(2) 直訳
1. ” Angelo in Sardibus Ecclesiae scribe,” significat ad illos et de illis, qui in cultu mortuo sunt, seu in cultu qui [est] absque bonis quae charitatis sunt et absque veris quae fidei [n. 154]; 1. 「サルデスの教会の天使に書け」は、彼らに向けて、また彼らについてを意味する、その者は死んだ礼拝の中にいる、すなわち、礼拝の中に、それは善なしのものである、それは仁愛のものである、また真理なしの、それは信仰のもの(154番)。
” Haec dicit habens septem spiritus Dei, et septem stellas,” significat Dominum a Quo omnes veritates, et omnes cognitiones boni et veri[n. 155]; 「神の七つの霊を、また七つの星を持つ方がこれらを言う」は、主をを意味する、その方からすべの〝真理〟また善と真理のすべての認識(知識)〔がある〕(155番)。
” novi tua opera,” significat Quod Dominus videat omnia interiora et exteriora illorum simul [n. 156]; 「わたしはあなたの働きを知った」は、主は彼らの内的なものと外的なもののすべてのものを同時に見ることを意味する(156番)。
” quod nomen habeas quod vivas, et mortuus es,” significat quod videatur et credatur ab ipsis et ab aliis, quod spiritualiter vivi sint, cum tamen spiritualiter mortui sunt [n. 157]. 「あなたは生きているという名前を持っている、〔でも〕あなたは死んでいる」は、彼ら自身からまた他の者から見られている、また信じられていることを意味する、霊的に生きている、そのときそれでも霊的に死んでいる(157番)。
2. ” Esto vigilans,” significat ut in veris [sint,] et in vita secundum illa [n. 158]; 2. 「あなたは目覚めていなさい」は、真理の中に、またそれにしたがった生活の中にいるように、を意味する(158番)。
” confirma reliqua quae moritura,” significat illa quae cultus eorum sunt, vitam accipiant [n. 159]; 「死んでしまう〔かもしれない〕残りのものを強くせよ」は、それらを、それは彼らの礼拝のものである、いのちを受ける、を意味する(159番)。
” non enim inveni tua opera plena coram Deo,” significat quod interiora cultus eorum non conjuncta sint Domino [n. 160]. 「というのは、わたしはあなたの働きが神の前に十分でない〔ことを〕見いだしたから」は、彼らの礼拝の内なるものが主と結合していないことを意味する(160番)。
3. ” Memento igitur quomodo acceperis et audiveris,” significat ut cogitent quod omnis cultus in principio sit naturalis, et postea per vera fiat spiritualis, praeter plura [n. 161]; 3. 「それで、どのようにあなたは受け、聞くか思い出せ」は、すべての礼拝は初めに自然的である、またその後、真理によって霊的になることを、ほかに(加えて)多くのもの、考えるように、を意味する(161番)。
” et observa et resipisce,” significat ut attendant ad illa, et cultum suum mortuum vivificent [n. 162]; 「また、守れ、悔い改めよ」は、それらに留意するようにを意味する、また自分の死んでいる礼拝を生かす(162番)。
” si ergo non vigilaveris,” significat hic ut supra [n. 163]; 「もし、あなたが目覚めていないなら」は、ここに上のような〔もの〕を意味する(163番)。
” veniam super te ut fur, et nescies qua hora veniam super te,”significat quod auferentur illa quae cultus sunt, et quod hoc nescietur quando et quomodo [n. 164]. 「わたしはあなたに泥棒かのようにやって来る、また、あなたは、何の時間に、わたしがあなたにやって来るか知らない」は、それらが取り去られることを意味する、それらは礼拝のものである、またこれがいつ、またどのようにか知られないこと(164番)。
4. ” Habes pauca nomina etiam in Sardibus,” significat quod inter illos etiam sint qui in cultu suo vitam habent [n. 165]; 4. 「あなたは、サルデスの中にまた、わずかな名前を持っている」は、彼らの間にもまたいることを意味する、その者は自分の礼拝の中にもまたいのちを持っている(165番)。
