Divinum Humanum.”

Sed usque non potuerunt, dicentes aperte, quod non possent habere ideam Divini Humani, quia Deus est Deus, et homo est homo: et “Deus est Spiritus, et de spiritu non alter cogitavimus quam sicut de vento aut aethere.”

[9] 6. Tandem dictum est illis, “Nostis quod Dominus dixerit,

 

`Manete in Me, et Ego in vobis: qui manet in Me et Ego in illo, [hic] fert illorum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam'” (Joh. xv. 4, 5);

 

et quia aliqui ex Clero Angliae aderant, lectum est coram illis ex una illorum Oratione ante Sanctam Communionem, “For, when we spiritually eat the flesh of Christ, and drink the blood, then we dwell in Christ, and Christ in us:” “Si nunc cogitatis, quod hoc non dari possit, nisi Humanum Domini sit Divinum, enuntiate itaque Divinum Humanum ex agnitione in cogitatione.”

Sed usque non potuerunt; fuit enim idea illis tam alte impressa, quod aliud esset Divinum Domini, et aliud Humanum Ipsius, ut quod Divinum Ipsius esset simile Divino Patris, et Humanum simile humano alterius hominis.

At dictum est illis, “Quomodo potestis ita cogitare: num rationalis mens potest usquam cogitare Deum esse tres, et Dominum esse duos.”

[10] 7. Postea converterunt se ad Lutheranos, dicentes, quod Augustana Confessio et Lutherus docuerint, quod Filius Dei et Filius Hominis in Christo sint una Persona, et quod Ipse etiam quoad Humanam Naturam sit Verus, Omnipotens ac Aeternus Deus; et quod quoad illam etiam ad dextram Omnipotentis Dei praesens gubernet omnia in Caelis et in Terris, impleat omnia, nobiscum sit, et in nobis habitet et operetur; et quod non sit adorationis differentia, quia per Naturam quae cernitur, adoratur Divinitas quae non cernitur; ita quod in Christo Deus sit Homo et Homo Deus.

His auditis responderunt, “Est ne ita.” Et circumspexerunt, et mox dixerunt, “Haec prius non novimus, quare nec possumus.”

At unus et alter dixit, “Legimus id et scripsimus id, sed usque dum de eo in nobis ex nobis cogitavimus, fuerunt modo verba, quorum ideam interiorem non habuimus.”

[11] 8. Tandem conversi ad Pontificios dixerunt, “Forte vos potestis nominare Divinum Humanum, quia creditis quod in vestra Eucharistia in Pane et Vino et in omni ejus parte sit integer Christus: et quoque adoratis Ipsum, cum monstratis et circum fertis hostias, ut Deum: tum quia vocatis Mariam Dei genetricem, consequenter agnoscitis quod genuerit Deum, hoc est, Divinum Humanum.

Et illi tunc voluerunt enuntiare illud ex illis ideis cogitationum de Domino, sed non potuerunt, propter materialem ideam de Corpore et Sanguine Ipsius; et propter assertionem quod Humana potestas et non Divina translata sit ab Ipso in Papam.

Et surrexit unus Monachus et dixit, quod possit cogitare Divinum Humanum de Sanctissima Virgine Maria Deipara, et quoque de Sancto monasterii sui.

Et alter Monachus accessit dicens, “Ego possum ex idea cogitationis meae dicere Divinum Humanum de Sanctissimo Papa potius quam de Christo;” sed tunc alii Monachi retraxerunt illum, et dixerunt, “Pudeat te.”
 [12] Post haec visum est Caelum apertum, et visae sunt Linguae sicut flammulae descendentes et influentes apud quosdam; et illi tunc celebrabant Divinum Humanum Domini, dicentes, “Removete ideam trium Deorum, et credite quod in Domino habitet omnis plenitudo Divinitatis corporaliter, et quod Pater et Ipse unum sint, sicut anima et corpus unum sunt, et quod Deus non sit ventus aut aether, sed quod sit Homo, et tunc conjungemini Caelo, et per id a Domino poteritis nominare Jesum, et dicere Divinum Humanum.”

原典講読『啓示された黙示録』 294(直訳)

(2) 直訳

294. His adjiciam hoc MEMORABILE:―  294 これらに私はこのメモラビリアを付け加える――

In mundo naturali est homini duplex loquela, quia duplex cogitatio, exterior et interior; 自然界の中で、人間に二重(二様)の話し方がある、二重の思考、外なるものと内なるもの〔がある〕ので。

potest enim homo loqui ex cogitatione interiore et simul tunc ex cogitatione exteriore, et potest loqui ex cogitatione exteriore et non ex interiore, imo contra interiorem; というのは、人間は内なる思考から話すことができるから、また同時にその時、外なる思考から、また外なる思考から話すことができる、また内なるものからでなく、それどころか内なるもの〔思考〕に反して〔話すことができる〕。

inde simulationes, assentationes et hypocrises. ここから、見せかけ、へつらい(お世辞)、偽善〔がある〕。

At in mundo spirituali non est homini duplex loquela, sed simplex; しかし、霊界の中で、人間に二重(二様)の話し方がない、しかし、単一のもの(単純なもの)。

