原典講読『啓示された黙示録』 153原文

(1) 原文

153. His adjiciam aliquod MEMORABILE, de sorte illorum post obitum, qui se in Sola Fide usque ad Justificationem et doctrina et vita confirmaverunt.

 

[1] 1. Quando defuncti sunt, et quoad spiritum revivunt, quod fit communiter tertio die postquam cor cessavit pulsare, apparent sibi in simili corpore in quo prius in mundo, usque adeo ut non sciant aliter quam quod in priori mundo vivant; verum non in corpore materiali sunt, sed in corpore spirituali, quod coram sensibus illorum, qui etiam spirituales sunt, apparet sicut materiale, tametsi non est.

[2] 2. Post aliquot dies vident quod in mundo sint ubi sunt variae Societates institutae, qui mundus vocatur Mundus Spirituum, et est medius inter Caelum et Infernum. Omnes Societates ibi, quae innumerabiles sunt, mirabiliter ordinatae sunt secundum affectiones naturales, bonas et malas; Societates ordinatae secundum affectiones bonas naturales communicant cum Caelo, et Societates ordinatae secundum affectiones malas, communicant cum Inferno.

[3] 3. Novitius spiritus seu spiritualis homo deducitur et transfertur in varias Societates, tam bonas quam malas, et exploratur num afficitur veris et quomodo, vel num afficitur falsis et quomodo.

[4] 4. Si afficitur veris, abducitur a Societatibus malis, ac inducitur in Societates bonas, et quoque in varias, usque dum venit in Societatem suae affectioni naturali correspondentem, et ibi fruitur bono isti affectioni conveniente; et hoc usque dum naturalem affectionem exuit, et spiritualem induit, et tunc elevatur in Caelum; sed hoc fit cum illis, qui in mundo vixerunt vitam charitatis et sic quoque vitam fidei, quae est quod crediderint in Dominum, et fugerint mala ut peccata.

[5] 5. At illi qui se in fide usque ad justificationem per illam solam doctrina et vita confirmaverunt, quia non afficiuntur veris sed falsis, et quia bona charitatis, quae sunt bona opera, rejecerunt e medio salutis, abducuntur a Societatibus bonis, ac inducuntur in Societates malas, et quoque in varias, usque dum veniunt in Societatem sui amoris concupiscentiis correspondentem; nam qui amat falsa, non potest aliter quam amare mala.

[6] 6. Sed quia in mundo simulaverunt affectiones bonas in externis, tametsi in internis eorum non essent nisi quam affectiones malae seu concupiscentiae, tenentur primum per vices in externis; et illi qui in mundo praefuerunt caetibus, praeficiuntur hic et ibi in Mundo Spirituum Societatibus, in communi aut in parte secundum amplitudinem officiorum quibus functi fuerant: sed quia non amant verum, nec amant justum, nec illustrari possunt usque ut sciant quid verum et justum, ideo post aliquot dies abrogantur; vidi tales translatos ab una Societate in alteram, et ubivis datam illis administrationem, sed post breve tempus toties abrogatos.

[7] 7. Post frequentes abdicationes quidam ex taedio non volunt, quidam ex timore jacturae famae non audent, amplius ambire functiones; quare recedunt, et sedent tristes, et tunc abducuntur in solitudinem, ubi sunt casae quas intrant, et ibi datur illis aliquod opus ad faciendum; et sicut faciunt, recipiunt cibum, et si non faciunt, esuriunt et non recipiunt; quare necessitas cogit. Cibi ibi sunt similes cibis in nostro mundo, sed sunt ex origine spirituali, et dantur e Caelo a Domino omnibus secundum usus quos faciunt; otiosis, quia inutiles sunt, non dantur.

[8] 8. Post aliquod tempus fastidiunt opus, et tunc exeunt e casis; et si fuerunt sacerdotes, volunt aedificare; et illico tunc apparent strues lapidum caesorum, laterum, asserum et tabularum ex ligno, tum acervi ex calamis et juncis, ex argilla, calce et bitumine; quae cum vident, incenditur libido aedificandi et incipiunt struere domum, sumendo nunc lapidem, nunc lignum, nunc calamum, nunc lutum, et ponunt unum supra alterum inordinate, at in eorum visu ordinate; sed quod interdiu aedificant, noctu dilabitur; et sequente die colligunt ex ruderibus lapsa, ac iterum aedificant, et hoc tamdiu, usque dum aedificare taedent: hoc fit ex causa, quia congesserunt falsa ad confirmandum salvationem per solam fidem, et falsa illa non aedificant Ecclesiam aliter.

[9] 9. Postea abeunt ex taedio, ac sedent solitarii et otiosi; et quia otiosis non datur cibus e Caelo, ut dictum est, incipiunt esurire; et non aliud cogitare, quam quomodo accepturi sint cibum, et sedaturi famem. Cum in hoc statu sunt, veniunt ad illos aliqui, a quibus petunt stipem; et dicunt, Cur ita otiosi sedetis, venite nobiscum in nostras domus, et dabimus vobis opera ad faciendum, et cibabimus vos; ac tunc laeti surgunt, et abeunt cum illis in domos illorum, et ibi cuilibet datur suum opus, et propter opus datur cibus: sed quia omnes qui se confirmaverunt in falsis fidei, non facere possunt opera boni usus, sed mali usus, nec faciunt illa fideliter, sed solum ut appareant propter honorem aut lucrum, quare relinquunt sua opera et modo amant conversari, loqui, ambulare et dormire; et tunc quia ab heris non possunt adduci amplius ad opera, ideo sicut inutiles ejiciuntur.

