原典講読『啓示された黙示録』 200

(1) 原文

200. ” Principium opificii Dei,” significat Verbum.―Quod Verbum sit “principium opificii Dei,” nondum in Ecclesia notum est, quia non intellecta sunt haec apud Johannem:

 

“In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est. In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum. In mundo erat, et mundus per Ipsum factus est, sed mundus Ipsum non cognovit. Et Verbum Caro factum est, et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam sicut Unigeniti a Patre” (i. 1-14{1}).

 

Qui haec verba quoad interiorem eorum Sensum intelligit, et simul confert cum illis quae in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra, ut et cum aliquibus quae in Doctrina Novae Hierosolyma e de Domino, scripta sunt, videre potest, quod ipsum Divinum Verum in Verbo quod in hoc mundo prius fuerat (de quo n. 11), tum quod in hoc Verbo quod hodie est, per “Verbum quod in principio fuit apud Deum et quod fuit Deus,” intelligatur; at non Verbum spectatum in linguarum vocibus et literis, sed spectatum in sua essentia et vita, quae ab intimo est in sensibus vocum et literarum ejus; Verbum ex hac vita vivificat affectiones voluntatis hominis qui id sancte legit, et ex luce illius vitae illustrat cogitationes intellectus ejus; quare apud Johannem dicitur,

 

“In Verbo fuit Vita, et Vita fuit Lux hominum” ([i.] 4);

 

hoc facit Verbum, quia Verbum est ex Domino, et de Domino, et sic Dominus: omnis cogitatio, loquela et scriptura, trahit suam essentiam et vitam ab illo qui cogitat, loquitur et scribit; est homo cum suo quali in illis; in Verbo autem est Solus Dominus. Sed Divinam Vitam in Verbo nemo sentit et percipit, nisi qui in affectione veri spirituali est cum id legit, is enim est in conjunctione Domini per Verbum; est quoddam intime afficiens cor et spiritum, quod cum luce influit in intellectum, ac testatur. [2] Simile quod apud Johannem, significatur per haec in primo capite Geneseos:

 

“In principio creavit Deus Caelum et Terram; et Spiritus Dei movebat Se super faciebus aquarum; et dixit Deus, fiat Lux, et facta est Lux” (vers. 1-3);

 

“Spiritus Dei” est Divinum Verum, pariter Lux; Divinum Verum est Verbum; quare cum Dominus Se vocat Verbum, Se etiam vocat “Lucem” (Joh. i. 4, 8, 9). Simile etiam intelligitur per haec apud Davidem:

 

“Per Verbum Jehovae Caeli facti sunt, et per Spiritum oris Ipsius omnis exercitus eorum” (Psalm. xxxiii. 6).

 

In summa, absque Divino Vero Verbi, quod in sua essentia Divinum Bonum Divini Amoris ac Divinum Verum Divinae Sapientiae Domini, non potest homo vitam habere; per Verbum est conjunctio Domini cum homine, ac hominis cum Domino, et per illam conjunctionem est vita; erit aliquid a Domino, quod ab homine potest recipi, per quod sit conjunctio et inde vita aeterna. [3] Ex his constare potest, quod per “Principium opificii Dei” intelligatur Verbum, et si credere vis, Verbum quale est in Sensu literae; hic enim Sensus est complexus sanctitatum interiorum ejus, ut multis ostensum est in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra. Et quod mirabile est, Verbum ita scriptum est, ut communicet cum universo Caelo, et singillatim cum una quavis societate ibi, quod per vivam experientiam mihi datum est scire; de qua alibi. Quod Verbum in sua essentia tale sit, patet adhuc ab his Domini verbis:

 

“Verba, quae Ego loquor vobis, spiritus sunt, et vita sunt” (Joh. vi. 63).