” quae{1} non inquinaverunt vestimenta sua.” significat qui in veris sunt, et non per mala vitae et inde falsa, conspurcaverunt cultum [n. 166]; 「それらは自分の衣服を汚さなかった」は、真理の中にいる、また生活の悪とここからの虚偽によって礼俳を汚さなかった者を意味する(166番)。
” et ambulabunt Mecum in albis, [quia digni sunt,]“ significat quod victuri sint cum Domino, quia in veris sunt ab Ipso [n. 167]. 「また、わたしとともに白の衣服で歩くのに、ふさわしい者であるからである」は、主とともに生きる(であろう)者を意味する、その方からの真理の中にいるからである(167番)。
@1 quae pro “qui” 注1 「qui」の代わりに quae
5. ” Vincens induetur vestimentis albis,” significat quod qui reformatur fiat spiritualis [n. 168]; 5. 「勝利する者は白い衣服を着せられる」は、改心させられた者が霊的になることを意味する(168番)。
” et non delebo nomen ejus e{1} libro vitae,” significat quod salvabitur [n. 169]; 「また、わたしは彼の名前をいのちの書から消さない」は、彼らは救われることを意味する(169番)。
” et confitebor nomen ejus coram Patre et coram angelis Ejus,”significat quod recipiendi sint qui in Divino Bono et in Divinis veris a Domino sunt [n. 170]. 「また、わたしは彼の名前をわたしの父の前に、またその天使の前に言明する」は、彼らは受け入れられることを意味する、その者は主からの神的善の中に、また進呈真理のなかにいる(170番)。
@1 e pro “in” 注1 「in」の代わりに e
6. ” Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis,” significat hic ut prius [n. 171]. 6. 「耳を持つ者は、霊が教会に何を言うか聞け」は、ここに上のような〔もの〕を意味する(171番)。
7. ” Et Angelo in Philadelphia Ecclesiae scribe,” significat ad illos et de illis, qui in veris ex bono a Domino sunt [n. 172]; 7. 「また、フィラデルフィヤの教会の中の天使に書け」は、彼らへ向けて、また彼らについてを意味する、その者は主による善からの真理の中にいる(172番)。
” Haec dicit Sanctus Verus,” significat Dominum quoad Divinum Verum [n. 173]; 「これらを、聖なる方、真実である方が言う」は、神的真理に関する主を意味する(173番)。
” habens clavem Davidis, et aperiens et nemo claudit, et claudens et nemo aperit,” significat Cui soli est Omnipotentia salvandi [n. 174]. 「ダビデの鍵を持っている方、開くとだれも閉じない、そして閉じるとだれも開けない」は、その方おひとりに救う全能〔の力〕がある、を意味する(174番)。
8. ” Novi tua opera,” significat hic ut supra [n. 175]; 8. 「わたしはあなたの働きを知った」は、ここに上のような〔もの〕を意味する(175番)。
” ecce dedi coram te ostium apertum,” significat quod illis qui in veris ex bono a Domino sunt, Caelum apertum sit [n. 176]; 「わたしはあなたの前に開かれた戸を与えた」は、彼らに、その者は主による善からの真理の中にいる、天界が開かれることを意味する(176番)。
” et nemo potest claudere illud,” significat quod Infernum non praevaleat contra illos [n. 177]; 「また、だれもそれを閉じることができない」は、地獄は彼らに対して勝たないことを意味する(177番)。
” quia parvam habes potentiam,” significat quia sciunt quod nihil valeant ex se ipsis [n. 178]; 「あなたはわずかな力を持っているからである」は、知っているからである、を意味する、自分自身そのものから何も力がないこと(178番)。
” et observasti Meum verbum,” significat quia vivunt secundum praecepta Domini in Ipsius Verbo [n. 179]; 「また、わたしのことばを守って」は、その方のみことばの中の主の戒めにしたがって生きるので、を意味する(179番)。
” et non negasti Nomen Meum,” significat quod sint in cultu Domini[n. 180]. 「また、わたしの名前を否定しないで」は、主の礼拝の中にいることを意味する(180番)。
9. ” Et dabo ex synagoga satanae,” significat illos qui in falsis quoad doctrinam sunt [n. 181]; 9. 「見よ、わたしはサタンの会堂からの者に与える」は、彼らを意味する、その者は教えに関して虚偽の中にいる(181番)。
