原典講読『啓示された黙示録』 238

(1) 原文

238. [Vers. 6.] ” Et in conspectu Throni Mare vitreum simile crystallo,” significat Novum Caelum ex Christianis, qui in communibus veris erant ex Sensu literae Verbi.―In mundo spirituali apparent atmosphaerae, et quoque aquae sicut in nostro mundo; atmosphaerae sicut aethereae ubi sunt angeli supremi Caeli, atmosphaerae sicut aereae ubi sunt angeli medii Caeli, et atmosphaerae sicut aqueae ubi sunt angeli ultimi Caeli; et hae sunt Maria quae apparent in terminis Caeli, ac ibi sunt illi qui in communibus veris ex Sensu literae Verbi sunt: quod “aquae” significent vera, videatur supra (n. 50); inde “mare,” in quod aquae desinunt et colliguntur, significat Divinum Verum in terminis. Cum itaque per “Sedentem super Throno” intelligitur Dominus (n. 230), et per “septem lampades, quae sunt septem Spiritus Dei coram Throno,” intelligitur nova Ecclesia quae in Divino Vero a Domino erit (n. 237), patet quod per “mare vitreum, quod in conspectu Throni fuit” intelligatur Ecclesia apud illos qui in terminis sunt. [2] Maria in terminis Caelorum etiam datum est mihi videre, et cum illis, qui ibi erant, loqui, et sic hujus rei veritatem per experientiam cognoscere; visi mihi sunt sicut in mari, sed dixerunt quod non in mari sint, verum in atmosphaera; ex quo mihi patuit, quod mare sit apparentia Divini Veri procedentis a Domino in terminis. Quod maria in mundo spirituali sint, patet clare ex eo, quod saepius visa sint Johanni

 

(Ut hic; tum cap. v. 13; cap. vii. 1-3; cap. viii. 8, 9; cap. x. 2, 8; cap. xii. 12{1}; cap. xiii. 1; cap. xiv. 7; cap. xv. 2; cap. xvi. 3; cap. xviii. 17, 19, 21 cap. xx. 13).

 

Dicitur “mare vitreum simile crystallo,” ex pellucentia Divini Veri procedentis a Domino. [3] Quoniam Divinum Verum in terminis in mundo spirituali facit apparentiam maris, ideo per “mare” alibi in Verbo simile significatur, ut illi his locis:

 

“In die illo exibunt aquae vivae ex Hierosolyma, pars earum ad Mare orientale, et pars earum ad Mare posterius” (Sach. xiv. 8{2});

 

“aquae vivae ex Hierosolyma” sunt Divina vera Ecclesiae a Domino; inde “mare” est ubi desinunt.

 

“Jehovah in Mari via Tua, et semita Tua in aquis multis” (Psalm. lxxvii. 20 [B.A. 19]);

“Sic dixit Jehovah, Qui dedi in Mari viam, et in aquis multis semitam” (Esaj. xliii. 16);

“Jehovah super Maria fundavit orbem, et super flumina stabilivit eum” (Psalm. xxiv. 2);

Jehovah “fundavit Terram super basibus suis, ut non dimoveatur in aeternum; Abysso (seu Mari) sicut veste obvelasti eam” (Psalm. civ. 5, 6):

 

quod “terra fundata sit super mari,” est quod Ecclesia, quae per “terram” intelligitur, super communibus veris: haec enim sunt ejus bases et fundamenta.

 

[4] “Ego exsiccabo Mare Babelis, et arefaciam scaturiginem ejus: ascendet super Babelem Mare, multitudine fluctuum ejus obtecta erit” (Jerem. li. 36, 42{3});

 

per “exsiccare mare Babelis, et arefacere scaturiginem ejus,” significatur exstinguere omne verum Ecclesiae ejus a primis ad ultima.

 

“Post Jehovam ibunt, et cum honore accedent filii a Mari” (Hosch. xi. 10{4}):

 

“filii a mari” sunt qui in communibus seu ultimis veris sunt.

