(1) 原文
249. [Vers. 9.] ” Et cum dederunt Animalia gloriam et honorem et gratiarum actionem Sedenti super Throno,” significat quod Verbum addicet omne Verum et omne Bonum et omnem Cultum Domino judicaturo.―”Animalia” sunt Verbum, ut ostensum est; “gloria et honor,” cum de Domino, sunt, quod omne Verum et omne Bonum sint Ipsius et ab Ipso; “gratiarum actio” est omnis cultus; “Sedens super Throno” est Dominus quoad judicium, ut supra; inde patet, quod per “cum dederunt Animalia gloriam et honorem et gratiarum actionem Sedenti super Throno,” significetur quod Verbum addicet omne verum et omne bonum et omnem cultum Domino judicaturo. Per “dare Domino gloriam et honorem” non aliud in Verbo intelligitur, quam agnoscere et confiteri, quod omne verum et omne bonum sit ab Ipso, ita quod sit Solus Deus, Gloria enim Ipsi est ex Divino Vero, et Honor ex Divino Bono. [2] Haec per “gloriam et honorem” significantur in sequentibus locis:
“Jehovah Caelos facit, Gloria et Honor coram Ipso” (Psalm. xcvi. 5, 6);
“Jehovah Deus magnus valde, Gloriam et Honorem induisti” (Psalm. civ. 1);
“Magna opera Jehovae, Gloria et Honor opus Ipsius” (Psalm. cxi. 2, 3);
“Gloriam et Honorem pones super Ipsum, benedictiones in aeternum” (Psalm. xxi. 6, 7 [B.A. 5, 6]),
de Domino,
“Accinge gladium Tuum super femur, potens Gloria et Honore; in Honore Tuo conscende, equita super Verbo veritatis” (Psalm. xlv. 4, 5 [B.A. 3, 4]);
“Carere Ipsum fecisti paululum prae angelis, Gloria et Honore coronasti Ipsum” (Psalm. viii. 6 [B.A. 5]);
“Gloria Libani data est Illi, Honor Carmeli et Scharonis: illi videbunt Gloriam Jehovae, et Honorem Dei nostri” (Esaj. xxxv. 2{1});
haec et illa de Domino.
(Praeter alibi, ut Psalm. cxlv. 4, 5, 12; Apoc xxi. 24, 26.)
Praeterea, ubi in Verbo agitur de Divino Vero dicitur “Gloria” (n. 629); et ubi agitur de Divino Bono, dicitur “Honor.”
@1 2 pro “1, 2”
(2) 直訳
249. [Vers. 9.] ” Et cum dederunt Animalia gloriam et honorem et gratiarum actionem Sedenti super Throno,” significat quod Verbum addicet omne Verum et omne Bonum et omnem Cultum Domino judicaturo.― 249(9節) 「また動物が栄光と誉れと感謝の行為を与えるとき、王座の上に座る者に」は、みことばがすべての真理とすべての善とすべての礼拝を審判する主に割り当てる(帰する)ことを意味する。
“Animalia” sunt Verbum, ut ostensum est; 「動物」はみことばである、〔すでに〕示されたように。
“gloria et honor,” cum de Domino, sunt, quod omne Verum et omne Bonum sint Ipsius et ab Ipso; 「栄光と誉れ」は、主についてのとき、~である、すべての真理とすべての善はその方のもの、またその方からであること。
“gratiarum actio” est omnis cultus; 「感謝の行為」はすべての礼拝である。
“Sedens super Throno” est Dominus quoad judicium, ut supra; 「王座の上に座る者」は審判に関する主である、上のように。
inde patet, quod per “cum dederunt Animalia gloriam et honorem et gratiarum actionem Sedenti super Throno,” significetur quod Verbum addicet omne verum et omne bonum et omnem cultum Domino judicaturo. ここから明らかである、「動物が栄光と誉れと感謝の行為を与えるとき、王座の上に座る者に」によって、みことばがすべての真理とすべての善とすべての礼拝を審判する主に割り当てる(帰する)ことが意味されること。
