(1) 原文
286. [Vers. 11.] ” Et vidi et audivi vocem Angelorum multorum circum Thronum, et Animalia et Seniores,” significat confessionem et glorificationem Domini ab Angelis Inferiorum Caelorum.―Quod confessio et glorificatio Domini facta sit ab Angelis trium caelorum, videatur supra (n. 275); et quod ab Angelis superiorum Caelorum (a vers. 8 ad 10); et inde nunc ab Angelis inferiorum Caelorum (vers. 11, 12); quare per “vocem Angelorum circum Thronum” intelligitur confessio et glorificatio Domini ab Angelis inferiorum Caelorum. Quod etiam tunc viderit Animalia et Seniores simul cum illis, est quia per “Animalia” et “Seniores” significantur Angeli superiorum Caelorum (n. 275), ac inferiores Caeli nusquam separatim a superioribus Caelis agunt, sed conjunctim cum illis; influit enim Dominus immediate ex Se in omnes Caelos, ita quoque in inferiores, et simul mediate per Caelos superiores in inferiores. Haec itaque causa est, quod “viderit et audiverit Animalia et Seniores” primum per se, et dein una cum illis.
(2) 直訳
286. [Vers. 11.] ” Et vidi et audivi vocem Angelorum multorum circum Thronum, et Animalia et Seniores,” significat confessionem et glorificationem Domini ab Angelis Inferiorum Caelorum.― 286(11節) 「また、私は見た。また私は王座と動物と長老のまわりの多くの天使の声を聞いた」は、低い天界の天使からの告白と賛美すること(栄化)を意味する――
Quod confessio et glorificatio Domini facta sit ab Angelis trium caelorum, videatur supra (n. 275); 主の告白と賛美することが三つの天界の天使から行なわれたことは、上に見られる(275番)。
et quod ab Angelis superiorum Caelorum (a vers. 8 ad 10); また、高い天界の天使から〔である〕こと(8〔から〕10節まで)。
et inde nunc ab Angelis inferiorum Caelorum (vers. 11, 12); またここから、今や、低い天界の天使から(11, 12節)。
quare per “vocem Angelorum circum Thronum” intelligitur confessio et glorificatio Domini ab Angelis inferiorum Caelorum. それゆえ、「王座のまわりの天使の声」によって低い天界の天使からの主の告白と賛美することが意味される。
Quod etiam tunc viderit Animalia et Seniores simul cum illis, est quia per “Animalia” et “Seniores” significantur Angeli superiorum Caelorum (n. 275), ac inferiores Caeli nusquam separatim a superioribus Caelis agunt, sed conjunctim cum illis; さらにまた、その時、彼が動物と長老を彼らと一緒に見たことは、「動物」と「長老」によって高い天界の天使が意味されたからである(275番)、そして、低い天界は高い天界から分離して決して働かないからである、しかし、それらと結合して。
influit enim Dominus immediate ex Se in omnes Caelos, ita quoque in inferiores, et simul mediate per Caelos superiores in inferiores. というのは、主は直接にご自分からすべての天界の中に流入するから、そのようにまた低い〔天界の〕中へ、また同時に、間接的に高い天界を通して低い〔天界の〕中へ。
Haec itaque causa est, quod “viderit et audiverit Animalia et Seniores” primum per se, et dein una cum illis. そこでこれらが理由である、最初に「動物と長老を見た、また聞いた」彼ら自身によって、またその後、彼ら〔天使たち〕と一緒に。
(3) 訳文
286(11節) 「また、私は見た。また私は王座と動物と長老のまわりの多くの天使の声を聞いた」は、低い天界の天使からの告白と賛美することを意味する――
主の告白と賛美することが三つの天界の天使から行なわれたことは、前に見られる(275番)。また、高い天界の天使から〔である〕こと(8-10節)。またここから、今や、低い天界の天使から(11, 12節)。それゆえ、「王座のまわりの天使の声」によって低い天界の天使からの主の告白と賛美することが意味される。