 

“Jehovah Qui aedificat in Caelis gradus Suos, et vocat aquas Maris, et effundit eas super facies terrae” (Amos ix. 6);

“Per Verbum Jehovae Caeli facti sunt; colligit sicut cumulum aquas Maris, dans in thesauris Abyssos” (Psalm. xxxiii. 6, 7);

“Per increpationem Meam{5} exsicco Mare, pono fluvios desertum” (Esaj. l. 2).

(Praeter in aliis locis.)

 

[5] Quoniam per “mare” significatur Divinum Verum apud illos qui in terminis Caeli sunt, ideo per “Tyrum et Zidonem,” quia juxta mare erant, significatur Ecclesia quoad cognitiones boni et veri: et quoque ideo per “insulas maris” significantur illi qui in remotiori cultu Divino sunt (n. 34): et ideo “mare” in Lingua Hebraea est “occidens,” hoc est, ubi lux solis vadit in vesperam suam, aut verum in obscurum. Quod “mare” etiam significet naturale hominis separatum a spirituali, ita quoque Infernum, videbitur in sequentibus.

@1 12 pro “18” @2 8 pro “7” @3 li. 36, 42 pro “l. 42.” @4 10 pro “9, 10, 11″ @5 Meam pro “suam” (Vid. n. 405.)

 

(2) 直訳

238. [Vers. 6.] ” Et in conspectu Throni Mare vitreum simile crystallo,” significat Novum Caelum ex Christianis, qui in communibus veris erant ex Sensu literae Verbi.― 238(6節) 「また、王座の視野の前に水晶に似たガラス状の海が〔あった〕」は、キリスト教徒からの新しい天界を意味する、その者はみことばの文字どおりの意味からの通常の真理の中にいた。

In mundo spirituali apparent atmosphaerae, et quoque aquae sicut in nostro mundo; 霊界の中に大気が見られる、そしてまた水が、私たちの世界の中にのように。

atmosphaerae sicut aethereae ubi sunt angeli supremi Caeli, atmosphaerae sicut aereae ubi sunt angeli medii Caeli, et atmosphaerae sicut aqueae ubi sunt angeli ultimi Caeli; エーテルのような大気がそこにある、最高の天界の天使に、空気のような大気がそこにある、中間の天界の天使に、また水のような大気がそこにある、最外部の(最も低い)天界の天使に。

et hae sunt Maria quae apparent in terminis Caeli, ac ibi sunt illi qui in communibus veris ex Sensu literae Verbi sunt: またこれらは海である、それらは天界の辺境の中に見られる、そして、そこに彼らがいる、その者はみことばの文字どおりの意味からの全般的な真理の中にいる――

quod “aquae” significent vera, videatur supra (n. 50); 「水」が真理を意味することは、前に見られる(50番)。

inde “mare,” in quod aquae desinunt et colliguntur, significat Divinum Verum in terminis. ここから「海」は、その中に水は終わる、また集められる、辺境の中の神的真理を意味する。

Cum itaque per “Sedentem super Throno” intelligitur Dominus (n. 230), et per “septem lampades, quae sunt septem Spiritus Dei coram Throno,” intelligitur nova Ecclesia quae in Divino Vero a Domino erit (n. 237), patet quod per “mare vitreum, quod in conspectu Throni fuit” intelligatur Ecclesia apud illos qui in terminis sunt. そこで、「王座の上に座る者」によって主が意味されるとき(230番)、また「七つの燭台、それらは王座の前の神の七つの霊である」によって新しい教会が意味される、それは主からの神的真理の中にある(であろう)(237番)、「ガラス状の海、それは王座の視野の前にあった」によって彼らのもとの教会が意味されることが明らかである、その者は辺境の中にいる。

[2] Maria in terminis Caelorum etiam datum est mihi videre, et cum illis, qui ibi erant, loqui, et sic hujus rei veritatem per experientiam cognoscere; [2] 天界の辺境の中の海もまた私に見ることが与えられた、また彼に、その者はそこにいた、話すこと、またこの事柄の〝真理〟が経験によって知ることが。

visi mihi sunt sicut in mari, sed dixerunt quod non in mari sint, verum in atmosphaera; 私に海の中にのように見えた、しかし、彼らは言った、海の中にいないこと、けれども、大気の中に。

ex quo mihi patuit, quod mare sit apparentia Divini Veri procedentis a Domino in terminis. そのことから私に明らかになった、海が主から発出する神的真理の外観であること、辺境の中の。