[10] 10. Quando ejecti sunt, aperitur illis oculus, et vident viam tendentem ad quandam Cavernam; quo cum veniunt, aperitur ostium, et intrant, et quaerunt num ibi cibus; et cum respondetur quod ibi cibus, petunt ut ibi liceat manere; et dicitur quod liceat, et introducuntur, et post illos clauditur ostium: et tunc venit praesul illius Cavernae, et dicit illis, Non potestis amplius exire, videte sodales vestros, omnes laborant, et sicut laborant, victus e Caelo illis datur; hoc dico vobis ut sciatis: et quoque dicunt sodales, Praesul noster novit ad quod opus, quisque idoneus est, et tale cuilibet injungit quotidie: quo die id absolvitis, datur vobis cibus, et si non, non datur cibus, nec vestis; et si quis malum facit alteri conjicitur ad angulum cavernae, in quendam lectum ex pulvere damnato, ubi misere cruciatur, et hoc usque dum praesul videt signum paenitentiae apud illum; et tunc eximitur, et mandatur ei ut faciat opus suum: et quoque dicitur ei, quod cuivis liceat post opus suum ambulare, confabulari, et postea dormire: et deducitur interius in cavernam, ubi sunt scorta, ex quibus licet unicuique sibi sumere aliquam in mulierem, et sub poena interdicitur scortari promiscue. [11] Ex talibus Cavernis, quae non sunt nisi quam aeterna Ergastula, consistit universum Infernum. Datum est mihi intrare in aliquas, et videre propter finem ut notum faciam, et visi sunt omnes ut vile, nec unus ex illis scivit quis et in quo munere fuerat in mundo: sed Angelus, qui mecum erat, dixit mihi, quod hic fuerit in mundo famulus, hic miles, hic praefectus, hic sacerdos, hic in dignitate, hic in opulentia; et tamen omnes non sciunt aliter, quam quod servi et similes sodales fuerint; hoc ex causa, quia interius similes fuerant, tametsi exterius dissimiles, ac interiora consociant omnes in mundo spirituali. Talis sors est illorum, qui removerunt charitatis vitam, et inde illam in mundo non vixerunt.

[12] [11.] Quod Inferna in genere attinet, consistunt illa ex meris talibus Cavernis et Ergastulis, sed ex dissimilibus ubi sunt satanae et ubi sunt diaboli. Satanae sunt qui in falsis et inde malis fuerunt, et diaboli qui in malis et inde falsis. Satanae apparent in luce Caeli sicut cadavera, et quidam nigri sicut mumia; et diaboli apparent in luce Caeli furve igniti, et quidam atri sicut fuligo; at omnes quoad facies et corpora monstrosi; sed in sua luce, quae est instar lucis ex carbonibus ignitis, non ut monstra, sed ut homines; hoc illis datum est ut consociari possint.

原典講読『啓示された黙示録』 153直訳

(2) 直訳〔これは『真のキリスト教』281に再録された。そこで、変更された箇所を★で示した、ほんのわずかな違いや、削除した部分、追加した部分もある〕

153. His adjiciam aliquod MEMORABILE, de sorte illorum post obitum, qui se in Sola Fide usque ad Justificationem et doctrina et vita confirmaverunt. 153.これらに私はあるメモラビリア(単数)を付け加える、死後の彼らの運命について、その者は自分自身に信仰のみを義認へまでも、教えと生活を(=で)確信した。

 

[1] 1. Quando defuncti sunt, et quoad spiritum revivunt, quod fit communiter tertio die postquam cor cessavit pulsare, apparent sibi in simili corpore in quo prius in mundo, usque adeo ut non sciant aliter quam quod in priori mundo vivant; [1] 1. 死んだ時、また霊に関して生き返った、一般的に心臓が叩き続けることをやめた後、第三日に生じること、自分自身に似た身体の中に見られる、その中に以前に世の中で〔いた〕、これほどまでも、異なって知らない(ように)、★以前の世の中に生きていること以外に。

verum non in corpore materiali sunt, sed in corpore spirituali, quod coram sensibus illorum, qui etiam spirituales sunt, apparet sicut materiale, tametsi non est.  けれども、物質的な身体の中に〔い〕ない、しかし、★霊的な身体の中に、それは霊的なものである、物質的なもののように見える、それでも〔そうでは〕ない。

[2] 2. Post aliquot dies vident quod in mundo sint ubi sunt variae Societates institutae, qui mundus vocatur Mundus Spirituum, et est medius inter Caelum et Infernum. [2] 2. 何日か後に彼らは見る、世界の中にいること、そこにいろいろな社会が設立されている、それは「霊たちの世界」と呼ばれる世界である、また天界と地獄の間の中間にある。何日か後に彼らは見る、世界の中にいること、そこにいろいろな社会が設立されている、それは「霊たちの世界」と呼ばれる世界である、また天界と地獄の間の中間にある。

Omnes Societates ibi, quae innumerabiles sunt, mirabiliter ordinatae sunt secundum affectiones naturales, bonas et malas; そこにすべての社会は、それらは★無数である、善と悪の自然的な情愛にしたがって不思議に(驚くほど)秩序づけられている。

Societates ordinatae secundum affectiones bonas naturales communicant cum Caelo, et Societates ordinatae secundum affectiones malas, communicant cum Inferno. 善の自然的な情愛にしたがって秩序づけられた社会は、天界と伝達(交通)する、また悪の情愛にしたがって秩序づけられた社会は、地獄と伝達(交通)する。

[3] 3. Novitius spiritus seu spiritualis homo deducitur et transfertur in varias Societates, tam bonas quam malas, et exploratur num afficitur veris et quomodo, vel num afficitur falsis et quomodo. [3] 3. 最近の(新しくやって来た)霊は、すなわち、霊的な人間は、いろいろな社会の中へ導かれ、引き渡される、善いもの(社会)も悪いもの(社会)も、また調べられる、善と真理に情愛を感じたかどうか、またどのように、あるいは悪と虚偽に情愛を感じたかどうか、またどのように。