さらにまた、その時、彼が動物と長老を彼ら〔天使たち〕と一緒に見たことは、「動物」と「長老」によって高い天界の天使が意味されたからである(275番)、そして、低い天界は高い天界から分離して決して働かず、しかし、それらと結合して働くからである。というのは、主は直接にご自分からすべての天界の中に、そのようにまた低い〔天界の〕中へ流入し、また同時に、間接的に高い天界を通して低い〔天界の〕中へ流入するから。
そこでこれらが、最初に彼ら「動物と長老」を通して、またその後、彼ら〔天使たち〕と一緒に「見、聞いた」理由である。
(1) 原文
287. ” Et erat numerus eorum myriades myriadum, et chiliades chiliadum,” significat omnes in veris et in bonis.―Per “numerum” in Sensu naturali intelligitur id quod se refert ad mensuram aut pondus, at per “numerum in spirituali Sensu id quod se refert ad quale; et hic quale eorum describitur per quod essent “myriades myriadum et chiliades chiliadum,” “myrias” enim praedicatur de veris, et “chilias” de bonis. Quod “myrias” praedicetur de veris et “chilias” de bonis, est quia myrias est numerus major, et chilias minor, et vera sunt multiplicia, sed bona simplicia, et quia in Verbo ubi agitur de veris etiam agitur de bonis, propter conjugium veri et boni in singulis Verbi; absque eo potuisset solum “myriades myriadum” dici. Quia bini illi numeri talia significant, ideo etiam dicuntur alibi, ut in his locis:
“Currus Dei binae Myriades, Chiliades Angelorum pacis, Dominus in illis, Sinai in sanctuario” (Psalm. lxviii. 18 [B.A. 17]):
“Vidi cum Antiquus Dierum sedit; Chiliadum Chiliades ministrabant Ipsi, et Myriades Myriadum coram Ipso stabant” (Dan. vii. 9, 10);
Moses de Josepho, “Cornua Monocerotis cornua ejus, his populos feriet una ad fines terrae, et hi Myriades Ephraimi et Chiliades Menassis” (Deutr. xxxiii. 17);
“Non timebis tibi a peste quae in caligine serpit, et a morte quae in meridie vastat; cadent a latere tuo Chilias, et Myrias a dextra tua” (Psalm: xci. 5-7):
“Greges nostri Chiliades, Myriades in plateis nostris” (Psalm. cxliv. 13{1});
“Num delectatur Jehovah Chiliadibus arietum, Myriadibus rivorum olei” (Mich. vi. 7{2}):
Quando quiescebat Arca, dixit Moses, “Redi Jehovah, Myriades Chiliadum Israelis” (Num. x. 36):
in omnibus his locis “myriades” dicuntur de veris et “chiliades” de bonis.
@1 13 pro “3” @2 7 pro “6”
(2) 直訳
287. ” Et erat numerus eorum myriades myriadum, et chiliades chiliadum,” significat omnes in veris et in bonis.― 287 「またその数は数万の数万、また数千の数千であった」は、真理の中のまた善の中のすべての者を意味する――
Per “numerum” in Sensu naturali intelligitur id quod se refert ad mensuram aut pondus, at per “numerum in spirituali Sensu id quod se refert ad quale; 「数」によって自然的な意味の中でそれが意味される、計量(されたもの、寸法)または重さに関係するもの、しかし霊的な意味の中の「数」によってそれが、性質に関係するもの。
et hic quale eorum describitur per quod essent “myriades myriadum et chiliades chiliadum,” “myrias” enim praedicatur de veris, et “chilias” de bonis. またここに彼らの性質が述べられている、「数万の数万また数千の数千」いたことによって、というのは「万」は真理について述べられるから、また「千」は善について。