” dicentium se ipsos Judaeos esse, et non sunt, sed mentiuntur,”significat qui dicunt quod apud illos Ecclesia sit, et tamen non est [n. 182]; 「自分自身をユダヤ人そのものであることを言っている、また〔そう〕ではない、しかし、うそをついている」は、言う者を意味する、彼らのもとに教会があること、またそれでもない(182番)。
” ecce faciam ut illi veniant et adorent ad pedes tuos,” significat quod multi qui in falsis quoad doctrinam sunt, recepturi sint vera Novae Ecclesiae [n. 183]; 「見よ、わたしは彼らがあなたの足へやって来て、崇拝するようにする」は、多くの者が、その者は教えに関する虚偽の中にいる、新しい教会の真理を受ける(であろう)こと意味する(183番)。
” et sciant quod Ego delexi te,” significat quod visuri quod amentur et recipiantur in Caelum a Domino [n. 184]. 「また、わたしがあなたを愛したことを知る」は見る(であろう)ことを意味する、主により愛され、天界の中に受け入れられること(184番)。
10. ” Quia servasti verbum tolerantiae Meae,” significat quia pugnaverunt contra mala [n. 185]: 10. 「あなたがわたしの忍耐のことばを守ったので」は、悪に対して戦ったので、を意味する(185番)。
” et Ego te servabo ab hora tentationis futurae venire super Orbem universum, explorare habitantes super terra,” significat quod tutandi et servandi die ultimi judicii [n. 186]. 「また、わたしはあなたを、全世界の上にやって来て、地上の住民を試す将来の試練の時から守る」は、最後の審判の日☆に守られる(であろう)、また保護される(であろう)こと☆を意味する(186番)。
☆ (ネット上の)原文の dic はスキャナーミス。
☆ (ネット上の)原文の quoad はスキャナーミス。
11. ” Ecce venio cito,” significat Adventum Domini [n. 187]; 11. 「見よ、わたしはすぐに来る」は、主の来臨を意味する(187番)。
” retine{1} quod habes,” significat ut in veris et bonis suis interea permaneant [n. 188]; 「あなたが持っているものを保持せよ」は、自分の真理と善の中に、その間に、とどまるように、を意味する(188番)。
” ut{2} nemo accipiat coronam tuam,” significat ne pereat sapientia, ex qua felicitas aeterna [n. 289]. 「だれもあなたの王冠を受けないように」は、知恵が滅びないように、を意味する、それから永遠の幸福〔がある〕(189番)。
@1 retine pro “retinete” 注1 「retinete」の代わりに retine
@2 ut pro “et” 注2 「eti」の代わりに ut
12. ” Vincens,” significat qui in veris ex bono persistunt [n. 190]; 12. 「勝利する者」は、善からの真理の中に存在し続ける者を意味する(190番)。
” faciam illum columnam in templo Dei Mei,” significat quod vera ex bono a Domino, apud quos sunt, sustentent Ecclesiam [n. 191]; 「わたしはわたしの神の聖所の柱とする」は、主による善からの真理が、彼らのもとにある、教会を支えることを意味する(191番)。
” et foras non egredietur amplius,” significat quod ibi mansuri sint in aeternum [n. 192]; 「また、もはや外へ出て行かない」は、そこに、永遠にとどまる(であろう)ことを意味する(192番)。
” et scribam super illum Nomen Dei Mei,” significat quod cordibus illorum inscriptum erit Divinum Verum [n. 193]; 「また、わたしは彼らの上にわたしの神の名前を書く」は、彼らの心に神的真理が刻まれる(であろう)ことを意味する(193番)。
” et nomen urbis Dei Mei, Novae Hierosolymae,” significat quod cordibus inscripta erit doctrina Novae Ecclesiae [n. 194]; 「また、わたしの神の都、新しいエルサレム」は、心に新しい教会の教えが刻まれる(であろう)ことを意味する(194番)。
” quae descendit e Caelo a Deo Meo,” significat quae erit ex Divino vero Domini quale est in Caelo [n. 195]; 「それは、わたしの神より天界から降る」は、それは主の神的真理から存在する(であろう)を意味する、天界の中の〔ある〕ように(195番)。