loquitur ibi sicut cogitat, alioquin sonus stridet, et laedit aures; そこに考えているように話す、そうでなければ、音声はきしむ(ギ―ギ―いう)、また耳を害う。

at usque potest silere, et sic non evulgare mentis suae cogitata: しかしそれでも、黙る(沈黙を守る)ことができる、またこのように自分の心の考えを公にしないこと。

quare hypocrita, dum inter sapientes venit, vel abit, vel proripit se ad angulum in conclavi, et facit se inconspicuum, et sedet mutus. それゆえ、偽善者は、賢明な者たちの間にやって来るとき、あるいは立ち去る、あるいは(自分を)部屋の中の隅へ突進する☆1、また自分を目立たないようにする、また口がきけない者〔のように☆2〕座る。

☆1 「突進する」は訳語としてよくないです。「急に~、あわてて~」の気分がする言葉ならよいでしょう。

☆2 このmutusがわかりません。このままだと形容詞(男性)なので「口のきけない者、おし」となりますがsicutなど補わないと意味が通じません。または(形容詞を)副詞に変えてmuteとすればよいのでしょうが、原文ではそうなっていません。

[2] Quondam erant multi in mundo spirituum congregati, et de hac re inter se loquebantur, dicentes, quod non posse loqui nisi sicut cogitat, sit durum illis in bonorum consortio, qui non juste cogitaverunt de Deo et de Domino. [2] かつて、霊界の中で多くの者が集められた、またこの事柄について自分たちの間で話した、言って、考えるようにでないなら話すことができないこと、善い者の交わりの中で彼らに困難であること、その者は神についてまた主について正しく考えなかった。

In medio congregatorum erant Reformati, et multi ex Clero, et juxta illos Pontificii cum Monachis: 集まりの真ん中に改革派教会の者がいた、また聖職者からの多くの者が、また彼らの近くに修道士たちとともにローマカトリック教徒たちが。

ac hi et illi primum dixerunt, quod hoc non durum sit; そしてこれらとそれらの者が最初に言った、これは困難でないこと。

“Quid opus aliter loqui quam sicut cogitat: 「なぜ必要か? 考えるように以外に異なって話すことが。

et si forte non juste cogitet, potestne comprimere labia, et tenere silentium.” またもし、はからずも(偶然に)正しく考えないなら、唇を抑えることができませんか? また沈黙を守ること」

Et Clerus dixit, “Quis non cogitat juste de Deo et de Domino.” また、聖職者が言った、「だれが、神についてまた主について正しく考えないのか?」

Sed aliqui ex congregatis dixerunt, “Tentemus tamen.” しかし、集まった者からのある者が言った、「私たちは彼らを試す(未来)」。

Et dictum est illis qui se confirmaverunt in Trinitate Personarum de Deo, imprimis ex his verbis in Doctrina Athanasiana, “Una Persona est Patris, alia Filii, et alia Spiritus Sancti, et sicut Pater est Deus ita Filius est Deus et{1} Spiritus Sanctus est Deus,” ut dicerent “Unum Deum;“ また、彼らに言われた、その者は神について位格の三一性を確信した、特に、『アタナシウスの教え』の中のこれらの言葉から、「一つの位格が父にある、他のものが子に、また他のものが聖霊に、また父が神であるように、そのように子は神である、また聖霊は神である」、「一つの神」と言うように。

sed non potuerunt. しかし、できなかった。

Contorserunt et plicaverunt labia in plures sinus, et non potuerunt articulare sonum in voces alias quam ideis cogitationis eorum consonas, quae erant trium Personarum, et inde trium Deorum. 彼らは唇をねじり(contorqueo)、折り曲げた、多くのひだの中へ、また音声をはっきり発音することができなかった、他の声(言葉)の中に、彼らの思考の観念に一致するよりも、それらは三つの位格であった、またここから三つの神。

[3] Porro dictum est ad illos, qui confirmaverunt fidem separatam a charitate, ut nominarent Jesum, sed non potuerunt; [3] さらに、彼らに言われた、その者は仁愛から分離した信仰を確信した、「イエス」の名前を言うように、しかし、できなかった。

at omnes potuerunt dicere Christum, et quoque Deum Patrem. しかし、すべての者はキリストと、そしてまた父なる神と言うことができた。

Hoc mirati sunt, et quaesiverunt causam, et invenerunt hanc, quod oraverint Deum Patrem propter Filium, et non oraverint Ipsum Salvatorem; このことは怪しまれ、また理由(原因)を探した(質問した)、またこのことが見つかった、子のために(ゆえに)父なる神へ祈る、また救い主自身に祈らないこと。

“Jesus” enim significat Salvatorem. というのは、 「イエス」は救い主を意味したから。

[4] Porro dictum est illis, ut ex cogitatione de Humano Domini dicerent “Divinum Humanum;“ [4] さらに彼らに言われた、思考〔自分の思い〕から主の人間性について「神的人間性」と言うように。

sed nemo ex Clero, qui ibi aderat, potuit, at aliqui ex Laicis potuerunt; しかし、聖職者からのだれも〔でき〕なかった、その者はそこにいた(adsum)、しかし、平信徒からのある者たちができた。

quare hoc in seriam ventilationem missum est: それゆえ、このことは真剣な討議〔の対象〕の中に送られた〔とされた〕。

et tunc, 1. Lecta sunt coram illis haec apud Evangelistas: 1. またその時、(1) 彼らの前で「福音書」のもとのこれらが読まれた(lego)――