Per “dare Domino gloriam et honorem” non aliud in Verbo intelligitur, quam agnoscere et confiteri, quod omne verum et omne bonum sit ab Ipso, ita quod sit Solus Deus, Gloria enim Ipsi est ex Divino Vero, et Honor ex Divino Bono. 「主に栄光と誉れを与えること」によって、みことばの中の何らかのものが意味されない、認めることと告白すること以外の、すべての真理とすべての善はその方からであること、したがって〔主〕おひとりが神であること、というのは、栄光が神的真理からその方にあるから、また誉れが神的善から。
[2] Haec per “gloriam et honorem” significantur in sequentibus locis: [2] これらが「栄光」と「誉れ」によって意味される、続く箇所の中に――
“Jehovah Caelos facit, Gloria et Honor coram Ipso” (Psalm. xcvi. 5, 6); 「エホバは天をつくった、栄光と誉れはその方の前に〔ある〕」(詩篇96:5, 6)。
“Jehovah Deus magnus valde, Gloriam et Honorem induisti” (Psalm. civ. 1); 「神エホバは非常に大きい(偉大)、栄光と誉れを着て〔いる〕」(詩篇104:16)。
“Magna opera Jehovae, Gloria et Honor opus Ipsius” (Psalm. cxi. 2, 3); 「エホバの働きは大きい(偉大)、その方の働きは栄光と誉れ」(詩篇111:2, 3)。
“Gloriam et Honorem pones super Ipsum, benedictiones in aeternum” (Psalm. xxi. 6, 7 [B.A. 5, 6]), 「あなたは栄光と誉れをその方の上に置く、永遠の祝福(の行為)を」(詩篇21:5, 6)。
de Domino, 主について、
“Accinge gladium Tuum super femur, potens Gloria et Honore; 「あなたの剣を腿の上に帯びよ、力強い栄光と誉れを。
in Honore Tuo conscende, equita super Verbo veritatis” (Psalm. xlv. 4, 5 [B.A. 3, 4]); あなたの栄光の中に乗って、〝真理〟のみことばの上に乗って」(詩篇45:3, 4)。
“Carere Ipsum fecisti paululum prae angelis, Gloria et Honore coronasti Ipsum” (Psalm. viii. 6 [B.A. 5]); 「あなたはその方を天使よりも少しばかり足りなくした、栄光と誉れをその方に冠を授けた」(詩篇8:5)。
“Gloria Libani data est Illi, Honor Carmeli et Scharonis: 「レバノンの栄光が彼に与えられた、カルメルとシャロンの誉れが。
illi videbunt Gloriam Jehovae, et Honorem Dei nostri” (Esaj. xxxv. 2{1}); 彼らはエホバの栄光を見る、また私たちの神の誉れを」(イザヤ35:2)。
haec et illa de Domino. これらやそれらは主について〔である〕。
(Praeter alibi, ut Psalm. cxlv. 4, 5, 12; Apoc xxi. 24, 26.) (ほかに他の箇所に、例えば、詩篇145:4, 5, 12、黙示録21:24, 26)。
Praeterea, ubi in Verbo agitur de Divino Vero dicitur “Gloria” (n. 629); さらに(ほかに)、みことばの中で神的真理について扱われいるところで「栄光」が言われる(629番)。
et ubi agitur de Divino Bono, dicitur “Honor.” また神的善について扱われているところで「誉れ」が言われる。
@1 2 pro “1, 2″ 注1 「1, 2」の代わりに 2
(3) 訳文
249(9節) 「また動物が栄光と誉れと感謝の行為を与えるとき、王座の上に座る者に」は、みことばが審判する主にすべての真理とすべての善とすべての礼拝を帰することを意味する。
「動物」は、〔すでに〕示されたように、みことばである。「栄光と誉れ」は、主についてのとき、すべての真理とすべての善はその方のもの、またその方からであることである。「感謝の行為」はすべての礼拝である。
「王座の上に座る者」は、前のように、審判に関する主である。ここから、「動物が栄光と誉れと感謝の行為を与えるとき、王座の上に座る者に」によって、みことばが審判する主にすべての真理とすべての善とすべての礼拝を帰することが意味されることが明らかである。
「主に栄光と誉れを与えること」によって、すべての真理とすべての善はその方からであること、したがって〔主〕おひとりが神であることを認めることと告白すること以外に、みことばの中の何らかのものが意味されない、というのは、栄光が神的真理から、また誉れが神的善から、その方にあるから。
[2] これらが「栄光」と「誉れ」によって、続く箇所の中で意味される――
「エホバは天をつくられた、栄光と誉れはその方の前にある」(詩篇96:5, 6)。
「神エホバは非常に偉大、栄光と誉れを着て〔いる〕」(詩篇104:16)。
「エホバの働きは大きい)、その方の働きは栄光と誉れ」(詩篇111:2, 3)。
「あなたは栄光と誉れを、永遠の祝福をその方の上に置く」(詩篇21:5, 6)。
主について、
「あなたの剣を腿の上に帯びよ、力強い栄光と誉れを。あなたの栄光の中に乗って、〝真理〟のみことばの上に乗って」(詩篇45:3, 4)。
「あなたはその方を天使よりも少しばかり足りなくした。その方に栄光と誉れの冠を授けた」(詩篇8:5)。
「レバノンの栄光が、カルメルとシャロンの誉れがその方に与えられた。彼らはエホバの栄光を、私たちの神の誉れを見る」(イザヤ35:2)。
これらやそれらは主について〔である〕(ほかに他の箇所に、例えば、詩篇145:4, 5, 12、黙示録21:24, 26)。
ほかに、みことばの中で神的真理について扱われいるところで「栄光」が言われている(629番)。また神的善について扱われているところで「誉れ」が言われている。
(1) 原文
250. ” Viventi in saecula saeculorum.”―Quod significet Dominum quod Solus sit Vita, et ab Ipso Solo vita aeterna, videatur supra (n. 58, 60).