 

@1 i. 1-14 pro “i. ad 14”

 

(2) 直訳

200. ” Principium opificii Dei,” significat Verbum.― 200 「神の産物の最初の方」は、みことばを意味する。

Quod Verbum sit “principium opificii Dei,” nondum in Ecclesia notum est, quia non intellecta sunt haec apud Johannem: みことばが「神の産物の最初の方」であることは、まだ教会の中によく知られていない、「ヨハネ(福音書)」のもとのこれらが理解されていないからである――

“In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; 「初めに、ことばがあった、ことばは神のもとにあった、またことばは神であった。

omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est. すべてのものはその方によって造られた、造られたもので、その方なしに造られたものは何もない。

In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum. その方の中にいのちがあった、またいのちは人間の光であった。

In mundo erat, et mundus per Ipsum factus est, sed mundus Ipsum non cognovit. 世の中にいた、また世はその方によって造られた、しかし、世はその方を知らなかった。

Et Verbum Caro factum est, et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam sicut Unigeniti a Patre” (i. 1-14{1}). また、ことばは肉になった、また私たちの間に住んだ、また私たちはその方の栄光を見た、父のひとり子のような(=としての)栄光〔である〕」(1:1-14)。

Qui haec verba quoad interiorem eorum Sensum intelligit, et simul confert cum illis quae in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra, ut et cum aliquibus quae in Doctrina Novae Hierosolyma e de Domino, scripta sunt, videre potest, quod ipsum Divinum Verum in Verbo quod in hoc mundo prius fuerat (de quo n. 11), tum quod in hoc Verbo quod hodie est, per “Verbum quod in principio fuit apud Deum et quod fuit Deus,” intelligatur; これらのことばをそれらの内的な意味に関して理解する者は、また同時にそれらを比較する、それらは『新しいエルサレムの教え聖書について』の中の、そのようにまた何らかのものと、それらは『新しいエルサレムの教え 主について』の中の、書かれたものと、見ることができる、みことばの中の神的真理そのものが、それはこの世の中に以前にあった(そのことについて11番)、なおまたこのみことばの中に、それは今日のものである、「ことばが、初めに神のもとにあったこと、また神であったこと」によって意味されることを。

at non Verbum spectatum in linguarum vocibus et literis, sed spectatum in sua essentia et vita, quae ab intimo est in sensibus vocum et literarum ejus; しかし、言葉と文字の言語の中に見られたみことばではない、しかし、その本質といのちの中で見られた〔みことばである〕、それはその言葉と文字の意味の中の最内部から〔のもの〕である。

Verbum ex hac vita vivificat affectiones voluntatis hominis qui id sancte legit, et ex luce illius vitae illustrat cogitationes intellectus ejus; みことばはこのいのちから人間の意志の情愛を生きいきとさせる(生かす)、その者はそれを敬意をもって(信心深く)読む、またそのいのちの光から彼の理解力の思考を照らす。

quare apud Johannem dicitur, それゆえ、「ヨハネ(福音書)」のもとに言われている、

“In Verbo fuit Vita, et Vita fuit Lux hominum” ([i.] 4); 「ことばの中にいのちがあった、またことばは人間の光であった」(1:4)。

hoc facit Verbum, quia Verbum est ex Domino, et de Domino, et sic Dominus: これ〔いのちと光〕をみことばがつくる、みことばは主から、また主について、このように主であるからである。

omnis cogitatio, loquela et scriptura, trahit suam essentiam et vitam ab illo qui cogitat, loquitur et scribit; すべての思考、話しと書かれたものは、その(自分の)本質といのちを彼から得る、その者は考える、話す、また書く。

est homo cum suo quali in illis; 人間は自分のものとともにある、彼の中にあるようなもの。

in Verbo autem est Solus Dominus. けれども、みことばの中に主おひとりがいる。

Sed Divinam Vitam in Verbo nemo sentit et percipit, nisi qui in affectione veri spirituali est cum id legit, is enim est in conjunctione Domini per Verbum; しかし、みことばの中の神的いのちを、だれも感じない、また知覚しない、それを読むとき霊的な真理の情愛の中にいる者でないなら、というのは、彼はみことばによって主の結合の中にいるから。

est quoddam intime afficiens cor et spiritum, quod cum luce influit in intellectum, ac testatur. 心と霊を内部で動かすあるものがある、それは光とともに理解力の中に流入する、そして証言する。