 

“Pater dedit omnia in manum Filio” (Joh. iii 35); 「父はすべてのものを子の手の中に明け渡した」(ヨハネ3:35)。

“Pater dedit Filio potestatem omnis carnis” (Joh. xvii 2); 「父は子に、すべての肉の権力を明け渡した」(ヨハネ17:2)。

“Omnia Mihi tradita sunt a Patre” (Matth. xi 27); 「すべてのものがわたしに父から渡されている」(マタイ11:27)。

“Data est Mihi omnis potestas in Caelo et in Terra” (Matth. xxviii. 18): 「わたしに天の中と地の中のすべての力(権力)が与えられている(マタイ28:18)。

@1 et pro “e” 注1 「e」の代わりに et

 

et dictum est illis, “Tenete inde in cogitatione, quod Christus tam quoad Divinum quam quoad Humanum Suum sit Deus Caeli et terrae, et sic enuntiate Divinum Humanum.” また彼らに言われた、「ここから思考の中で持て(保て)、キリストが神性に関しても自分の人間性に関しても天と地の神であること、またこのように発声せよ、「神的人間性」を」。

Sed usque non potuerunt, et dixerunt, quod quidem exinde tenerent aliquid cogitationis ex intellectu de eo, sed usque non aliquid agnitionis, et quod ideo non possent. しかし、それでもできなかった、また彼らは言った、確かに、このゆえに神について理解力から何らかの思考を持つ(保つ)、しかしそれでも、何らかの承認(認識)がない、またそれゆえできないこと。

[5] 2. Postea lectum est coram illis ex Luca (cap. i. 32, 34, 35), quod Dominus quoad Humanum esset Filius Jehovae Dei et quod ubivis in Verbo quoad Humanum dicatur “Filius Dei,” et quoque “Unigenitus;” [5] 2. その後、彼らの前で「ルカ(福音書)」(1:32, 34, 35)から読まれた、主は人間性に関して神エホバの子であったこと、またみことばのどこでも人間性に関して「神の子」と言われていること、そしてまた「ひとり子」と。

et petierunt ut hoc tenerent in cogitatione, et quoque quod Unigenitus Filius Dei natus in mundo non possit non esse Deus, sicut Pater est Deus, et eloquerentur “Divinum Humanum.” 彼らは求めた、これを思考の中に保つように、そしてまた神のひとり子(の息子)が世の中に生まれたこと、父が神であるように神であることができない〔のでは〕ないこと、また「神的人間性」と発音する。

Sed dixerunt, “Non possumus, ex causa quia spiritualis nostra cogitatio, quae est interior, non admittit in cogitationem proximam loquelae alias ideas quam similes,” et quod inde percipiant, quod non liceat nunc cogitationes suas dividere, sicut in mundo naturali. しかし、彼らは言った、「私たちはできない、私たちの霊的な思考は、それは内的なものである、他の観念の最も近い思考の話の中に入らないからである、似たようなもの以外に、またここから彼らは知覚する、今、自分の思考が分割(分離)されることが許されないこと、自然界の中のように。

[6] 3. Deinde lecta sunt coram illis Domini verba ad Philippum haec: [6] 3. その後、彼らの前でピリポへの主のことばが読まれた、これら――

 

“Dixit Philippus, Domine, monstra nobis Patrem: 「ピリポは言った、主よ、私たちに父を示せ(見せよ)。

et dixit Dominus, Qui videt Me, vidit Patrem; また主は言った、わたしを見た者は、父を見た。

nonne credis quod Ego in Patre et Pater in Me” (Joh. xv. 8-11); あなたは信じないのか? わたしが父の中に、また父がわたしの中に〔いる〕ことを」(ヨハネ14:8-11)。

 

et quoque alia loca, quod そしてまた他の箇所に、~こと

 

Pater et Ipse unum sint (Joh. x. 30; et alibi): 父とその方は一つである(ヨハネ10:30.また他の箇所に)。

 

et dictum est illis, ut tenerent id in cogitatione, et sic dicerent “Divinum Humanum.” また彼らに言われた、そのことを思考の中に保つように、またこのように「神的人間性」と言う。

Sed quia illa cogitatio non fuit radicata in agnitione quod Dominus esset Deus etiam quoad Humanum, ideo non potuerunt; しかし、その思考は認識(承認)の中に根づいていなかったので、主が人間性に関してもまた神であったこと、それゆえ、できなかった。

contorserunt labia in plicas usque ad indignationem, et voluerunt cogere os suum ad enuntiandum, et extorquere, sed non valuerunt. 唇をねじった、折りたたみの中へ、憤りへまでも、また自分の口を発声するように強いることを欲した、しかし、できなかった(有効でなかった)。