Quod maria in mundo spirituali sint, patet clare ex eo, quod saepius visa sint Johanni 霊界の中に海があることは、それからはっきりと明らかである、しばしばヨハネに見られたこと

(Ut hic; tum cap. v. 13; cap. vii. 1-3; cap. viii. 8, 9; cap. x. 2, 8; cap. xii. 12{1}; cap. xiii. 1; cap. xiv. 7; cap. xv. 2; cap. xvi. 3; cap. xviii. 17, 19, 21 cap. xx. 13). (例えばここに。なおまた第5章13、第7章1-3、第8章8,9、第10章2, 8、第12章12、第13章1、第14章7、第15章2、第16章3、第18章12, 19, 21、第20章13)。

Dicitur “mare vitreum simile crystallo,” ex pellucentia Divini Veri procedentis a Domino. 「水晶に似たガラス状の海」と言われる、主から発出している神的真理の透明性から。

[3] Quoniam Divinum Verum in terminis in mundo spirituali facit apparentiam maris, ideo per “mare” alibi in Verbo simile significatur, ut illi his locis: [3] 霊界の中で辺境の中の神的真理が海の外観をつくる(ひき起こす)ので、それゆえ、「海」によってみことばの中の他の箇所で同様のものが意味される、例えば、これらの箇所のそれら――

“In die illo exibunt aquae vivae ex Hierosolyma, pars earum ad Mare orientale, et pars earum ad Mare posterius” (Sach. xiv. 8{2}); 「その日の中で、エルサレムから生きている水が出る、それらの一部は東の海へ、またそれらの一部は後の海へ」(ゼカリヤ14:8)。

“aquae vivae ex Hierosolyma” sunt Divina vera Ecclesiae a Domino; 「エルサレムからの生きている水」は主からの教会の神的真理である。

inde “mare” est ubi desinunt. ここから「海」はそこに終わる〔ところ〕である。

 

“Jehovah in Mari via Tua, et semita Tua in aquis multis” (Psalm. lxxvii. 20 [B.A. 19]); 「エホバよ、あなたの道は海の中に、またあなたの小道は多くの水の中に〔ある〕」(詩篇77:20)。

“Sic dixit Jehovah, Qui dedi in Mari viam, et in aquis multis semitam” (Esaj. xliii. 16); 「このようにエホバは言った、海の中に道を与えた、また多くの水の中に小道を」(イザヤ48:16)。

“Jehovah super Maria fundavit orbem, et super flumina stabilivit eum” (Psalm. xxiv. 2); 「エホバは海の上に地球を基礎を据えた、また川の上にそれを安定(確立)させた」(詩篇24:2)。

Jehovah “fundavit Terram super basibus suis, ut non dimoveatur in aeternum; エホバは「地をその基礎の上に基礎を据えた、永遠に移されないように。

Abysso (seu Mari) sicut veste obvelasti eam” (Psalm. civ. 5, 6): 衣服のように深淵(または海)でそれをおおった」(詩篇104:5, 6)。

quod “terra fundata sit super mari,” est quod Ecclesia, quae per “terram” intelligitur, super communibus veris: 「海の上に基礎を据えた地」それは教会であること、それは「地」によって意味される、全般的な真理の上に。

haec enim sunt ejus bases et fundamenta. というのは、これらはその基礎と土台であるから。

[4] “Ego exsiccabo Mare Babelis, et arefaciam scaturiginem ejus: [4] 「わたしはバビロンの海を干(ひ)上がらせる、またわたしはその噴水をすっかり乾かす――

ascendet super Babelem Mare, multitudine fluctuum ejus obtecta erit” (Jerem. li. 36, 42{3}); バビロンの上に海をのぼらせる、その大きい波でおおわれる」(エレミヤ51:36, 42)。

per “exsiccare mare Babelis, et arefacere scaturiginem ejus,” significatur exstinguere omne verum Ecclesiae ejus a primis ad ultima. 「バビロンの海を干(ひ)上がらせること、またその噴水をすっかり乾かすこと」によって、その教会のすべての真理を最初から最後まで消滅させることが意味される。

