原典講読『啓示された黙示録』 255(直訳)

(2) 直訳

255. His adjiciam hoc MEMORABILE:― 255.これらに私は次のメモラビリアを付け加える。

Ne aliquis in Sensum spiritualem Verbi intret, ac genuinum verum, quod illius Sensus est, pervertat, custodiae a Domino positae sunt, quae in Verbo per Cherubos, qui hic sunt quatuor Animalia, intelliguntur: ある者が、みことばの霊的な意味の中に入り、そして本物の真理を、それがその意味である、歪曲しないように、主により守衛(見張り番)が置かれた、それが、みことばの中でケルビムによって、その者はここに四つの動物である、意味される。

quod custodiae sint positae, hoc mihi ita repraesentatum est: 守衛(見張り番)が置かれたことが、このことが私にこのように表象された――

[2] Datum est videre magnas Crumenas; [2] 大きな財布を見ることが与えられた。

apparentes sicut sacci, in quibus reconditum fuit argentum in multa copia; 袋のように見える、その中に銀貨が蓄えられている、多量の。

et quia apertae erant, perceptum est sicut unusquisque posset argentum ibi repositum depromere, imo diripere; また開いていたので、知覚された、それぞれの者が、そこに蓄えられていた銀貨を取り出すことができるように、というよりは(むしろ)奪うこと。

sed juxta Crumenas illas sedebant bini Angeli, qui custodes; しかし、その財布の近くに、二人の天使が座っていた、彼らは見張り番。

locus ubi repositae erant, apparebat instar praesepis in stabulo;  場所は、そこに蓄えられていた、馬小屋(家畜小屋)の中の飼い葉桶のように見えた。

in camera proxima visae sunt Virgines modestae, cum Uxore casta; 最も近くの部屋の中に控えめな(慎み深い)娘(乙女)たちが見られた、貞潔な妻とともに。

et prope illam cameram stabant bini Infantes, et dictum est, quod cum illis non infantiliter sed sapienter ludendum sit; またその部屋の近くに二人の幼児が立っていた、また言われた、彼らに子どもらしくではなく、しかし、賢く、遊ばなくてはならないこと。

et postea apparebat Scortum, tum Equus jacens mortuus. またその後、娼婦が見られた、さらに馬、死んで横たわっている。

[3] Quibus visis instructus sum, quod per illa repraesentatus sit Sensus literae Verbi, in quo Sensus spiritualis est. [3] それらで見られて、私は教えられた、それらによってみことばの文字どおりの意味が表象されること、その意味の中に霊的なもの〔意味〕がある。

Magnae illae Crumenae argento plenae significabant cognitiones veri et boni in multa copia: 大きなその財布は、銀貨で満ちた、真理の認識を意味した、多くの量の。

quod apertae essent, et tamen ab Angelis custoditae, significabat quod quisque posset inde cognitiones veri desumere; 開かれていたことは、またそれでも天使(たち)により守られて(いた)、だれでもここから真理の認識(知識)を取る(引き出す)ことができることを意味した。

sed quod caveatur, ne aliquis Sensum spiritualem, in quo merae veritates sunt, falsificet. しかし、ある者が霊的な意味を、その中に〝真理〟そのものがある、虚偽化されないように、警戒されていることを〔意味した〕。

Praesepe in stabulo, in quo jacebant crumenae, significabat instructionem spiritualem pro intellectu; 馬小屋(家畜小屋)の中の飼い葉桶は、その中に財布が横たわった、理解力のための霊的な滋養物を意味した。

hoc significat praesepe, etiam praesepe in quo Dominus Infans jacuit, quia Equus, qui inde edit, significat intellectum Verbi. このことを飼い葉桶が意味したのは、さらにまた飼い葉桶はその中に幼児の主が横たわった、馬は、それはここから食べる、みことばの理解力を〔意味する〕からである。

[4] Virgines modestae, quae in camera proxima visae sunt, significabant affectiones veri, et Uxor casta conjunctionem boni et veri. [4] 控えめな(慎み深い)娘(乙女)たちは、彼女たちは最も近い部屋の中に見られた、真理の情愛を意味した、また貞潔な妻は善と真理の結合を。

Infantes significabant innocentiam sapientiae in Verbo; 幼児たちは、みことばの中の知恵の無垢を意味した。

erant Angeli e tertio Caelo, qui omnes apparent sicut infantes. 第三の天界からの天使たちがいた、そのすべての者は幼児のように見える。

Scortum cum Equo mortuo significabat falsificationem Verbi a multis hodie, per quam omnis intellectus veri perit; 死んだ馬とともに娼婦は、今日の多くの者によるみことばの虚偽化を意味した、それによってすべての真理の理解力は滅んだ。

Scortum significat falsificationem, et Equus mortuus intellectum veri nullum. 娼婦は虚偽化を意味した、そして死んだ馬は真理の理解力が何もない。