[4] 4. Si afficitur veris, abducitur a Societatibus malis, ac inducitur in Societates bonas, et quoque in varias, usque dum venit in Societatem suae affectioni naturali correspondentem, et ibi fruitur bono isti affectioni conveniente; [4] 4. もし★真理に情愛を感じたなら、悪の社会から導き出される、★そして善の社会の中へ導き入れられる、そしてまたいろいろなもの〔社会〕の中へ、自分の自然的な情愛に対応する社会の中にやって来る(時)まで、またそこにその情愛に★適合する善を享受する。

et hoc usque dum naturalem affectionem exuit, et spiritualem induit, et tunc elevatur in Caelum; またこのことを自然的な情愛を脱ぐ(時)まで、また霊的なもの(情愛)を着る、またその時、天界の中へ上げられる。

sed hoc fit cum illis, qui in mundo vixerunt vitam charitatis et sic quoque vitam fidei, quae est quod crediderint in Dominum, et fugerint mala ut peccata. しかし、このことは彼らに生じる、その者は世の中で仁愛の生活を送った、またこのように信仰の生活もまた、それである、主を信じたこと、また悪を罪として避けた。

[5] 5. At illi qui se in fide usque ad justificationem per illam solam doctrina et vita confirmaverunt, quia non afficiuntur veris sed falsis, et quia bona charitatis, quae sunt bona opera, rejecerunt e medio salutis, abducuntur a Societatibus bonis, ac inducuntur in Societates malas, et quoque in varias, usque dum veniunt in Societatem sui amoris concupiscentiis correspondentem; [5] 5. しかし、彼らは、その者は★自分自身に信仰を義認へまでも、それ〔信仰〕のみを教えと生活を(=で)確信した、真理に動かされないので、しかし、虚偽に、また仁愛の善を、それは善の働きである、救いの手段から退けた、善の社会から導き出される、そして、悪の社会の中へ導き入れられる、そしてまたいろいろなもの〔社会〕の中へ、自分の欲望の愛に対応する社会の中にやって来る(時)まで。

nam qui amat falsa, non potest aliter quam amare mala. ★なぜなら、虚偽を愛する者は、悪を愛すること以外に異なってできないからである。

[6] 6. Sed quia in mundo simulaverunt affectiones bonas in externis, tametsi in internis eorum non essent nisi quam affectiones malae seu concupiscentiae, tenentur primum per vices in externis; [6] 6. しかし、世の中で外なるものの中で善の情愛を偽り装ったので、それでも、彼らの内なるものの中で悪または欲望の情愛でないなら存在しなかった、★最初に、時々(交互に)、外なるものの中に保たれる。

et illi qui in mundo praefuerunt caetibus, praeficiuntur hic et ibi in Mundo Spirituum Societatibus, in communi aut in parte secundum amplitudinem officiorum quibus functi fuerant: また彼らは、その者は世の中で集団で支配した(=人々の集団の中で支配する者であった)、ここにまたそこに支配する、霊たちの世界の中で、社会に、共通なもの(公衆の)中で、または一部の中で、それらの職務の地位(階級)にしたがって、以前に職務であった。

sed quia non amant verum, nec amant justum, nec illustrari possunt usque ut sciant quid verum et justum, ideo post aliquot dies abrogantur; しかし、真理を愛さないので、公正も愛さない、何が真理と公正か知るようにまで照らされることもできない、それゆえ、数日後に解雇される(去らされる)。

vidi tales translatos ab una Societate in alteram, et ubivis datam illis administrationem, sed post breve tempus toties abrogatos. 私はこのような移行する者を見た、ある社会から他のものの中に、またどこでも彼らに統治(管理)が与えられた、しかし短い時間(しばらくの間)の後、これほど何度も免職(解雇)された。

[7] 7. Post frequentes abdicationes quidam ex taedio non volunt, quidam ex timore jacturae famae non audent, amplius ambire functiones; [7] 7. たびたびの拒絶の後、ある者は疲労(飽き)から欲しない、ある者は名声の奪われることの恐れからあえてしない、さらに職務を求めること。

quare recedunt, et sedent tristes, et tunc abducuntur in solitudinem, ubi sunt casae quas intrant, et ibi datur illis aliquod opus ad faciendum; それゆえ、退く、またふさぎ込んで(悲しく)座る、またその時、さびしい場所(荒野)の中に連れ去られる、そこに小屋(あばら屋)がある、それに入る、またそこに、彼らに何らかの仕事が、するようと、与えられる。

et sicut faciunt, recipiunt cibum, et si non faciunt, esuriunt et non recipiunt; また、するかぎり、食物を受け取る、またもし、しないなら、飢える、また受け取らない。

quare necessitas cogit. それゆえ、必要(強制)が強いる(強制する)。

Cibi ibi sunt similes cibis in nostro mundo, sed sunt ex origine spirituali, et dantur e Caelo a Domino omnibus secundum usus quos faciunt; そこに食物は私たちの世界の食物と似ている、しかし、霊的な起源から(のもの)である、また主により天界から与えられる、すべての者にそれを行なう役立ちにしたがって。

otiosis, quia inutiles sunt, non dantur. 怠け者に、役立たないので、与えられない。

[8] 8. Post aliquod tempus fastidiunt opus, et tunc exeunt e casis; ある時間(期間)の後、仕事に嫌気がする、またその時、小屋から出る。

et si fuerunt sacerdotes, volunt aedificare;  [8] 8. また、もし彼らが聖職者だったなら、建設することを欲する。