“Post Jehovam ibunt, et cum honore accedent filii a Mari” (Hosch. xi. 10{4}): 「エホバの後ろを行く(eo)、また誉れとともに息子たちは海から近づく」(ホセア11:10)。

“filii a mari” sunt qui in communibus seu ultimis veris sunt. 「海からの息子たち」は真理の全般的なものまたは最終的なもの(最外部)の中にいる者である。

“Jehovah Qui aedificat in Caelis gradus Suos, et vocat aquas Maris, et effundit eas super facies terrae” (Amos ix. 6); 「エホバ、その者は天界の中にその階段を建てる、また海の水を呼ぶ、またそれを地の面の上に注ぐ」(アモス9:6)。

“Per Verbum Jehovae Caeli facti sunt; 「エホバのことばによって天界がつくられた。

colligit sicut cumulum aquas Maris, dans in thesauris Abyssos” (Psalm. xxxiii. 6, 7); 海の水を堆積のように集めた、宝庫の中に深淵を与えて」(詩篇33:6, 7)。

“Per increpationem Meam{5} exsicco Mare, pono fluvios desertum” (Esaj. l. 2). 「わたしの叱責によって、わたしは海を干(ひ)上がらせる、わたしは川を荒野を置く」(イザヤ50:2)。

(Praeter in aliis locis.) (ほかに他の箇所の中に)。

[5] Quoniam per “mare” significatur Divinum Verum apud illos qui in terminis Caeli sunt, ideo per “Tyrum et Zidonem,” quia juxta mare erant, significatur Ecclesia quoad cognitiones boni et ver: [5] 「海」によって彼らのもとの神的真理が意味されるので、その者は天界の辺境の中にいる、それゆえ、「ツロとシドン」によって、海の近くにあったので、善と真理の認識(知識)に関する教会が意味される。

et quoque ideo per “insulas maris” significantur illi qui in remotiori cultu Divino sunt (n. 34): そしてまた、それゆえ「海の島々」によって彼らが意味される、その者はさらに遠く離れた神的な礼拝の中にいる(34番)。

et ideo “mare” in Lingua Hebraea est “occidens,” hoc est, ubi lux solis vadit in vesperam suam, aut verum in obscurum. またそれゆえ、「海」はヘブル語で「西」である、すなわち、そこに太陽の光がその夕方の中へ進む、または真理が暗いもの(不明瞭なもの)の中へ。

Quod “mare” etiam significet naturale hominis separatum a spirituali, ita quoque Infernum, videbitur in sequentibus. 「海」はまた霊的なものから分離した「人間の自然的なもの」を意味することは、そのように地獄もまた、続くものの中に見られる。

@1 12 pro “18” 注1 「18」の代わりに 12

@2 8 pro “7” 注2 「7」の代わりに 8

@3 li. 36, 42 pro “l. 42.”  注3 「l. 42」の代わりに li. 36, 42

@4 10 pro “9, 10, 11″ 注4 「9, 10, 11」の代わりに 10

@5 Meam pro “suam” (Vid. n. 405.)  注5 「suam」の代わりにMeam(405番を見よ)

 

(3) 訳文

 238(6節) 「また、王座の視野の前に水晶に似たガラス状の海が〔あった〕」は、みことばの文字どおりの意味からの通常の真理の中にいたキリスト教徒からの新しい天界を意味する。

私たちの世界の中のように霊界の中に大気がそしてまた水が見られる。最高の天界の天使に、そこにエーテルのような大気がある、中間の天界の天使に、そこに空気のような大気がある、また最外部の(最も低い)天界の天使にそこに水のような大気がある。またこれらは海であり、それらは天界の辺境の中に見られ、そして、そこにみことばの文字どおりの意味からの全般的な真理の中にいる者がいる――「水」が真理を意味することは、前に見られる(50番)。ここから「海」は、その中に水は終わり、集められ、辺境の中の神的真理を意味する。