Quod “myrias” praedicetur de veris et “chilias” de bonis, est quia myrias est numerus major, et chilias minor, et vera sunt multiplicia, sed bona simplicia, et quia in Verbo ubi agitur de veris etiam agitur de bonis, propter conjugium veri et boni in singulis Verbi; 「万」が真理について述べられことは、また「千」は善について、万は大きな数であるからである、また千は小さな〔数〕、また真理は多種多様である、しかし、善は単純である、またみことばの中でそこに真理について扱われている〔ところに〕善についてもまた扱われているからである、みことばの個々のものの中に真理と善の結婚〔がある〕ために。
absque eo potuisset solum “myriades myriadum” dici. そのことなしに「数万の数万」だけが言われることができなかった。
Quia bini illi numeri talia significant, ideo etiam dicuntur alibi, ut in his locis: それら二つの数がこのようなものを意味するので、それゆえ、他の箇所にもまた言われる、例えば、これらの箇所の中に――
“Currus Dei binae Myriades, Chiliades Angelorum pacis, Dominus in illis, Sinai in sanctuario” (Psalm. lxviii. 18 [B.A. 17]): 「神の戦車は二万、平和の天使の数千、それらの中に主が、シナイが聖所の中に〔ある〕」(詩篇69:17)。
“Vidi cum Antiquus Dierum sedit; 「日の老いたる者が座ったとき、私は見た。
Chiliadum Chiliades ministrabant Ipsi, et Myriades Myriadum coram Ipso stabant” (Dan. vii. 9, 10); 数千の数千がその方に仕えた、また数万の数万がその方の前に座った」(ダニエル7:9, 10)。
Moses de Josepho, “Cornua Monocerotis cornua ejus, his populos feriet una ad fines terrae, et hi Myriades Ephraimi et Chiliades Menassis” (Deutr. xxxiii. 17); モーセはヨセフについて、「彼の角は一角獣の角、これらで民は地の一つから終わりまで向ける、またこれらの者がエフライムに数万、マナセに数千〔いる〕」(申命記33:17)。
“Non timebis tibi a peste quae in caligine serpit, et a morte quae in meridie vastat; 「あなたに恐れてはならない、疫病から、それは暗やみの中で、はう、また死から、それは真昼の中で滅ぼす。
cadent a latere tuo Chilias, et Myrias a dextra tua” (Psalm: xci. 5-7): あなたの脇から千が倒れる、またあなたの右手から万が」(詩篇91:5-7)。
“Greges nostri Chiliades, Myriades in plateis nostris” (Psalm. cxliv. 13{1}); 「私たちの〔羊の〕群れは数千、私たちの街路の中に数万」(詩篇144:13)。
“Num delectatur Jehovah Chiliadibus arietum, Myriadibus rivorum olei” (Mich. vi. 7{2}): 「エホバは数千の雄羊を喜ぶだろうか、オリーブ油の流れの数万を」(ミカ6:7)。
Quando quiescebat Arca, dixit Moses, “Redi Jehovah, Myriades Chiliadum Israelis” (Num. x. 36): 〔契約の〕箱が休憩した時、モーセは言った、「エホバよ、戻れ。イスラエルの数万に、数千〔の民〕に」(民数記10:36)。
in omnibus his locis “myriades” dicuntur de veris et “chiliades” de bonis. これらの箇所のすべてのものの中で「数万」は真理について言われている、また「数千」は善について。
@1 13 pro “3” 注1 「3」の代わりに 13
@2 7 pro “6” 注2 「6」の代わりに 7
(3) 訳文
287 「またその数は数万の数万、また数千の数千であった」は、真理の中のまた善の中のすべての者を意味する――
「数」によって自然的な意味で寸法または重さに関係するものが、しかし霊的な意味の「数」によって性質に関係するものが意味される。またここに彼らの性質が、「数万の数万また数千の数千」いたことによって述べられている、というのは「万」は真理について、また「千」は善について述べられるから。
「万」が真理について、また「千」が善について述べられことは、万は大きな数、また千は小さな数、また真理は多種多様である、しかし、善は単純であるからである。また、みことばの個々のものの中に真理と善の結婚〔がある〕ために、みことばの中で真理について扱われているところに善についてもまた扱われているからである。そのことなしに「数万の数万」だけが言われることができなかった。
それら二つの数がこのようなものを意味するので、それゆえ、他の箇所にもまた言われる、例えば、これらの箇所の中に――
「神の戦車は二万、平和の天使の数千、それらの中に主が、シナイが聖所の中に〔ある〕」(詩篇69:17)。
「日の老いたる者が座ったとき、私は見た。数千の数千がその方に仕え、数万の数万がその方の前に座った」(ダニエル7:9, 10)。
モーセはヨセフについて、「彼の角は一角獣の角。これらで民は地の一つから終わりまで向け〔られ〕る、またこれらの者がエフライムに数万、マナセに数千〔いる〕」(申命記33:17)。