et illico tunc apparent strues lapidum caesorum, laterum, asserum et tabularum ex ligno, tum acervi ex calamis et juncis, ex argilla, calce et bitumine; また、直ちに、その時、切られた石の堆積が見られる(現われる)、れんが、★木材からの厚板と板、なおまた葦(あし)とイグサからの塊り、粘土から、石灰(calx)と瀝青。

quae cum vident, incenditur libido aedificandi et incipiunt struere domum, sumendo nunc lapidem, nunc lignum, nunc calamum, nunc lutum, et ponunt unum supra alterum inordinate, at in eorum visu ordinate; それらを見るとき、建築する欲望がたきつけられる(点火される)、また家を建築することを始める、取って、ある時は石を、ある時は材木を、ある時は葦を、ある時はイグサを、ある時は粘土を、また一つをもう一つの上に手当たり次第に置く、しかし、彼らの視野の中で秩序正しく。

sed quod interdiu aedificant, noctu dilabitur; しかし、それは、昼間に彼らが建築する、夜に、崩壊する。

et sequente die colligunt ex ruderibus lapsa, ac iterum aedificant, et hoc tamdiu, usque dum aedificare taedent: ★また、次の(続く)日に、落ちた(崩れた)がれきから、そして再び建築する、またこのことが最後に、それらを建築することに飽きる(疲れる)まで。

hoc fit ex causa, quia congesserunt falsa ad confirmandum salvationem per solam fidem, et falsa illa non aedificant Ecclesiam aliter. このことは★理由から生ずる、信仰のみによる救いを確信するための虚偽を集めるからである、またそれらの虚偽は教会を異なって建築しない。

[9] 9. Postea abeunt ex taedio, ac sedent solitarii et otiosi; [9] 9. 飽きから立ち去る後、そして孤独の☆また暇の(怠惰の)☆〔ままに〕座る。

☆ ここの二つの属格は「述語的な属格」と言われるものです。主語の状態を述べます。副詞的に訳すとよいでしょう。

et quia otiosis non datur cibus e Caelo, ut dictum est, incipiunt esurire; また怠け者には天界から食物が与えられないので、言われたように、飢えることを始める。

et non aliud cogitare, quam quomodo accepturi

原典講読『啓示された黙示録』 153直訳[9]~[12]

[9] 9. Postea abeunt ex taedio, ac sedent solitarii et otiosi; [9] 9. 飽きから立ち去る後、そして孤独の☆また暇の(怠惰の)☆〔ままに〕座る。

☆ ここの二つの属格は「述語的な属格」と言われるものです。主語の状態を述べます。副詞的に訳すとよいでしょう。

et quia otiosis non datur cibus e Caelo, ut dictum est, incipiunt esurire; また怠け者には天界から食物が与えられないので、言われたように、飢えることを始める。

et non aliud cogitare, quam quomodo accepturi sint cibum, et sedaturi famem. また他のことを考えることを〔し〕ない、どのようにして食物を受け取るか以外に、また飢えを鎮めること。

Cum in hoc statu sunt, veniunt ad illos aliqui, a quibus petunt stipem; この状態の中にいるとき、彼らにある者たちがやって来る、その者たちから施しを懇願する。

et dicunt, Cur ita otiosi sedetis, venite nobiscum in nostras domus, et dabimus vobis opera ad faciendum, et cibabimus vos; また、彼らは言う、「なぜ、そのように怠け者〔として〕あなたがたは座っているのか、私たちと、私たちの家に来い、また私たちはあなたがたにするべき仕事を与える、またあなたがたを養う(食物を供給する)。

ac tunc laeti surgunt, et abeunt cum illis in domos illorum, et ibi cuilibet datur suum opus, et propter opus datur cibus: またその時、嬉しい者たち☆は立ち上がった、また、彼らと彼らの家の中に立ち去った、またそこにだれにも自分の仕事が与えられる、また仕事ゆえに食物が与えられる。

☆ 副詞的に[喜んで]と訳すのがよいでしょう。

sed quia omnes qui se confirmaverunt in falsis fidei, non facere possunt opera boni usus, sed mali usus, nec faciunt illa fideliter, sed solum ut appareant propter honorem aut lucrum, quare relinquunt sua opera et modo amant conversari, loqui, ambulare et dormire; しかし、すべての者は、その者は自分自身に信仰の虚偽を確信した、善の役立ちの仕事をすることができない、しかし悪の役立ちの仕事を、★それらを誠実に行なわない、しかし、★名誉または利益のために、見られるようにだけ、それゆえ、自分の仕事を後に残す、また交わること(社交)だけを愛する、話すこと、歩くことまた眠ること。

et tunc quia ab heris non possunt adduci amplius ad opera, ideo sicut inutiles ejiciuntur. またその時、雇い主によりもはや仕事へ引き寄せることができないので、それゆえ、役に立たない者のように★追い出される。

[10] 10. Quando ejecti sunt, aperitur illis oculus, et vident viam tendentem ad quandam Cavernam; [10] 10. ★追い出された時、彼らに目が開かれる、またある洞穴へ向かう道が見える。

quo cum veniunt, aperitur ostium, et intrant, et quaerunt num ibi cibus; そこへやって来たとき、扉(入り口)が開かれる、またそこに食物があるか尋ねる。

et cum respondetur quod ibi cibus, petunt ut ibi liceat manere; またそこに食物が〔ある〕ことが答えられるとき、そこにとどまることを許すように求める(懇願する)。

et dicitur quod liceat, et introducuntur, et post illos clauditur ostium: また言われる、許すことそして導き入れることが、また彼らの後ろで扉(入り口)が閉ざされる。