[5] Datum est loqui cum multis post mortem, qui crediderunt se sicut stellae lucituros in Caelo, quia, ut dixerunt, sanctum habuerunt Verbum, saepius perlegerunt illud, plura inde collegerunt per quae fidei suae dogmata confirmaverunt, et per id in mundo ut docti celebrati sunt; [5] 死後の多くの者と話すことを与えられた、その者らは自分が天界の中で星のように輝く〔未来分詞〕と信じた、なぜなら、彼らが言ったように、彼らはみことばを(に)聖なるものを抱いた、それをしばしば通読した、ここから多くのものを集めた、それらによって自分たちの〔信仰の〕教義を確信した、またそのことのために世の中で学識ある者のように称賛された。

ex quo credebant se Michaeles et Raphaeles futuros. そのことから彼らは自分たちがミカエルやラファエルになる〔未来分詞〕と信じたから。

Sed plures ex illis explorati sunt, ex quo amore studuerunt Verbo: しかし、彼らからの多くの者が調べられた、愛がどこからか、みことばを学んだ(研究した)。

ac inventi quod aliqui ex amore sui, ut magni in Mundo apparerent, et sicut Primates Ecclesiae colerentur; そして見つけられた、ある者は自己愛から〔であった〕こと、世の中で偉大なものに見られるために、また教会の高位聖職者のように崇拝される(尊重される)。

aliqui autem ex amore mundi, ut lucrarentur opes: ある者は世俗愛から、富みを得るために――

hi dum explorati sunt quid scirent ex Verbo, compertum est, quod inde nihil genuini veri scirent, sed modo tale quod vocatur verum falsificatum, quod in se est falsum, et hoc in mundo spirituali putet coram naribus angelorum; これらの者が調べられた時、みことばから何を知っているか、わかった、ここから本物の真理の何ものも知らないこと、しかし、単にこのようなものを〔知っている〕虚偽化された真理と呼ばれるもの、それは本質的に虚偽である、またこれは霊界の中で天使の鼻の前で悪臭を放つ。

et dictum est illis, quod hoc illis esset ex causa, quia ipsi et mundus fuerunt fines, seu, quod idem, amores illorum, et non Dominus et Caelum; また彼らに言われた、これが彼らにあった、理由から、自分自身と世が目的であったからである、すなわち、同じこと〔であるが〕、彼らの愛は、主また天界でない。

et cum ipsi et mundus sunt fines, tunc cum legunt Verbum, haeret mens illorum in se ipsis et in mundo, et inde cogitant jugiter ex suo proprio, quod in caligine est quoad omnia quae Caeli sunt: また自分自身と世が目的であるとき、その時、みことばを読んでいる中で、心は本質的に自分自身と世にしがみつく、またここから常に自分のプロプリウムから考える、暗黒の中にある、天界のものであるすべてのものに関して。

in quo statu non potest homo subduci ex lumine proprio, et sic elevari in lucem Caeli, proinde nec aliquem influxum a Domino per Caelum recipere. その状態の中で、人間はプロプリウムの光(ルーメン)から遠ざけられる(引き出される)ことはできない、またこのように天界の光(ルークス)の中に上げられること、それゆえ、主からの何らかの流入を天界を通して受けることも〔でき〕ない。

[6] Vidi etiam hos in Caelum admissos, et cum inventi sunt quod absque veris essent, nudati sunt vestibus, et apparuerunt in pudendis; [6] さらにまた私はこれらの者を見た、天界の中に入れられた、またそこに見つけられたとき、真理なしであったこと、衣服で脱がされた、また陰部の中で(=恥ずかしい状態で)見られた。

et qui falsificaverunt vera, quia putuerunt, expulsi sunt, sed usque remansit apud hos fastus, ac fides quod meruerint. また真理を虚偽化した者は、悪臭を発したので、追放された、しかしそれでも、彼らのもとに高慢が残った、そして信仰が、〔自分が功績に〕値したこと。

Aliter factum est cum illis, qui studuerunt Verbo ex affectione sciendi verum quia verum est, et quia inservit usibus vitae spiritualis, non solum suae, sed etiam proximi. 彼らに異なって引き起こされる、真理を真理であるから知る(知ろうとする)情愛からみことばを学んだ者、また生活の役立ちに仕えるので、単に自分の〔役立ち〕だけでなく、しかしまた隣人の。

Illos vidi elevatos in Caelum, et sic in lucem, in qua est Divinum Verum ibi, et simul tunc exaltatos in sapientiam Angelicam, et in felicitatem ejus, quae est vita aeterna. 彼らを私は見た、天界の中に上げられた、またこのように光の中に、その中にそこに神的な真理がある、また同時にその時、天使の知恵の中に高められた、またその幸福の中に、それは永遠のいのちである。

コメントを残す