 そこで、「王座の上に座る者」によって主が意味され(230番)、また「七つの燭台、それらは王座の前の神の七つの霊である」によって主からの神的真理の中にある新しい教会が意味される(237番)とき、「王座の視野の前にあったガラス状の海」によって、辺境の中にいる者のもとの教会が意味されることが明らかである。

 [2] 天界の辺境の中の海もまた私に見ること、またそこにいた者に話すこと、またこの事柄の〝真理〟が経験によって知ることが与えられた。私に海の中にいるように見えた、しかし、彼らは、海の中にいない、けれども、大気の中にいることを言った。そのことから私に、海が主から発出する辺境の中の神的真理の外観であることが明らかになった。

 霊界の中に海があることは、しばしばヨハネに見られたことからはっきりと明らかである(例えばここに。なおまた5:13、7:1-3、8:8,9、10:2, 8、12:12、13:1、14:7、15:2、16:3、18:12, 19, 21、20:13)。

主から発出している神的真理の透明性から「水晶に似たガラス状の海」と言われる。

 [3] 霊界の中で辺境の中の神的真理が海の外観をひき起こすので、それゆえ、「海」によって、みことばの中の他の箇所で同様のものが意味される、例えば、これらの箇所のそれら――

 

 「その日に、エルサレムから生きている水が出る、それらの一部は東の海へ、またそれらの一部は後の海へ」(ゼカリヤ14:8)。

 

 「エルサレムからの生きている水」は主からの教会の神的真理である。ここから「海」は終わるところである。

 

 「エホバよ、あなたの道は海の中に、またあなたの小道は多くの水の中に〔ある〕」(詩篇77:20)。

 「このようにエホバは言った。海の中に道を、多くの水の中に小道を与えた」(イザヤ48:16)。

 「エホバは海の上に地球の基礎を据え、それを川の上に安定させた」(詩篇24:2)。

 エホバは「地をその基礎の上に、永遠に移されないように据えた。衣服のようにそれを深淵(または海)でおおった」(詩篇104:5, 6)。

 

 「海の上に基礎を据えた地」は全般的な真理の上に教会であり、それは「地」によって意味される――というのは、これらはその基礎と土台であるから。

 

 [4] 「わたしはバビロンの海を干(ひ)上がらせる、またわたしはその噴水をすっかり乾かす――バビロンの上に海をのぼらせ、〔バビロンは〕その大きい波でおおわれる」(エレミヤ51:36, 42)。

 

 「バビロンの海を干(ひ)上がらせること、またその噴水をすっかり乾かすこと」によって、その教会のすべての真理を最初から最後まで消滅させることが意味される。

 

 「〔彼らは〕エホバの後ろを行く、また誉れとともに息子たちは海から近づく」(ホセア11:10)。

 

 「海からの息子たち」は真理の全般的なものまたは最終的なものの中にいる者である。

 

 「エホバ、その方は天界の中にその階段を建て、海の水を呼び、それを地の面の上に注ぐ」(アモス9:6)。

 「エホバのことばによって天界がつくられた。海の水を堆積のように集めた、宝庫の中に深淵を与えて」(詩篇33:6, 7)。

 「わたしの叱責によって、わたしは海を干(ひ)上がらせ、川に荒野を置く」(イザヤ50:2)。 (ほかに他の箇所の中に)。

 

 [5] 「海」によって天界の辺境の中にいる者のもとの神的真理が意味されるので、それゆえ、「ツロとシドン」によって、海の近くにあったので、善と真理の認識(知識)に関する教会が意味される。そしてまた、それゆえ「海の島々」によって、さらに遠く離れた神的な礼拝の中にいる者が意味される(34番)。またそれゆえ、「海」はヘブル語で「西」である、すなわち、そこに太陽の光がその夕方の中へ、または真理が暗いもの(不明瞭なもの)の中へ進む。

 「海」はまた霊的なものから分離した「人間の自然的なもの」を、そのように地獄もまた意味することが続くものの中に見られる。

コメントを残す