et tunc venit praesul illius Cavernae, et dicit illis, Non potestis amplius exire, videte sodales vestros, omnes laborant, et sicut laborant, victus e Caelo illis datur; またその時、その洞穴の長がやって来る、また彼らに言う、あなたがたはもはや出ることができない、あなたがたの仲間を見よ、すべての者は働いている、また働くかぎり、天界から彼らに食物が与えられる。

hoc dico vobis ut sciatis: このことを私は言う、あなたがたに知って〔もらう〕ように。

et quoque dicunt sodales, Praesul noster novit ad quod opus, quisque idoneus est, et tale cuilibet injungit quotidie: そしてまた、仲間が言う、私たちの長は向かって(まで、ついて)知っている、それぞれの者がふさわしい仕事を、このようにどんなものでも日々負わせる(押し付ける)。

quo die id absolvitis, datur vobis cibus, et si non, non datur cibus, nec vestis; その日に、それをあなたがたが果たした、あたがたに食物が与えられる、またもし〔果たさ〕ないなら、食物も衣服も与えられない。

et si quis malum facit alteri conjicitur ad angulum cavernae, in quendam lectum ex pulvere damnato, ubi misere cruciatur, et hoc usque dum praesul videt signum paenitentiae apud illum; またもしだれかが他の者に悪を行なうなら、洞穴の隅に投げつけられる、有罪(断罪)のちり(ほこり)からのある寝台の上に、そこで悲惨に苦しめられる、またこのことが長が悔い改めのしるしを見るまで、彼のもとに。

et tunc eximitur, et mandatur ei ut faciat opus suum: またその時、解放される、また彼に命令される、自分の仕事を行なうように。

et quoque dicitur ei, quod cuivis liceat post opus suum ambulare, confabulari, et postea dormire: そしてまた、彼らは言われる、それぞれに許されること、自分の仕事の後、歩くこと、会話すること、またその後、眠ること。

et deducitur interius in cavernam, ubi sunt scorta, ex quibus licet unicuique sibi sumere aliquam in mulierem, et sub poena interdicitur scortari promiscue. また洞穴の中の内部へ導かれ、そこに娼婦がいる、彼女たちからそれぞれの者が★女の中のある者(女)を自分自身に取ることが許される、また★罰のもとに禁じられる、見境なく淫行にふけることは。

[11] Ex talibus Cavernis, quae non sunt nisi quam aeterna Ergastula, consistit universum Infernum. [11] このような洞穴から、それらは永遠の強制収容所以外でないならない、★全地獄は構成される。

Datum est mihi intrare in aliquas, et videre propter finem ut notum faciam, et visi sunt omnes ut vile, nec unus ex illis scivit quis et in quo munere fuerat in mundo: 私に何らかのものの中に入ることが与えられた、また見ること、目的のために、周知のものと私がするように、また視覚にある、すべての者が卑しいもののように(として)、彼らからの一人も知らなかった、世の中でだれ〔であり〕どんな職務の中にいたか。

sed Angelus, qui mecum erat, dixit mihi, quod hic fuerit in mundo famulus, hic miles, hic praefectus, hic sacerdos, hic in dignitate, hic in opulentia; しかし、天使は、その者は私といた、私に言った、この者は世の中で召使いであったこと、この者は兵士、この者は将校(長官)、この者は聖職者(祭司)、この者は高位(要職)に、この者は裕福(な者)の中に。

et tamen omnes non sciunt aliter, quam quod servi et similes sodales fuerint; またそれでも、すべての者は異なって知らない、奴隷と似た(者同士の)仲間であったこと以外に。

hoc ex causa, quia interius similes fuerant, tametsi exterius dissimiles, ac interiora consociant omnes in mundo spirituali. このことは理由から、内的に似たものであったので、それでも外的に異なっている、そして内的なものが霊界の中ですべての者を仲間になる(仲間にする)。

Talis sors est illorum, qui removerunt charitatis vitam, et inde illam in mundo non vixerunt. ★このような運命が彼のものである、その者は仁愛の生活を遠ざけた、またここからそれ〔生活〕を世の中で生きなかった。

[12] [11.] Quod Inferna in genere attinet, consistunt illa ex meris talibus Cavernis et Ergastulis, sed ex dissimilibus ubi sunt satanae et ubi sunt diaboli. [12] [11.] 全般的に地獄については、それらはこのようなまったくの洞穴と強制収容所から構成される、しかし、似ていないものから、そこにサタンがいる、またそこに悪魔がいる。

Satanae sunt qui in falsis et inde malis fuerunt, et diaboli qui in malis et inde falsis. サタンは言われる、その者は虚偽とここからの悪の中にいた、また悪魔は、その者は悪とここからの虚偽の中に

Satanae apparent in luce Caeli sicut cadavera, et quidam nigri sicut mumia; サタンは天界の光の中で死体のように★見える、またある者はミイラのような黒い〔色に〕。

et diaboli apparent in luce Caeli furve igniti, et quidam atri sicut fuligo; ★また、悪魔は天界の光の中で黒っぽい(暗い)火のように見える、またある者はすすのような黒いもの。

at omnes quoad facies et corpora monstrosi; しかし、すべての者は顔と身体に関して怪物のようである。

sed in sua luce, quae est instar lucis ex carbonibus ignitis, non ut monstra, sed ut homines;  しかし、自分の光の中で、それは炭火からの光のようである、怪物のようでない、しかし、人間のよう〔である〕。

hoc illis datum est ut consociari possint. このことは彼らに与えられている、仲間となることができるために。

原典講読『啓示された黙示録』 153訳文

(3) 訳文

 153.これらに、自分自身に信仰のみを義認へまでも、教えと生活で確信した者の、死後の彼らの運命について、私はあるメモラビリアを付け加える。

 