「あなたに恐れてはならない、疫病を、それは暗やみの中で、はう、また死を、それは真昼の中で滅ぼす。あなたの脇から千が、あなたの右手から万が倒れる」(詩篇91:5-7)。
「私たちの〔羊の〕群れは数千、私たちの街路の中に数万」(詩篇144:13)。
「エホバは数千の雄羊を、オリーブ油の流れの数万を喜ぶだろうか」(ミカ6:7)。
〔契約の〕箱が休憩した時、モーセは言った、「エホバよ、戻れ。イスラエルの数万、数千〔の民〕に」(民数記10:36)。
これらの箇所のすべてのものの中で「数万」は真理について、また「数千」は善について言われている。
(1) 原文
288. [Vers. 12.] ” Dicentes voce magna, Dignus est Agnus occisus accipere potestatem et divitias et sapientiam et honorem et gloriam,” significat confessionem ex corde, Quod Domino quoad Divinum Humanum sit Omnipotentia, Omniscientia, Divinum Bonum et Divinum Verum.―”Dicere voce magna” significat confessionem ex corde; “dignus es” significat quod in Ipso sint quae sequuntur; “Agnus” significat Dominum quoad Divinum Humanum; “potestas” significat Divinam potentiam, quae est Omnipotentia; “divitiae et sapientia” significant Divinam scientiam et sapientiam, quae sunt Omniscientia; “honor et gloria” significant Divinum Bonum et Divinum Verum. Quod “divitiae” significent cognitione boni et veri, et sic scientiam, videatur supra (n. 206); inde cum de Domino, Omniscientiam; et quod “honor et gloria,” cum de Domino, significent Divinum Bonum et Divinum Verum, supra (n. 249).
(2) 直訳
288. [Vers. 12.] ” Dicentes voce magna, Dignus est Agnus occisus accipere potestatem et divitias et sapientiam et honorem et gloriam,” significat confessionem ex corde, Quod Domino quoad Divinum Humanum sit Omnipotentia, Omniscientia, Divinum Bonum et Divinum Verum.― 288(12節) 「〔彼らは〕大きな声で言っている、「ほふられた小羊は力と富と知恵を誉れと栄光を受け取るにふさわしい」は、心からの告白を意味する、神性に関する主に全能、全知、神的善と神的真理があること――
“Dicere voce magna” significat confessionem ex corde; 「大きな声で言うこと」は心から告白することを意味する。
“dignus es” significat quod in Ipso sint quae sequuntur; 「あなたはふさわしい」は、その方の中にあることを意味する、それらは続けられる。
「小羊」は神的人間性に関する主を意味する。
“potestas” significat Divinam potentiam, quae est Omnipotentia; 「力」は、全能である神的力を意味する。
“divitiae et sapientia” significant Divinam scientiam et sapientiam, quae sunt Omniscientia; 「富と知恵」は、神的知識と知恵を意味する、それは全知である。
“honor et gloria” significant Divinum Bonum et Divinum Verum. 「誉れと栄光」は神的善と神的真理を意味する。
Quod “divitiae” significent cognitione boni et veri, et sic scientiam, videatur supra (n. 206); 「富」が善と真理の知識(認識)を、またこのように知識を意味することは、上に見られる(206番)。
inde cum de Domino, Omniscientiam; ここから、主についてのとき、全知を。
et quod “honor et gloria,” cum de Domino, significent Divinum Bonum et Divinum Verum, supra (n. 249). また、「誉れと栄光」は、主についてのとき、神的善と神的真理を意味することは、上に見られる(249番)。
(3) 訳文
288(12節) 「〔彼らは〕大きな声で言っている、「ほふられた小羊は力と富と知恵を誉れと栄光を受け取るにふさわしい」は、神性に関する主に全能、全知、神的善と神的真理があることの心からの告白を意味する――
「大きな声で言うこと」は、心から告白することを意味する。「あなたはふさわしい」は、〔以下に〕続けられるものがその方の中にあることを意味する。「小羊」は、神的人間性に関する主を意味する。「力」は、全能である神的力を意味する。「富と知恵」は、全知である神的知識と知恵を意味する。「誉れと栄光」は、神的善と神的真理を意味する。
「富」が、善と真理の認識を、またこのように知識を意味することは、前に見られる(206番)。ここから、主についてのとき、全知を〔意味する〕。また、「誉れと栄光」が、主についてのとき、神的善と神的真理を意味することは、前に見られる(249番)。