[2] Simile quod apud Johannem, significatur per haec in primo capite Geneseos: [2] 「ヨハネ(福音書)」のもとのそれと似たものが、「創世記」第1章の中のこれらによって意味されている――

“In principio creavit Deus Caelum et Terram; 「初めに、神は天と地を創造した。

et Spiritus Dei movebat Se super faciebus aquarum; また、神の霊は水の面の上を動いていた。

et dixit Deus, fiat Lux, et facta est Lux” (vers. 1-3); また、神は言った、光よ、あれ、すると光がつくられた」(1-3節)。

“Spiritus Dei” est Divinum Verum, pariter Lux; 「神の霊」は神的真理である、同じく光。

Divinum Verrum est Verbum; 神的真理はみことばである。

quare cum Dominus Se vocat Verbum, Se etiam vocat “Lucem” (Joh. i. 4, 8, 9). それゆえ、主はご自分をみことばと呼んだとき、ご自分を「光」とも呼んだ(ヨハネ1:4, 8, 9)。

Simile etiam intelligitur per haec apud Davidem: さらにまた似たものが「ダビデ(の書)」もとのこれらによって意味されている――

“Per Verbum Jehovae Caeli facti sunt, et per Spiritum oris Ipsius omnis exercitus eorum” (Psalm. xxxiii. 6). 「エホバのことばによって天は造られた、またその方の口の霊(いぶき)によってそのすべての軍勢(=万軍)は」(詩篇33:6)。

In summa, absque Divino Vero Verbi, quod in sua essentia Divinum Bonum Divini Amoris ac Divinum Verum Divinae Sapientiae Domini, non potest homo vitam habere; 要するに、みことばの神的真理なしに、それはその本質の中で神的愛の神的善、そして主の神的知恵の神的真理、人間はいのちを持つことができない。

per Verbum est conjunctio Domini cum homine, ac hominis cum Domino, et per illam conjunctionem est vita; みことばによって人間との主の結合がある、そして主との人間の、またその結合によっていのちがある。

erit aliquid a Domino, quod ab homine potest recipi, per quod sit conjunctio et inde vita aeterna. 主からの何らかのものがある(未来)、それは人間により受けることができる、それによって結合とここから永遠のいのちがある。

[3] Ex his constare potest, quod per “Principium opificii Dei” intelligatur Verbum, et si credere vis, Verbum quale est in Sensu literae; [3] これらから明らかにすることができる、「神の産物の最初の方」によってみことばが意味されること、また、もしあなたが信じることを欲するなら、みことばは文字どおりの意味の中にあるようなものである。

hic enim Sensus est complexus sanctitatum interiorum ejus, ut multis ostensum est in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra. というのは、この意味はその内的な聖なるものの複合体であるから、『新しいエルサレムの教え 聖書について』の中に大いに示されているように。

Et quod mirabile est, Verbum ita scriptum est, ut communicet cum universo Caelo, et singillatim cum una quavis societate ibi, quod per vivam experientiam mihi datum est scire; また驚くべきことである、みことばがそのように書かれている、全天界と連絡するように、また個々に(個別に)そこにそれぞれの一つの社会と、そのことを生きた経験によって私に知ることが与えられた。

de qua alibi. それについては他の箇所に〔述べる〕。

Quod Verbum in sua essential tale sit, patet adhuc ab his Domini verbis: みことばがその本質ではそのようなものであることは、主のこれらのことばからさらに明らかである――

“Verba, quae Ego loquor vobis, spiritus sunt, et vita sunt” (Joh. vi. 63). 「ことばは、それをわたしはあなたがたに話す、霊である、またいのちである」(ヨハネ6:63)。

@1 i. 1-14 pro “i. ad 14″ 注1 「i. ad 14」の代わりに i. 1-14

 