[1] 1. 死んで霊に関して生き返った時、一般的に心臓が叩き続けることをやめた後、第三日に生じることであるが、以前の世の中に生きていること以外に、異なって知らない(ように)、 これほどまでも自分自身に似た身体の中に見られ、その中に以前に世の中でいた。けれども、物質的な身体の中にいない、しかし、霊的なものである霊体的な身体の中にいる、それは彼らの感覚の前に物質的なもののように見える、それでも〔そうでは〕ない。

[2] 2. 何日か後に彼らは、そこにいろいろな社会が設立されている世界の中にいること見る、それは「霊たちの世界」と呼ばれる天界と地獄の間の中間にある世界である。

 そこのすべての社会は、それらは無数にあって、善と悪の自然的な情愛にしたがって驚くほど秩序づけられている。善の自然的な情愛にしたがって秩序づけられた社会は、天界と伝達する、また悪の情愛にしたがって秩序づけられた社会は、地獄と伝達する。

 [3] 3. 新しくやって来た霊は、すなわち、霊的な人間は、善いもの(社会)も悪いもの(社会)も、いろいろな社会の中へ導かれ、引き渡され、また、善と真理に情愛を感じたかどうか、またどのようにか、あるいは悪と虚偽に情愛を感じたかどうか、またどのようにか調べられる。

[4] 4. もし真理に情愛を感じたなら、悪の社会から導き出され、そして善の社会の中へ、そしてまたいろいろなもの〔社会〕の中へ、自分の自然的な情愛に対応する社会の中にやって来る(時)まで、またそこにその情愛に適合する善を享受する。またこのことを自然的な情愛を脱ぐ(時)まで導き入れられ、また霊的なもの(情愛)を着るが、その時、天界の中へ上げられる。しかし、このことは、世の中で仁愛の生活を、またこのように信仰の生活もまた送った者に生じる、それは、主を信じ、また悪を罪として避けた生活である。

 [5] 5. しかし、自分自身に信仰を義認へまでも、その信仰のみを教えと生活で確信した者は、真理に動かされず、しかし、虚偽に動かされ、また善の働きである仁愛の善を、救いの手段から退けたなので、善の社会から導き出され、そして、悪の社会の中へ、そしてまたいろいろな社会の中へ、自分の欲望の愛に対応する社会の中にやって来る(時)まで導き入れられる。なぜなら、虚偽を愛する者は、悪を愛すること以外に異なってできないからである。

[6] 6. しかし、世の中で外なるものの中で善の情愛を偽り装った、それでも、彼らの内なるものの中で悪または欲望の情愛でないなら存在しなかったので、最初に、時々、外なるものの中に保たれる。また、世の中で集団を支配した者は、ここでまた支配する。霊たちの世界の社会で、公けのもの、または一部の中で、以前に職務であったそれらの地位(階級)にしたがって。しかし、真理を愛さないので、公正も愛さない、何が真理と公正か知るようにまで照らされることもできない、それゆえ、数日後に解雇される。

 私は、ある社会から他の社会へこのような移行する者を見た、またどこでも彼らに統治(管理)が与えられ、しかし短い時間の後、何度も免職となった。

 [7] 7. たびたびの拒絶の後、さらに職務を求めることを、ある者は飽きから欲しない、ある者は名声の奪われる恐れからあえてしない。それゆえ退く、またふさぎ込んで座る、またその時、さびしい場所の中に連れ去られ、そこに小屋があり、それに入る、またそこで、彼らに何らかの仕事が、するようと与えられる。するかぎり、食物を受け取る、またもし、しないなら、飢える、また受け取らない。それゆえ、強制が強いる。

 そこの食物は私たちの世界の食物と似ている、しかし、霊的な起源からのものであり、すべての者にそれを行なう役立ちにしたがって、主により天界から与えられる。怠け者には、役立たないので、与えられない。

[8] 8. ある期間の後、仕事に嫌気がする。またその時、小屋から出る。彼らが聖職者だったなら、建設することを欲する。また、直ちに、その時、切られた石、れんが、木材からの厚板、板、なおまた葦とイグサからの塊り、粘土から、石灰、また瀝青の堆積が現われる。それらを見るとき、建築する欲望がたきつけられ、ある時は石を、ある時は材木を、ある時は葦を、ある時はイグサを、ある時は粘土を取り、一つをもう一つの上に手当たり次第に置いて、しかし、彼らの視野の中で秩序正しく、家を建築することを始める。しかし、それは、昼間に彼らが建築し、夜に崩壊する。また、次の日に、崩れたがれきから、そして再び建築する、それらを建築することに飽きるまで――このことは理由から生ずる。それらは、信仰の虚偽を確認するために、みことばから箇所を積み上げ、またそれらの虚偽は教会を異なって建築しないことである。

 [9] 9. 飽きから立ち去り、その後、孤独に、暇のままに座る。怠け者には天界から食物が与えられないので、言われたように、飢え始める。どのようにして食物を受け取るか、また飢えを鎮めること以外に他のことを考えることを〔し〕ない――この状態の中にいるとき、彼らにある者たちがやって来る、その者たちに施しを懇願する。また、彼らは言う、「なぜ、そのように怠け者〔として〕あなたがたは座っているのか? 私たちと、私たちの家に来い。私たちはあなたがたにするべき仕事を与え、あなたがたを養う」。

 その時、喜んで立ち上がり、彼らと彼らの家の中へ立ち去った、またそこにだれにも自分の仕事が与えられ、また仕事ゆえに食物が与えられる――しかし、自分自身に信仰の虚偽を確信したすべての者は、善の役立ちの仕事をすることができない、しかし悪の役立ちの仕事を、誠実に行なわないで、名誉または利益のために、見られるようにだけ〔行ない〕、それゆえ、自分の仕事を後に残し、社交)話すこと、歩くこと、眠ることだけを愛する。またその時、雇い主によりもはや仕事へ引き寄せることができないので、それゆえ、役に立たない者のように追い払われる。