” et Nomen Meum novum,” significat cultum solius Domini, cum novis quae in priore Ecclesia non fuerunt [n. 196]. 「またわたしの新しい名前」は、主おひとりの礼拝を意味する、新しいものとともに、それらは前の教会の中になかった(196番)。
13. ” Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis,” significat hic ut prius [n. 197]. 13. 「耳を持つ者は、霊が教会に何を言うか聞け」は、ここに上のような〔もの〕を意味する(197番)。
14. ” Et Angelo Ecclesiae Laodicensium scribe,” significat ad illos et de illis in Ecclesia, qui alternatim credunt ex se et alternatim ex Verbo, et sic sancta prophanant [n. 198]; 14. 「また、ラオデキヤの教会の天使に書け」は、教会の中の彼らへ向けて、また彼らについてを意味する、その者は交替に自分自身から、また交替にみことばから信じる、またこのように聖なるものを冒涜する(198番)。
” Haec dicit Amen, Testis fidelis et verus,” significat Dominum quoad Verbum, quod est Divinum Verum ab Ipso [n. 199]; 「これらを、アーメン、忠実また真実な証人が言う」は、みことばに関する主を意味する、それはその方からの神的真理である(199番)。
” principium opificii Dei,” significat Verbum [n. 200]. 「神の産物の最初の方」は、みことばを意味する(200番)。
15. ” Novi opera tua,” significat hic ut prius [n. 201]; 15. 「わたしはあなたの働きを知った」は、ここに上のような〔もの〕を意味する(201番)。
” quod nec frigidus sis nec calidus,” significat quod qui tales sunt, nunc negent quod Verbum Divinum et Sanctum sit, et nunc agnoscant [n. 202]; 「〔あなたは〕冷たくもなく、熱くもないこと」は、その者はこのような者であることを意味する、時には神的真理また聖なるものであることを否定する、また時には認める(202番)。
” utinam frigidus esses aut calidus,” significat quod praestet ut vel ex corde negent sancta Verbi et Ecclesiae, vel ex corde agnoscant illa[n. 203]. 「あなたが冷たいかまたは熱ければよいのに」は、まさっていることを意味する、あるいは心からみことばと教会の聖なるものを否定する、あるいは心からそれらを否定するように〔することが〕(203番)。
16. ” Itaque quia tepidus es, et non frigidus nec calidus, futurum est ut te evomam ex ore Meo,” significat prophanationem et separationem a Domino [n. 204]. 16. 「そこで、あなたは生ぬるく、冷たくもない、熱くもないので、あなたをわたしの口から吐き出だそう」は、冒涜と主からの分離を意味する(204番)。
17. ” Quod dicas quod dives et locupletatus sim,” significat quod credant se cognitiones boni et veri, quae Caeli et Ecclesiae sunt, possidere in omni copia [n. 206]; 17. 「あなたは、私は富んでいる、また豊かになったと言う」は、自分自身に信じていることを意味する、善と真理の認識(知識)、それは天界と教会のものである、すねての豊富さの中で所有していること(206番)。
” et nullius opus habeam,” significat quod non plus sapere opus habeant [n. 207]; 「また必要であるものは何もない」は、もっと☆賢明であることは必要でないことを意味する(207番)。
☆ (ネット上の)原文の plug はスキャナーミス。
” et non scis, quod tu sis aerumnosus,” significat quod omnia quae de illis sciunt, ne hilum cohaereant [n. 208]; 「〔でも〕あなたは、自分がみじめであることを知らない」は~を意味する(208番)。
” et miser et pauper,” significat quod absque intellectu veri et voluntate boni sint [n. 209]; 「また哀れ、また貧しい」は、真理の理解力と善の意志なしであることを意味する(209番)。
[” et caecus et nudus,” significat quod sint absque intellectu veri et voluntate boni] [n. 210].「盲目、裸」は、真理の理解力と善の意志なしであることを意味する(210番)。