Causa erat, quia ideae cogitationis, quae fluit ex agnitione, unum faciunt cum vocibus linguae apud illos qui in mundo spirituali sunt; 理由がある、思考の観念は、それは認識(承認)から流れ出る、彼らのもとで舌(言語)の言葉と一つである(一つをつくる)からである、その者は霊界の中にいる。

et ubi ideae illae non sunt, non dantur voces, nam ideae fiunt voces in loquela. またそこにその観念がない〔ところに〕、〔その観念の〕言葉が存在しない、なぜなら、観念が話の中の言葉となるからである。

[7] 4. Porro lecta sunt coram illis, ex Doctrina Ecclesiae in universo terrarum Orbe recepta, haec: [7] 4. さらに、彼らの前で読まれた、全地の世界の中で受け入れられた教えから、これが――

“Quod Divinum et Humanum in Domino non sint duo, sed unum, imo una Persona, unita prorsus sicut anima et corpus” (haec ex Fide Symbolica Athanasiana); 「主の中の神性と人間性は二つではないこと、しかし、一つ、それどころか一つの位格、人間の中の霊魂と身体のように完全に結合した」(これは『アタナシウス信条』(の信仰)から)。

et dictum est illis, “Ex inde potestis omnino habere ideam ex agnitione, quod Humanum Domini sit Divinum, quia Anima Ipsius est Divinum; また彼らに言われた、「このゆえに、あなたがたはすべての観念を持つことができる、主の人間性は神的であるこの認識(承認)から、その方の霊魂は神的である。

est enim ab Ecclesiae vestrae doctrina, quam in mundo agnoveratis: というのは、あなたがたの教会の教えからであるから、それを世の中であなたがたは認めた。

insuper est anima ipsa essentia et corpus est forma, ac essentia et forma unum faciunt sicut esse et existere, et sicut causa efficiens effectus et ipse effectus.” なおまた、霊魂は本質そのものである、また身体はその形である、そして本質と形は一つをつくる、エッセ(存在)とエキシステレのように、また結果の有効原因(=動因)と結果のように」。

Retinuerunt illam ideam, et voluerunt ex illa enuntiare “Divinum Humanum,” sed non potuerunt; 彼らはその観念を心にとめた、またそれ〔観念〕から「神的人間性」を発声することを欲した、しかし、できなかった。

interior enim idea de Humano Domini exterminavit et expunxit “ideam hanc novam adscititiam,” ut illam vocabant. というのは、主の人間性についての内的な観念が追い出した、また消し去ったから、「この新しい外来的な観念」を、それを彼らが呼ぶように。

[8] 5. Adhuc coram illis lectum est ex Johanne, hoc: [8] 5. さらに、彼らの前で「ヨハネ(福音書)」から読まれた、このことが――

 

“Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: 「ことばは神のもとにあった、言葉は神であった。

et Verbum Caro factum est” (i. 1, 14); またことばは肉となった」(1:1, 14)。

 

et ex Paulo hoc: また、パウロ〔の手紙〕からこのことが――

 

“In Christo Jesu habitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter” (Coloss. ii. 9); 「キリスト・イエスの中に神性のすべての充満が形をとって住んでいる」(コロサイ2:9)

原典講読『啓示された黙示録』 294(直訳[8]~[12])

[8] 5. Adhuc coram illis lectum est ex Johanne, hoc: [8] 5. さらに、彼らの前で「ヨハネ(福音書)」から読まれた、このことが――

 

“Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: 「ことばは神のもとにあった、言葉は神であった。

et Verbum Caro factum est” (i. 1, 14); またことばは肉となった」(1:1, 14)。

 

et ex Paulo hoc: また、パウロ〔の手紙〕からこのことが――

 

“In Christo Jesu habitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter” (Coloss. ii. 9); 「キリスト・イエスの中に神性のすべての充満が形をとって住んでいる」(コロサイ2:9)。

 

et dictum est illis ut firmiter cogitarent, quod Deus Qui fuit Verbum, factus sit Caro, et quod omne Divinum in Ipso habitet corporaliter:  また彼らに言われた、同様に考えるように、すなわち、神が、その者はことばであった、肉となったこと、またその方の中に神性のすべてが形をとって住んでいること――

“forte sic potestis enuntiare Divinum Humanum.” 「おそらく、あなたがたは「神的人間性」を発声することができる」。

Sed usque non potuerunt, dicentes aperte, quod non possent habere ideam Divini Humani, quia Deus est Deus, et homo est homo: しかしそれでも、できなかった、あからさまに(公然と)言って、神的人間性の観念を持つことができないこと、神は神であり、人間は人間であるからである。

et “Deus est Spiritus, et de spiritu non alter cogitavimus quam sicut de vento aut aethere.” また「神は霊であり、また霊について、私たちは異なって考えなかった、風またはエーテルについてのような〔もの〕以外に」。

[9] 6. Tandem dictum est illis, “Nostis quod Dominus dixerit, [9] 6. 最後に、彼らに言われた、「主が言われたことに気づいて、

 