 [10] 10. 追い払われた時、彼らに目が開かれ、ある洞穴へ向かう道が見える。そこへやって来たとき、扉が開かれ、そこに食物があるか尋ねる。そこに食物が〔ある〕と答えられるとき、そこにとどまることを許すよう懇願する。許し、そして導き入れることが言われ、彼らの後ろで扉が閉ざされる――その時、その洞穴の長がやって来て、彼らに言う、「あなたがたはもはや出ることができない。あなたがたの仲間を見よ、すべての者は働いている、また働くかぎり、天界から彼らに食物が与えられる。このことを私は、あなたがたに知って〔もらう〕ように言う」。そしてまた、仲間が言う、「私たちの長は、それぞれの者がふさわしい仕事について知っている、このようにどんなものでも日々負わせる。それをあなたがたが果たしたその日に、あたがたに食物が与えられる。もし〔果たさ〕ないなら、食物も衣服も与えられない。またもしだれかが他の者に悪を行なうなら、洞穴の隅に投げつけられ、断罪のほこりまみれの寝台の上に置かれ、そこで悲惨に苦しめられる、またこのことが、長が彼のもとに悔い改めのしるしを見るまで〔続く〕。その時、解放され、彼に、自分の仕事を行なうように命令される」。そしてまた、彼らは、それぞれに、自分の仕事の後、歩くこと、会話すること、その後、眠ることが許される、と言われる――また洞穴の中の内部へ導かれ、そこに娼婦がいて、彼女たちからそれぞれの者が女の中のある者を自分自身に取ることが許される、見境なく淫行にふけることは罰のもとに禁じられる。

 [11] 永遠の強制収容所でしかないこのような洞穴から、全地獄は構成される。

 私が周知のものとする目的のために、私に何らかのものの中に入り、見ることことが与えられた。すべての者が卑しく見えた。彼らからのだれ一人も、世の中でだれ〔であり〕どんな職務の中にいたか知らなかった。しかし、私といた天使は、私に言った、「世の中で、この者は召使い、この者は兵士、この者は将校(長官)、この者は聖職者、この者は要職にあった、この者は裕福であった。それでも、すべての者は、奴隷と似た(者同士の)仲間であったとしか以外に知らない」。この理由は、内的に似たものであり、それでも外的に異なっていた、そして内的なものが霊界の中ですべての者を仲間とするからである。

このような運命が、仁愛の生活を遠ざけ、ここからそれ〔生活〕を世の中で生きなかった者にある。

 [12] [11.] 全般的に地獄について、それらはこのようなまったくの洞穴と強制収容所から、しかし、そこにサタンがいるのものとそこに悪魔がいる似ていないものから構成される。

虚偽とここからの悪の中にいた者はサタン、悪とここからの虚偽の中にいた者は悪魔、と言われる。

 サタンは天界の光の中で死体のように、ある者はミイラのような黒い〔色に〕に見える。また、悪魔は天界の光の中で暗い火のように、ある者はすすのような黒いものに見える。しかし、すべての者は顔と身体に関して怪物のようである。しかし、炭火からの光のようである自分の光の中で、怪物のようではなく、人間のようである。このことは彼らに、仲間となることができるために与えられている。

原典講読『啓示された黙示録』 黙示録第3章(原文と直訳一部)

CAPUT III.

第3章

(1) 原文

ET Angelo in Sardibus Ecclesiae scribe: Haec dicit habens septem spiritus Dei, et septem stellas: novi tua opera, quod nomen habeas quod vivas, et mortuus es.

2. Esto vigilans, et confirma reliqua quae moritura; non enim inveni tua opera plena coram Deo.

3. Memento igitur quomodo acceperis et audiveris, et observa et resipisce; si ergo non vigilaveris, venam super te tanquam fur, et nescies qua hora veniam super te.

4. Habes pauca nomina etiam in Sardibus, quae non inquinaverunt Vestimenta sua, et ambulabunt Mecum in albis, quia digni sunt.

5. Vincens induetur vestimentis albis; et non delebo nomen ejus e libro vitae; et confitebor nomen ejus coram Patre Meo et coram angelis Ejus.


6. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis.

7. Et Angelo in Philadelphia Ecclesiae scribe: Haec dicit Sanctus Verus, habens clavem Davidis, aperiens et nemo claudit, ac claudens et nemo aperit.

8. Novi tua opera; ecce dedi coram te ostium apertum, et nemo potest claudere illud, quia parvam habes potentiam, et observasti Meum Verbum, et non negasti Nomen Meum.

9. Ecce dabo ex synagoga satanae, dicentes se ipsos Judaeos esse, et non sunt, sed mentiuntur; ecce faciam ut illi veniant et adorent ad pedes tuos, et sciant quod Ego dilexi te.

10. Quia servasti verbum tolerantiae Meae, et Ego te servabo ab hora tentationis futurae venire super Orbem universum, explorare habitantes super terra.

11. Ecce Venio cito; retine quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.

12. Vincentem faciam columnam in Templo Dei Mei, et foras non egredietur amplius, et scribam super illum Nomen Dei Mei, et nomen urbis Dei Mei, Novae Hierosolymae, quae descendit e Caelo a Deo Meo, et Nomen Meum novum.

13. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis.


14. Et Angelo Ecclesiae Laodicensium scribe: Haec dicit Amen, Testis fidelis et Verus, Principium opificii Dei.

15. Novi tua opera, quod nec frigidus [sis] nec calidus; utinam frigidus esses aut calidus.

16. Itaque quia tepidus es, et nec frigidus nec calidus, futurum est ut te evomam ex ore Meo.

17. Quod dicas quod dives sim, et locupletatus, et nullius opus habeam, et non scis quod tu sis aerumnosus et miser et pauper et caecus et nudus.