(3) 訳文

 200 「神の産物の最初の方」は、みことばを意味する。

 みことばが「神の産物の最初の方」であることは、まだ教会の中によく知られていない、「ヨハネ福音書」のこれらが理解されていないからである――

 

 「初めに、ことばがあった。ことばは神のもとにあった。ことばは神であった。すべてのものはその方によって造られた、造られたもので、その方なしに造られたものは何もない。その方の中にいのちがあった。いのちは人間の光であった。世の中にいた。世はその方によって造られた、しかし、世はその方を知らなかった。ことばは肉になった、また私たちの間に住んだ。私たちはその方の栄光を見た、父のひとり子としての栄光である」(1:1-14)。

 

 これらのことばをそれらの内的な意味に関して理解し、また同時に『新しいエルサレムの教え 聖書について』の中に、そのようにまた、『新しいエルサレムの教え 主について』の中に書かれたものと比較する者は、みことばの中の神的真理そのものが、それはこの世の中に以前にあった(そのことについて11番)、なおまた今日のものであるこのみことばの中に、「ことばが、初めに神のもとにあったこと、また神であったこと」によって意味されることを見ることができる。しかし、言葉と文字の言語の中に見られたみことばではなく、その本質といのちの中で見られたみことばであり、それはその言葉と文字の意味の中の最内部から〔のもの〕である。

 みことばはこのいのちからそれを信心深く読む人間の意志の情愛を生かし、そのいのちの光から彼の理解力の思考を照らす。それゆえ、「ヨハネ福音書」に、「ことばの中にいのちがあった、またことばは人間の光であった」(1:4)と言われている。これ〔いのちと光〕をみことばがつくる、みことばは、主から、主について、このように主であるからである。すべての思考、話し、書かれたものは、その本質といのちを、考え、話し、書く者から得る。人間は彼の中にあるような自分のものとともにある。けれども、みことばの中に主おひとりがいる。

 しかし、みことばの中の神的いのちを、それを読むとき霊的な真理の情愛の中にいる者でないなら、だれも感じない、また知覚しない、というのは、彼はみことばによって主の結合の中にいるから。心と霊を内部で動かすあるものがある、それは光とともに理解力の中に流入する、そして証言する。

[2] 「ヨハネ福音書」のそれと似たものが、「創世記」第1章の中のこれらによって意味されている――

 

 「初めに、神は天と地を創造した。神の霊は水の面の上を動いていた。神は言った、光よ、あれ、すると光がつくられた」(1-3節)。

 

 「神の霊」は神的真理、同じく光である。神的真理はみことばである。それゆえ、主はご自分をみことばと呼んだとき、ご自分を「光」とも呼んだ(ヨハネ1:4, 8, 9)。

 さらにまた似たものが「ダビデの書」のこれらによって意味されている――

 

「エホバのことばによって天は造られ、その方の口の霊(いぶき)によってその万軍は造られた」(詩篇33:6)。

 

 要するに、みことばの本質の主の神的愛の神的善そして神的知恵の神的真理であるその神的真理なしに人間はいのちを持つことができない。みことばによって人間との主の、そして主との人間の結合がある、またその結合によっていのちがある。主からの何らかのものがなくてなならない、それは人間により受けることができ、それによって結合とここから永遠のいのちがある。

 [3] これらから、「神の産物の最初の方」によってみことばが意味されること、また、もしあなたが信じることを欲するなら、みことばは文字どおりの意味の中にあるようなものであることを明らかにすることができる。というのは、この意味は、『新しいエルサレムの教え 聖書について』の中に大いに示されているように、その内的な聖なるものの複合体であるから。

 また、みことばが、全天界と、また個別にそこのそれぞれの一つの社会と連絡するように書かれているのは驚くべきことであり、そのことを生きた経験によって私に知ることが与えられた。それについては他の箇所に〔述べる〕。

 みことばがその本質ではそのようなものであることは、主のこれらのことばからさらに明らかである――

 

 「わたしはあなたがたに話すことばは、霊であり、いのちである」(ヨハネ6:63)。

コメントを残す