`Manete in Me, et Ego in vobis: 「わたしの中にとどまれ、またわたしはあなたがたの中に。

qui manet in Me et Ego in illo, [hic] fert illorum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam'” (Joh. xv. 4, 5); わたしの中に、またわたしが彼の中にとどまる者は、この者は多くの実をもたらす、わたしなしにあなたがたはどんなものも行なうことができないからである」(ヨハネ15:4, 5)。

 

et quia aliqui ex Clero Angliae aderant, lectum est coram illis ex una illorum Oratione ante Sanctam Communionem, “For, when we spiritually eat the flesh of Christ, and drink the blood, then we dwell in Christ, and Christ in us:“  また、イギリスの聖職者からのある者がいたので、彼らの前で聖餐の前の彼らの祈りの一つから、「なぜなら、私たちがキリストの肉を食べ、(その)血を飲む時、その時、私たちはキリストの中に、またキリストは私たちの中に住まわれるからである」☆

☆ ここは英語で書かれています。訳さないでわざわざ英語のままにしたことから、スヴェーデンボリはこの著作をロンドンで書き(出版はアムステルダム)、ロンドンで亡くなりましたが、自分の教えがイギリス(英語圏)で始まるであろうことを予期していたように思えます。

“Si nunc cogitatis, quod hoc non dari possit, nisi Humanum Domini sit Divinum, enuntiate itaque Divinum Humanum ex agnitione in cogitatione.” 「もし、今、あなたがたが考えるなら、このことがありえないこと、主の人間性が神的なものでないなら、そこで、思考の中の承認から「神的人間性」と発声せよ」。

Sed usque non potuerunt; しかし、それでもできなかった。

fuit enim idea illis tam alte impressa, quod aliud esset Divinum Domini, et aliud Humanum Ipsius, ut quod Divinum Ipsius esset simile Divino Patris, et Humanum simile humano alterius hominis. というのは彼らに観念が深く刻みつけられていたから、主の神性はあるものであった、その方の人間性はあるもの〔であった〕、その方の神性は父の神性と似ていた、また〔その方の〕人間性は他の人間の人間性と似ている。

At dictum est illis, “Quomodo potestis ita cogitare: しかし、彼らに言われた、「どのように、そのように考えることができるのか――

num rationalis mens potest usquam cogitare Deum esse tres, et Dominum esse duos.” 理性的な心は常に考えることができるのではないか? 神が三つであること、また主が二つであること☆」。

☆ 二つの主とは「神性に関する主」と「人間性に関する主」と思います。こうして二つに分割した主を考えることでしょう。

[10] 7. Postea converterunt se ad Lutheranos, dicentes, quod Augustana Confessio et Lutherus docuerint, quod Filius Dei et Filius Hominis in Christo sint una Persona, et quod Ipse etiam quoad Humanam Naturam sit Verus, Omnipotens ac Aeternus Deus; [10] 7. その後、彼らは自分自身を福音主義者へ向きを変えた、言って、『アウクスブルク信仰告白』やルターは教えたこと、神の子と人の子はキリストの中で一つの位格であること、またその方は、自然的な人間性に関してもまた真実、全能そして永遠の神であること。

et quod quoad illam etiam ad dextram Omnipotentis Dei praesens gubernet omnia in Caelis et in Terris, impleat omnia, nobiscum sit, et in nobis habitet et operetur; またそれらに関して父なる神の右に現在して、天と中と地の中ですべてのものを治めること、すべてものを満たす、私たちとともいる、また私たちの中に住む、また働く。

et quod non sit adorationis differentia, quia per Naturam quae cernitur, adoratur Divinitas quae non cernitur; また礼拝の相違はないこと☆、性質によって、それは認められる(見分けられる)、神性が崇拝されるからである、それは認められ(見分けられ)ない。

☆ 別々の神をそれぞれ「相違して」礼拝することはなく、崇拝対象が一つであることです。

ita quod in Christo Deus sit Homo et Homo Deus. そのように、キリストの中で神は人間であること、また人間は神。

His auditis responderunt, “Est ne ita.” これらで聞いて、彼らは答えた、「このようではない」

Et circumspexerunt, et mox dixerunt, “Haec prius non novimus, quare nec possumus.” また見回した、また間もなく(じきに)言った、「これらを以前に私たちは知らなかった。それゆえ、私たちは言うこともできない」。

At unus et alter dixit, “Legimus id et scripsimus id, sed usque dum de eo in nobis ex nobis cogitavimus, fuerunt modo verba, quorum ideam interiorem non habuimus.” しかし、ある者ともう一人の者が言った、「私たちはそれを読み、またそれを書いた、しかしそれでも、それについて私たちの中で私たちから考えたとき、単なる言葉であった、その内的な観念を持たなかった」。