18. Suadeo tibi emere a Me aurum exploratum igne, ut ditatus sis, et vestimenta alba ut induaris, ne appareat pudor nuditatis tuae, et collyrio inungas oculos tuos, ut videas.

19. Ego quoscunque amo, arguo et castigo; zelo age ergo, et resipisce.

20. Ecce sto ad januam et pulso; si quis audiverit vocem Meam, et aperuerit ostium, intrabo ad illum, et caenabo cum illo et ille Mecum.

21. Vincenti dabo sedere Mecum in Throno Meo, sicut Ego vici, et sedeo cum Patre in Throno Ejus.

22. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis.

 

(2) 直訳

ET Angelo in Sardibus Ecclesiae scribe: また、サルデスの教会の中の天使に書け。

Haec dicit habens septem spiritus Dei, et septem stellas: これらを神の七つの霊を持つ者が言う、また七つの星を。

novi tua opera, quod nomen habeas quod vivas, et mortuus es. わたしはあなたの働きを知った、あなたが名前を持っていること、あなたが生きていること、またあなたは死んでいる。

2. Esto vigilans, et confirma reliqua quae moritura; 2. あなたは目覚めていなさい(未来☆)、また残りのものを補強せよ(強くせよ)、それらは死んでしまう(未来能動分詞)。

☆ 未来形は「軽度の命令」を意味することがあります(~したほうがよい)。

non enim inveni tua opera plena coram Deo. というのは、わたしはあなたの働きが神の前に十分でない〔ことを〕見いだしたから。

3. Memento igitur quomodo acceperis et audiveris, et observa et resipisce; 3. それで思い出せ(未来)、どのようにあなたは受け(未来完了)、また聞く(未来完了)か、また、、守れ、また悔い改めよ。

si ergo non vigilaveris, venam super te tanquam fur, et nescies qua hora veniam super te. それゆえに、もし、あなたが目覚めていないなら、わたしはあなたの上にまるで泥棒かのようにやって来る、また、あなたは知らない、何の時間に、わたしがあなたの上にやって来る〔か〕。

4. Habes pauca nomina etiam in Sardibus, quae non inquinaverunt Vestimenta sua, et ambulabunt Mecum in albis, quia digni sunt. 4. あなたは、サルデスの中でもまた、わずかな名前を持っている、それらは自分の衣服を汚さなかった、またわたしとともに白〔の衣服〕で歩く、ふさわしい〔者〕であるので。

5. Vincens induetur vestimentis albis; 5. 勝利する者は白い衣服で着せられる。

et non delebo nomen ejus e libro vitae; また、わたしは彼の名前をいのちの書から消さない(未来)。

et confitebor nomen ejus coram Patre Meo et coram angelis Ejus. また、私は彼の名前をわたしの血知の前に、またその天使の前に言明する(未来)。


6. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis. 6. 耳を持つ者は、聞く(接続)、何を霊が教会に言うか。

7. Et Angelo in Philadelphia Ecclesiae scribe: 7. また、フィラデルフィヤの教会の中の天使に書け。

Haec dicit Sanctus Verus, habens clavem Davidis, aperiens et nemo claudit, ac claudens et nemo aperit. これらを言う、聖なる者、真実である者、ダビデの鍵を持っている者、開く者まただれも閉じない、そして閉じる者まただれも開けない。

8. Novi tua opera; 8. わたしはあなたの働きを知った。

ecce dedi coram te ostium apertum, et nemo potest claudere illud, quia parvam habes potentiam, et observasti Meum Verbum, et non negasti Nomen Meum. 見よ、わたしはあなたの前に開かれた戸(入り口)を与えた、まただれもそれを閉じることができない、あなたはわずかな力を持っているからである、またわたしのことばを守った、またわたしの名前を否定しなかった。

9. Ecce dabo ex synagoga satanae, dicentes se ipsos Judaeos esse, et non sunt, sed mentiuntur; 9. 見よ、わたしはサタンの会堂から〔の者に〕与える、自分自身をユダヤ人そのものであることを言っている、また〔そう〕ではない、しかし、うそをついている。

ecce faciam ut illi veniant et adorent ad pedes tuos, et sciant quod Ego dilexi te. 見よ、わたしは彼らがあなたの足へやって来て、崇拝するようにする、また知る〔ようにする〕わたしがあなたを愛したこと。

10. Quia servasti verbum tolerantiae Meae, et Ego te servabo ab hora tentationis futurae venire super Orbem universum, explorare habitantes super terra. 10. あなたがわたしの忍耐のことばを守ったので、また、わたしはあなたを守る、全世界の上にやって来る将来の試練の時から、地の上の住民を調べる(試す)。

11. Ecce Venio cito; 11. 見よ、わたしはすぐに来る。

retine quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. あなたが持っているものを保持せよ、だれもあなたの王冠を受けないように。

12. Vincentem faciam columnam in Templo Dei Mei, et foras non egredietur amplius, et scribam super illum Nomen Dei Mei, et nomen urbis Dei Mei, Novae Hierosolymae, quae descendit e Caelo a Deo Meo, et Nomen Meum novum. 12. 勝利する者をわたしはわたしの神の神殿(聖所)の柱とする、また外へもはや出て行かない、また、わたしは彼らの上にわたしの神の名前を書く、またわたしの神の都の名前を、新しいエルサレム、それはわたしの神より天界から降る、またわたしの新しい名前を。

13. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis. 13. 耳を持つ者は、聞く(接続)、何を霊が教会に言うか。