(2) 直訳
250. ” Viventi in saecula saeculorum.”― 250 「永遠に生きている者に」――
Quod significet Dominum quod Solus sit Vita, et ab Ipso Solo vita aeterna, videatur supra (n. 58, 60). 主おひとりがいのちであること、またその方おひとりから永遠のいのちが〔ある〕ことを意味することは、上に見られる(58, 60番)。
(3) 訳文
250 「永遠に生きている者に」――主おひとりがいのちであり、その方おひとりから永遠のいのちがあることを意味することは、前に見られる(58, 60番)。
(1) 原文
251. [Vers. 10.] ” Procidebant viginti et quatuor Seniores coram Sedente super Throno, et adorabant Viventem in saecula saeculorum,” significat humiliationem omnium in Caelo coram Domino.―Quod per “viginti quatuor Seniores” intelligantur omnes qui ab Ecclesia Domini sunt, videatur supra (n. 233), hic omnes qui ab Ecclesia Ipsius in Caelo; “Seniores” ut capita repraesentabant omnes; quod sit humiliatio coram Domino, et ex humiliatione adoratio, patet absque explicatione.
(2) 直訳
251. [Vers. 10.] ” Procidebant viginti et quatuor Seniores coram Sedente super Throno, et adorabant Viventem in saecula saeculorum,” significat humiliationem omnium in Caelo coram Domino.― 251(10節) 「二十四の長老は王座の上に座る者の前に平伏した、また永遠に生きる者を崇拝した」は、主の前に天界の中のすべての者の卑下を意味する。
Quod per “viginti quatuor Seniores” intelligantur omnes qui ab Ecclesia Domini sunt, videatur supra (n. 233), hic omnes qui ab Ecclesia Ipsius in Caelo; 「二十四の長老」によって、すべての者が意味されることは、その者は主の教会からである、上に見られる(233番)、ここにすべての者、その者は天界の中のその方の教会から。
“Seniores” ut capita repraesentabant omnes; 「長老」は、頭のようにすべてのものを表象した。
quod sit humiliatio coram Domino, et ex humiliatione adoratio, patet absque explicatione. 主の前の卑下であること、また卑下からの崇拝〔であること〕、説明なしに明らかである。
(3) 訳文
251(10節) 「二十四の長老は王座の上に座る者の前に平伏した、また永遠に生きる者を崇拝した」は、主の前に天界の中のすべての者が卑下したことを意味する。
「二十四の長老」によって、主の教会からであるすべての者が意味されることは前に見られる(233番)、ここでは天界の中のその方の教会からすべての者である。「長老」は、頭のようにすべてのものを表象した。主の前の卑下であり、卑下からの崇拝であることは、説明なしに明らかである。
(1) 原文
252. ” Et abjiciebant coronas suas coram Throno,” significat agnitionem quod sapientia illorum ab Ipso Solo sit.―Quod “corona” significet sapientiam, videatur supra (n. 189, 235); inde per “abjicere coronas coram Throno,” significatur agnoscere quod sapientia non sit illorum, sed Domini apud illos.
(2) 直訳
252. ” Et abjiciebant coronas suas coram Throno,” significat agnitionem quod sapientia illorum ab Ipso Solo sit.― 252 「また王座の前に自分の王冠を投げ捨てた」は、その方おひとりから彼らの知恵があることを認めることを意味する。
Quod “corona” significet sapientiam, videatur supra (n. 189, 235); 「王冠」が知恵を意味することは、上に見られる(189, 235番)。
inde per “abjicere coronas coram Throno,” significatur agnoscere quod sapientia non sit illorum, sed Domini apud illos. ここから「王座の前に自分の王冠を投げ捨てること」によって、認めることが意味される、知恵が彼らのものでないこと、しかし、彼らのもとの主のもの。
(3) 訳文
252 「また王座の前に自分の王冠を投げ捨てた」は、その方おひとりから彼らの知恵があることを認めることを意味する。
「王冠」が知恵を意味することは、前に見られる(189, 235番)。ここから「王座の前に自分の王冠を投げ捨てること」によって、知恵が彼らのものでなく、しかし、彼らのもとの主のもので、と認めることが意味される。