[11] 8. Tandem conversi ad Pontificios dixerunt, “Forte vos potestis nominare Divinum Humanum, quia creditis quod in vestra Eucharistia in Pane et Vino et in omni ejus parte sit integer Christus: [11] 8. 最後にローマカトリック教徒へ向きを変えて、言った、「おそらく、あなたがたは「神的人間性」を言うことができる、あなたがたは信じているので、あなたがたの聖体祭義の中で、パンとブドウ酒の中に、またそれらのすべての部分の中に、キリストが完全にいること。

et quoque adoratis Ipsum, cum monstratis et circum fertis hostias, ut Deum: そしてまた、あなたがたはその方を信じている、あなたがたが聖体(ホスチア)を示し、持ってまわるとき、神として。

tum quia vocatis Mariam Dei genetricem, consequenter agnoscitis quod genuerit Deum, hoc est, Divinum Humanum. なおまた、あなたがたはマリアを神の母と呼ぶので、したがってあなたがたは認めている、〔彼女が〕神を、すなわち、神的人間性を生んだこと」。

Et illi tunc voluerunt enuntiare illud ex illis ideis cogitationum de Domino, sed non potuerunt, propter materialem ideam de Corpore et Sanguine Ipsius;  また彼らはその時、それを発声することを欲した、主についての彼らの思考の観念から、しかし、できなかった、その方の身体と血について物質的な観念のために。

et propter assertionem quod Humana potestas et non Divina translata sit ab Ipso in Papam. また主張のために、人間性の力がまた神的な〔力では〕ない、その方から教皇の中に移されたこと。

Et surrexit unus Monachus et dixit, quod possit cogitare Divinum Humanum de Sanctissima Virgine Maria Deipara, et quoque de Sancto monasterii sui. また、一人の修道士が立ち上がった、また言った、「神的人間性」を、最も聖なる処女マリア「神の母(デイパラ)」について考えることができること、そしてまた自分の修道院の聖徒について。

Et alter Monachus accessit dicens, “Ego possum ex idea cogitationis meae dicere Divinum Humanum de Sanctissimo Papa potius quam de Christo;” また他の修道士が近づいた(加わった)、言って、「私は私の思考の観念から言うことができる、神的人間性を最も聖なる教皇について、キリストについてよりもできる」。

sed tunc alii Monachi retraxerunt illum, et dixerunt, “Pudeat te.”  しかしその時、他の修道士が彼を引き戻した、また言った、「彼はあなたを恥じる☆」。

☆ もちろん直訳であり、ここでは非人称動詞として「彼」は不要で、「あなたを恥じる」すなわち「恥を知れ」でよいでしょう。
[12] Post haec visum est Caelum apertum, et visae sunt Linguae sicut flammulae descendentes et influentes apud quosdam; [12] その後、開かれた天界が見られた、またある者のもとに炎のように降って、流入している舌が見られた☆。

☆ 「使徒の働き」2:3参照。

et illi tunc celebrabant Divinum Humanum Domini, dicentes, “Removete ideam trium Deorum, et credite quod in Domino habitet omnis plenitudo Divinitatis corporaliter, et quod Pater et Ipse unum sint, sicut anima et corpus unum sunt, et quod Deus non sit ventus aut aether, sed quod sit Homo, et tunc conjungemini Caelo, et per id a Domino poteritis nominare Jesum, et dicere Divinum Humanum.” また彼らはその時、主の神的人間性を称賛した、言って、「三つの神の観念を遠ざけよ(取り除け)、また信じよ、主の中に神性のすべての充満をもって(=充満して)形をとって住んでいること、また父とその方は霊魂と身体が一つであるあるように一つであること、また神は風(息)やエーテルでないこと、しかし、人間であること、またその時、あなたがたは天界に結合されよ、またそのことを通して主によりあなたがたは「イエス」のこと(名前を)言うことができる、また「神的人間性」と言うこと。

原典講読『啓示された黙示録』 294(訳文

(3) 訳文

294 これらに私はこのメモラビリアを付け加える――

自然界の中で、人間に外なるものと内なるものの二重の思考があるので、二重の話し方がある。というのは、人間は内なる思考から、また同時にその時、外なる思考から話すことができ、また内なるものからでなく外なる思考から話すこともでき、それどころか内なる思考に反して話すこともできるから。ここから、見せかけ、へつらい、偽善がある。

 しかし、霊界の中で、人間に二重の話し方はなく、しかし、単一のものがあり、そこでは考えているように話す。そうでなければ、音声はきしみ、耳を害う。しかしそれでも、黙ること、またこのように自分の心の考えを公けにしないことができる。それゆえ、偽善者は、賢明な者たちの間にやって来るとき、立ち去るか、あるいは部屋の隅へ突進し、また自分を目立たないようにし、口がきけない者のように座る。

[2] かつて、霊界の中で多くの者が集められ、この事柄について自分たちの間で話した。考えるようにでないなら話すことができないこと、神についてまた主について正しく考えなかった者は善い者との交わりの中でそのことが困難である、と言った。

集まりの真ん中に改革派教会の者が、また聖職者からの多くの者が、また彼らの近くに修道士たちとともにローマカトリック教徒たちがいた。そして、それらの者が最初に、これは困難なことではない、と言った。「考えるように話すことが、なぜ必要か? またもし、はからずも正しく考えないなら、唇を抑えること、沈黙を守ることができないか?」 また、聖職者が言った、「だれが、神についてまた主について正しく考えないのか?」

 しかし、集まった者からのある者が、「彼らを試そう」と言った。

 また、神について位格の三一性を確信した者に、特に、『アタナシウスの教え』の中のこれらの言葉「一つの位格が父に、他の位格が子に、また他の位格が聖霊にあり、また父が神であるように、そのように子は神である、また聖霊は神である」から、「一つの神」と言うように言われた。しかし、できなかった。彼らは唇を多くのひだの中へとねじり、折り曲げたが、彼らの思考の観念に一致する声以外の音声をはっきり発音することができなかった。それら〔の観念〕は三つの位格、またここから三つの神であった。

[3] さらに、仁愛から分離した信仰を確信した者に「イエス」の名前を言うように言った、しかし、できなかった。しかし、すべての者は、「キリスト」、そしてまた「父なる神」と言うことができた。

 このことは怪しまれ、また理由を探した。また、子のために父なる神へ祈り、救い主自身に祈らないことが見つかった、というのは、「イエス」は救い主を意味したからである。

 [4] さらに彼らに、思考〔自分の思い〕から主の人間性について「神的人間性」と言うように言われた。しかし、そこにいた聖職者からのだれもできなかった。しかし、平信徒からのある者たちができた。それゆえ、このことは真剣な討議〔の対象〕とされた。

 

 またその時、(1) 彼らの前で「福音書」からこれらが読まれた――

 

 「父は……すべてのものを子の手の中に明け渡した」(ヨハネ3:35)。

 父は子に「すべての肉の権力」を明け渡したた(ヨハネ17:2)。

 「すべてのものが父からわたしに渡されている」(マタイ11:27)。

 「わたしに天の中と地の中のすべての力が与えられている」(マタイ28:18)。

 

 また彼らに言われた、「ここからキリストが神性に関しても自分の人間性に関しても天と地の神であることを思考の中で保て、またこのように「神的人間性」を発声せよ」。しかし、それでもできなかった。また彼らは、「確かに、このゆえに神について理解力から何らかの思考を持つ、しかしそれでも、何らかの承認がなく、またそれゆえできない」と言った。

[5] (2) その後、彼らの前で「ルカ福音書」(1:32, 34, 35)から、主は人間性に関して神エホバの子であったこと、またそこに至高者の子、また、みことばのどこでも人間性に関して「神の子」、そしてまた「ひとり子」と呼ばれていることが読まれた。彼らは、これを思考の中に保つように、そしてまた神のひとり子が世の中に生まれたこと、父が神であるように神であること、また「神的人間性」と発音することが求められた。

 しかし、彼らは、「私たちはできない。内的なものである私たちの霊的な思考は、似たような他の観念に最も近い思考の話の中にしか入らないからである」言った。またここから彼らは、今や、自然界の中のように、自分の思考が分割されることが許されないことを知覚している。

[6] (3) その後、彼らの前でピリポへの主のことばが読まれた、これらである――

 

 「ピリポは……言った.主よ、私たちに父を見せてください……」。主は言った、「わたしを見た者は、父を見た……」。「あなたは、わたしが父の中に、また父がわたしの中にいることを信じないのか?」(ヨハネ14:8-11)。

 

 そしてまた他の箇所に、

 

 父とその方は一つであること(例えば、ヨハネ10:30)。

 

 また彼らに、そのことを思考の中に保ち、このように「神的人間性」と言うように言われた。

しかし、その思考は、主が人間性に関してもまた神であったことの承認に根づいていなかったので、唇を、折りたたみの中へ、憤りへまでもねじった、また自分の口を発声するように強いることを欲した、しかし、できなかった――その理由は、承認から流れ出る思考の観念が、霊界の中にいる者のもとで舌の言葉と一つであるからである。またその観念がない〔ところに〕、〔その観念の〕言葉は存在しない、なぜなら、観念が話の中の言葉となるからである。

[7] (4) さらに、彼らの前で、全地の世界の中で受け入れられた教えから、これが読まれた、

 

 主の中の神性と人間性は二つではなく、一つである、それどころか人間の中の霊魂と身体のように完全に結合した一つの位格である。

 

 これは『アタナシウス信条』からのもの、また(教会)会議により承認されたものである。

 また彼らに言われた、「このゆえに、主の人間性は神的であり、その霊魂そのものは神的であるこの承認から、あなたがたはすべての観念を持つことができる。というのは、あなたがたが世の中で認めたあなたがたの教会の教えからのものであるから。なおまた、霊魂は本質そのものであり、身体はその形であり、そして、エッセ(存在)とエキシステレ)のように、また結果の動因と結果のように本質と形は一つをつくる。

 彼らはその観念を心にとめ、またその観念から「神的人間性」を発声しようとした、しかし、できなかった。というのは、主の人間性についての内的な観念が、新しい外来的な観念と呼ぶようなその観念をに追い出し、消し去ったからである。

[8] (5) さらに、彼らの前で「ヨハネ福音書」からこのこと読まれた――

 

 「ことばは神のもとにあった、ことばは神であった……またことばは肉となった」(1:1, 14)。

 

 また、パウロ〔の手紙〕からこのことが、

 

 「キリスト・イエスの中に「神性のすべての充満が形をとって住んでいる」(コロサイ2:9)。

 

 また彼らに、同様に考えるように言われた、すなわち、神がことばであった、肉となったこと、

真の神であったこと。またその方の中に神性のすべての充満が形をとって住んでいることである。

 「おそらく、あなたがたは「神的人間性」を発声することができる」。

しかしそれでも、できなかった、「神的人間性の観念を持つことができないこと」、「神は神であり、人間は人間であるので、また神は霊であり、また霊について、私たちは風またはエーテルについてのようなにしか考えなかった」と公然と言って。

[9] (6) 最後に、主が言われたことに気づくよう、彼らに言われた、

 

 「わたしの中にとどまれ、またわたしはあなたがたの中に。……わたしの中に、またわたしが彼の中にとどまる者は多くの実を結ぶ、わたしなしにあなたがたはどんなものも行なうことができないからである」(ヨハネ15:4, 5)。

 

 また、イギリスの聖職者からのある者がいたので、彼らの前で聖餐の前の彼らの祈りの一つから読まれた、

 

For, when we spiritually eat the flesh of Christ and drink the blood, then we dwell in Christ and Christ in us.” 「なぜなら、私たちがキリストの肉を食べ、(その)血を飲む時、その時、私たちはキリストの中に、またキリストは私たちの中に住まわれるからである」☆1

 

 「もし、今、主の人間性が神的なものでないなら、このことはありえない、とあなたがたが考えるなら、そこで、思考の中の承認から「神的人間性」と発声せよ」。

しかし、それでもできなかった、というのは彼らに、主の神性とその方の人間性で別ものあること、その方の神性は父の神性と似ていた、また〔その方の〕人間性は他の人間の人間性と似ているという観念が深く刻みつけられていたから。

 しかし、彼らに、「どのようにして、そのように考えることができるのか? 理性的な心は常に、神が三つであること、また主が二つであることを考えることができるのではないか?」と言われた。

[10] (7) その後、彼らは、『アウクスブルク信仰告白』やルターは、神の子と人の子はキリストの中で一つの位格であること、またその方は、自然的な人間性に関してもまた真実、全能そして永遠の神であること、またそれらに関して父なる神の右に現在して、また天と中と地の中ですべてのものを治めること、すべてものを満たし、私たちとともいる、また私たちの中に住む、また働く、また礼拝の相違はない☆3ことを教えている、と言って、福音主義者へ向きを変えた。見分けられない神性が、そのようにキリストの中で神は人間であり、また人間は神であるという見分けられる性質によって、崇拝されるからである。

 これらを聞いて、彼らは答えた、「このようではない」

 また見回し、また間もなく、「これらを以前に私たちは知らなかった。それゆえ、私たちは言うこともできない」と言った。

 しかし、ある者ともう一人の者が、「私たちはそれを読み、またそれを書いた。しかしそれでも、それについて私たちの中で考えたとき、単なる言葉であり、その内的な観念を持たなかった」と言った。

 [11] (8) 最後にローマカトリック教徒へ向きを変えて、言った、「おそらく、あなたがたは「神的人間性」を言うことができるでしょう、あなたがたは、あなたがたの聖体祭義の中で、パンとブドウ酒の中に、またそれらのすべての部分の中に、キリストが完全にいること信じており、そしてまた、あなたがたが聖体(ホスチア)を示し、持ってまわるとき、神としてその方を信じているからです。なおまた、あなたがたはアリアを神の母と呼ぶので。したがって、あなたがたは、〔彼女が〕神を、すなわち、神的人間性を生んだことを認めています」。

 また彼らはその時、主についての彼らの思考の観念からそれを発声することを欲した、しかし、その方の身体と血について物質的な観念のために、神的な力ではない人間性の力がその方から教皇の中に移されたという主張のために、発声することができなかった。

 また、一人の修道士が立ち上がり、神的人間性を最も聖なる処女マリア「神の母(デイパラ)」について、そしてまた自分の修道院の聖徒について考えることができると言った。

 また他の修道士が「私は、今、抱いている私の思考の観念から、神的人間性をキリストについてよりも最も聖なる教皇について言うことができる」と言って、近づいた。

 しかしその時、他の修道士が彼を引き戻し、「恥じ知れ」と言った、

[12] その後、開かれた天界が見られ、またある者のもとに炎のように降って、流入している舌が見られ☆2、また彼らはその時、主の神的人間性を称賛し、「三つの神の観念を遠ざけよ、また、主の中に神性のすべての充満をもって形をとって住んでいること、また父とその方は霊魂と身体が一つであるように一つであり、神は風(息)やエーテルでなく、人間であることを信じよ、またその時、あなたがたは天界に結合され、そのことを通して主によりあなたがたは「イエス」を言うこと、また「神的人間性」と言うことができる」と言った。

 

☆1 ここは英語で書かれています。訳さないでわざわざ英語のままにしたことから、スヴェーデンボリはこの著作をロンドンで書き(出版はアムステルダム)、ロンドンで亡くなりましたが、自分の教えがイギリス(英語圏)で始まるであろうことを予期していたように思えます。

☆2 「使徒の働き」2:3参照。

☆3 別々の神をそれぞれ「相違して」礼拝することはなく、崇拝対象が一つであることです。